De perfectionibus diuinis, opus theologicum positiuoscholasticum, scriptum ad mentem Maignani ... Tomus 1. 2. Authore ... Joanne Saguens ..

발행: 1718년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

x v.

ibile eas ν

x v. Et addunt vibd taleens possibile

non esset Deu .

is quo sensu Deus sit ens. a.

ii a Disputatio prima , Art. V.

taIi itaque enti, ex hoc quod sit primum , conveniet verδ aepropriὸ notio entis v se. Igitur existit aliquod eos a se, ut erat probandum. Abstineo hic Patrum & Theologorum sitffragiis; quia ubi contra Atheos dimicatur, non authoritate, Ied ratione. agendum est i & nisi fallor, ratiocinia hucusque adducta , ad illos convincendos . nisi protervissimi sucrint , confido esse fatis

idonea

objicies primo. Notio entis 1 sc est notio rei impossibilis tergo non datur ens, cui conveniat vere ac proprie illa notio. Probatur antecedeas , in quo uno est tota difficultas. Notio eniatis a se est notio entis , quod sibi ipst contulerit s uuin esse di sed hale est notio rei impossibilis et ergo, &c. Maaor constat, quia sicuti non est, ut aiebamus, nisi duplex essendi modus , ita, non est nisi duplex habendi modus I id est, aut a se, aut ab alio : quare ens quod esset a se , haberet a se quidquid haberet ;nee haberet, nisi sibi totum id contulisset. Minor autem ad huc magis constat ; quia repugnat posse a se sibi aliquid conserti& reeipit nam conserte habentis est , recipere non habentis rquantum itaque repugnat habere & non habere, tantum repi gnat sibi ipsi conscire. Igitur notio entis sibi ipsi suum esse comterentis , est notio rei impossibilis : talis autem est. natio entis 1 se. Praeterca, quamvis notio entis 1 se esset notio ter possibilis . non sufficeret ramen ad inferendam ex. illa Divinitatem, qualem in serre paramus; quid enim hinc inferri potest, nisi possibile esse aliquod ens se Tale autem ens, se,quantumcunque possibile, non esset Deus, quia Deus , si verε concipitur, nec est,. nec fuit aliquando possibilis r inio hoc ipso quod esset possibilis . non esset Deus. Ergo frustra asseritur a nobis & contenditur dari ens, cui verὸ ac proprid conveniat notio entis 1 se. Resp. & nego antecedens , pro cujus probatione solvenda nego maiorem, & dico notionem entis 1 se ver N propriE dicti, de quo hic agitur, non esse notionem entis, quod sibi contulerit suum esse, sed quod habeat suum csse non acceptum ab alio, quin etiam nec acceptum 1 se ipso, ita quod totum esse simul sit 8e habitum de inacceptum. Itaque fateor non equidem posse ullum ens sibi ipsi conserte suum esse ; sic enim esset, antequam esseti R ideo ens , se in falso illo de improprio sensu acceptum, esset res impossibilis. At E eontra impossibilitas nuua est; imo possibilitas initania in hoc, quod praeter omnia caeNIa entia, quae

132쪽

In quo expenditur alia Di vina , s e. ii 3

nihil obtinent ex se ipsis ob eonditionem , quae in unoquoque est 'entis secundi, detur ens , quod totum suum esse habeat ex se ipso ob conditionem necessariam minimeque arbitrariam entis primi. Ee ut me magis explicein, quando dico ens, quod est a se, ha- X V Ο.bere a se, ut sit totum id quod est , est quid siniale propositioni, A.I G et qua dicerem : Triangulum a se id habet, quod habeat tres angulos , ct 'ν η quod habeat eosdem duobus rectis aquales : sic nempe id utrumque habet ex se triangulnm , ut neque ab alio , neque a se ipso acce- petit, sed nihilominus id habuerit semper , licet inacceptum , ob cssentialem conditionem uti anguli. Uode sicuti verε meta- physice asseri potest, quod triangulum sit triangulum a se: non enim est triangulum a quadrato; ita vere physic E afferi potest ac

