Opera M. Tullij Ciceronis Tomus tertius operum M. Tullii Ciceronis, omnes eius epistolas complectens. Epistolarum libros 15, ad diuersos missarum inter quos vnus est M. Caelii ad Ciceronem quos omnes recentiores nouo, & parum illis apto nomine famili

발행: 1554년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

n8 Epist. ad L. Plancum, S alios

CICERO

PLANCO

i K τ E, & in collega omnis spes est diis approbantibus. concordia vestra,quae Senatui declarata literis vestris est, mirifice & Senatus,& cucta ciuitas delectata est. Quod alme scripseras de re agraria: si consultus Senatu esset, ut quisque de te honorificentissimam sententiam dixis et,cam secutus essem,qui certe ego suissem: sed propter tarditarem sententiarum, moramque rerum, cum ea, quae contulebantur, ad exitum non per-

uenirciat, comodissimum mihi, plancoque fratri visum est, uti eo, quod ne nostro arbitratu componeretusiquis fuerit impedimcnto, arbitror te ex Planci literis cognoui se. Sed siue in s. c. siue in caeteri; rebus desideras aliquid: sic tibi persuade, tantam esse apud omneis bonos tui charitatem, ut nullum genus amplissimae dignitatis excogitari possit, quod tibi non paratum sit. Literas tuas vchementer expecto,& quidem taleis,

quale is maxime opto. Vale. .

N v N in V A M mehercule mi Cicero me poenitebit maxima pericula pro patria subire dum, siquid acciderit, mihi a reprehensione temeritatis absim. Confiterer imprudentia me lapsum, s via qua Lepido ex animo credidissem. CREDvLITAs enim emror est magis quam culpa: & quide in optimi cuiusque mente facillime irrepit. sed ego onon hoc vitio penc sum deceptus: Lepidum enim pulchre noram. Quid ergo est/ pudor me, qui in bello maxime est periculosus ,hunc casum coegit subire . nam nisi uno loco essemus, verebar necui obtrectatorum vidcrer & nimium pertinaciter Lepido οὐ sensus, & mea patientia etiam alere bellum. Itaque copias prope in aspectum Lepidi, Antonisque adduxi,quadragintaque milliu passuum spatio relicto consedi co consilio, ut Vel celeriter accedere, vel salutariter recipere me possem. Adiunxi haec in loco eligendo qumen oppositum, ut haberem in quo mora transtus esset:Vocontii sub manuvi essent, per quorum loca mihi fideliter pateret iter. Lepidus desperato aduentu meo,

quem non mediocriter captabat, secum Antonio coniunxit ad iii I. Cal. Iun. eodemque die ad me castra mouerunt. viginti millia passuum cum abessent, res mihi nuntiata est. Dedi operam deum benignitate, ut & celeriter me reciperem, S hic discessus nihil , sugae simile haberet: non miles vllus, non eques, non quicquam impedimentoruamst teretur, aut ab illis se retibus latronibus interciperetur. Itaque prid. Non Iun. omnes cinpias Isaram traieci pontesque, quos seceram, intrerrupi, ut &spatium ad se colligendum homines haberet,&ego me interea cum collega coniungerem: quem triduo,cum has dabam literas, expectabam. Latere sis nostri & fidem & animum singularem in Remp. semper fatebor: sed certe nimia eius indulgetia in Lepidu,ad haec pericula perspiciunda fecit cum minus sagacem. Qui quidc cum in fraude se deductu in videret, manus, qua iustius in Lepidi perniciem armasset, sibi afferre conatus est . in quo casu tamen interpellatus adhuc vivit,& dicitur victurus. sed tamen de hoc mihi parum certum est. Ego magno cum dolore paricidarum elapsus sum bis: veniebant enim eodem furore in 'me quo in patriam, incitati. iracundias autem harum rerum recentes habebant, quod Lepidum castigare non destiteram, ut extingueret bellu: quod colloquia facta improbabam quod legatos fide Lepidi dimissos, ad me in conspectu venire vetueram: quia C. Catinium Vestinum Trib. mil. missum ab Antonio ad cum c u literis, interceperam. in quo hanc capio voluptate,quia certe quo magis me petita crunt, tanto maiorem his frustratio dolorem attulit. Tu mi Cicero quod adhuc siccisti, idem praesta, ut Vigilanter, neruoseque nos, qui stamus in acie,subornes. Veniat Caesar cu copiis quas habet firmissimas:a utili ipsum aliqua res impedit, exercitus eius mittatur:cuius ipsus magnum periculum agitur. quicquid aliquado futurum fuit in castris perditorii contra patriam, .

