De perfectionibus diuinis, opus theologicum positiuoscholasticum, scriptum ad mentem Maignani ... Tomus 1. 2. Authore ... Joanne Saguens ..

발행: 1718년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

lis suir. xxv. Sed quae hie oppo

seripta sunt

ad eonile Deendendum his manae i

rumiinti. x XVI. Qualiter exponi M. beat quid. quid nimis

4 4 Disputatio quinta, Art. III.

pro lumina ab aeterno non fuisse, seci ab aeterno prodit ei nihilominus potuisse. Itaque Deus vel voluit Mundum esse ab aeterno , veInoluit : Si voluit ; fuit igitur Mundus ab aeterno contra hypothesim : quid enim obstitisset Deo volenti Si noluιL: non equidem Mundus fuit ab aeterno; sed quia potuit juxta hypothesim esse ab aeterno , potuit velle Deus ut esset ab aeterno: n Aue enim Deci nolente potuisce ab aeterno esse. Deus igitur , qui voluit ut Mundus ab aeterno non esset , potuit id nolle , & ideo velle ut ab aeterno esset et quare in ea voluntate, quam habuit, immutabilis non fuit. Sed neque rursus immutabilis fuit in ca cognitione .

quam habet de Mundo non aeterno : namque tam potuit aeter uitatem mundi cognoscere , quam decernere , cian evidenter re

pugnet potuisse Mundum a Deo aeternum nesciri, a quo pociterit aeternus produci. Unde sequitur in te licetionem Divinam perindeae volitionem esse aliam potuisse circa Mundum , qui aeternus quidem non fuisse , sed esse potuisse supponituri Neque aliter sentiendum est de rebus singulis ac particularibus, quae in Mundo sunt: atque ita circa illas pariter patet, quam mutabilis fuerit Deus in intellectionibus ac volitionibus suis. Respondeo loca ista, quae ex Genesi opponuntur , esse de genere illorum, quae passim occurrunt in Sacris Paginis per conde censum accommodata humanis N agendi & loquendi moribus: sive quae Deum humano more tum agentem , tum loquentem inducunt , licet in eo nihil sit sive locutionis , sive actionis humanae. Et revera si quid indolis, aut conversationis humanae in Deo esset. Deus non esset ; quia id unu in , quod est supra id omne quod est, Dests est. Quare pudendum in modum erraret , qui hil man E ad literam intelligeret humana de Deo scripta , & non potius divine ad spiritum affirmaret intelligenda : vel praesertim quia ex hii inanis illis Deo attributis nonnulla sunt , quae vel etiam homine, qui in virtute profecerit, viderentur in igna; ut ira, suror, vindicta, &c. Quanto itaque Deo , qui est virtus ipsa, erunt indigniora , si crasse accipiantur relata non ad id, quod

sapiunt, sed ad id quod sonant λ

Itaque illa quoties occurrunt, sunt intellectu nostro transcen denda, quandoquidcui & transcendi oportet etiam illa, quae videntur dignius atque congruciatius de Deo dicta, ob id videlicet,

quod nullis verbis aliquid de Deo dici possit, quod dignum sit.

Atque haec est ruetae interpretationis regula, quam tradit D. Au- sustinus. cis in verὸ, inquit, verba omnia , quibat humana colloquia t

502쪽

De Immutabilitate Divina , c. 47

eonferuntur , illius sempiterna virtus Er Divinitas mirabiliser atque incunctanter excedat , quidquid de illa humanitur dicitur, quod etiam hominibus aspernabile videtur , ipsa humana admonetur infirmitas , ilia etiam qua congruenter in Scripturis Sanὶtis de Deo dicta existimaι , humana rapacitati aptiora esse , quam Divina sublimitati s ae per hoc etiam ipsa transcendenda esse caniore intellectu ,scnι ista qualicunque transensa Iuno.