debet dari aliquod primum ens, quod a se primum est, & sic a se est quidquid est : in quo sensu vocamus illud simpliciter ensa se. Tum ad addῖtae discit Italis soIutionem , tantum opus est, ut ex-pOΠatur sensus, in quo asserimus notionem entis 1 se esse notioncm rei possibilis. Hie itaque per notionem rei possibilis non intelligimus notionem res, quae sive ab alia , sive a se ipsa possialiquando e potentia existendi in actum existendi prodire, sed

notionem rei, quae in se nihil habet repugnans, nihil impossibile, nihil chi inaeticum i fle sub hoc respectu dici r possibilis. Equi dem si in priori sensu possibilitatis ordinatae ad suturitionen

Dcus esset possibilis, hoc ipso evaderet impossibilis; sed nunquid etiam esset impossibilis, si possibilis non esset et possibilitate, quε accipitur pro non repugnantia inter id, quod est esse, de esse a se Quare Theologi , ut probent dari aliquod ens , quod est ens a se , anticipato stabiliunt non repugnare inter se haec duci attributa , videlicet essendi, & essendi a se : vel maximὰ, quia si repugnarent, quid esset ens a se , nisi chin ta 'Ut E contra si uiliis obstat, quin uniantur, si unio illorum mutila nihil habet, quod nostris conceptibus contradicat, hinc stem itur via ad asserendum illa uniri mutuo , & ita dari revera illud ens 1 sc , quod occurrit adversiis Atheos demonstrandum. Ubi obiter observatur Divinam existentiam, quae rigoros l quendo non potest, nisi a posteriori demonstrari, videlie et per illius attributa, aut in se ipsis , aut in creaturis splendentia, nihilominus hac via demonstrari aliquatenus a priori, quatenus

Qualiter debeat intel ligi posthi uis a lacia his

Sicque pro h tui ex is gentia Dei aliquatenus, priori.

133쪽

ti Disputatio prima. Art. V.

. praeire non repugnantiam junctionis. Quare possibilitas, siVenon repugnantia entis a se praeostensa, est veluti quaedain, ut aiebam, Divinae existentiae probatio a priori. Igitur non frustra asseritur & contenditur haec possibilitas , contra quam Adversariis videretur. x x. Objicies seeumo. Notio entis 1 se est notio entis primit sed -- - ' nullum datur ens , cui necessario conveniat uotio entis primi r mi, primi ergo saltem nullum datur ens, cui necessiario conveniat notio A iis, eutis Lin, & ita ritit assertio. Major est extra aleam omnis dubii. Probatur minor in hunc modum. Non potest alicui enti necessario convenire notio entis primi , quin conveniat illi praecaeteris et alias enim, ut patet, non conveniret illi, nisi contingenter, quia potuisset perinde uni E caeteris convenire. At nulli enti prae caeteris convenit notio entis primi et & ratio est, quia quodcunque ae qualecunque illud sit ex olunibus , dummodo sit, perinde obtinebitur ens unum 1 se; neque videtur alitui ab asserente intendi, qu in ut ipsi concedatur unum aliquod ens se. x XL Tum vero quid hine sequitur , nisi illud ens, quod est a se ..ii eriri. αα non Cis: necessario ei S a se, ac proinde Ze indifferenter se ha seeme ad sta- buisse ad hoc ut esset, vel ab alio, vel , se In quo casu determi- -d nari debilisset aci liii ne potius essendi modum , quam alium : εc sic quidem uon fuisset a se, uti nec sitiiset primum, quatenus ab alio praeexistente determinatum. Igitur nullum datur ens, cui nccessiario conveniat notio entis primi: idque ad eum modum , quo licet in linea exscribenda necessie sit unam E literis esse primam illius lineae, nulli tamen ex omnibus literis ςOuvenit necessario esse primam : nam perinde exscriptio fici in lineam, sive haec, sine alia litera ab initio exscribatur. Sic etiam perinde omnia in orbe fierent, dummodo cx omnibus entibus unum , 4ive hoc , sive aliud, entis cujusdam primi sortem fortuitam ob

