De perfectionibus diuinis, opus theologicum positiuoscholasticum, scriptum ad mentem Maignani ... Tomus 1. 2. Authore ... Joanne Saguens ..

발행: 1718년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

' imponi : ergo , &c. Major certa est ex notione ipsa nominis pro- et i rebus prii , certiorque apparebit, s audiatur S. Ambrosius sic loquens an Psal. 43. cuid est enim nomen , videlicet proprium , nisi q/t o proprie un qui ιιι significatur, quod ei non sit commune eΜm cate ris Et sane nomen proprium not si , si commune est ἰ quomodo autem commune non est , si alteri rei potest pariter coaptari , aut, quod idcm est , si per illud res una non discernitur a reobus cateris Nunc autem nianor sic probatur. Quatenus nullum a nobis imponi Deo nomen potest , nis per notitiam a rebus creatis acceptam , & quarum proinde nominibus praecogniti= utimur ad erectionem noni in is Divim .Quare hoc nomen non erit proprium Deo , siqui lena erit & commune rei . cuius appcllatio fuerit De appropriata. Quo pacto quis non videt non esse Deo propria nomina illa,quibus passi in in Sacris Paginis compellatur aut bonu3 , ut sapien/ , aut justur, aut potens , Sc. his si quidem nominibus nonne homines re Angeli compellantur Q in c alia nomina quae viderentur esse Deo magis .propria , ut aterni , immens. Om- nipotentis, ctc. sunt etiam ex parte communia creaturis, in quibus adest aliquid durationis , aliquid mensurae , aliquid potentiae, &c. Atque ita non potest fieri, ut per ullius nominis impositionem

Deus omnino a rebus caeteris discernatur. ,

Deinde per nomen proprium , quod rei cuivis imponitur, res XLI Ldeterminatur ad dici hanc vel illam : Deus autem determinari non potest ad dici hanc rem vol illam a quia neque est llaec res, piisse .. ,eati neque illa , sed est potius omnis res. Unde fit cuidens Daum non posse proprie uno , quamυιι e multis composito , nomine nominari, ut loquebatur olim Trismegistus c. 8. Asclepit,quatenus sic oporteret vel omma entia ejus nomιne , vel jsum omnium entium nomιnibus nuneupari. Non potest igitur Deus proprie nominari , quandoquidem cimi Deus sit quidquid omne aliud est, consequens est& cujusvis rei nominatae nomen esse Deo commune, & Dei pariter nomen commune esse cuivis rei, quam quis nominare voluetit : si enim Deus est res i Ila , quomodo non utrique nomen idem conveniet Nomen autem , quod duobus convenit, neutri

est proprium. Obstat etiam praesertim impositioni nominis Deo proprii , ramquod Deus non solii ira non est haec res , aut illa; sed neque etiana

est omnis rςs , quatcnus est res, quae est supra rem omnem exco- Deus est reagitabilem. At omne nomen proprium , quod imponitur , imponitur utique rei coSicabili ima . cogitatae. Igitur t4bilam.

352쪽

3 et Disputatio tertia, Art. V.

propriε nominari non potest res , quae vel ex hoc uno incogitabilis est, quo sit supra rem omnem cogitabilem. Et ab hoc quidem ratiocinio non ablii lit distursus peritissimi Philonis , qui post haec verba superius relata: NatMra Dei est es , non die. . subdit , in princi p. libri de Nominum Mut. Et ratωni consentaneum erat , ne ullum quidem proprium nomen pradicars posse de eo ,

quod revera est. Qu asi dixisset non posse propriὸ nominari, nisi aliquid , quod sit aut hoc , aut illud ; at Deus simpliciter est ritaque propter hoc siniplicissimum esse non potest limitari ad esse aliquid, sicuti ad esse aliquid limitatur quidquid proprie nominatur. x V. Nee Deus empressit quid

esset dicens

ua Gm . sed quod esset. x I. Nomen' pientis . cte.

