De perfectionibus diuinis, opus theologicum positiuoscholasticum, scriptum ad mentem Maignani ... Tomus 1. 2. Authore ... Joanne Saguens ..

발행: 1718년

분량: 698페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

et 4. Disputatio quinta, Art. IV.

univcrsitatem ereavit, ut probat verbis sequentibus. At, inquit, tibi universa perfecit, ipsumque vel maxime hominem , qui proprie

Dominum intellecturus erat, Dominus etiam cognomιnatur: tunc etiam

Dominus nomen adjunxit: & accepi e Deus Dominus hominem , quem finxit: & praecepit Dominus Deus.Unde sic infert.Ae exi de Dorinus, qui retro Deus tantum , ex quo habuit, cujus esset: nam Deus sibi erat s rebus autem tunc Deus , cum ct Domιnu . . iii His praenotatis addo mutationem, quae agenti per actiones suas Potest ali- advenire potest, aut per relationes ex acti Ouibus consequentes ,

2: ἡ-. , i dupliciter posse intelligi: vel ira quod agens in sua entitate physi--linentita- ea , vel ita quod tantum in stio statu physico immutetur. Et si- ,..illa. .. clxii dom agitur de immutatione agentis in sua entitate physica, res non esset peculiaris Deo; quatenus omnis rei, ac praesert in spiri

titalis, sive aliquid , sive nihil agentis, entitas physica , quae physice inc Muptibilis est , eadem est ἡ & rursus cadem est, quia simplex est, nullius incrementi phy sici capax, nullius pariter decrementi. Quo padio anima, sive in cogitationibus suis se exer-ἀρat , sive nihil cogitans otietur; sive sua promat desideria , sive cohibeas; sive tandem cuivis. operationi agens incumbat, aut ab illa iners abstineat. non habet plus minusve physicae entitatis , quae si augeri posset aut minui, saud dubie ncc incorruptibilis . nec simplex esset, contraquam de jam dictum & certum sit. ., α Unde nimis constans certumque est naturam divinam, quae est qualiter summe incor uptibilis & sumnio simplex , milla actione , nullarii'. . . uti es iatri relatiose, quae ad actionem aliquam subsequatur , posse iam actio- physice commutari: vel maxilud quia ista physi ea commutatio esset aequisitio, aut deperditio portionis alicuius substantialis ad utari. totam , ut ita loquar , divinae substantiae massam pertinentis : quod perabsurdum cst & ab ente simplicissilio maximὸ alienum. Tu in vero si agitur de immutatione agentis quoad statum agentis physicum , evidens cst talem immutabilitatem non convcnire cuivis rei creatae, licet spirituali; quia vidclicet facultates omnes operatrices , ipsi ab exortu creationis convenientes , limitatae sint, SI ab objectorum praesunt iis,& a lubiectorum dispositionibus. &ab innumeris tandem rerum temporumque circumstantiis depen

dent.

sia Q; ., Unde fieri sola potest, quin illarum facultatum operationes sine aiscurren- successsivae, ac proinde rem ita successive operantem pertrabant valdὸ cliversos : atque hoc ipsum est , unde manifestaliari rix hv rstiaquitur omnia rei creata, quantumcunque spiruualis ac inpli-Disitiros hy

512쪽

ύua sit immutabilitas Divina se. 48s

eis, vitam esse sue cessivam. At E eontr1 si divinae operationes nee ab objectorum praesentiis , nee a dispositionibus subjectorum .

nee ab ullis rerum aut temporum circumstantiis pendeant, uti

revera non pendent, quid hinc inscrri potest, nisi illas successivas non esse. & ideo neque Dei vitam esse successivam, sed totam simul λ Et quid hi ne rursus inferri potest , nisi unicum ac simplicissimum esse Dei statum, imperturbabilem, invariabilem Et sae equidem Est illa singularis immutabilitas, quam deinceps ostendetur nullauenus offendi sive per praemissas actiones , sive per relationes, quae illas consequuntur & attribuuntur Deo.