tineret. v

. Adde quod nulla est necessitas inducendi ullum ens, cui conatum . nolis veniat noti. enti. pruni: ergo rursus ex hoc capite non datur est necessitas necessario ens a se. Antecedens, in duo uno est difficultas, proba-

evi primum. tur in eo, quod nihil OblIat, quin supponatur gianerationum sucincessiones , 8e tempestatum vicissitudines, quas nunc temporis fieri advertimus, ab aeterno in modum siluitem contigisse: in qu calu non modo non esset concedenda nuces stas, sed esset neganda possibilitas entis primi: siquidem ante omne ens assignabile, productum suissct aliud productivum : sed & istud fuisset pro

em stentiam Dei

134쪽

In quo expenditur alia Divina, s c. i Is

duetum, ergo & aliud productivum illi praeextitisset, & sie de cae

teri S.

Atque ut difficultas elarius intelligatur, assii matur una scri es i.

rerum,u. g. hominum, quorum generariones liari In aeternum perle- hant per stipis

veraturae: planum itaque est,quod in hypothesi huius aternitatis a parte post, nullus homo sinurus esset ultimus,quia nullus inci, qui . te tuo. non esset alium geniturus : quare si par hypothesis fiat aeternit iis a parte ante j dc nullo pariter verificari posset, quo i in tota multitudine praetcrita esset primus, quia nullus cssct, qui non suisset genitus. Unde si de omnium entium generibus . idem ,. quod de genere hominum, dici potest, ut revcra potest, nicta suppositione Mundi ab utraque parte a term , ut inter entia Omnia nectae non cst ullum esse, quod futurum sit ultimum , ita neque uecessc est ullum csso, quod fuerit primum. Ergo demum frustra desideratur unum aliquod ens a se , si non desidoratur, nisi eo titulo , ite sit primum : N sie assertio falsa est. Resp. negando minorem , de similiter probationis adductae ne- Xx IV. go minorem; N ad ulterioris probationis solutionem dico satis ςquidem esse ad intentum propositae assertionis , si demonstretur hoe Hldari unum aliquod ens a se, quodcunque interim illud sit: ae let ' φνὴς

tum contendimus tale ens, quoci esse 1 se compertum fuerit, non osse sic indifferenter ens 1 se, ut potuerit perinde esse ab alio; &hoc paeto cias, quod est a se, cst nucessario a se prae caeteris , quae ex adverso aequo necesse cst ab illo csse. Praeterca voro quomodo fieri potuisset, ut esset a te hoc vel illud cns, citin nee tale esse potuςrit, nisi illud cui convenirent omnes perfectiones entis hse ; nec potuerint astae perscctiones, nisi enti uni ex omuibus

convenire pDeinde circa paritatem addit Stain lineae & literarima pro ef- ἐς formanda linea exscriptarum , dico posse equidem duci initium dispimis ii lineae a quavis litera, quia videlicet literae non ordinantur secundum alios & alios grauus persectionis ipsarum; sed si ad il- .....

Ios gradus atlcnderetur,. nec posset initiare lineam nisi illa, quae osset omnium persectissima, tunc una ex omnibus esset, quae ne

cessario lineam initiaret. Itaque similiter dico, quod si attenditur , uti hic attenditur, ordo rerum iuxta perseetionem uniuncujustibet res intimam, necesse sit, ut ducatur exordium ab ea re, quae est persectissima omnium: haec autem non est nisi una: de haec ea propter erit pruna omnium, de rursiis eapropter erit 1 seipsa. Hinc tandem patet quantum paritas allata claudicet.

