Opera M. Tullij Ciceronis Tomus tertius operum M. Tullii Ciceronis, omnes eius epistolas complectens. Epistolarum libros 15, ad diuersos missarum inter quos vnus est M. Caelii ad Ciceronem quos omnes recentiores nouo, & parum illis apto nomine famili

발행: 1554년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

98 Epist. ad M. Varronem, & alio s

is enim, siquid ego scirem, rogarat, quod tu nescires: ego tibi ea narro quae tu melius scis quam ipse qui narro. Faciam ergo illud quod rogatus sum, ut eorum quae temporis huius sint, quae tua interesse audiero, nequid ignores. Vale.

CICERO v ARRONI S. D.

COENABAM apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te literae. mihi vero iam maturum vidctur. Nam quod antea te calumniatus sum, indicabo malitiam mea.

volebam prope alicubi esse siquid bonae salutis σαώ α δύ' Nunc quando consecta sunt omnia, dubitandum non est quin equis velis. nam ut audiui de Lucio Caesa- .. re filio, mecum ipse, Quid hic mihi faciet patris Itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, canitare. Quid saciae tempori seruiedum est. Sed ridicula missa, i, - praesertim cum sit nihil quod rideamus. Africa terribili tremit horrida terra tumultu. Itaque nullum est , quod non verear. Sed quod quaeris, quando, qua, quo: nihil adhuc scimus. istuc ipsum de Baiis: nonnulli dubitant, an per Sardinia veniat: illud enim adhuc praedium suum non inspexit, nec ullum habet deterius, sed tamen non contemnit. Ego omnino magis arbitror per Siciliam, vel iam sciemus: ad- uetat enim Dolabella. eum puto magistrum fore. - χρεοῖονει ό, κάλ- Sed tamen si sciam quid tu constitueris, meum consilium accommodabo potissimum ad tuum: quare expecto tuas literas. Vale.

CICERO VARRONI S. D.

ετ si munus flagitare, quan uis quis ostenderit, ne populus quide solet, nisi cocitatus: i tamen ego expectatione promissi tui moveor,ut admonea te, non ut flagitem. Misi autem ad te quatuor admonitores non nimis verecundos: nosti enim profecto os eius adolescentioris Academiae. Ex ea igitur media excitatos mis: qui metuo ne te sorte flagitet:ego auic mandaui, ut rogarent. Expectaba omnino ian diu, meque sustineba, ne

ad te prius ipse quid scribere, quam aliquid accepissem ut possem te remunerari quasimillimo munere. Sed cum tu tardius faceres, id est, ut ego interpretor, chligetius: teneri non potui quin coniunctione studiorti, amorisque nostri,quo possem, literarii genere declarare. Feci igitur sermone inter nos habitu in Cumano, cum esset una Poponius. tibi dedi parteis Antiochianas, quas a te probari intellexisse mihi videbar: mihi sumpsi Philonis. puto fore, ut cum legeris, mirere id nos locutos csse inter nos, quod nuquam is locuti sumus: sed nosti more dialogorum . posthac aute mi Varro quam plurima, si videbitur,&de nobis,& inter nos:sero sortasse: sed superiorum temporii fortuna. Rei p. causam sustineat. Haec ipsi praestare debemus. Atque utinam quietis temporibus atque aliquo h non bono, at saltem certo statu ciuitatis haec inter nos studia exercere possemus. quanqua tum quide vel aliae quaepia rationes honestas nobis & curas & actiones darent. Nunc aute quid est, sine his cur vivere velimusρ mihi vero cum his ipsis vix, his autem detractis ne vix quidem .sed haec coram εἰ saepius. Migrationem & emptionesteliciter euenire volo, tuumque in ea re consilium probo. Cura ut valeaS.

DOLABELLA CICERONI S. D.

s i vales, gaudeo: & ipse valeo,&Tullia nostra recte valet. Terentia minus belle ha. isbuit: sed certum scio iam conualuisse eam. Praeterea rectit si me sunt apud te omnia. Etsi nullo tempore in suspicionem tibi debui venire, partium causa potius, quam tua tibi suadere, ut te aut cum Caesare, nobiscumque coni ungeres, aut certe in otiti referres: praecipue nunc iam inclinata victoria, ne possum quidem in ullam aliam incidere opinionem, nisi in eam, in qua scilicet tua de re tibi suadere videar, quod pie tacere non possum.Tu autem mi Cicero sic haec accipies ut sue probabutur tibi, i me non probabuntur, ab optimo certe animo, ac deditissimo tibi & cogitata de scripta esse iudices. Animaduertis Cn. Pompeiu nec nominis sui, nec reru gestarum gloria, nec etiaRegum aut nationum clientclis, quas ostentare crebro solebat esse tutum: & hoc etia,

quod infimo cuique coligit, illi no polse cotingere,ut honeste effugere possit, pulso Ita-

102쪽

Lib. IX. 99

lia, amissis Hispaniis, capto exercitu veterano, circuuallato nunc denique: quod nescio an ulli unqua nostro acciderit imperatori. Quamobrem quid aut ille sperare possit, aut tu, animum aduerte pro tua prudentia: sic enim facillime, quod tibi utilissimum erit, consilii capies. Illud autem a te peto ut, si iam ille euitauerit hoc periculum, & se abdiderit in classem tu tuis rcbus consulas, &aliqua lotibi potius, quam cuiuis, sis amicus. satisfactum est iam a te vel officio,vel familiaritati: satisfactuctiam partibus,& et Reip. quam tu probabas. Reliquum est, ubi nunc est Respub. ibi simus potius, quam, dum illam veterem sequimur, simus in nulla. Quare velim mi iucundissime Cicero, si sorte Popeius pulsus his quoque locis, rursus alias regiones petere cogatur, Ut tu te vel Athenas,vel in qua uis quietam recipias ciuitatem. quod si eris facturus, velim mihi scribas

ut ego, si ullo modo potero, ad te aduolem. quaecunque de tua dignitate ab imperatore erunt impetranda, qua est humanitate Cesar, facillimum erit ab eo tibi ipsi impetrare:& meas tamen preces apud eum non minimum authoritatis habituras puto. erit tuae quoque fidei & humanitatis curare ut is tabellarius,quem ad te misi, rc uerti possit ad me, de a te mihi literas reserat. Vale.