Actiones Dei transeuntes, qua sunt action/s creandi, eonservandi destruendi, miserendS, puniendj, orc. nihil Διrabunt de absoluta immutabilitate Divina. Probatur primo. Non potest per actiones Dei transeuntes deis trahi quicquam de absoluta immutabilitate divina, nisi propter illas accidat Deo aliquid noviun , vel in substantia, vcl in statu substantiae. Sed cit neutro capite potest propter illas accidere Deo aliquid novum. Igitur nec per illas porcst detrahi quicquam de absoluta immuta silitate divina. Major satis constat ; quia per statu in sit bstantiae significamus omnem externam affectionem subis stantiar : nulla autem substantia potest aliter assici, quam intrinsece, vel extrinsecὸ: Quare si milia est novitas, quae possit sive internam substantiae divinae constitutionem , sive externam illius dispositionem afficere , evidens erit aecidere Deo nihil novum

posse , sive in substantia , per quam intelligitur quidquid est intrinsecum Deo, sive in substantiae statu , per quem intρlligitur

quidquid in Deo extrinsecum cogitatur. Minor autem probatur per partes. Et primo quidem nihil propter actiones praedietas potest Deo accidore, quod sit illi novum in substantia , quia illud novum quid esset, nisi portio quaedam substantialis, addita scilicet Deo per actioncm , aut detracta per aestionis cessationem λ Non est autem substantia divina simili sus disitionibus, aut detractionibus ullis obnoxia 3 qnandoquidem nec anima , sicuti praeoccupatum est, tale ullum patitur, vel dum agere incipit, incrementum, vel quando desiuit agere , decre- nisi sum : pugnat enim utrumque pariter cum illius simplicitate.

nee idere Deo , aut is substantia .

aut in statu sub tanti . v I r. Siquidem

Deus ecim

prehendit omnem si stantiam Nomnem flais tum Rhnaastiae.

513쪽

4s6 Disputatio quinta , Art. IV

into itaque magis pugnabit cum simplicitate divina λ Seeuno neque propter illas ipsas actiones accidit Deo aliquid novum in statu substantiae; quia status.siibstantiae Divinae est status universalis comprehcndens omnem statum , ratione scilicet aeternitatis illi onvenientis ; per hanc quippe aeternitatem, quae cst tota simul , . necesse est Deum esse simul in omni statu , in quo successi νε foret , si perinde ac iws temporis lapsui subjaceret. xvii. Ratio enim propter quam status nostri mutantur , tota est in AffQrram temporum mutatione a uiadc fit ut in tempore quidem praeiente, i 44 unicus sit status noster, imo nisi unicus esse non possit: sed posta comra sta- modum isti tempori succedit aliud; & sic status noster evadit alius; ν, D OT Ita q ioci j aut non sumus quod fuimus, uti necdum sumus quod mutentur. erimus. Sed jam si nostrum tempus, quod impossibile quidem est, semper esset praesens , omnes status nostri praesentes essent, nec differrent praeteriti a futuris. Quod autem est impossibile respeetum ostri, non modo possibile , sed etiam necessiarium omnino est respeetii Dei; quia Deo nihil praeteritum est, nihil futurum somnia itaque ipsi sunt praesentia. Igitur ipsi semper praesentes sunt omnes actiones suae, nec minus quae transeunte , quam quae immanentes dicuntur. Quomodo itaque per illas potius, quam peristas posset substantia divina alium atque alium statum induere Et hoc quidem ratiocinium validὸ firmari potest authoritate S. st Hilarii sic discurentis , l. II. de Trin. p. 276. Nihil enim, inquit, discursiis sis non semper cum Deo δειν, quicqvid in rebus est ; qua etsi aὰ creatiori nem siti erepta fiant, non sunt tamen a Dei vel praescientia , vel potestate inchoata. Et testis est nobιι Propheta dicens: Deus qui feta omnιa, qua Diura sunt: qua enim si tura sunt, licet in eo quod ereandissent, adhuc flent , Deo tamen cus in creanssis rebus nihil novum ac

receni est, jam facta sunt. Quomodo autem Deo jam facta sunt. c ut particulatim postrema haec verba expendam quae futura sunt, nisi quatenus status ille faciendi, qui rebus faciundis futurus est, Deo futurus non est , sed praesens est, ob iit, quod Deo praesens est illa ipsa actio , per quam si cnt Atque hic ipse sensus est , in quo legitur Deum per Filium suum fecisse saecula ; & haec sunt verba Apostoli id docentis, ad Heb. I. a. Novissime iuebus sis