iii imitath

aeceptum

Quae ratio est, ob quam asseri potest , R illud ipsum nomen , quod sibi Deus, audiente Moyse imposuit, dicens : Ego sum quisum, non esse nomen proprium Deo , quia exprimit quidem Deu inesse, sed distinete non exprimit quid sit Deus. Hinc etiam inserinri potest Moysen non interrogasse Deum de nomine proprio , dc ideo respontum tulisse nominis non- proprii, Iacob autem Deum de nomine proprio interrogasse , & ideo non aliud quam istud 'responsum tulisse, Gen. 32. 29. Cur quaris nomen meum , quod est mirabile λ Quibus verbis videtur Deus Iacob reprehendisse, quis laudire velici nomen ineffabi Ic, & in hoc supra omne nomen mirabile. Et hac quidem praesumpta reprehensione utuntur ii Theolosi, qui , ut supra relatum est ex S. Dionysio , volunt Deum

esse ανύνναον, id est, omni nomine carentem. Quanto itaque magis carebit omni nomine proprio , contra quam assertum fuerit pResp. & concessa majori, nego minorem , pro cujus probatione solvenda dico nomen , quod imponitur rei , suam habere latitudinem, juxta quam potest particularius, aut universalius accipi i & haec est acccptio , per quam nomina, licet ali is , ut sonant, communia , specialia evadunt ac propria. Hoc pacto nomen Philosophi, quod de caetero commune est omnibus Philosophiae studio deditis , evasit Aristoteli proprium apud eos , qui Aristotelem putant ad verioris Philosophiae gradum eminenti sinsimuni conscendisse , quia nominis illius significationem evehunt ad eminentiam istam Aristoteli propriam. Dico itaque similiter nomen illud aut sapientir, aut justi, aut potentis, erc. univer saliter quidem acceptum pro hac vel illa I imitatione sapientiae . justitiae , potentiae . N c. esse commune homini , nec absimiliter Angelo; sed nihilo manus esse proprium Deo, quando illimitata

accipitur pro infinita emineatia sapientia, justitiae , rotςauae, dic. Disitirco by GOrale

353쪽

An Deussit, cae in quo sensu vere, sc. 3 a S

Namque juxta istam accepsonem talium appellationum , ita proprio Deus est sapiens, justus, potens, &c. ut sit solus sapiens, solus justus, solus potens,dic. ad eum modum,quo est solus bonus,juxta id quod Jesus dixit, nolens vel ipse vocari bonus, Marc. Io. I 8. Mid me Hris bonum nemo bonus . nis Deus unus. Uude satis sit- perque manifestum est in quo sensu talia nomina, quae externὰ it sonant, videntur esse Deo cum Creaturis communia, Deo nihilominus propria sine quoad ipsorum intern ὁ dilatatam signifi- .cationem , quae est significatio illimitata& ad omnem vim pos sibilein ampliata. Et sic quidem notio nominis proprii ex S. Amb. adducta non obstat proprietati , pro qua hic certatur , nOminum Divinorum.

Tunt pro altera dissicultate, quae additur, solvenda, dico simi- liter non equidem posse imponi Deo nomen proprium , si vide- .eis licet nomen in sensu significationis limitatae accipitur, sectis vero si accipitur in sensu significationis illimitatae ,& ut par est, in- .d ne hane finitae. In hunc itaque modum nomen sapientis non erit proprium Deo , nempe acceptum pro sisnificanda sapientia limitata, qua- 'lis est humana vel Angelica ; sed erit nihilominus pro tum Deo, tibi per. illud fgnificari sapientiam illimitatam supponitur: haec squidem Deo est propria , ac proinde nomen illam importans Deo non absimiliter erit proprium. Neque timendum est, ne si Deus nominetur , determinetur ad esse hanc rem vel illam, quia non posset ad id determinari, nisi per significationem nominis limitatam , qualem excludimus , ut inducatur illimitata , de so mans suminam hujus vel illius generis perfectionem , quae secum importat societatem Omnium in omni genere persecti

num.