135쪽

ii 6 Disputatio prima, Art. V.

xxvi. Ad id ver δ quod additur, nego antecedens, & ad probatis

sἡ2 u al nem Issitis solvendani, dico neque aeternitatis rerum hypothesim . aeterei eon- quae una favet 8c placet Atheis, valere satis ad tollendam nece tiri. hi , ut tena ςntis primi, i quo penderet utique aetcrna illa rerum

k se. series , si quae essee. Sic itaque licet facta hypothesi privata hominum , qui ab aeterno genuerint, & in aeternum sint genituri, assignabilis nullus sit, qui vel fuerit primus: nam ille fuit genitus, vel suturus sit ultimus t nam ille est geniturus ; attamen elim ista successivarum senerationum aeternitas non pertineat , veluti praerogativa quaedam essentialis, ad singulos homines , ideoque nec ad omnes colluetive sumptos, qui rcvera nihil sunt, nisi omnes eorum singuli, necesse crit, ut praerogativa illa sit aliunde indulta 8e communicata humano generi: a quo autem communicata esse potuerit, nisi ab ente, quod humanas omnes generationes , si minus tempore , at dignitate saltem dc authoritate praecesserit xxvir. Nisi quod cum homines omnes sint conditionis unius, tam, . z.- ' Omnes conjunctim, quina omnes divisim, exigunt & opus ha- Iixdi . em. bent esse ab alio; unde fit ut suppositio , quae de caetero locum eM , non liabet, nisi in Atheorum figmentis , humani generis ab

. aeterno generantis & peniti, non tollat necessitatem rccurrendi

ad ens infinito persectius , 1 quo unum quoddam primum par prodii Gun fuerit, de ipsi quidem notum sit , licet par illud vocari primum non possit, quas aliquando primo extiterit, aut

iam primo genuerit, quia aeternitas non contradicit initio rei, contradicit tamen initio durationis ejusdem rei r unde fit ut in hypothesi facta, sicuti nullus aliquando foret generat onum humanarum finis, praebens occasionein dicendi , haec est ultimageperatio e ita nec initium extitisset ullum, quod occasio esset dicendi, hae e est prima generatio. xxv Iri. Idem praeterea intelligendum est de caeteris omnibus genera- -- in xionibus rςriim aliarum aeternis, quarum itaque tota collectio ommum re perinde opus haberet prodiisse ab ente, quod saltem fuisset prius ... Tu E. dignitato & eminentia. Sed tandem quia praeter earum generasione. rerum, quae possunt gigni, adsunt alia, fle sane multa, rerum sol creatione producibilium , ut supra aiebam , ideo ad abolendam dignitatem entis se, nullatenus valent omnes illae merὰ arbitrariae Atheorum hypotheses de singulis rerum generationibus, de temporum vicimtudinibus , de syderum conversiombuS , dcc. ab aeterno exercitis.

136쪽

In quo expenditur alia D ina, c. III

ASSERTIO SECUNDA.

Ens, eui vere ae proprie convenit natio entis a s , Deus est optimκι,

maximus, a quo proinde ct nor βmus, ct is ipse st, q-i est a

nobiι Darime colenda . Ρrobatur primo. Ens cui vere & propriὰ convenit notio en- xx I x. eis a se, est necessario de essentialiter in omni genere entis persectissimum i sed tale ens Deus est: ergo, &c. Minor constat omni genere ex intima & unanimi & supra modum omnem rationali praeven- :j, I rione, qua inclinamur, ut cogitemus Deum esse id, quo perfectius nihil, nihil pulchrius , sapientius nihil, &e. Hinc Aug. praeclare ait r Nee quisquam inveniri potest, qui hoc Deum credat, esse, quo melius aliquia est i itaDe hoe Devim omnes consentiunt. D.A. cisis . quod cateris rebus omnibus anteponunt. Tum hoc uno ente , quod 'fuerit in omni genere entis persectissimum, persectius cogitari Miud non potest. Major probatur. Ens, cui verὸ ac proprie convenit notio entis a se, est ens a se in omni genere entis : dc ratio est, 'quatenus nisi tale esset, daretur aliud genus entis , quod esset ens i se i unde a diminus essent duo entia , se; in quo casu neutrum verὸ ac propriὸ essct ens se, sed potius omnino impropria de penitus falsa esset haec utriusque denominatio e nam praeter unum , quod est , se, necesse est reliqua omnia tam non