hoc omne iam couenit. Pro urbis verosalute cur non omnibus facultatibus,quas habe- s mus,utamur 3quod suos istic non desueritis, prosectὀ,quod ad me attinet, omnibus rebus abunde Re . satisfaciam. Te quide mi Cicero in dies nachcrcule habeo chariore:

122쪽

solicitudinesque meas quotidie magis tua merita exacuunt, nequid aut ex amore, aut ex iudicio tuo perdam.Optori mihi liceat iam praesenti pietate meoru officiorum tua beneficia tibi facere iucundiora. Vale. v ii l.Id. Iun. Ciuarone, ex finibus Allobrogum.

PLANCVS IMP. COS. DE s. CICERONI S. D.

FACERE non possum,quin in singulas rcs, meritaque tua tibi gratias agam: sed mehercule facio cum pudore. neque enim tanta neccssitudo, quatam tu mihi tecum esse voluisti, desiderare videtur gratiarum acti onem: neque ego lubenter pro maximis tuis si beneficiis tam vili munere defungor orationis: & malo praescias obseruatia, indulgetia, assiduitate memore me tibi probare. Quod si mihi vita contigerit, onancis gratas amicitias,atque etiam pias propinquitates in tui obseruatia, indulgetia, assiduitate vincam. amor enim tuus ac iudicium de me virum mihi plus dignitatis in perpetuum, an voluptatis quotidie si allaturus, non facile dixerim. De militii comodis suit tibi curae: quos ego non potentiae meae causa nihil enim me non salutariter cogitare scio) ornari voluia Senatu :sed primum quod ita meritos iudicabam : deinde quod ad omne is casus coniunctiores Reip. esse volebam: nouissime ut ab omni omni ii solicitatione auersos eos taleis vobis praestare possem, quales adhuc fuerunt. Nos adhuc hic omnia integra sustinuimus. quod caelium nostrum, etsi, quanta sit auiditas hominum non sine causa)ta-o lis victoriae scio: tamen vobis probari spero: non enim siquid in his exercitibus sit os- sensum, magna subsidia Resp. habet expedita,quibus subito impetui ac latrocinio paricidarum resistat. Copias vero nostras notas tibi essc arbitror. in castris meis legiones sunt veteranae tres, tironum vel luculentissima ex omnibus una. in castris Bruti una Veterana legio, altera bima, octo tironum. Ita uniuersus exercitus numero amplissimus cst, firmitate exiguus. Quantum autem in acie tironi si committendum, nimium saepe expertum habemus. Ad hoc robur nostroru exercituum siue Africanus exercitus, qui

est veteranus,siue Caesaris accessisset, aequo animo summam Rem p. in discrimen deduceremus. Aliquanto autcm propius esse,quod ad Caesarem attinet videbamus, nihil destiti eum literis hortari:neque ille intermisit affirmare,se sine mora venire: cum interim aduersum illum ab hac cogitatione, ad aliacosilia video se cotulisse. Ego tamen ad eumn Furnium nostrum cum madatis, literisque mis, siquid sorte proficere posset. Scis tu mi Cicero, quod ad Caesaris amorem attinet, societate mihi esse tecum: vel, quod in familiaritate Caesaris,uiuo illo, iam tueri eu,& diligere mihi suit necesse: vel quod ipse,quoad ego nosse potui, moderatissimi atque humanissimi suit sensus: vel quod ex tam insigni amicitia mea atque Caesaris, hunc filii loco & illius,& vestro iudicio substitutis, non perinde habere mihi turpe videtur. Sed quicquid tibi scribo, dolenter mehercule magis, quam inimice facio. Quod vivit Antonius hodie,quod Lepidus una est, quod exercitus

habent non contenendos, quod sperat, quod audent:id omne Caesari acceptum referre