Isitur ad mentem S. Augustini , si necesse est ut intellectu ,

transeendamus ea , quae scripta sunt de praescientia Dci , de mi- ν...ha 'is' sericordia , justitia de si initibus , quae videntur de Deo congruenter dieta, quanto ma3is necesse est , ut transcendatuur illa , quae s. Auiustis de Deo incongruentc , imo aspernabiliter , didia videntur, ut 'M. illa sunt, quae vel in Divina mente ignorationem , vel in volun tale Divina instabilualcm quovis pacto sub indicant, & in textibus lite ex Genesi ad duetis continentur,ubi depingitur Deus modo volens, modo nolens offerri sibi ab Abrahanio Isaac in holocaus. tum : tum recenter addiscens obedientiam Abrahae, & nondum sciens,quae esset illa civitas & turris, quam aedificabant Filii Adam.& ob quam videndam descendere debuisset Quae omnia ,si ad sun- sum literate in rescrrentur, suggererent Deum inscium, inconstan-zem,corporeunt:& ideo quis non videt illa esse in 1cnsum spiritualem, quem pals in bancti Patres de Interpretes edoccnt , Perintrahenda λ .

Jam itaque ut aperiatur verus Theologicus sensus, in quo singuli textus, qui objiciuntur, accipi debeant, dico primo Deum sieposse dupliciter aliquid praecipere, vel ad effectum rei, quae prae- sun pu cipitur , vel tantum ad affectum agentis , cib praecipitur res illa; ' ' '& tunc quidem non praecipitur nisi affectus, licet cffectus praecipi videatur: Sic itaque D cus quinti aiebat Abrahae : Tolle filum tuum unigenitum , quem Hligis , Isaac, vade in tenam visionis , atque ibi offeres eum in holicaustum , non praecipiebat Abrahae nisi affectum , ut constitit ex post facto, licet Α'aham putaret effecistum praecipi. Uolebat squidem Deus, ut Abraham, in signum obedientiae , non sibi , ted omnibus Populis dentonstrandae , promptum sese exhiberct & omnia pararet ad filium suum uni se-nitum mactandum ; sed nolebat illud obediensiae signum ad ipsam usque perpetratam mactationem perduci. Quando vero aiebat: Ne extendas manum ruam seuper puerum, ne- xx IMque faciat illi quicquam , tum praecipiebat effetaim , prohibendo P rue fieret, non quod praecepissct, sed quod praecepisse reputabatur.

503쪽

si Disputatio quinta, A1t. III

b e ninam Et si e quidem nulla est in Deo contrarictas voluntatum circa imis, ab itit molationem Isaaci, quem revera noluit immolari, licet voluerit tus, qui affectum Patris ad illi in immolandum parati. Vere ae sincerεP φῆ p ' ' Ι eus affectum illum voluit: vere ac sincere ciscetum istum noluit; seil istud nolle , & illud velle nullatenus opponuntur, ut jam satis patet. .

XXX. Potest & haee ipsa difficultas, ut a quibusdam solet. aliter sol -- di λεε Vi, recurrendo ad duplicem voluntatem Divinam , scilicet ad reis - in De 3 du velatam & ad occultam. Ad revelatam pertinent verba illa ε Tolle ii filium tuum unigenitum , M. ad occultam pertinent ista: Ne exis vel ra S tendas manum tuam super puerum , ctc. Per. revelatam praeeipit

R' 'i δ' Deuς , tu velimus quod ipse revelat faciendum , sed per occuli mpraecipit, ut fiat quod ipse decreverit faciendum. Neque in hoc . . est ulla repugnantia , quod Deus praecipiat ut velimus , id , cu-'' ius oppositum ipse decreverit. Vult utique Deus , ut velimus veniam apud ipsum alainimicis nostris impetrandam , licet ipse saepe nolit illam veniam impertiri; nec absimiliter vult ut nostrum quisque velit incolumitatem sui, quin etiam proximi , in aliquo periculo constituti, licet ipse nolit aut nos, aut eaeteros a tali periculo liberare. x i. Unde jam sequitur nostrum esse, ut prompti simus ad id exe- quetulum, quod Deus revelat , sicuti Abraham promptum seis aliaee tio, praestitit ; .laihil ite caetero Inquirentes , an Deus forte nolit in

' ς occulto , quoci praecipit in aperto; sicuti nec Abraham id inqui-IU is ' O siit. Ad hujus obedientiae specimen spe fiant verba ista Ecclesiastici 3. 22. N ileinceps : Altiora te ne quasieris, fortiora te ne scrutatus fueris: sed qua prac pit tibi Deur , illa cogita semper , ct in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus : non est enim tibi necessarium ea . qua absconssita sunt, videre oculis tuis : in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, ct in piaritas operibus ejus non eris curiosus, cte. Omitto voluntatem, quam dixi revelatam, vocari a multis voluntatem

signi, & quam dixi tinccultam,ab illis vocari voluntatem beneplaciti rubi autem est consensio rci , dissensio nominis in parvo po

nitur.