CICERO P. DOLABELLAE S. D.

NON sum ausus Saluio nostro nihil ad te literarum dare: nec mehercule habebam quid scriberem, nisi te a me mirabiliter amari: de quo, Miam nihil scribete me, te non dubitare certo scio. omnino mihi magis literae sunt expectandae a te, quam a me tibi: nihil enim Romae geritur,quod te putem scire curare: nisi sorte scire vis, me inter Niciam nostrum&Vidium iudicem esse. proscri alter sui opinor) duobus versiculis ex-- pensum Niciae: alter Aristarchus hos ο,ελζ. Ego tanquam criticus antiquus iudicaturus sum, utrum sint του et mnis, an . Puto te nunc dicere,oblitusne es

igitur langorum illorum, quos apud Niciam e & ingcntium culinarum cum Sophia Septimiae quid ergo ε tu adeo mihi excussam seueritatem vetcrem putas, ut ne in soro quidem reliquiae pristinae frontis appareant E sed tamen suauissimum nostrum praestabo integellum : nec committam, ut, si ego eum condemnaro, tu resti

tuas, ne habeat Plancus Bursa, apud quem literas discat. Sed quid ago cum mihi sit

incertum, tranquillone sis animo, an, ut in bello, in aliqua maiuscula cura, negoti evcrsere, labor longius. Cum igitur mihi erit exploratum te libenter esse risurum, scribam ad te pluribus. te tamen hoc scire volo, vehemcnter populum solicitum sutilia de P. Syllae morte ante, quam certum scierit. nunc quaerere desierunt, quomodo perierit. satis putant se scire quod sciunt. Ego caeteroqui animo aequo sero: unum vereor, ne hasta Caesaris refrixerit. Vale.

CICERO DOLABELLAE SVO S. D.

v EL meo ipsius interitu mallem literas meas desiderares, quam eo casu, quo sum .grauissime afflictus: quem serrem certe moderatius, si te haberem : nam & oratio tua prudens,& amor erga me singularis multum leuaret. sed quoniam breui tempore, ut opinio nostra est, te sum visurus: ita me affectum offendes, ut multum a te possim iuuari: no quo ita sim fractus,ut aut hominem me esse oblitus sim, aut fortunae succum bendum pute: sed tame hilaritas illa nostra,& suauitas, quae te praeter caeteros delectabat, erepta mihi omnis est. firmitatem tamen, & constantiam,ii modo fuit aliquando in nobis, eandem cognosces quam reliquisti. Quod scribis, praelia te mea causa susti- neremon tam id laboro, ut, si qui mihi obtrectent, a te refutentur: quam intelligi cupio, quod certe intelligitur, me a te amari. quod ut facias, te etiam atque etiam rogo: ignoscasque breuitati mearum literarum: nam & celeriter una futuros nos arbitror,&nondum satis confirmatus sum ad scribendum. Vale.

CICERO DOLABELLAE S. D.

GRATvLOR Baiis nostris:siquidem, ut scribis salubres repente factae sunt. nisi sorte te amant, & tibi assentantur, &tandiu, dum tu ades, sunt oblitae sui. quod quidem

103쪽

ioo Epist. ad M. Varronem, S alios

si ita est minime miror, caelum etiam & terras vim suam, si tibi ita conueniat, dimittere. Oratiunculam pro Deiotaro, quam requirebas habebam mecum, quod non putaram. Itaque eam tibi misi .velim sic legas ut causam tenuem & inopem, nec scriptione magnopere dignam. Sed ego hospiti veteri, & amico munusculum mittere volui leuidense crasso filo, cuiusmodi ipsius solent esse munera. Tu velim animo sapieti, sor- Mtique iis,ut tua moderatio & grauitas, aliorum infamet iniuriam. Vale.

CICERO DOLABELLAE S. D.

C. sv BERi Mus Calenus & meus est familiaris, & Leptae nostri familiarissimi pernecessarius. Is cum vitandi belli causa prosectus esset in Hispaniam cum M. Varrone ante bellum, ut in ea prouincia esset, in qua nemo nostrum post Afranium superatum, bellum ullum sere putarat: incidit in ea ipsa mala, quae summo studio vitaverat: oppressus est enim bello repentino. quod bellum comotum a Scapula, ita postca confirmatum est a Pompeio, ut nulla ratione se ab illa miseria eripere possct. Eadem causa

sere est M. Planii haeredis, qui est ite Calenus, Leptae nostri familiarissimus. Hosce igitur ambos sic tibi commendo, ut maiore cura, studio, solicitudine animi commendare non possim. volo ipsorum causa: meque in co Vehementer & amicitia mouet, &humanitas. Lepta vero cum ita laborct,ut eius sortunae videantur in discrimen venire: non possum ego no aut proxime, atque ille, aut etiam aeque laborare. Quapropter etsi saepe expertus sum, quantum me amares: tamen sic velim tibi persuadeas, id me in hac re maxime iudicaturum. Peto igitur a te vcl, si pateris, oro, ut homines miseros,& sortuna, quam Vitarc iacmo potest, magis, quam culpa calamitosos, coserues incolum eis:

vclisque per te, me hoc mulacris cum ipsis amicis hominibus, tum municipio Caleno, quicum mihi magna necessitudo est: tum Leptae, que omnibus antepono, dare. quod dicturus sum, puto equidem non valde ad rem pertinere, sed tamen nihil obest dicere. Res familiaris alteri corum valde exigua est, alicri vix equcstris. Quapropter quando his Caesar vitam sua liberalitate concessit, nec est quod iis praeterea magnopere pos-i si adimi: reditum, si me tantum amas, quantum certe amas, hominibus coiice. in quo nihil est, praeter viam longam:quam iccirco non fugiunt, ut & vivant cum suis,& rnoriantur domi. quod ut enitare, contedasque,vel potius ut perficias posse enim te mihi

persuasi vehementer te etiam atque etiam rogo. Vale.