esse a se , quam necesse sit esse ab illo, quod est 1 sei At hoc ipso quod est ens a se, est utique a se , plene & integre, sive , udaicbam, in omni genere entis , ac proinde persectissimum in omni genere entis: tunc siquidem uti omnem rationem ac latitudinem entis complectitur , ita persectionem omnem sortitur. Igitur, &c. Probatur secunia. Enti, cui verὸ ae propriὸ eonvenit notio xxx.entis a se, atquὰ competit esse caeterorum omnium originem &radicem : sed ens, cui id competit, Deus est e ergo , &c. Mi- entium om-nor satis constate quia elim intelligi Deo persectius nihil possit. ' ' 'nihilque rursus intelligi possit perfectius origine ipsa & radice

omnium persectionum , quae utique est eadem omnino ac origo& radix omnium entium, hinc sequitur Deum esse ens illud, cui competit eminentia huius originis & radicis. Major etiam non minus constat a quandoquidem ens , quod est a se, sibi ipsi

in existentiae suae radix, & ideo est odia omnis existentiae I aliODi iliaco by Gooste

137쪽

11 8 Disputatio prima, Art. V.

quin essent plures existendi radices ad eum modum, quo essem plura entia a se. Quod utique ex jam dictis prorsus repugnat ;quia ens quod est vere a se, est 1 se in omni genere enti, , ideoque perfectissimum in omni genere entis r at si essunt duo entia lise , quomodo utrique conveniret esse persectissimuin in omni genere entis Siquidem unum salteiri. non esset perfectius alio in illo genere entis in quo aliud sibi origo esset & radix existendi,& equidem independens : quae rursus independentia esset persectio tam honorifica uni, qu in injuria esset alteri. Igitur, &c. XXXI. Hi ne si ens , quod est , se, necesse est unum esse , nccesse pariter est, ut non soluin quidquid perfectum in creaturis sparsim sinu. peri effulget,. sit in. eo colle mina ἔ sed insuper ut persectissima & cumulatissima sit illa collectio, ita quod modus hujus perscctissimae colleictionis sit etiam perscetissimus. Et primo quidem necesse est, . ut quidquid ubique persedimn est, id in ente a sc sit & praefuerit;

alias enim creatura, quae privata & non accepta perseetione gauderct , esset utique ens a se in eo genere persectionis privatae de non-acceptae ; quod repugnat ex supra dietis. Tum fecundo rursus necesse est, ut modus habendi qualemcunque persectionem sit in ente a se longὸ persectior, quin & modorum omnium habendi persectissmus e vel praesertim quia modus habendi aliquam persectionem, pro persectione aliqua numeraturictura itaque notio entis a se , sit notio entis perfectissi ini, consequens est &persectissimum. csse in eo modum habendi quidquid perseetum

est.

XXXII. Q io pacto si quid in rebus creatis est intelligentiae, si ... i. quid libertatis, si quid potentiae, si quid saninitatis, si quid. modo quo. selicitatis, &c. id totum in Deo est , .sed infinitE melius, qua inim rha; b. I. Π nobis, qui ab illo sumus quidquid sumus, imo in quo sumus omnM. quidquid sumus , & vivimus & movemur. Ilii propter addidi iniassertione haec verba: quo proinde O nos sumus; quia nimirum,

non esset Deus , se, si non esset ab illo quidquid sumus , & rursus quidquid scimus quidquid volumus, quidquid agimus; nam in hoc ipso quod esset scire, velle, agere, & 1 Deo non esset, eluceret aliqμod genus entis 1 se sive entis primi; quod

prorsus alienum est a. tione entis errati; & ideo secundI

F 4. u. ti Addidi Praeterea in assertione & haec verbat Et is 'se est, γίq. t. aeui. est AE somme colend εν. Neque nemini puto non esset obvium

...... R dςbitun istud colendi eum , qui e nihilo nos eduxit .. qui nos administrat di regit, iuvat di protegit, qui solus potest Diqitigod by Cooste