Detitus est nobis in Filio , quem constituit haredem universorum , per quem fecit orsecula Qu e sunt autem ista saecula, nisi sutura perinde ac praeterita Quae interpretatio evidentem locum habet apud

Isaiam, in prophetia de illo ipso Filio , qui ab aeterno genitus in sinu Patris, nobis deinceps de natus & datus est in sinu virginis, Diqitigod by Corale

514쪽

ssua sit immutabilitas Divina , s c. 48

Parvulus enim natus est nobis, ut Propheta Isaias loquitur, c. s. s. σ Filius datus est nobis, stractus est principatus seuper humerum ejus , ct vocabitur nomen ejus admirabitis , Deus fortis, Pater futuri faculi. Tum vero qu5d hie expressὸ dicitur de suturis saeculis j a in fac- xv. iis, intelligi utique debet de rebus intra sutura illa saecula faciendis 3e faetis r faciendis quidem, si reseruntur ad saecula prout fu- eiendatura; sed factis,si referuntur ad illa saecula prout jam facta;sive potius si reseruntur ad ipsuin saeculorum factorem , eui in creanssis facta te petarebus nihil novum ae recens est,ut mox ex S. Hilario reserebam. Ideo R P autem in illis creandis nihil Deo novum ac recens est , quia Deus non minus in creando, quana in essendo, quam in intelligendo ac volendo, idem ipse est, minime varius, minime alius a se-

apis: Cum vero talis sit, necesse est nullum in Deo esse discrimen , I hi

correspondens discrimini, quod est in rebus nondum creatis , & iieet nisui . ni Ox creandis : unde se ii itur non esse in Deo discrimen, sive discrimini

... 4 . - . . - subiacet re-

temporis praeteriti, in quo creaverit, live futuri In quo lit crea hum aut

eurus, quoniam in Deo praesens est tempus , tam illud praeteri- empo nutum, quam hoc futurum. Et ideo nulla creatio, quantum est ex parte Dei, pertinet, aut ad licsternam diem , aut crastinam, sed potius ad hodiernam acceptam pro duratione praesente , quae unica est in Deo; sicque illam accipiebat S. Augustinus , cimi expositionem faceret illius loci prophetici : Tu autem idem ipse es, sic aiebat de Civit. Dei, Lib. I. c. 6. Tu autem Mem ipse es , ct omnia crastina , atque ultra, omniaque beserna rer retro hodie facies,

hodie fecisti , cte. Igitur ob id maxime quod Deus idem ipse est in agendo, nullatenus per actiones, de quibus hic sermo est,

- immutatur , ut erat Probandum. Probatur secundo. Si actiones Divinae,de quibus agitur, aliquid de Divina summa immutabilitate detraherent, ita maximε esset ob repugnantia id quod Deus, aut ex non agente agens, aut ex agente non agens fie- '':ῖo taret,quasi aliquando agetias & aliquando quiescens. Sed nihil hujus- si aliquando

modi est in Deo. Igitur per illas nihil de Divina summa immuta h bilitate detrahitur. Major est indubitata. Quia status agendi & sta- uieste . tus quiescendi sunt Urio status diversi r aliunde vero ista diversitate sublata , quid in Deo superesset, nisi summa in agendo, aut in non agendo constantia λ Et haec constantia esset illa ipsa immutabilitas , quae hic occurrit stabilienda. Minor itaque, in qua sita est tota dissicultas, sic probabitur. Et primo quidςm non Po-

515쪽

38 Disputatio. quinta , Art. IV .

lcst Deus ad hoc, ut ex non.agente agens, aut ex agente nomagens fiat , prosilire sic ex quiete ait actionem , ac tum ex actio ne ad quietem redire . nisi in illa quiete & actione intelligantur, quae sunt quietis actionem omnem excludentis, & actionis ex cludentis omnem quietent singulariter propria..