CICERO DOLABELLAE COS. S. D.

ET si contentus eram mi Dolabella tua gloria , satisque ex ea magnam laetitiam, voluptatemque capiebam: tamen non possum non confiteri, cumulari me maximo

gaudio, quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus. nemine conueni conuenio autem quotidie plurimos: sunt enim permulti optimi viri, qui valetu- . dinis causa in haec loca conueniant praetcrca ex municipiis frequciates necessarii inci) i, quin omnes, cum te summis laudibus ad caelum extulcrunt, mihi continuo maximas gratias agant. negant enim se dubitare,quin tu meis praeceptis & consiliis obtemperas, praestantissimum te ciuem de singularem Consulem praebeas. Quibus ego quanquam verissime possum respondere, te, quae facias, tuo iudicio, & tua sponte facere, nec cuiusquam egere consilio: tam cia ncque planc assentior, ne imminuam laudem tuam, si omnis a meis consiliis prosecta videatur meque valde nego. sum enim auidior etiam

quam satis est gloriae. Est tamen non alienum a dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni Regum Regi suit honestum, habere alique in colitiis capiundis Nestore: mihi vero gloriosum, te iuuenem Consule florere laudibus quas alumnum disciplinae meae. L.

quidem Caesar, cum ad cum aegrotum Neapolim venissem, quanquam erat oppressus totius corporis doloribus,tamen ante, quam me planc salutauit, o mi Cicero, inquit, is gratulor tibi, cum tantum vales apud Dolabellam, quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus. Dolabellae vero tuo & gratulor, & gratias ago:

quem quidem post te Consulem solum possumus vere Consule dicere. Deinde multa

104쪽

Lib. IX.

de facto ac de re gesta: tum nihil magnificentius, nihil praeclarius actum unquam, nihil Reipub. salutarius. atquc haec una vox omnium est. A te aurem peto, ut me hanc quasi falsam haereditatem alienae gloriae sinas cernere, meque aliqua ex parte in socie laic tuarum laudum venire patiare. quanquam mi Dolabella haec enim iocatus sum)libentius omneis meas, si modὀsunt aliquae meae laudes, ad te transfuderim, quam aliquam partem exhauscrim cx tuis . nam cum te semper tantum dilexerim, quantum tu intelligere potuisti: tum tuis his factis sic incensus suin, ut nihil unquam in amore sue- 3 rit ardentius. N iuri est enim smihi crede virtute sermosius, nihil pulchrius, nihil amabilius. Semper amaui ut scis) M. Brutum propter eius summum ingenium, suauissimos mores, singularem probitatem atque constantiam : tamen Idib. Mart. tantum accessit ad amorem, ut mirarer locum suisse auge di in eo, quod mihi iam pridem

cumulatum esse videbatur. quis crat, qui putaret ad eum amorem, quem erga te habebam, posse aliquid acccdereρ tantum accessit, ut mihi nunc denique a marc vidcar, antea dilexisse. Quare quid est quod ego te horter,ut dignitati εἰ gloriae seruiast proponatibi claros viros, quod facere solent qui hortanture neminem habeo clariorem, quam te ipsum. te imitere oportet: tecum ipse certes. Nec licet quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse. quod cum ita sit, hortatio no est necessaria, gratulatio- 16 ne magis utendum est: contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut sumnia seueritas animaduersionis non modo non inuidiosa, sed etiam popularis esset, & cum bonis omnibus,tum infimo cuique gratissima. Hoc si tibi sortiana quadam contigisset, gratularer scilicitati tuae: sed contigit magnitudine tum animi, tum etiam ingenii a que consilii. legi enim concionem tuam : nihil illa sapientius: ita pedetentim & g radatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus: ut res ipsa maturitalcm tibi animaduertedi omnium conccssu daret. Liberasti igitur &urbem periculo, de ciuitatem metu: neque solita ad tempus maximam utilitatcm attulisti, sed etiam ad cxῆ plum. quo facto intelligere debes in te repositam csse Rempub. tibique non modo tuendos, sed etiam ornandos esse illos viros, a quibus initium libertatis prosectum est. Sed his de rebus coram plura propediem, ut spero. Tu quando Rem p. nosque conseruas, sacsi ut diligentissime te ipsum mi Dolabella custodias. Vale.

D v A B v s tuis epistolis respodebo: viai, quam triduo ante accepera a Zctho: alteri, quam attulerat Phileros tabellarius. Ex prioribus tuis literis intellexi pergrata tibi esse curam mea valetudinis tuae:quam tibi perspecta est e gaudeo:sed, mihi credc, non perinde, ut est re ipsa, ex literis perspicere potuisti . nam cum a satis multis snon enim possum aliter dicere) & coli mc videa,& diligi nemo cst illorum omnium mihi te iucundior. nam quod me amas, quod id & iampridem,& constanter facis, est id quidem magnum, atque haud scio an maximum, sed tibi comune cum multis: quod tu ipse tamam adus cs, tamque dulcis, tamque in omni genere iucundus, id cst proprie tuum. Accedunt non Attici, sed salsiores quam illi Atticorum, Romani veteres atque urbani sales. Ego aute sexistimes licet quod lubet)mirifice capior facetiis, maxime nostratibus,