138쪽

In quo expenditur alia Divina, faec. 119

esse spes nostra, ac merces nostra magna nimis , quia solus est, in quo inhabitet absolutissima illa,ac proinde inamissibilis, beatitudo , in cujus fruitionem nostra omnium conspirant & anhe. lant vota: qui tandem est Rex saeculorum immortalis N invisibi

lis, & solus Deus; ipsi itaque sit honor & gloria in saecula sae

culorum. Amen

Objicies privio. Notio entis , se non est notio Divinitatis :ergo gratis asseritur ens, quod est a se , Deum esse. Consequentia patet. Antecedens sic probatur. Illa notio non cst notio Divinitatis , quae Divinitatem supponit, ut clarum est ex terminis. At notio entis 1 se Divinitatem supponit. Et ratio haec cst; quia esse a se . quatenus , se , non est nisi modus essendi: ideoque notio entis , se non est , nisi notio modi pertinentis ad Divinitatem , sed utique praesuppositam , uti generatim omnis modus rem praesupponit, cujus est modus. Hine etia momnes Theo

logi perfectioncm illam, qua Deus est se , non assignant pro essentia ipsa Dei ; sed illam inter attributa Divinitatis enumerant : ieitur aliud est esse a se . & aliud Deum esse : sicque ruit

assertio. Resp. dimngendo antecedens, 3c annuo non essc equidem notionem entis a se notionem Divinitatis primariam; sed contendo esse notionem secundariam de hanc esse omnino sufficientem ad hoe . ut existentia Dei dernonstrativὰ inseratur ex prae- demonstrata existentia entis , is ἔ quatenus , ut hac paritate utar,

licet notio antinalis r isi bilis non sit nisi notio secundaria hominis . eui videlicet essentiale non est ridere, sed proprium ; atta men is , qui animalis risibilis existentiam demonstraret, nonne per illationem necessariam demonstraret & existentiam homi

Sic itaque se res habet in praesenti casu , ubi licet esse a se sit quaedam Dei proprietas , nihilominus necesse est, ut Divina existentia agnoicatur pro demonstrata invicte , si potuit demonstrari existentia Divinae illius proprietatis, uti, Deo ipso dante, demonstrata hic suit. Nunc autem hoe deinonstrandi genuε vocatur 1 posteriori, 3c unicum rever est, quo existentia deuionstrari Divina possit ob essentiae Dieinae existentiam ii nulla praeintelligibili causa d cpendentem. In aliquo tamen 1 nissu , ut superius annotabam , potest pro demonstratione a prioriaeeipi haec demonstratio, quatenus procedit ex non-repugnantia entis , se ad existentiam entis a se : sic enim videtur haec non-repu-

xxx IV. opponunt

nota nem

entis a se non esse δε isticinem Divinitatis.

x xxv.

lici initia 1 sest notio se condaria Di viaitatis.

Et nih, trami nus probat aliquatenus a priori exis ten iam Di. vinai

139쪽

Potest, ut aiunt, ensa se non esse

periectistiis

Sicuti en ab alio n nest persee. riss muni in omni genereentis ah a. n. x X vis Qualiter in relligi deis

beat ens a se. quod est. Em Ie in omni genere emis.

leto Disputatio prima, Art. V. s c.

gnantia semel probata , & necessitas quae ex non- repugnanti, illa deducitur, rationem habere causae inducentis existentiam talis entis. Ulut sit, si ens Pioddam a se existit, existit 8e Deus, cui uni ut existeret a se , proprium fuit & esse potuit. Unde petitur luperabundans mutio objeetionis objicies secundo. Non omnes persectiones comprehendunttiae. in conceptu entis a se: ergo gratis asseritur Deum esse tale ens , cui comperta silerit convenire praedicta notio. Consequentia manifesta est , quandoquidem ens, cui vel una perscctio deesset, Deus non esset, ob comprehensam sub conceptu Dei cumulatissimam perseetionum omnium serie in atque congeriem. An tecedens sic probatur. Sub conceptu entis a se hoc tantum comprehenditur , videlicet illud ens, quod est a se , a se ipso esse per feetum in eo genere, in quo perfectum est : neque difficultatis vel umbram haec propositio patitur. Sed potest aliquod ens esse a se persu fiunt in eo genere, in quo persectum est , licet ita eo non

comprehendantur omnes perseetiones.