x V Τ. Nune veto quaenam illa sunt, quae tali quieti propria foren ..., . . 7οῦ nisi ignavia, dc siilia , inertia λ Et rursita quaenam illa uint, quae ζό. licia tali actioni larent propria, nisi labor, conatus, industria λ At eod. Σ.' haec seorsim non convenire , si ve quieti, sive actioni Divinae quis non videt Nuda igitur in Deo ab aeterno fuit quies sine actione, nulla in aeternum erit actio sinc quiete, quoniam quaecunque in Deo sunt, & ab aeterno, & in aeternum sunt. Qua de re sic loquitur Augustinus dc Civit. Dei, Lib. Ita cap. II. Non itaque in ejus Dci vacatione cogitetur ignavia L desidia , inertia ,scut nec in ejus opere labor , conatus , industria : de hanc quidem affert suae illius assertionis caiisam : Novit, inquit, quiescens age re, ct agens quiescere In dc autem rectissime concludo, quod si nusquam in Deo fuit sine operatione vacatio, & rursui si nunquam erit operatio sine vacatione , Deus tam nusqua in evasit de non agente agens , quam evadet nunquam de agente non agens obparem & Operationis & vacationis aeternitatem, quae nullis potest hine vacandi, hinc operandi vicissitu limbus temporalibus variari. Secundo nec potest Deus, sive a quiete in actionem , sive ab ae-tione in quietem transire sine novo inito ad ita transeundum consilio, quod utique , ut patet, Deum non decet: vel sanὸ sine ex ori .e., sempiLerno consilio ad illum in tempore complendum transitum. et gens, At hujusmodi consilium conjunctum est cum voluntate ita tranis nisis scundi a quiete in actionem , aut ab actioue in quietem : & haec 'Nem fieri. rursus voluntas conjuncta est cum ipsa actione & cum ipsa quiete volita : unde tam actio, quam quies volita est ab aeterno e quia vero respectu Dei non est aliud velle apere. aliud agere; aliud vacare velle , & aliud vacare; impossibil est verum ab actione ad vacationem, aut , vacatione ad actionem fieri transitum di secluso autem vero transitu . locum nullum habet vera mutatio, quia non est mutatio sine successione, quae per transitum im-x x. portatur. . Hanedoe- Et sani quidem audiendus cst denuo S. Augustinus , qui sic per-δε uiati I git Ostendere prioritatem omnem vacationis, & posterioritatam Augustinu . Veracionis , quaecunque illa est, nec iiitelligi in Deo possc , nocin co

Qitare prasertim Deus nori possit. aut

516쪽

sitia sit immutabilitas Divina, c. 489

In eo posse admitti, sed tantum in rebus, quarum exissentiae praeliavit non-existentia. Itaque post ultima verba haec mox laudata iNovis Deus ) quiescens agere. ct agent qηiescere , subditi Potest .

ad opus novum non nounm , sed sem8ιternum adhι here eo iam onec poenitendo , quia prius cessaverat, coepit facere, quod nonfecerat. Sed eis priaus cessavit, ct posterivr optratur est . quod neseis quemadmodum ab homine possit intelligi, hoc procul dubιo quod diei urprius sir ρosterius,in rebur prAur non-existentibus ct posternus existensibus fuit , Hre. Et si e quidem si a Deo removenda est, prout ad mentem S. Augustini removenda est, omnis tum prioritas , itum posterioritas cessationis ad operationem , & operationis ad c est tionem re Iatae , quid superest, nisi. Deum non posse, quod ad veram in actionibus , de quibus sermo est, mutationem requireretur , nisi Deum , inquam , non posse , aut de agente non ageno Lem , aut de non-agente agentem fieri pSed neque parum hac doctrina firmabitur per expensionem 2 sti principii, unila iIlam ibidem intulit S. Doctor statucias pro re indubitata Deum non posse aliter aliterque assici , quatenus

assici est quoddam pati, Deum autem Ese omnis passionis ex aruit ouare errem ratio convincit et nobis autem fas non est credere , haee imi S. Doctoris verba : aliter Deum assci cium vacat atiter civm semper v veratur . . . . patitur quippe , qui a ιtur Tum vero quis non ad

vertit , quod si Deus successivo vacaret re operaretur, assicereturaliter vacando , aliter operando Aut si utique utra eademque esset vacandi & operandi affectio , quomodo non vacaret Deus constitutus in affectione vacandi; S: quomodo non operaretur constitutus in affectione operandi Opuraretur igitur & vacaret. Quae fuit consequentia S. Augustini assirmanti, eon unctam in Deo suisse semper cum vacatione Operationem , N cum operatione vacationem fore semper confundiam , uti cum aiebat quod jam ante relatum est et Novit quiescens uero ct agens quies

cere.