X X ΥΤ . Tum pro altera difficultatis parte , quae est circa intelle 'io neg .. b. visis Divinas solvenda dicam secundo verba illa: Nune eunotii quod .de timeas Dom&um, M. intestigi debere in sensu transitivo, ita ut uis et K- nunc cognovi idem sonet ac nunc cognoscere feci , quia nempe non transitivo. tentavit Deus Abraham ut id disceret, scd ut ignorantes doceret;

quae sunt verba Theodoreti hespondentis ad istam interrogatio-Disitirco by oste

504쪽

De Immutabilitate Diυina, s c. 47

ne in , quae est septuagesima tertia in Genesim : Quare Deus tentavit Abraham , ehm omnia praenoscat Sic igitur respondet: Non ut dissereι ipse qua sciebat , sed ut ignorantes doceret, quam justa de causa Patriarcham diligeret. In isto rursus sensu transitivo accipit verba illa S. Chrysostomus sic se ipsunt interrogans , & respon-dςn, Hom. 47. in Gen. Quid igitur ignorabat ne ante hoe JUB virtutem, ct nunc cognovit omnium Dominus non hoc, inquit, dicens. πηnc jse cognovi. Sed quid disere vult Nunc , inquit , omnibus declarasti quomodo Iincero timore Deum eous. Nam ego noveram famulum meum : qua autem nunc a te factaseunι, in doctrinam sunt tam Pr ent bus , quam futuris. Et in hae quidem interpretatione eonveniunt omnes Theolo ingi contendentes textum illum non esse intelligenduin de Abrahae Virtute, quae tunc pr una Deo innotuerit , sed quae tunc primum, Deo id providente, aut aliter tentante , Ostensa fuerit hominibus & ad imitationem proposita. Et hoc quidem modo alibi legimus tentatos 1 Deo suisse Israel ita , non ut ipse disceret, an diligeretur ab illis, sed ut id nescientibus caetcris populis palam fieret. Non audies sic legitur in Denteronomio c. I 3. 3.

verba Propheta ili us , aut Somniatoris : quia tentat vos Dominus Deus vester , ut palam fiat utrum diligatis eum an non , in toιo corde ct in tota anima vestra. Ubi non legitur , ut eognoscat ; nam novit

Deus diligentes se ; sed ut palam fiat, id est , ut cognoscatur, ab iis videlicet, qui rem nesciunt, quam Deus ante saecula praecog novit . Nec aliter respondenduin ad illa verba, quae post reseruntur : Descend t autem Dominus , ut videret civitatem , ctς. Nam quid erat vi se rus , qui omnia praevidisset His itaque verbis denotatur non res , cujus notitiam vellet Deus acquirere . sed cujus notitiam vellet transire ad posteros , sicque illos et vanitate simili deterrere. Nec audiendus jam superest, nisi S. Hilarius , qui postqu1m sibi opposuit hunc ipsum textum rNunc cognovi, cto. & alium : Descendam ct videbo i cte. non dissi-3rtilem alteri, de quo agitur i Descend t autem Dominus ut Dideret civitatem , ctc. refert omnem novam Dei scientiam , non ad Deum de novo scientem , sed ad plenitudinem temporis, in quo a caeteris de novo scitiir , quod a Deo antiquitus sciebatur: Seire ergo Deum , inquit, i. s. de Trin. non est ignorantia demutatio , sed temporis plenitudo. Ac deinde : Et de plurimis quidem , qua dementia Dei Testamento veteri eontinentur, hac tantum exempli causa δε-

moninata a nobissunt, ut id quod nescit Deus , non ignorationis causa

x x X II .