Et hoc quidem probatur a pari , quia id praecise quod est esse

ab alio, non comprehendit perfectiones entium Omnium , quae sunt ab alio : sed unumquodque illorum entium gaudet determiis nata aliqua multitudine perfectionum origini tuae & indoli propriarum : Igitur non omnes persectiones comprehenduntur in conceptu entis a se. Quin in super non vidctur conscederari posse ac revinciri , ut par est, perfectiones eas Ditem, quae sunt disso nantiae & incompatibilitatis manifestae, qualas sunt hinc spiritus, hinc corporis proprietates: si itaque in nullo ente, etiam a se , locum obtinere potest haec omnium perfectionum secietas, tiae est notionis Divinae , quomodo fieri potest, ut invicte ineraturens hoc ipso, quod est a se, Deum esse Resp. distinguendo sic antecedens. Non omnes persectiones comprehenduntur in conceptu entis 1 se , si videlicet non sit c ns, se, nisi in aliquo determinato genere entis , conceditur et si tale fuerit in omni genere entis, negatur. Tum vero ex iiitelligentia hujus distinctionis eruitur clarὸ solutio probationum soquentium. Itaqile Iicut ens , quod esset ii se in. uno genere , esseva se ipso Perfectum in eo genere ; ita aiecesse est , ut seipso in omni genere persectum sit id , quod necesse est , ut sit 1 se in omni senere. Addo nec posse fieri, ut in aliquo genere entis a su ipso sit, nisi id quod in omni genere entis tale suerit; si quidem ex supra ductis non potest, nisi unicum emine.

140쪽

In quo expenditur alia DiUina, s c. i' et r

esse a se ipso i igitur illud unicum eaeterorum omnium, quae ab illo utique sunt , persectiones' omnes ex necessitate complecti intur. Nec valet paritas adducta ex singulari multitudine perfectionum convenientium entibus singulis , quae sunt ab alio; nam hoc ipso quod sunt ab alio , neces le est ut non aliis gaudeant, quam quibus dotata fuerunt ab illo unico ente, quod est , se , c ex cujus participatione apud ipsum arbitraria derivatur quidquid in universis rebus creatis comperitur perfectum. Tandem quod adjicitur de persectionibus variis , qiue ob in- x natam. contrarictatem non videntur posse sub unius subjecti tec- Duxtiterto intimὸ adunari , uti sunt illae spiritus & corporis , locum non habet , si non agitur de illis formaliter acceptis r nam aliae ire aliis. sic quidem formaliter acceptae refugiunt ab omnis contu hernii sodalitio .: at non similiter ab illo declinant, quando non agitur , nisi de societate , qua altera alteram eminenter contineat. Quando autem asseritur incise Deo cumulus omnium persectionum, sensus est inesse Deo persectiones Omnes, aut foris maliter, aut eminenter ἔ ut eminenter quidem illas , quae vocan-rur perstitiones secundum quid , formaliter vero caeteras , quae sim

pliriter simplices a Theologis nuneupantur. Sed dc isto duplici

genere perfectionum saepe redibit sermo in decursu hujusce tractatus et quare suis locis fusius exponetur haec disticultas.

In quo subjicitur examini theologico Cartesiana , qua vulgo assertur jam , demon ratio de divina existentia. NOTA Nnu M primo non minoris esse momenti de utili uisia.ritis pro vincenda Atheorum contumacia , ut ratione nulla, est eouit Ais

nisi quae demonstrativa fuerit , urgeantur ; quam ut petantur fulgidissima aliqua demonstratione , eui declinandae nullii in relin- quatur effugium. Etenim si quis illos invaserit rationibus solu-hil ibiis, 3t forsan nou puris ab aliqua labe deprehensibilis paralogismi , quid io illis , nisi prae conceptam nullius Divinitatis

suspicionem augebit, dum occasionem osseret inferendi caetera pariter, quaeclinque afferri possint, aut soleant a Dei colis argu menta, esse praeter aniles anticipationes , praeter pueriles coniecturas nihil; nihil rursus praeter vanas pursuasiones, quae facile Tomus I.

theos 2 gu menti a nouinsolubili hus.

SEARCH

MENU NAVIGATION