Quia tamen est , ut fateor, omnino arduum concipere, qui xx Q. fieri possit. ut temporalis effectus creati op ratio Divina aeteria Ad hanc na sit, quod omnino necesse est esse ad hoc, ut Deus non tran- paulbm,t ιsiurit a vacatione ad operationem , non inutile erit rei tam re- 'd tu conditae tenebras exemplo aliquo illustrare. Exemplum autem , exemplum quod occurrit , est Solis , qui sibi coaevam habet actionem cale. faciendi perinde ac illuminandi & eaetera, consistentes in eodem ecrcniti ac nunquam Interrupto suae lucis cilluvio. Itaque Sol iTomul I.

517쪽

Plurima

rerum mutat

a tones fiunt per solem . ed sine tilia mutatione Euli a In hune

adam aliq

49o Di utatio quinta, Art. IV.

quantum est ex parte sua, non variat actio ues fias, quasi moderando illas , aut cohibendo , aut instaurando ; sed seni per iniitae in suis actionibus perseverat. Nec tamen iidem perseveranteste ictus . aut iidem illis coaevi sunt: novi enim gignuntur diebus singulis , licet novae non sint Solis actiones, per quas gig

nuntur.

Et gignuntur quidem diebus singulis effectus novisvel certe negandum esset gigni tum in metallis, tum in mineralibus, tum in plantis , &e. quotidie individua plurima ἰ quae quotidie videmus genita : ut non dicam de annuis, de menstruis , de quotidianis temporum incurrentium vicissitudinibus, quae haud dubie sitne pro totidem variis atque novis effectibus computandae. Tum novae non sint Solis adtiones , per quas quotidie gignuntur individua illa plurima : Sol quippe non agit, nisi uno modo , illo scilicet. quo lucem si iam proseindit , & alias activitate nec diversa, nec dissimili praeditam. Unde fit ut Sol tantae novitatis &mutationis tot effectuum author quidem sit , sed immutatus. Nam quis Solem, ut ita loquar, hodiernum ab hesterno diversum

dixerit ob id , quod hodie per illum aliqua planta incipiat germinam , aut ob id , quod hodie per illum florescat arbor, vel ex arboris flore incipiat prodire fructus , vel incipiat maturescere ζpostquam prodierit

Et sic generati in sentiendum de caeteris rebus, quarum ortui atque interitu i , de omni inter ortum atque interitum mutationi. praeest Sol 3e obest, aut prodest; sed sine ulla mutatione sua. Ita quod Sol plurima producat atque conservet , cc set etiam producere atque conservare , licet non aliter se hsteat in illis producendis atque conservandis, quam in cessatione a produltione atque conscrvatione ἰllorum. Ideo scilicet quia Sol actionem suam illuminandi , quae complectitur caeteras, non utique variat, non auget, non minuit, non suspendit, non amittit, aut amissam re

su init Jam vero si supponeretur Solem esse ab aeterno, & nihilominus non fuisse produetam, at si hodie plantam aliquam 3 quomodo non aeterna fuisset actio Solaris productiva illius plantae, quandoquidem Sol non illam produxit . nili per illam ipsam actio nem , quam ab aeterno exercitisset, licet post naodum contigisset illam tantum in tempore terminari ad plantam in tempore promductam. Hoc igitur utcunque paeto , quantum videlicet potest mens butuana ab hisce solacibus actionibus ad actionuiu Divluar vin