possunt. Neque ego superiora repetam: sed ex eo tcpore,quo ipse mihi prosessus est se venire, si venire voluisset, aut oppressum iam bellii esset, aut in auersissimam illis Hispaniam cum detrimento eoru maximo detrusum. Quae mens eum,aut quoru consilias a tanta gloria sibi vero etiam necessaria ac salutari auocarint,& ad cogitatione consulatus bimestris summo cum terrore hominia,& insulsa cu efflagitatione transtulerint,cxputare non possiim. Multum in hac re mihi videtur necessarii eius & Reip.& ipsus causa proficere posse:plurimum, ut puto,iu quoque,cuius ille tanta nacrita habet,quata nemo praeter me. nunquam enim obliviscar, maxima ac plurima nac tibi debere. De his rebus ut exigeret cum eo, Furnio madaui.Quod si quantam debeo, habuero apud eum authoritatem, plurimum ipsum iuuero. Nos interea duriori coditione bellum sustinemus quod neque expeditissimam dimicatione putamus, neque tamen refugi edo commissuri sumus, ut maius detrimetum Resp. accipere possit.quod si aut Caesar se respexerit, aut Africanae legiones celeriter venerintasecuros vos ab hac parte reddemus. Tu,ut

123쪽

Epist. ad L. Plancum, &alios

M. T. CICERO C. F v R N I O S. P. D.

si I N T E R E s T, id quod homines arbitrantur, Reip.te, ut instituisti atque secisti: unauare operam, rebusque maximis,quae ad extinguendas reliquias belli pertinent, ii teresse: nihil videris melius, neque laudabilius neque honestius facere posse: istamque

operam tuam, nauitatem, animum in Rem p. ccleritati Praeturae anteponedam censco.

Nolo enim te ignorare, quantam laude consecutus sis: mihi crede, proximam Planco, idque ipsius Planci testimonio praetereaque fama,scientiaque omnium. Quamobrem siquid operis tibi etiam nunc restat id maximopere censeo persequendum.quid enim honestius aut quid honesto anteponedum si autem satisfactum Reip. putas:ceterirer ad comitia,quado mature sutura sunt, ventedum censeo: dummodo nequid haec ambitiosasestinatio imminuat eius gloriae,quam cosecuti sumus. Multi clarissimi viri,chm Rei p. darent operam, annum petitionis suae non obierunt. quod eo facilius nobis est, quod non est annus hic tibi destinatus: ut si AEdilis suisses, post biennium tuus annus esset. Nunc nihil praetermittere videbere usitati,& quasi legitimi reporis ad petendum. Video autem Planco cos. etsi etiam sine eo rationes expeditas haberes, tamen splendidiorem petitionem tuam fore, si modo ista ex sentctiac ecta essent. Omnino plura me scribere, cum tuum tantum consiliu iudiciumque sit non ita necesse arbitrabar: sed tamen sententiam meam tibi ignotam esse nolebam . Cuius est haec summa ut omnia te metiri dignitate malim,quam ambitione: maioremque fructu ponere in perpetuitate laudis,quam in celeritate praeturae. Haec eadem locutus sum domi meae, adhibito Quinto fratre meo, &Caecinna, &Calvisio, studiosissimis tui, cum Dardanus libertus tuus interesset. omnibus probari videbatur oratio mea :sed tu optime iudicabis. Vale.

L E c T is tuis literis, quibus declarabas aut omittendos Narbonenseis, aut cum peri-s

culo dimicandu illud magis timui quod vitatum non moleste sero. Quod de Placi &Bruti concordia scribis, in eo vel maximam spem pono victoriae. De Gallorum studio