s praesertim cum cas vidcam prim una oblitas Latio tum, cum in urbem nostram est insusa peregrinitas: nunc vero etiam brachalis δἰ transalpinis nationibus, Ut nullum vcteris leporis vestigium appareat. Itaque iccum video, o nancis mihi Granios, omnese Lucilios, vcre ut dicam, Crassos quoque, & Laelios videre videor. Moriar, si praeter te quenquam reliquum habeo, in quo possim imaginem antiquae Se vernaculae festiuitatis agnoscere. Ad hos lepores cum amor erga me tantus accedat, miraris me tanta perturbatione valetudinis tuae tam grauiter exanimatum fuisse e Quod autem altera epistola purgas te non dissuasorem mihi emptionis Neapolitanae suisse, sed authorem commorationis urbanae: neque cgo aliter accepi: intellexi tamen idem, quod

his intelligo literis, non existimasse te, mihi licere id quod ego arbitrabar, res has non G. iii.

105쪽

Ioa Epist. ad M. Varronem, & alios

omnino quidem, sed magna partem relinquere. Catulum mihi narras, Stilla tepora:

quid simileme mihi quide ipsi tunc placebat diutius abesse ab Reip. custodia. sedebaias

mus enim in puppi, clauumque tenebamus : nucaute vix est in sentina locus. An minus multa s. c. sutura putas, si ego sim Neapoli Romae cum sum,& urgeo serum, s. c. scribuntur apud amatorem tuum familiarem meum. Et quidem, cum in mentem venit, ponor ad scribe dum :& ante audio s.c . in Armeniam & Syria esse perlatum, quod in meam sententiam factum esse dicatur, quam omnino mentionem ulla de ea re esse

facta. Atque hoc nolim me iocari putes. nam mihi scito iam .i Regibus vltimis allatas esse literas, quibus mihi gratias agant quod se mea sententia Reges appellauerim:quos ego non modo Reges appellatos sed omnino natos nesciebam. Quid crFo estρtamen quandiu hic crit noster hic praesectus moribus, parebo authoritati tuae: cum vero aberit, ad fungos me tuos conseram. Domum si habebo:in denos dies, singulos sumptua-μriae legis conseram:sin minus inuenero quod placeat decreui habitare apud te. scio enim me nihil gratius tibi facere posse. Domum Sullanam desperabam iam, ut tibi proxime scripssesed tamen non abieci. Tu velim, ut scribis, cum fabris eam perspicias. ii enim nihil est in parietibus, aut in tecto vitii, caetera mihi probabuntur. Vale.

M. CICERO PAPIR 'O P AE T O S. D.

D ECTA v LRvNTinc literae tuae, in quibus primum a ira aut amore tuum, qui te adscribendu incitauit, verentem ne Silius suo nutio aliquid mihi solicitudinis attulisset de quo & tu mihi antea scripseras, bis quide eodem exemplo, facile ut intelligerem te esse comotum:& ego tibi accurate rescripseram, ut quoquo modo in tali re atque tempore aut liberarem te ista cura aut certe leuarem. Sed quando proximis quoque literis ι, ostendis,quatae curae tibi sit cares: sic mi Paete habeto, quicquid arte fieri potuerit snon enim iam satis est consilio pugnare:artificium quodda excogitandum est) sed tamen quicquid elaborari aut effici potuerit ad istorum beneuolentia conciliandam & colligenda, summo studio me consecutum csse:nec frustra, ut arbitror : sic enim color, sic obseruor ab omnibus iis qui a Caesare diliguntur, ut ab eis me amari putem. Nam cis NON facile diiudicatur amor verus &fistus, nisi aliquod incidat eiusmodi tempus, ut

quali aurum igne , sic beneuolentia fidelis periculo aliquo perspici possitὶ caetera sunt

signa communia: sed ego uno utor argumento, quamobrem me ex animo, Vercque

arbitrer diligi quod & nostra sortuna ea est, & illorum, ut simulandi causa non lit. De illo autem, quem penes est omnis potestas, nihil video quod timeam, nisi quod omnia ,ssunt incerta, cum a iure discessum est: nec praestari quicquam potest, quale suturum sit, quod positum cst in alterius voluntate, ne dicam libidine. Sed tamen eius ipsus nulla re a me offensus est animus . est cnim adhibita in ea re ipsa summa a' nobis moderatio. ut enim olim arbitrabar esse meum, libere loqui, cuius opera esset in ciuitate libertas: sic ea nunc amissa, nihil loqui quod offendat aut illius, aut corum, qui ab illo diliguntur, voluntatem. Effugere aurem si velim nonnullorum acute, aut facete dictorum offensionem, fama ingenii mihi est abiicienda. quod si possem, non recusa rem . Sed tamen ipse Caesar habet peracre iudicium : di, ut Seruius frater tuus, quem literatissimum sui ste iudico, facile diceret, hic versus Plauti non est: hic est, quod tritas haberet aureis notandis gen cribus poetarum, & consuetudine legendi: sic audio Caesarem, cum volumina iam consecerit ἀπ*λγμο των vel per se, siquid afferatur ad steum pro meo, quod meum non sit, reiicere solere . quod eo nunc magis facit, quia vivunt mecum fere quotidie illius familiares. Incidunt autem in sermone vario multa, quae sortasse illis cum dixi nec illiterata, nec insulsa esse videatur. Haec ad illu cum reliquis actis perseruntur: ita enim ipse mandauit. sic fit ut siquid praeterea de me audiat, non audiendum putet . Quamobrem OEnomao tuo nihil utor : etsi posuisti ioco

versus Accianos. sed quae est inuidia faut quid nunc mihi inuideri potestρ Verum fac eo se omnia: sic video philosophis placuisse, iis qui mihi soli videntur vim virtutis tenere:

106쪽

Ni uic esse sapientis praestare, nisi culpam. qua videor mihi dupliciter carere, & quod ca senserim,quae rectissima suerunt: & quod, cum viderem praclidii non satis esse ad ea

obtinenda, viribus certandum cum valentioribus non putarim. Ergo iri officio boni ,3 ciuis certe non sum reprehendendus. Reliquum est, nequid stulte, nequid temere dicam, faciamue contra potenteis. id quoque puto esse sapientis. Caetera vero, quid quisque me dixisse dicat, aut quomodo ille accipiat, aut qua fide mecum vitiant ii, qui me assidue colunt & obseruant, praestare non possum . Ita fit ut&supcriorum consiliorum conscientia, & praesentis temporis moderatione me consoler: & illam Accii si militudinem non modo iam ad inuidiam, sed ad fortunam transferam: quam existimo leuem & imbecillam ab animo firmo &graui tanquam fluctum a saxo stangi oportere. Etenim cum plena sint monimenta Graecorum, quemadmodum sapientiis mi viri regna tulerint vel Athenis vel Syracusis, cum seruientibus suis ciuitatibus suerint ipsi quodammodo liberi: ego me non putem tueri meum statum sic polle, ut neque offendam animum cuiusquam, nec frangam dignitatem meam e Nunc venio 3' ad iocationes tuas, quando tu secundum OEnomaum Accii, non, ut olim solebat, At-tellanum, sed, ut nunc fit, Mimum introduxisti. quem tu mihi popilium, quem denarium narrast quam tyrotharici patinam e facilitate mea ista serebantur anteam unc mutata res est. Hircium ego & Dolabellam dicendi discipulos habeo, coenadi magistros: puto enim te audissessi sorte ad vos omnia perserutur) illos apud me declamitare, me apud eos coenitare. Tu autem quod mihi bonam copiam eiures, nihil est: tum enim

cum rem augebas, quaestiunculis te faciebam attentiorem: nunc cum tam aequo animo bona perdas, non eo sis consilio ut cum me hospitio recipias, aestimationem te ali quam putes accipere. Etiam haec leuior est plaga ab amico, quam a debitore. Nec tamen eas coenas quaero, ut magnae reliquiae fiant. quod crit, magnificum sit, autum. Memini te mihi Phameae coenain narrare: temperius fiat: caetera eodem modo. Quod o si perseueras me ad matris tuae coenam vocare,seram id quoque. Volo enim videre animum, qui mihi audeat ista quae scribis, apponere: aut cliam polypum Miniani Iouissimilem. Crede mihi, non audebis. ante meum aduentum fama ad te de mea noua lautitia veniet:eam extimesces. Neque est, quod in promulside spei ponas aliquid, quam totam sustuli: solebam enim antea delectari oleis & lucanicis tuis. Sed quid haec loquimure liceat modo isto venire. Tu vero volo enim abstergere animi tui nactum ad tyrotarichum antiquum redi. Ego tibi unum sumptum asseram, quod baliacum calfacias oportebit: caetera more nostro, superiora illa lusimus. De villa Scliciana de curasti diligenter & scripsisti facetissime. Itaque puto me praetcrmissurum : silis enim satis

est, Santonum parum. Vale.

M. CICERO PAPIRIO P ΑΕΤΟ S. D.

i NON Tu homo ridiculus es, qui, cum Balbus noster apud te fuerit, ex mc quaeras

quid de istis mi icipiis & agris suturum putem ρ quasi aut cgo quicquam sciam, quod iste nesciat: aut siquid aliquando scio, non ex isto soleam scire. Immo vero, si me a mas, tu fac ut sciam quid de nobis futurum sit. habuisti enim in tua potestate, ex quo vel ex sobrio vel certe ex ebrio scire posses. Sed ego ista mi Paete non quaero: primum quia de lucro prope iam quadriennium vivimus: si aut hoc lucrum est, aut haec vita, superstitem Reipub. vivere: deinde quod scire quoque mihi videor quid futurum sit. fiet enim quodcunque volent qui valebunt: valebunt autem semper arma. Nobis igitur satis esse debet, quicquid conceditur. hoc squis pati non potuit, mori debuit. Veientem quidcm agrum &Capennatem metiuntur : hic non longe abest a Tusculano. Nihil tamen timeo: fruor dum licet: opto ut semper liceat. si id minus contigerit: i tamen quando ego vir sortis, idcinque philosophus vivere pulchcrrimum duxi, non possum cum non diligere, cuius beneficio id consecutus sum. qui si cupiat esse Rem p. quale fortasse & ille vult,& omnes optare debemus: quid faciat tame, non habet: ita se G. iiii.

107쪽

io Epist . ad M. Varronem, δ alios

cum multis colligauit. Sed longius progredior: scribo enim ad te. Hoc tamen scito, non modo me, qui consiliis non intersum sed ne ipsum quidem principem scire quid suturum sit. Nos enim illi seruimus, ipse temporibus. ita nec ille quid tempora postulatura sint: nec nos, quid ille cogitet, scire possumus. Haec tibi antea non rescripsi, non quo cessator esse solerem, praesertim in literis: sed cum explorati nihil haberem, nec tibi solicitudinem ex dubitatione mea, nec spem ex afirmatione afferre volui. Illud tamen ascribam , quod est verissimum, me his temporibus adhuc de isto periculo nihil audisse. Tu tamen pro tua sapientia debebis optare optima, cogitare dissicillima, serre qquaecunque crunt. Vale.

cICERO S. D. PAPIRI Ο ΡΑΕΤΟ.