518쪽

ssua sit immutabilitas Divina, caec. 401

speculationem assurgere, poterunt istae concipi & ab aeterno exer- quatrii latacitae N in aeternum exerccnila sine ulla sui mutationc , sine varietate , sine novitate ulla , quamvis effectus per illas prodisisti assi- e teaiio xiera litis mutationibus , varietatibus, novitatibus substiat. Vci praesertim , cum actionem omnem Divinam cile minus a Deo, quam esse Deum ipsit in intelligatur, cui proin te nulla possit actio advenire, nulla deficere ; nam nihil deficit, nihil advenit sibi ip- s. Unde necessc est , ut omnis actio Divina tam sutura sit in aternum vigens , qu m ab aeterno viguerit ἔ ad modum , quo omnis adtio Solaris nee ab aeterno interrupta suisset, nec citet is cinceps interrumpenda . si Sol & nunquam csse coepisset nunquam esse desineret. Atque is est modii, per exemplum adhibitum illii iatratus , quo utcunque potest intelligi creatio aeterna cstinctius temporaliter creati ; & quae sic quidem a terna affirmanda est, ne comisperiatur Deum a vacatione ad operationem , ab Otio ad negotium transii sic. Quod utique cum absoluta illius immutabilitate sociari non potest i ut satis patet ex haetenus dictis ; sed magis patebit ex mox dicendis in soIutione objectionum sequentium. Ob icies primo verba ista obvia Sacrae Scripturae, Gen a. a. & XXVI. 3. Complevitque mur die δερι imo opus Iuum , quodfecerat : ct requie n.' ' vis dis septimo ab omni Fere , q-d patrarat : Er benedisit diei jeptia quievissemo, ct sanctistravit illum , quia in ipso cessaverat ab omni opere suo , l. 'ei.

quod creavit Deus ut faceροι. Unde lic licet argumentari. Statuum diversitas conciliari non potest cum immutabilitate absoluta , ut patet ex terminis. At in Deo comperitur statuum diversitas, quam a aperte probat textus praemissi,s Deum repraesentans operantemper sex dies, & in dic septimo quiescentem. Neque de caetero est, cur status operandi 8c quiescendi reputentur non esse in Deo status vere diversi , nam cum omnino diversae sint inter se notiones operationis & quietis; necesse est ut status illi non miniis in Deo , quam in nobis diversi sint. In nobis autem ita planὸ diversi sunt, ut humanae conditionis mutabilitas non probetur invictius, quam ex operatione desinente in quietem , & quiete excitata uia operationem ; vel maximὶ quatenus ad operationem desideratur quidam adhibitae contentionis vigor, quem quies non exigit, quin excludit. Deinde quies, quae postquam successi operi, est mera e essatio x x v D.

operis, ante opus inchoatum non ust, nisi mera potentia ope- .f. , i,4 metandi; uini est ut operans per suam applicationem ad opus ex intelligitur

potentia operandi transeat in actum operandi. Postmodium autem

519쪽

Et rursus aῖunt statum operandi &

or Disputatio quinta, Art. IV.

tibi hane suam applicationem interi riserit, transit ex actu operandi in quietem , quae ad sumimun potest considerari veluti quaedam potentia ad iterum operandum. Ec istae quidem notiones operantis , in actu & in potentia successivε constituti, cum universales sint 3e humano captui passim obviae, nullam exceptionem patiuntur in Deo. Unde sequitur quod si Deus Mundum ab aeterno creasset, a b aeterno fuisset in actu creandi Mundum. Sed si Mundum non creavit nisi in tempore, quid clarius, qu mquod non fuerit ab aeterno , nisi in potentia ad illum creandum ea qua utique potentia transierit deinceps in actum, qui ob id quod ..-. '' diversus milia, non relinquit locum dubitandi , quin status a I sita '- Dei constituti in potentia creandi Mundum, & longὸ post consti- ,

, t . 'p' tuti In actu creandi in Mundum , sint vere & omnino diversi ,rioaem. & eapropter importantes veram de omnimodam mutationem, quae eum absoluta immutabilitate , Pro qua hic certatur , . evidenter pugnat. Quod autem generatim comprobatur, tibi agitur de Mundi opificio , pera qtie debet intelligi de singulis ac quotidianis