Si eut illa intellexerunt omnes Saera seripturae Interpretes.

xxx msie etiam intelligi deis

505쪽

41 8 Disputatio quinta, Art. III.

intelliseretur esse , sed temporis. Τum vero rationes , quae proban Deum nihil de novo scire, probant nec novum posse modum esse quo aliquid sciat; quia tam necesse est rei modum Oinnent , quam rem omnem sub Divino intuitu contineri, eum 8e omnis modus rei sit in genere cognoscibilitatis res cognoscibilis. Itaque jam satis patet & omnes Divinas volitiones csse immutabiles, contra. - ' quὰm affirmaverit impius Vorstius ; nec minus immutabiles esse intellectiones omnes Divinas, ςontraqua in ausus fuerit blasphe-- mare, & quidem magis impie , Socinus asscsens c. H. Praelectis inulta esse, quae nesciri a Deo , nisi post eventum, possint. XXI. Uenio postmodum ad rationem , qua Objiciens praemissas au-' thoritates eommuniit , & dico volitioneni omnem Divinam, ut ip tu M pariter nolitionem omnem Divinam, aeternam esse. Quapropter nullum est excogitabile tempus praecedens, in quo potuerit Deus nolle quod voluit, aut E contra velle quod noluit, ut satis per se patet: sicut etiam deinceps non potuit velle quod ante noluisset. aut nolle quod antE voltus se supponeretur , ut satis probatum fuit. Igitur saltem hac ex utraque parte constat immutabilem esse voluntatem Divinam , sive circa creationem Mundi, sive circa tescaeteras quasi ibet ad Mundi congeriem, aut ordinem Pertinentes. Τum vero si supponeretur Dcus aut voluisse quod noluit, aut quod voluit noluisse, comprobaretur similiter nec ant E potuisse, nec postea posse aliquid mutationis in his volendi aut nolendi actioni iabus evenire: & sic semper recurrit eadem caiisa immutabilitatis ita voluntate Divina.

XX VI. Quod autem potuerit Deus velle quod noluit, aut nolle quod vi tata voluit, id praecisὸ nullam in voluntate. Divina mutationem inari

muta portat; quia non mutatur pisi id quod est, dum transit ab eo quod rii. ad eo , quotl a iud non erat. At ante nolitionem nulla erae volitio, quae in nolitionem transierit , quemadmodum & nulla transiit, aut transire potuit in volitionem nolitio. Igitur omnes

volendi actiones, quae in Deo sunt , immutabiles sunt. Neque necesse est ut haec ipsa doctrina fusius transseratur ad actiones intelligendi , quarum immutabilitas satis patet ex immutabilitate illarum. Quatenus sicuti res non possunt esse aliter , quam Deus velit, ita non possimi ab ipso intelligi aliter, quam sint; R ideo immutabiliter sciuntur id, quod sunt, quia immutabiliter juben- tur esse id, quod sunt. Et sic satis quidem soluta manet tota ob jectio, donec suo loco amplius tractetur de scientia de deliberistate Divina . .

506쪽

De Imviutabilitate Divina, s c. 47 9

objiciesseeunia. Posse aliquem de nolente volentem , aut de xxx Vr . volente nolentem fieri, est posse mutari in suis volitioni nus e sed inta ' id potuit evenire Deo: igitur non est in suis volitionibus immuta- bilis, ut assertum fuit. Major est in conceta ex supradictis. ta

Minor autem sic probatur : quia multa sunt quae Deus noluit; dc noi M. ecce illular nolentem : sed illa ipsa , quae noluit , potuit velle , alioqui non illa libere noluisset: ergo de nolente notuit fieri volans , quod erat probandum, aut de volente nolens ; nam eadem ratio militat pro utroque. Praeterea multa sunt, quae Deus necessariis voluit, uti multa sunt, x XVin quae libere voluit: at quae necessario voluit, ea utique voluitiinmutabiliter. Quid igitur 1iiperest nisi ut quae libere voluit , ea men in ervoluerit mutabiliter: alias si quidem nihil esset discriminis inter '. Eit' i. ' velle necessario & velle libere Ac tandem volitiones saltem li- volvi ει κherae Divinae non sunt ipsa Divina substantia s alioqui substantia Dei volentis non esset eadem quae nolentis ; sicque potuisset alia esse , vel alia pro Divino arbitrio : & hoc inanifestE repugnat. Non igitur substantiae Divinae immutabilitas seeum pertrahit immutabilitatem in volitionibus Divinis ; imo potius illa istam excludit; ne videlicet reputari pollit Deum libcrἡ csse quidquid est,