C PM EssEM otiosus in Tusculano, propterea quod discipulos obuiam miseram, ut iidem me quam maxime conciliarent familiari suo: accepi tuas literas plenissimas suauitatis: ex quibus intellexi probari tibi meum consilium, quod, ut Dionysius tyrannus, cum Syracusis expulsus esset, Corinthi dicitur ludum aperuisse : sic ego sublatis iudiciis amisso regno serensi, ludum quasi habere coeperim. Quid quaerist me quoque delectat consilium c multa enim consequor: primum, id quod maxime nunc opus est, munio me ad h. aec tempora. id cuiusmodi sit, nescio: tantum video, nullius adhuc consilia me huic anteponere: nisi sorte mori melius suit: in lectulo, fateor: sed non accidit. in acie non sui. caeteri quidem, Pompeius, Lentulus tuus, Scipio, Afranius se de perie- .runt: at Cato praeclare. Iam istuc quide, cum volemus, licebit: demus modo opcram, ne tam necesse nobis sit, quam illi suit, id quod agimus. Ergo hoc primum. sequitur illud: ipse melior fio, primum valetudine, quam intermissis exercitationibus amiseram. deinde ipsa illa, siqua suit in me, facultas orationis, nisi me ad has exercitationes re tulissem, exaruisset. Exircinum illud est, quod tu nescio an primum putes: plureis iam pauones conseci, quam tu pullos columbinos. T u istic te Atteriano iure delecta to, ego me hic Hirciano. Veni igitur, si vir es, At disce iam quae quaeris: etsi sus Minc ruam. Sed quando, ut video,aestimationes tuas vendere non potes, neque ollam denariorum implere: Romam tibi remigradum est. satius cst hic cruditate, quam

istic fame. Video te bona perdidisse: spero idem istuc familiares tuos. Actum igitur de te est, nisi prouides. potes mulo isto, quem tibi reliquum dicis esse, quando catherium comedisti, Romam feruehi. sella tibi erit in ludo, tanquam hypodidascalo, proxima: seam puluinus sequetur. Vale.

M. CICERO PAPIRIO P AE T O S. D.

TAMEN a malitia non discedis: tenuiculo apparatu ligniscas Balbum suisse contentum. Hoc videris dicere, cum reges tam sint continentes, multo magis consulareis esse oportere. Nescis me ab illo oninia expiscatum: recta enim a porta domum nasam venit . Neque hoc admiror, quod non ad tuam potius: sed illud, quod nec ad suam. Ego autem tribus primis verbis Quid noster Paetu se At ille adiurans .nusquam se unquam libentius. Hoc s verbis assecutus es, aureis ad te afferam non minus eleganteis: lin aute obsonio, peto a te ne pluris esse balbos,quam disertos putes.Me quotidie aliudex alio impedit. Sed si me expediero,ut in ista loca venire possim mon committam,Vt te sero a me certiorem factum putes. Vale.

M. CICERO S. D. PAPIRIO P AE T O.

Duphaci TtR dclectatus sum tuis literis: & quod ipse ris, & quod te intellexi iam .s

posse ridere. me autem a te, ut scurram velitem, malis oneratum esse, non moleste tuli. Illud doleo, in ista loca venire me, ut constitueram, non potuisse: habuisses enim non hospitem sed contubernalem: at qucin virum e Non eum quem tu es solitus promulside conficere. integram famem ad ovum affero: itaque ad assum vitulinum opera perducitur. Illa mea quae solebas antea laudare, O homine facilem, o hospitem non grauem, abierunt. nam omnem nostram de Rep. curam ,cogitationem de dicenda in

108쪽

Senatu sententia, commentationem causarum abiecimus, in Epicuri nos aduersari nostri castra coniecimus: nec tamen ad hac insolentiam,sed ad illam tuam lautitiam, veterem dico, cum in sumptus habebas:etsi nunquam plura praedia habuisti. Proinde te para: cum homine edaci tibi res est & qui iam aliquid intelligat. autem homines scis quam insolentes sint. dediscendae tibi sunt sportellae & artolagani tui. Nos iam ex areis tantum habemus,ut Verrium tuum & Camillum, qua nitiditia homines qua elegantia vocare saepius audeamus. Sed vide audaciam : etiam Hircio coenam dedi sine pavonc: tamen in ea coena cocus meus praeter ius seruens nihil potuit ina itari. Haec igitur est nunc vita nostra. mane salutamus domi & bonos viros multos, sed tristeis : &hos laetos victores, qui me quidem perossiciose & peramanter obseruant. Vbi salutatio defluxit literis me inuoluo,aut scribo, aut lego. Veniunt etiam qui me audiat quasi doctum hominem:quia paulo sum, quam ipsi, doctior. Inde corpori omne tem pus datur. Patria eluxi iam δἰ grauius,& diutius, quam ulla mater unicum filium. Sed

3 cura, si me amas, ut valcas: ne ego te iacente bona tua comedam. statui enim tibi ne aegroto quidem parcere. Vale.