Planum igitur est nomen v. o. sapient;s in hujus infinitudinis

sensu acceptum nullatenus Deum determinare ad esse tantummO- nomina Dei'do sapientem: quia videlicet infinita sapientia non excludit, aut diustitiam , aut potentiam , aut bonitatem , &c. quin potius exi- llarii iudi-

omnisionia

git inseparabilitatem ab his omnibus attributis. Atque ita sen-- lliendum erit de rebus caeteris qilibuscunque creatis , quarum ut' 'perfectiones in Deo sunt, sic etiam nomina essent Deo commuis nia , si acciperentur in sensu limitato ad hunc vel illum persectionis gradum; sed evadunt Deo propria per sensum ad omnem omnis persectionis infinitudinem ampliatum. Neque contrariatur huic veritati citata Trismegisti authoritas. Nam sicut in sen-ψ in quo Dcus est omnis res, necesse est & illum omnis rei nore

354쪽

Nomen νεό t. ravem amnem

26 Dissputatio tertia , Art. V:

mine, & rem omnem illius nomine eompellari; ita in sensu alio. in quo Deus est nulla hujusnodi res, necessc est tam parum Deo

convenire nomen Omnis cujusvis rei, quam multum omni cuivis rei nomen Dei disconvenit. Tum vero licet ex rebus creatis accepta nomina in Deum transferantur, & hac ex parre communia

sint , non deest, ut jam explicui, sensus in quo evadant singularia ac Deo propria r & hoe utique susticit, ut verificetur Deum posse propriὸ nominari. Αιl hoe tandem ut solvatur & tertia dissicultas , quae subditur, petita ex hoc quod Deus sit non solum omnis res cogitabilis, se letiam supra rem omnem cogitabilem , dico vel etiam ex hoc ipso posse imponi Deo nomen proprium ; uti si qui, illi imposuerit

nomen reisupra rem omnem. Nain revera Deus est res cogitabili et

supra rem omnem aliam cogitabilem ; aut si dicatur Deum essereni incogitabilem ex hoc, quod supra rem omnem cogitabilem sit , etiam & ex illa Dei incogitabilitate nomen Deo Proprium aptari poterit. Unde est co semper redeundum esse , ut dicatur possς Deum propriε nominari, per designationem videlicet voca-lς in alicuos perscistionis, per quam propriὸ conmitia ur , pro Prieque disserat ab omni re , quae non est Deus ipse. Postmoduin vero caret omni probabilitate quod ait Adversarius nomen illud , quod Deus Moysi revelavit dicens: Ego sum quisum, non esse nomen Deo Proprium , quasi Deus per haec verba non dixerit quid ipse sit , dicendo tantum se esse : nam E contra non potuit Deus

convenientius dicere quid esset . quam simpliciter dicendo se esse. Si quidem per hujusmodi esse simpliciter dicitum , quod

proinde immutabile est , aeternum est, &c. Deus Omluuo di iacernitur ab omni cnte tam creabili, quam Creato,

Caret adhuc magis omni probabilitatis indicio id , quod sequitur , nempe Moysen Deum non interrogasse de nomine proprio , & e contra Iacob nomen proprium requisiisse; nam uterque halui dubi ε nomen non requisiit , nisi proprium : ad qutat enim requireretur improprium λ Quod si Iacob ob istam requisitionem reprehcosus est , id accidere potuit ex modo requirendi . aut ex tempore requirendi non idoneo : N nihilominus didici enomen, quod audire satagebat, esse mirabile .; quomodo aure non erit Deo proprium , quodcunque illud sit, si est mirabile pcum vel ex hoc uno titulo quod est mirabile , verὸ ac propriὸ Divinum esse necesse sit.Authoritas denique Philonis asserentis nullumi

troprium nomen Eradicari de Deo posse , intelligenda est de pro Diuitigoo by GOrale

355쪽

prietate nominis adaequati, & sub hoc sensu non obstat praesenti doctrinae de nominabilitate Dei praeci te propria. Obaicies contra secundam partem. Ratio potissima , ob quain asseritur non posse imponi Deo nomen adaequatum , desumitur ex impossibilitate notitiae Dei nominandi comprehensivae , qua

sublata non nominabitur Deus ex toto, quia non erit ex toto praecognitus. Atqui haec ratio nulla est. Igitur nihil obstabit impositioni, de qua agitur . nominis adaequati. Major nota est ex praedictis minor vero sic probatur. Potest alicui rei imponi nomen adaequatum , etiamsi res illa non fuerit ab illo , qui nomen imponit , aut icipato comprehensa. Et ratio est . quia ad impositione ira nominis adaequati susticit praecognoscere primariam aliquam

rei nominandae proprietatem , ex qua caeterae pendeant : tunc enim nomen , quod rei conveniet ex titulo talis propr elatis, censebitur fle cidem eonvenire ex titulo Omnium caeterarum.