nos aliquando cognoscemus,ut scribis,cuius id opera maxime excitatu sit: sed iam, mihi crede, cognouimus. Itaque iucundissimis tuis literis stomachatus sum in extremo. scribis enim, si in Sextilem comitia cito te:si iam consecta, citius, ne diutius cum periculo fatuus sis. O mi Furni, quam tu causam tuam non nosti, qui alienas tam sicile discas. Tu nunc cadidatum te putas, & id cogitas, ut aut ad comitia curras:aut, si iam confecta, domi tuae sis: scilicetne cum maximo periculo, ut scribis, stultissimus sis. Non arbitror te ita sentire: omneis enim tuos ad laudem impetus noui. Quod si, ut scribis, ita sentis:non magis te quam de te iudicium reprehendo meum. Te adipiscedi magistra- satus leuissimi & diuulgatissimi,si ita adipiscare ut plerique, praepropera festinatio abdu cet a tantis laudibus, quibus te omnes in caelum iure & vere serunt Scilicet id agitur, utrum hac petitione, an proxima Praetor fas,non ut ita de Rep. mereare, omni honore ut dignissimus iudicere. Vtrum nescis quam alte ascenderis,an pro nihilo id putas i si nescis, tibi ignosco: nos in culpa sumus. sin intelligis, ulla tibi est Praetura vel osscio, quod pauci, vel gloria, quam omnes sequuntur, dulcior Hac de re & ego, & Calvisius,

homo magni iudicii, tuique amatissimus, te accusamus quotidie: comitia tamen,quando ex his pendes, quantum facere possumus, quod multis de causis Reip. arbitramur conducere, in Ian. mensem protrudimus. vince igitur,& vale.

M. T. C I C E R o M. LEPIDO S. I . D.

QI o D mihi pro mea summa erga te beneuolentia magnae curae est ut qua mampliss sima dignitate las, moleste tuli te Senatui gratias non egisse, cum esses ab eo ordine ornatus summis honoribus. Pacis inter ciueis cociliandae te cupidum esse laetor. pacem

eam si a seruitute seiungis, cosules & Reip. & dignitati tuae. sin ista pax perditum hominem in possessionem impotentissimi dominatus restitutura est: hoc animo scito esse omneis sanos,ut mortem struituti anteponant. Itaque sapientius meo quidem iudicio

124쪽

Lib. X. las

sicies, si te in istam pacificationem non interpones,quae nequesenatui,neque populo; neque cuiquam bono probatur. Sed haec audies ex aliis, aut certior fies literis. Tu pro tua prudentia, quid optimum factu sit, videbis.

Q v A' M vellem ad illas pulcherrimas epulas me Idib. Mart. inuitasses s reliquiarum so nihil haberemus. At nunc cum his tantum negotii est, ut vestrum illud diuinum in Rem p. beneficium nonnullam habeat querelam. Quod vero a te viro optimo seductus est, tuoque beneficio adhuc vivit haec pestis: interdum quod mihi vix fas est, tibi subirascor: mihi enim negotii plus reliquisti viai, quam praeter me omnibus. Vt enim primum post Antonii foedissimum discessum Senatus haberi libere potuit, ad illum animum meum reuerti pristinum, quem tu cum ciue acerrimo patre tuo in ore& amore semper habuisti. nam cum Senatum ad x iii. Cal. Ian.Tribuni pleb. vocavissent, icque alia re reserrent, totam Rempub. sum complexus, egique acerrimc,Scnatistiaque iam languentem & defessum, ad pristinam virtutem, consuetudinemque reuocaui, magis animi, quam ingenii viribus. Hic dies, meaque contentio atque actio spem primum populo R. attulit libertatis recuperandae. Nec vero ipse postea tempus si ullum intermisi de Rep. non cogitandi solum, sed etiam agendi. quod nis res urbanas, actaque omnia ad te perserri arbitrarer, ipse perscriberem: quanquam eram maximis occupationibus impeditus. Sed illa cognosces ex aliis: a me pauca,& ea summatim. Habemus sortem Senatum, consulareis partim timidos, partim male sentientes.

Magnum damnum iactum est in Seruio. L. Caesar optime sentit: sed quod avunculus est, non acerrimas dicit sententias. Consules egregii, praeclarus D. Brutus, egregius puer Caesar: de quo spero equidem reliqua. hoc vero certum habeto,nisi ille veteranos celeriter conscripsisset, legionesque duae de exercitu Antonii ad cius se authoritatem contulissent, atque is oppositus esset terror Antonio, nihil Antonium sceleris, nihil crudelitatis praeteriturum suisse. Haec tibi etsi audita esse arbitrabar,volui tamen notiora

esse . plura scribam, si plus otii habuero. Vale.