M. CICERO PAPIRIO P AE T O S. D.

A i, tandem 3 insanire tibi videris, quini imitere verborum meorum, ut scribis, sulminaρTum insanires, si consequi non postes. cum vcro ctiam vincas, me prius irrideas quam te,oportet. Quare nihil tibi opus est illud a Trabea, sed potius me in Veruntanae quid tibi ego videor in epistolisenonne plebeio sermone agere tecum Enec enim semper eodem modo. Quid enim simile habct epistola aut iudicio, aut concioniρ quin ipsa iudicia non solemus omnia tractare uno modo. Privatas causas, &eas tenueis, agimus subtilius: capitis aut famae, scilicet ornatius. epistolas vero quotidianis verbis texere solcmus. Sed tamen mi Paete, qui tibi venit in mentem negare Pa- 3 pirium quenquam unqua nisi plebeium fuisset fuerunt cnim patricii minorum gentium : quorum princeps L. Papirius Mugillanus, qui Consul cum L. Sempronio Atratinosuit, cum antea Ccnsor cum eodem suisset, annis post R. C. C C C x m. sed tum Papisii dicebamini. Post hunc x iii. suerunt sella curuli ante L. Papirium Crassum, qui primus Papisius est vocari desitus. Is Dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum factus est annis post R. c. CCCCX v,&quadriennio post Consul cum C. Duillio. Hunc secutus est Cursor, homo valde honoratus: deinde L. Masso aedilitius: inde multi Massoncs: quorum quidem tu om nium patriciorum imagines habeas volo. Deinde Carbones & Turdi inlequuntur. Hi plcbeii suerunt: quos contemnas censeo. Nam praeter hunc Cn. Carbonem, quem Damasippus occidit, ciuise Repub. Carboso num nemo suit. Cognouimus Cn. Carbonem,& eius fratre scurram: quid his improbiusi De hoc amico meo Rubriae filio nihil dico. Tres illi fratres sucre, P. c. M. Carbones: Publius, Flacco accusante, condemnatus: fugit Marcus ex Sicilia:Caius, accusante Lucio Crasso cantharidas sumpsisse dicitur. Is Tribunus plebis seditiosus,& P. Africano vim attulissc cxistimatus est. Hoc vcro qui Lilybaei a Pompeio nostro interfectus est, improbior nemo meo iudicio fuit. iam pater cius accusatus a M. Antonio, sutorio atramento absolutus putatur. Quare ad patricios censeo reuertare: plebeii quam suerint importuni, vides. Vale.

M. CICERO PAPIRI Ο Ρ ΑΕ T O S. D.

AMO Verecundiam, vel potius libertatem loquendi. atque hoc Zenoni placuit homini mehercule acuto: etsi Academiae nostrae cum eo magna rixa est. sed, ut dico,pla si cet Stoicis suo quanque rem nomine appellare . sic enim disserunt, nihil esse obscoenii, nihil turpe dictu: nam siquod sit in obscoenitate flagitiu, id aut in re csse, aut in verbo: nihil esse tertium. in re non est. itaque non modo in comoediis res ipsa narratur, ut ille in Demiurgo modo ssorte nosti canticum: meministi Rosciumὶ ita me destituit nu-d si totus est sermo verbis tectus, re impudentior:sed etiam in tragoediis. quid est enim

109쪽

i66 Epish ad M. Varronem, S alios

illud. Quae mulier vitar quid inquam est, Vsurpata duplex cubile ρ quid illud, Pheraei

hic cubile inire est ausus 3 Quid es Virginem me quondam inuitam per vim violatὶIupiter bone, violat E atqui idem significat, sed alterum nemo tulisset. Vides igitur cum eade res sit, quia verba non sint mihil videri turpe. Ergo in re non est, multo minus in verbis: si enim quod verbo significatur, id turpe non est: verbii, quod significat,turpe

esse non potest. Anum appellas alieno nomine:curno suo potiust Si turpc cst, ne alie-s no quidem: si non est suo potius. Caudam antiqui penem vocabant, ex quo est propter similitudinem peniculus:at hodie pcnis est in obscoenis. At vero Piso ille frugi in annalibus suis queritur adolescetes peni deditos esse. Quod tu in epistola appellas suo

nomine, ille tectius penem: sed iam multis iactum est tam obscoenum, quam id vcr. bum, quo tu usus es. Quid, quod vulgo dicitur, cum nos te volumus conuenire, num obscoenum ess Memini in Senatu disertum consularem ita cloqui, Hanc culpam maiorem, an illam dicam e Potuit obscoeniust Non, inquis: non enim ita sensit. Non cr-go in verbo est: docui autem in re non essemusquam igitur est. Liberis dare operam, quam honeste dicitur: etiam patres rogant filios: eius operae nomen non audent dicere. Socratem fidibus docuit nobilissimus fidicemis Connus vocitatus est. num id ob- sscoenum putasρ Cum loquimur terni, nihil flagitii dicimus: at cum bini, obscoenu est. Graecis quidem, inquies. Nihil est ergo in verbo quando At ego Graece scio:& tamen tibi dico bini, idque tu facis quasi ego Graece, non Latine dixerim. Rura & menta, recte utrunque. volo metam pusillam ita appellare, ut rutilammon licet. Bella tectoriola dicis: dic ergo etiam pauimeta isto modomon potes. Vides igitur nihil esse, nisi ineptias, turpitudinem nec in verbo esse, nec in re: itaque nusquam esse. Ergo in verbis honestis obstoena ponimus: quid enim non honestum verbum est diuisio 3 At inest obscoenu. cui respondet intercapedo. num haec ergo obscoena suntρ Nos autem ridicule, si dicimus, Ille patre strangulauit honorem no praefamur: sin de Aurelia aliquid aut Lollia, honos praefandus est. Si quide iam non etia obscoena vcrba pro obscoenis sunt. Batuit, μinquit, impudenter:depsit,iDultὁ impudentius. atqui neutrum est obscoenum . Stultorum plena sunt omnia. Testes verbum honestissimum in iudicio, alio loco non nimis. At honesti, Colei lanuuini: Cliternini, non honesti. quid ρ ipsa res modo honesta,

modo turpis. Suppedit flagitium est. iam crit nudus in balneo: non reprchendes. Habes scholam Stoicam. Ο φος re 1 quam multa ex uno verbo tuop Te aduersus me omnia audere, gratum est. Ego seruo & seruabo sic enim assueuh Platonis verecundiam. Itaque tectis verbis ea ad te scripti, quae apertissimis agunt Stoici. sed illi etiam crepitus aiunt aeque liberos, ac ructus csse oportere. Honorem igitur. Cal. Mart.

Tu me diliges,& valebis.