Alias si quidem cum non possint nisi singulis nominibus singulae

Proprietates exponi, oporteret contineri in uno rei nomine cim nia nomina omnium & singularum rei proprietatum. Attale nomen non utique nomen esset; esset enim fusissima aeprolixissima quaedam oratio: Igitur non est necessaria rei nominandae comprehensio ad impositionein nominis adaequati a iamque deest ad id concludendum Sacrae Scripturae aut homas I namque ex illa novimus Adaluum animalibus universis ad se adduciatis nomina imposuisse, quae vere Omnino erant talium animalium nomina, Appellavitque Adam nominibur suis, haec sunt Sacrae Scripturae verba Gen. a. ao. cuncta animantia ct umversa volatilia caeli , ct omnes bestias terra. Unde patet talia nomina non fuissere bus nominatis sua quasi ex parte & ex parte non sua : erant igitur omnino, sive adaequale sua , & capropter erant no inina ad aequa inta. At fidamu in novisse quidem proprietates rerum, quibus nomenclaturam impotiit, primarias ,& istarum notitia usum fuisse in designanda illa nomenclatura, certissimum est: omnino autem incertum est, au haec notitia fuerit naturae totius rerum illarum comprehensiva. I tuo potius certum est talis notitiae vim ad comprehensionem non pervenis , quia comprehensio involvit aliquam intelligendi infinitudinem , quae vel non potuit recipi in mente Adami, utique finita . vel saltem pro recepta admitti non debet sine speciali revelatione, ει haec nulla est. Praeterei merito accipitur pro nomine rei adaequato nomen illud , quo audito cositatur statim rei natura cum attria

x XI . satis est . si prima

quaedam rei propiae a cognoscatur

tum ipsum

356쪽

3as Di putatio tertia , Art. V.

D est ma. butis, quae in ipsa natura praecellime. Quia enim nomina non . .=6. ' sunt nve instituta, sive imposita , nisi ad res significandas, nulla esse potest major nominum eum rebus convcnientia , quam illa , per quam efficitur ut audito nomine rei, illico cogitetur illius natura: ac praesertim si cogitetur non nuda , seci investita& quasi circumor nata suis praecellentibus attributis. Sed si ita est, non modo non potuit imponi Deo nomen adaequatum, sed revera fuit ipsi nomen hujuleemodi impositum , quando vel ipsi

fuit impositum hoc tantuminodo nomen Dei : nam omnes Latiana lingua βιοι, eum aures eorum sonux se tetigerit, movet ad coisgitandam excellentissimam quandam immortalemque nainram , ut loquitur D. Augustinos supra relatus : & haec revera est natura Dei, nec tamen utcunque , scd suis cum excellentiis per illud uiamn Dei nomen signi eata. Ac tum ut minus dubitetur quia Dei nomen sit vere significativum natura: divinae in se ipsa, audiendus est S. Greg. Natiana. Orat. 36. qui nomen illud discernit a caeteris, tanquam non significantibus, nisi Dei potesta, tem vel oeconomiam. Quantum erga nobis assisui concessum est, inquit , ens Ur Deus magis quodammodo essentia nomina sunt, exii vi etiam entis vox ad eam indicandam aptior es. . . . alia autem nomina partim potesatis esse constat, partim oeconomia. Sed insuper id invicte confirmat Tertullianus, Lib. 3. Cont. Marc. c. l . vocans Des nomen naturati Divinitatis. Quod autem hie dicitur denomine Dei juxta proprietatem linguae Latinae, referendum est