operibus, quae fiunt m Mundo vel a Deo per se solum operante , vel nobiscum ad illa opera concurrente. Quare plurimas necesse est aeontingere in Deo momentis singulis ex potentia operandi in operationem . & ex Operatione in cellationem operationis mutationes , quarum illa potissina est , quae in plenitudine temporis faeta est; quando videlicet Deus homo faetus est, ut ab Apostolo scriptum est his verbis, ad Gal. q. q. At ubi venit plenitudo temporis , misit Deus Filium suum factum ex muliere , factum sub lGgς , ctc. Respondeo illam Dei quietem , de qua legitur : Et requievis Exponitur die septimo ab omni opere, quod patrarat , nullatenus posse intellisi de quiete , quae sit otiosa ignavia , & sinistis quieti, in qua

desides vivimus post patratnm opus. Deus namque Opus 1 se patratum non deserit cum ea, qua nos solemus , inertia; sed e contra illud tam actuose conservat, quam patrat: imo una eadem qite patrandi & conservandi adtuosa contentio; unde apud Theologos receptum est rei cujusvis creatae conservationeni esse rei conservatae continuam creationem : Hinc Deus sic requievit die septimo ab omni opere , quod patrarat, ut nihilominus non desierit illud patrare, licet Sacra Scriptura his verbis talen, sub indicet desitionem , ut nempe humano more ac modo rem exprimat. Quod autem iam constat de quiete consequente opus ν Deo patratum , admitti non minus do bet de quiete illud ipsum opus pa- .

qualitee i telligi de . heat illa quies . de qua serim tam est i Ea

520쪽

stra sit immutabilitas Divina, s c. 4o 3

trandum antecedente : nam ista est patiter aetiiosa & pariter productiva , licet relativE. ad hane vel illam differentiam temporis PMtis de posterius admittentis nondum sit productum id , quod in aeternitate Divina , quae est tota simul omnisque successionis expers, productu in est. Atque ita omni ex parte verificatur , quod supra ex Augustino x xx. relatum est de Deo: Novit, hebat Augustinus, qviescen et re, ct Eb. I. .

agens quiescere. Sic itaque dicendum erit notionem quietis nostrae tem Divi. nihil habere commune eum notione quietis Divinae; uti neque una notio est operationis nostrae cum Divina comparatae ; vel tiae . ut ae- maximὸ ob id ., quod fateatur Adversarius operationem in nobis 'ri. desiderare novum aliquem adhibitae contentionis vigorem 1 sive quiestimas. novum aliquem conatum , qui nullatenus requiritur , imo cujus . cessatio vel non excitatio requiritur ad quietem, quae operationem sequitur , aut praecedit. Quare nos dum .vacamus, sive quiesci-inus , quid sumus nit ignavi, desides , inertes At E contra dum operamur, addimus labori conatum , de egeritiis in conatu industria , quam sumus praemeditati. . Quis autem non abhorreat ab his & similibus cogitandis in va- xxx I. catione & operatione Divina λ Quis Deum , dum vacat, desidem, his i , . f. 'aut dum operatur, auderet fingere laborantem Abhorrebat ab nciit ea ope ista fietione plurimum Augustinus, quando ibidem aiebat: itaque in ejus vacatione eogitetur ignavia , desia a , inertia , sicut nec sunt trans-ἐn ejus opere labor, conatus , industria , id est , de novo quaesita de , 'e ad rectitudinem operis per praemeditationem aliquam comparata. . Et ideo notiones vacationum & operationum nostrarum nullatenus sint transferendae ad vacationem dc operationem Divi

Neque non susscient pauca haec attente spectata pro resolutione X x x II. difficultatis quae additur, de tota sita est in hoc , quod notio ac- ου 4. I.m tus sit inclusa in operatione, de notio potentiae in vacatione, quae dum pera Operationem aut 1iibsequitur, aut praecedit : unde fit ut omnia operatio secum involvat transitum operantis de potentia in ac- potentia i eum. Ideo autem sufficient, quia satis probant cogitandum esse 'μ' 'Omnim aliter de vacatione Divina, quam de nostra; de rursus aliter de operatione Divina , quam de nostra; quia in Deo non est aliud vacare N aliud operari, ob operationem in vacatione, de vacationem in operatione cum identitate summa implicitam. Igitur nos quidem transina is de potetitia in actum , quoties Ope- δmur , quia vacatio , quae operationem praecessit , erat inertia

SEARCH

MENU NAVIGATION