sicuti libere vult plurima , quae nullatenus sunt ad Divinitatis essentialem constitutionem spectantia. Tum vero quia Divina scientia non est tantum de rebus , quae necessario sunt, sed etia inde illis, quae libere sunt , si potuerunt istae aliter atque aliter se habere , ob id quod Divina voluntas aliter atque aliter se habere potuerit, consequens est potuisse pariter scientiana Divinam aliter atque .iter se habere. Unde concluditur Demn nec in suis volendi, nec in suis intelligendi actionibus obtinere nimis mam illam immutabilitatem , pro qua hic certatur. Respondeo& concessa majori nego minorem , pro cujus pro- xxx Diabatione solvenda dico quod equidem Deus ea, quae libere no- . luit , velle potuit, 3e e contra ; sed si semel aliquid noluisset, id tu. iii Deis.

deinceps velle non potuisset, & e contra: Quia videlicet occurrere v de nute

Deo non pollunt novae rationes volendi, quae noluerIt , auL no- aut devo-

Iendi quae voluerit, sicut accidit homiRi, qui eapropter saepissime voluntatem suam commutat. Nunquam igitur potuit contingere Deum aut de volente nolentem , aut de nolente volentem

heri. Quando itaque dicit Adversarius : Multa sunt, mrae Deus noluit, ct ecce illum nolentem, bene est: ac tum addit ,sed illa ina ,

rua noluit Promiι .velis : & hoc est quod pernegatur; nam potuit

507쪽

x L.

Nine Deus mihil pratu Itaut velle . aut urille . his imma

tabiliter. ILI. In quo senis

su vialon a

Divina sitaeque immu. tabilis . ae Ipsa substan.

8o Dissputatio quinta , Art. III.

quidem Deus velle .d quod noluit, id, inquam, potuit antequam nollet : .sed si semel noluisse supponitur , id utique noluit, ad id

nolendum utens sapientia consummata , quae cum nec fallere, nec

falli possit, decreta omnia quae suggerit , irrevocabilia elficit tui supra fusius ostensum est. Ad iii vero , quod additur , respondeo id tantum discriminis esse inter volitiones Dei necessarias& liberas, quod licet in utrinque sit par imia tutabilitas ex parte subjecti , non est tamen pacim mutabilitas ex parte objecti: hic autem non agitur de objecto, quod est res volita, sed de subjedto , quod est voluntas ipsa. Sic itaque beatitudo Divina necessario fuit a Deo volita ; beatit ivlo autem humana fuit liberὸ volita : ista potuit non esse objectum volitionis Divinat, illa non potuit; & in hoc sensu istud objectu inmutabile fuit, illud non fuit; sed postmodum si supponitur beatitudo humana fuisse a Deo volita, tam cst immutabiliter volita , quam vel ipsa beatitudo Divina : ut ex superioribus argumentis

satis convincitur.

Nec dissiciliu et soli itur , quod etiam opponitur voIitiones Divinas non esse ipsam Divinam substantiam ; unde inscrtur aut Divinam substantiam non esse immutabilem , quod fallani est , aut non immutabiles esse volitiones Divinas. Non, inquam, dissi- cilius solvitur ; quia quidquid in Deo est , Deus est; & sie necesse est, ut volitiones Divinae situ ipsa Divina substantia : idque tanto facilius suadetur , quanto certius est non obstare , quin id veri ficetur , immutabilitatem substantiae Divinae ; quia etiam volitiones Divinae suain & parem habent in suo genetre, quod est

genus entis liberi, immutabilitatem ac pariter absolutam. Verum haec solutio ex dicendis in articulo sequiti te magis elucidabitur. Neque jam necesse est, ut particulatina refellatur illatio Adversarii contendentis potuisse aliter atque aliter se habere in te I

Iedtioncs Divinas, ob id quod aliter atque aliter Divinae volitionesse habere potuerint: cum cnina jam satis ostensa sit hujus principii assumpti falsitas , de illationis falsitas satis est mani sesta. Et hae equidem de immutabilitate Divina in aetionibus volendi atque intelligendi, quae sunt actiones immanentes Divinae, di ista sussi:

508쪽

uua sit immotabilitas Divina, s c. I 8 I

ita sit Immutabilitas Divina in actioniblu transeuntibus. hOTANDUM primo adtiones Divinas , quas hic vocamus

transeunte3, e sic illas, per quas fit a Deo aliquid extra ipsum ς & quae habent propterea complementum externum, in quod desinunt, & ad quod tranteunt. Huiusmodi sunt actiones creandi , an nihilandi, puniendi , mi strendi, dec. nam istae adtiones extra Deum compleatur, ad dii crimen adtionum intelligeruli, vo-Iendi , caeterarumque immanentium , quae complentur intra ipsam , custis sunt de dicuntur, potentiam. Caeterum ubi de actionibus hujus generis immanentibus Divinis agitur , facile admittitur illas viguiste ab aeterno , & fore ut sine cessatione ulla vigeandin aeternum : si quidem, ut in praecedente articulo late probatum est , Deus neque velle , neque scire de novo aliquid potest ; uti neque potest aliquando nescire, aut nolle quod ab aeterno scivit, aut voluit. Hinc autem liquido constat immutabilitas Divina in

actionibus immanentibuS. .

At actiones Divinae transeuntes, de quibus hila jam tradi indum

est , nec ab aeterlab pariter sunt exercitae, ut videtur, nec exercentur indesinenter; sed e contra coeperunt in teu pore , ut in tempore .desinunt exerceri ;& nunc quidem ab exercitio suspensae , nunc vero ad exercitium revocatae Deum repraesentant, quasi per intervalla operantem de non operantem , & in hoc mutabilem,

quod ab opere transeat ad cessationem , & rursus ab ista cessatione ad opus, quod fuerat intermissum, vcl ad opus omnino aliud , quod coeptum antea non fuisset. Sic quippe Deus nec ab aeterno Mundum creavit, icit ab annis sex nralle , aut circiter; nec similiter animam Pctri annos triginta nati creavit ab aeterno , sed ab annis triginta ; & ita loquendum de animabus, quas creat diebus singulis. Ne dicam de rebus genitis , ad quarum productionem de con servati onem Deus incipit desinitque certis diebus concurrere;& sic quidem in ordine physico praeter moralem , in quo Deus videtur adhuc magis varius , siquidem varians per singula fert momenta erga nos gratiarum , misericordiarii in , justitiarum sit arum gradus , modos ac status, quos elargitur de subtrahit quasi per vices , sive a se uno , sive etiam a nobis colim

nae rea seuntes.

hiles , litetinet piant di desinant exercera.

509쪽

Et eausa

Theol gi ea huius immu rabilitatis aldhdiacilis. IV. Atque linasus dimes ta ei seim sen sit D. Augusti.

48; . DiJutatio quinta, Art. IV.

pellatur ad haec omnia tam vari ε peragenda. At nihilominus quia nulla est actionum transitio, quae immutare divinam naturam posse, operae pretium est, ut afferatur causa Theologica, ob quam nullum immutabilitatis suae detrimentum ab actionibus illis Divinitas patiatur. Et haec quidem causa non adeo in promptu est, ut suspicari sorsan quis posset: multi enim Philosophi, praeter Ethnicos, Christiani illam aut difficile, aut neutiquam capientes partim conjecerunt ., partim affirmaverunt expeditius fore ad salvandam integritatem divinae immutabilitatis, si assereretur , quidquid a Deo prodixistum cst, vel alias reputatur producendum, id ab aeterno prodictum fuisse. Quae opinio valde extrema est, & sectatores suos in absurditates multas conjiceret,& in haereses non pauciores , de quibus hic non interest, quod

dicatur.

Tantum ut pateat quod di xj circa difficultatem causae , per quam subsistat illaesa in actionibus, de quibus agitur, naturae divinae immutabilitas, reseram haec verba S. Augustini. L. I. de Trin. c. I. Proinde, inquit, si antiam Dei sine ulla sui commutatione mutabiAa facientem. Ursine ullo θι temporali motu temporalia creantem