M. CICERO PAPIRIO PAETO S. D.

ME Ri veni in Cumanum: cras ad te fortasse. Sed cum certum sciam, faciam te pau- ssib ante certiorem. Etsi M. Ceparius, cum mihi in sylva Gallinaria obuia venisset, quaesissemque quid ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus laborares. tuli scilicet moleste, ut debui: sed tame constitui ad te vcnire ut & viderem te,& viserem,& coenarem ctiam . non enim arbitror cocum etiam te arthricum habere. Expecta igitur hospitem cum minime edacem, tum inimicum canis sumptuosis. Vale.

M. CICERO PAPIRIO P AE T o S. D.

R v F v M istum amicum tuum, de quo iterum iam ad me scribis, adiuuarem quantum possem,etiam si ab eo laesus essem,cum te tantopere viderem eius causa laborare. cum vero & ex tuis literis, & illius ad me missis intclligam & iudicem, magnae curae ei salutem incana sutile: non possum ei non amicus csse, neque solum tua commedatio- s. ne, quae apud me, ut debet,valet plurimum, sed etiam voluntate ac iudicio meo. Volo

enim te scire mi Paete, initium mihi suspicionis & cautionis & diligentiae fuisse literas tuas. quibus literis congruentes suerunt aliae postea multorum. Nam 5: Aquini, &

110쪽

Lib. IX.

Fabrateriae consilia sunt inita de me, quae te video inaudisse. At quasi diuinarent. quam his molestus essem suturus, nihil aliud egerunt, nisi me ut opprimeret. Quod ego non suspicans,incautior suissem, nisi a te admonitus essem.quamobrem iste tuus amicus apud me commedatione non eget. Vtinam ea fortuna Reip. sit, ut ille me quam gratis timum possit cognoscere. Sed haec hactenus. Te ad coenas itare desisse, moleste sero. magna enim te delectatione & voluptate privasti. Deinde ctiam vereor licet enim verum dicereὶ ne nescio quid illud quod solebas, dediscas, & obliviscare coenulas facere. nam si tum, cum habebas quos imitarere, non multum proficiebas, quid nucle facturum putem e Spurina quidem, cum ei rem demonstrassem, & vitam tuam superiorem cxposuissem: magnum periculum summae Reipub. demonstrabat nisi ad superiorem

consuetudinem tum, cum Fauonius staret, reuertisses. hoc tempore ferri posse, si sorte tu frigus serre non posses. Sed inclicrcule mi Paete, extra iocum moneo te, quod pertinere ad beate vivcndu arbitror, ut cum viris bonis, iucundis amatibus tui vivas. Nihil est aptius vitae nihil ad beate vivendum accommodatius. Nec id ad voluptatem resero, sed ad communitatem vitae atque victus, remissioncmque animorum, quae maxime sermone efficitur familiari, qui est in conuiuiis dulcissimus: ut sapientius nostri, quam Graeci: illi ο απιαα aut πορπα, id est compotationes aut concamationes: nos 13 conuiuia, quod tum maxime simul vivitur. Vides vite philosophando reuocare co-Incr ad camast Cura ut valeas. id soris coenitando facillime consequere. Sed cave, si

me amas, existimes me, quod iocosus scribam , abiecisse curam Reip. sic tibi mi Paetepersuade, me dies & noctes nihil aliud agere nihil curare, nisi, ut inci ciues salui, libersque sint. Nullum locum praetermitto monendi agendi prouidendi. Hoc denique animo sum, ut si in hac cura atque administratione vita mihi pone da sit, praeclare actum

mecum putem. Etiam atque etiam vale.

sv MMuxi me ducem litcrae tuae reddidere. plane nesciebam te tam peritum esse rei militaris. Pyrrhi te libros, & Cineae video lectitasse. Itaquc obte perare cogito prae ceptis tuis: hoc amplius, nauicularum habere aliquid in ora maritima. cotra equitem Parthum negant vllam armaturam meliorem inueniri posse. Sed quid ludimus 3 nescis quocum imperatore tibi negotium sit. Κύρου - δείαν,quam contriueram legendo, totam in hoc imperio explicaui. Sed iocabimur alias coram, Si, ut spero, breui. nunc

adcs ad imperandum vel ad parendum potius: sic enim antiqui loquebantur. Cum M. Fabio quod scire te arbitror summus mihi est usus:valdeque eum diligo cum pro pter summam probitatem eius,ac singularem modestiam, tum quod in his cotroucr-liis, quas habeo cum tuis combibonibus Epicureis, optima opcra eius uti soleo. Is cuin ad me Laodiceam venisset, mecumque cum ego esse vellem, repete percussus est atrocissimis literis: in quibus scriptum erat, fundum Herculancnsem a Q Fabio fratre proscriptum esse, qui fundus cum eo comunis esset. Id M. Fabius pergrauiter tulit, existimausique fratrem suum, hominem non sapientem, impulsu inimicorum suorumco progressum csse. Nunc si me amas, mi Paete, negotium totum suscipe,& molestia Fabium libera. Authoritate tua nobis opus est, & consilio, & ctiam gratia. Noli pati litigare fratres, &iudiciis turpibus conflictari . Matonem & Pollionem inimicos habet Fabius. Quid multa non mehercule tam perscribere possum, quam mihi gratum seceris, si otiosum Fabium reddideris. id ille in te politum esse putat, mihique persuadet. Vale.

M. CICERO PAPIRIO I AE T O S. D.

Accvsv ERAM hora nona cita ad te harum exemplum in codicillis exaraui. Di

ces. Vbi ρ Apud Volumnium Eutrapelum: Si quidcm supra me Atticus, infra Verrius, familiares tui. Miraris tam exhilaratam esse severitatem nostram e Quid ergo faciam ete consulo, qui philosophum audis. Angar, excruciemne me e quid assequar deinde

SEARCH

MENU NAVIGATION