ad nomina isti nomini respondentia & parem habentia vim in linguis caeteris Igitur ex hoc etiam capite falsum est quod asistrium est , nempe Deum non posse adaequath nominari. Il .- Addi etiam potest nihil obstare , quin accipiatur pronomi-.- a ' . . ne Dei ad aequato sacratissimiliu illud nomen , quod Deus ipse ad xquato Moysi revelavit dicens: Ego sum, νόθα. Etenim si nomina re-hhm...pi. bus imposita edi magis ipsis conveniunt L qtio sapientior est , D 3Hμα. qui imposuit it Ia quid putandum de nomine . quod Deus summe sapiens sibi imposuit, nisi omnimodam esse, & ideo adaequata in nominis praediisti cum re ipsa, quae Deus est , convenien tiam Tum vero si hoc nomen adaeqnatum est, non apparet ul-

Ius dubitandi locus. , quin potuerit homo, vel Angelus inter-xogatus. quid Deus sit, respondere, Deus est γά est: nam maxime & strictissime sociata est idea entis necessarii cum notionstentis Divitii. Imo una est notio utriusque: & haec quidem est muta mendi naturaliter insita. Isitur non tantum Deus sibi potuit .

357쪽

An Deus iis . N in quo sensu, c. 329

tuit. imponere nomen adaequatum; sed & potuit mens creata id ipsina praestare. Et revera Plato ille Divinus non semel dixit Deum csse τὸ ὀν, sive, id quod est: cujus utique nominis cst vis cadem N potestas cum vi & potestate illius, quo Deus se com Pellavit, cum dixit, Exod. 3. I . Sic dicet Filiis Israel: es est is sit

me ad vos. Graecus textus hic habct . ων , Plato autem aiebat ον : & ita Platonicum hoc Dei nomen est pariter adaequatum. Quae omnia pugnant cum supra alia'rtis de impossibilitate nominis adaequati.

Respondeo & eoncessa majori nego minorem, pro cujus multiplici probatione solvenda dicam primo non polle fieri ,

ut Iromen , quod imponitur rei cx vi notitiae ad unam illius proprietatem extensae, conveniat rei aliter, quam relatae ad

illam proprietatem praecognitam. Nec juvat quod proprietas illa supponatur primaria ; nam si nescitur quae sint caeterae proprietates ex illa pendentes, quomodo nili casu potest fieri, ut

nominis convenientia pcrinilc ad proprietates incognitas, ut ad praecognitam ordinetur, & omnes pariter compleectatur Vel praesertim quia si ita est, aequo minor ac major notitia proprietallina rei sufficeret ad nomen aeque conveniens imponendum :hoc evidenter repugnat. Nam si praenotio rei conscrt aliquid , uti revera confert, ad convenientiam nominis imponendi, quo intimius ac distinctius erit anticipato res cognita , eo ma)Orerit vis nominis ad rem δύ rei proprietatem, quae praecognita pariter fuerit, exponendam. Dicam secundo minimὸ op .is esse a i proprietates plures unius rei uno nomine exponendas, ut hoc nomen constet toti dum nominibus , quot erunt per illud proprietates exponendae; habent enim nomina , quando nempe sunt convenientia , vim id Oneam, ratione cujus unum multis aequivalet. Et capropter posset alicui rei nomen adaequa tu in imponi ab illo , qui rem comprehenderet, sine tali prolixitate, qualem Adversarius opponit, fusissimae orationis. Neque deest aliquale exemplum unius ri minis rcs multas comprehendentis, in illa verbulorum trium Mane, Thecel, Phares scriptura , quae juxta Danielis inter pretationem multas coinplectebatur sciatei uias sic declara tax rMane, numeravit Deus regnum tuum , ct complevit illud ; Thecel,

appensius es in sa3era, ct inventus est miniss habens; Phaxes, iuvisum es Regnum taum, ct datum est Messia ct Persis. Nec mirum , si Plures sententiae hac occurrunt, quam literae . nam qui scripturrimus I. T e

x X v.

men unum

futibus u min hus a quivalere.