.nsueri or plene nosse dijcile es ideo est necessaria purgatio mentis nostra , qua illud ineffabile in abiliter videri possit, &e. Cujus diffi

cultatis vim & alibi non semel sensit S. Doctitor, agnoscens L. Ita de Civ. Dei c. is. istam esse de genere illardui , quae non sine periculo curiosius discutiuntur ,&ad quarum solutionem humana ingenia non sunt fatis sublimia. Quare satis ipsi fuit si re in miraretur & se tueritur ab extremo illo errore , in qu se conjecit , ut aliqui putant, origenes reputans non posse manere illaesam integramque divinam immutabilitatem , nisi ab aeterno Deus produxerit, tum quidquid productum videmus , tum rursus quidquid producendum putamus. Notandum secundo difficultati circa divinam immutabilitatem

provenienti ex praemissis actionibus cohaerere alteram procedentem ex relationibus, quae ad aestiones illas consequuntur. Quia

enim ad vcnire Deo non potest quicquam sine mutatione, quae in ipso fiat, videtur nec illi ullam advenire relationem polle, si inrclationis advenientis reccptio ipsum immutet. Hujusmodi autem relationes, de quibus cst sermo, praecipuae sunt Creatoris, Domini, Pro νιῶ. Maserisorius, Ultoris, dic. Quae utique consequuntur ad actiones creandi, dominandi, providendi, miserendi, ulciscendi, dic. Illae igitur relationes nec videntur inextitisse Deo ante temel

510쪽

v IdAlii. tales

, uua sit immutabilitas Divina sc. 483

pus; quia Deus nihil creavit nisi a principio temporis, ac proinde nisi ab illo principio dominium , provid cntiam , miserationem , ultionem , &c. non exercuit. Et ideo non nisi in tempore obtinuit relationem Creatoris , Domini, Providentis, Misericordis, Ultoris,&c. Nee de caetero vidciatur advenire Deo potuisse in tempore relationes illae, nisi Deus per cas ipsi advenientes mutatus ut cynoque sucrit ad modum , quo mutatur E nobis homo , qui evadit Pater , Dominus , Providus, Misericors , Ultor, &c. Hi ne enascitdr difficultas, ob quam Theologorum alii quidem illas Dei relationes este Deo coaeternas affirmaverunt, alii vero isti l rcontendunt non esse illas Deo, nisi h tempore tribuendas, de astam nihilominus per illas Deum non mutari. V critin neque deest 'o', a M. sensus Cati licus & postmodum explanandus . in quo de relatio- gnibus illis, quod sint& non sint Deo cMaeternae , possit affirmari. Sed adest praeterea sensus haereticus, in quo posset aeternitas illarum accipi, nempe is, in quo aeternitatem illarum propugnabat Hermogenes,adversus quemTertullianus libro integro dimicavit. Nam ex hoc quod relatio Domini esset Deo coaeterna , inferebat haereticus ille materiam esse Deo coaeternam, in quam videlicet aeternum habuisset Deus dominium : alias enim , ut contendebat, Deus nullius rei fuisset ab aetemo Dominus , siquidem ab aeterno nulla res extitisset ; sic itaque Deus ab aeterno non fuisset Dominus , sed tantum dominaturus. Refert Tertullianus haeresim illam Adoer. Her. c. 3. his verbis , Adjicit O aliud Hermogenes γDeum semper Deum etiam Dominum fuisse, nunquam non Deum stnullo porro modo potuisse illum semper Dominum haberi, sicui ct semper Deum , si non fuisset aliquid retro semper , esus semper Dominus

haberetur : fuisse itaque materiam semper Deo Domino. Et niultus quidem est Tertullianus in hoc , ut E contra probet v xx. Deum non fuisse Dominum ab aeterno , ac praesertim in sensu , . Affir runde possit haeretice inferri materiam fuisse Deo coaeternam : at fatis est si obiter hie retulerim primum illud argumentum , quod ex sacris paginis affert pro sua opinionc communienda. Naviter , ε' ait Tertullianus ibid. Scriptura nobis patrocinatur, qua utrumque nomen ei aestinxit oe suo tempore ostendit. Nam Deu3 quidem , quaderat semper , statio nominat: In principio fecit Deus coelum &terram. δειnceps quantu faciebat, quorum Dominus futurus erat,

Deus solummodo ponit: Et dixit & fecit Deus, de vidit Deus ; σn quam adhuc Dominus. Itaque ad mentem Tertulliani Deus fuit semper Deus : sed non fuit Dominus, nisi ex quo tempore hanc

SEARCH

MENU NAVIGATION