358쪽

33o Di putatio tertia. Art. V.

rus crat, reta scribemiam comprehendebat, & qui interpretabatur , comprehendebat rem scriptani. 'Dicam tertio nomina ab Adamo rebus imposita fuisse mag-A.tam' nae cum illis convenientiae, ob magnam , quam divinitus obtinuerat , rcrum notitiam; sed non fuisse convenientiae adaequatae , venientia , quia rerum illarum notitia caruit adaequata : haec siquidem est se aη comprehelisiva , & Deo propria. Nihilominus numina rebus ab Adamo imposita , crant vero rerum illarum nomina, quia con veniebant multis rerum illarum proprietatibus Adamo cognitis , & illa eognitione utenti in rerum singularum appellationi-

Nomina quae impNuit .suerunt ean

Tum pro solvenda dissicultate altera hoc ipsena est, quoa contendo non satiet cise ad rationem nominis adaequati, si dum pro bus seligendis.

etiam no- i

nun D; ι non fertur , tantum fingerit notitiam aliquam rei, sive aliquarum 4 4tiatum ' propriezarit m ad illius naturam attinentium t & revera quid esto contra nomen inadaequatum , nisi illud , quod rei nominatae notitiam non ingerit, nisi dimidiatam Hinc licet audito nomine Des, moveamur illico , ut loquitur Augustinus , ad curis andam excellentissimam quandam immortalemque naturam , nihilominus tam inadaequata est haec cogitatio naturae divinae , ta inque paucaurunt illius proprietatum , ut haberi pro adaequato nomen illud non possi. Vel praesertim quia ut intelligetur ex dicendis in articulo sequente, per se ipsum praecise non potcst habere, nisi vim, quam sortitur ex sua notione etymologica, qtiae particularis cimi sit, non potest cogitationem perducere, nisi ad aliquam particularem Divinitatis praecellentiani. xx I x. Aut si utique Dei nomen , non est nomen particularis divinae alicujus praecellentiae; sed potius divinae ipsius inuntiae, ut

mit omnes visum est S. Greg. NaZian Z. nonne de hoc ipitim nobis favet. ν η 'lim Qisia hinc minus adaequatum est nomen , quod appellat cffcntiam veluti nudam , sive suis proprietatibus spoliatam. Favet etiam , qtiae stibilitur , Tertulliani aut horitas , vel praesertim, si non sit truncata , ut refertur; sed integra referatur in hunc modum: Dei enim nomen, inquit TCrtullianus lib. 3. coiri. Marc. c. rs. quasi naturale Divinitatis , potest in omnes communicara, quι-bus Dιυinitas vingeatur , sicut er Idolis , dia ente Apostolo : nam Grsunt qui Leuntur Dii , sive in eoelo , e in terris. Ex hoc enim quod illud Dei nomen communicari potuit emcntitis Diis , patet omnino quam non satis integre Dei vcri naturam significet. Noli igitur hoc nometa adaequatum est: & ita dicendum de cae-

359쪽

An Deus sit, ' in quo sensu, sc. 33 i

tetis isti respondentibus juxta varias variarum Nationum ac Gentium linguas. Denique licet nomen, quod sibi Deus imposuit,& Moysi revelavit dicens, Ego sum qui Ium, sit Deo maxime proprium Se Divinitatis maxime cxpressivum, nulla tamen est urgens ratio, ob quam dici debeat adaequatum. Imo adcst, ob quam pro inadaequato debeat accipi, de h:ic maxime, quia per illud nomen noluit Deus sese manifestare hominibus, nisi prout opus est de expedit ipsum ab hominibus cognosci:at nec opus est, nec expedit Deum ab illis cognosci ad aequa te: imo haec cognitio adaequata,quae utique esset coinproliensiva , est impossibilis. Deus igitur vim nominis , quod am ponere sibi voluit , humanae contemperavit intelligentiae; qua in parte deficit hoc nomen 1 ratione nominis adaequati. Deinde quamvis nomen illud esset adaequatum in sensu cujusdam significationis infinitar, quam in eo Deus adverteret, hanc' certe vim infinitam per se non exprimit : de sic per se praecise non est adaequatum. Hinc patet quanto magis inadaequatum esset , si cogi aretur prout impositum Deo ab homine ; quia prout sic impositum , non haberet , nisi vini respondentem cognitio ni , qua Deum homo attigisset praevie ad impositionem ipsius nominis. Et ita omnino leve est , nulliusque hac in parto momenti id, quod de Platone affertur, Deum per illud. τὸ ὸν , sive quod est, nominante. Quare iam satis constat qualiter Deus sit, de in quo sensu vero iunominabilis.

xxx. N n opus suit ut Deus se mani sentaret per no

nien a tum

tali nomine esset vis infinita . quam honici non insequeretur.

sua sint celebriora De; nomina. DIco primo nomina generatiira non esse sic ex mero beneplacito instituta , ut ex parte imponentis defuerit ratio ini- u.Ii; ἡ ponendi rebus per ea determinandis has vel illas appcllationes

A a . . . . . - - . snt ex mer

prae altis. Si enim nomina in hunc modum rebus ex nudo ar- hen. Flaeito.

bitrio imponerentur , ad insipientem perinde ac sapientem perti- neret illa imponere ; cum e contra nihilominus ubi agitur de illis , ut par est , sive idonee , imponendis, non quilibet E turba

sapiens , sed qui supra caetcros sapiat, seligatur; & id quidem

rediὸ ae eohaerenter ad id , quod ab initio fastum est, quando scilicet Deus animalia universa adduxit ad Adam, ut videret quid

360쪽

33 a Disputatio tertia, Art. VI.

vocaret ea; Gen. 2. I9. ne videlicci si deinceps aliquis posterorum Adae hanc sibi provinciam assiimpsisset, clIet vel aliquid

inconvenientiae,vel nihil convenientiae, in nominibus adinventis ob non satis compertas,& rerum,& vocum ad lingi iam, quae tum . primum in usu fuit, proprietate ς.3 I. Necesse si quidem est utrarumque & rerum & vocum talein

fiditii, , Triε, pro nominibus imponendis cohaerenter ad res ipsas obtinere non opus titiana , ut audito nomine rei, illico & audiatur clare ac distincliti, & - tu aliqua rei proprietas, perquam res ipsa cla signetur S. capia- v N vo' tur ab audiente, prout ab ipso loquente capitur & profertur.

Ubi per rei proprietatem intelligo in universu in quidquid quocunque padio intrinsece aut extrinsece solet, aut potest illam ab omni alia re discernere : sic enim res non tantum per innatas persectiones , sed per adventitias actiones ac passiones , quinctiam per innumeras agendi N patiendi circumstantias aliae ab aliis distinguuntiir, Je apud loquitatem, qui voces expromit rerum vicarias, S: apud audientem , qui voces excipit, non ut mere lonantes , sed ut foetas conceptu ipso loquentis . . I. Dico secvnvio ad dijudicandum an alicujus nominis imposition sit apta vel inepta , an sit meditata vel fortuita , & similiter an .

ali iunil no. habeat plus minusve potestatis pro re significanda , omnino ne- ., . . cessie esse, ut qlli nomian auditu Excipit, probe sciat primarias ta inest E im. lis linguae vel alterius radices, unde nomen illud potuerit direc- rq μμ ' tilis derivari. Neque arduum est, ut hanc neces statem agnoscat

quisquis novit id omnibus linguis generatim proprium csse, ut sint earum voces quaedam primariae, ex quibus per derivationem exterae prodierunt. Unde fit ut si quis hanc derivationem ne iacierit , putet vocem, cujus derivationem ab alia priori nescit , esse vocem ex mero beneplacito; quia nempe nescit nisi usum , quem habet vox illa, significati vum, omnino autem ignarus est circa vim de potestatem illius significativam. Ita omnes, qui nesciunt unde sint haec nomina, Deus & homo, facile credunt Deum & hominem non vocari sic, nisi quia primis hominibus, qui latine locuti sunt, placuit his uti nominibus, qtiae commutare ad arbi- . trium potuit sent, imponendo perinde Deo nomen hontinis, S homini nomen Dei. Unde autem accidit ut ita credatur, nisi quia nescitur unde illa nomina duri ventur λ

v. Ubi obiter notatum velim quam turpiter da allucinentur mul-j, - , a ti, cliii gloriantur velut adepti integram alicu us linguae notisti emineam train ob id tantum quod voces illius Iolitas memoria Lenent,

SEARCH

MENU NAVIGATION