ι, DE MEO studio erga salutem & incolumitate tuam credo te cognoscere ex literis tuorum: quibus me cumulatissime satisfecisse certo scio. Nec iis concedo,quanqua sunt sangulari in te beneuolentia, ut te saluum malint, quam ego. Illi mihi necesse est concedant, ut tibi plus quam ipsi, hoc tempore prodesse possim. quod quidem nec destiti facere, nec desistam, & iam in maxima re seci, & sundamenta ieci salutis tuae. Tu fac bono animo, magnoque fas, mcque tibi nulla re defuturum esse confidas. Prid. Non. Quint. Vale.

SER. GALBA M. CICERONI s.

DECIMOsEPTIMO Cal. Maii, quo die Pansa in castris Hircii erat laturus,cum quo ego eram snam ei obuiam processeram millia passuum centum,quo maturius veniretὶ Antonius legiones eduxit duas, secundam & quintam trigesimam:&cohorteis ει praetorias duas, unam suam, alteram Syllani, & euocatorum partem. Ita obuiam venit nobis,quod nos quatuor legiones tironum haberc solum arbitrabatur. Sed noctu quo tutius venire in castra possemus, legionem Martiam, cui ego praeesse solebam, & duas cohorteis praetorias miserat Hircius nobis. Cum equites Antonii apparuissent,contineri neque legio Martia, neque cohortes praetoriae potuerunt: quas sequi coepimus coacti, quando eas retinere non poteramus. Antonius ad Forum Gallorum suas copias co-tinebat: neque sciri volebat se legiones habere: tantum equitatum &leuem armaturam ostendebat. Posteaquam vidit se inuito legionem ire Pansa, sequi se duas legiones

iussit tironum. posteaquam angustias paludis &syluarum trafuimus, astes est instructa a nobis duodecim cohortium. Nondum venerant legiones duae, cum repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit,& sine mora concurrit. Primo ita pugna-

125쪽

iaa Epist. ad L. Plancum, os alios

tum est, ut acrius non posset ex utraque parte pugnari. sed dexterius cornu,in quo ego eram cum Martiae legionis cohortibus octo,impetu primo sugauerat legionem tricesimam quintam Antonii, ut amplius passus quingentos ultra aciem, quo loco stetera

processerit. Itaque cum equites nostrum cornu circuirc vcllent, recipere me coepi, &leuem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne auersos nostros aggrederentur.

Interim video me esse inter Antonianos, Antoniumque post me esse aliquanto. repente equum immisi ad eam legionem tironum, quae vcnicbat ex castris,scuto reiecto. Antoniani me insequi: nostri pila coniicere velle. Ita nescio quo fato sum seruatus, quod cito sum a nostris cognitus. In ipsa AEmilia, ubi cohors Caesaris praetoria erat, diu pugnatum est. cornu sinisterius, quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes

erant, & cohors praetoria, pedem referre coeperunt,quod ab equitatu circuibantur, quo vel plurimum valci Antonius. Cum omnes se recepissent nostri ordines, recipere me si nouissimus coepi ad castra. Antonius tanqua victor castra putauit se posse capere . quo cuvenit, complureis ibi amissi,nec egit quicquam. Audita re Hircius cum cohortibus viginti veteranis redeunti Antonio in sua castra occurrit,copiasque omne is cius deleuit, fugauitque eodem loco,ubi erat pugnatum ad Forum Gallorum. Antonius cum equitibus hora noctis quarta se in castra sua ad Mutinam recepit. Hircius in ea castra rediit, unde Pansa exierat, ubi duas legiones reliquerat, quae ab Antonio erant oppugnatae.

Sic partem maiorem suarum copiarum Antonius amisit veteranarum: nec id tamen

sine aliqua iactura cohortium praetorianarii nostrarum, & legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae signa sexaginta sunt relata Antonii. Res bene gcsta est. ad x ii. Cal. Maii,

ex castris. Vale.

c. ΑsINivs POLLIO M. T. C. S. P. D.

Mi Mi ME mirum debet tibi videri, nihil me scripssse de Re p. posteaquam itum μest ad arma. Nam saltus Castulonensis, qui semper tenuit nostros tabellarios, etsi nuncs equentioribus latrociniis infestior factus est, tamen nequaquam tanta in mora est, quanta qui locis omnibus disposti ab utraque parte scrutantur tabellarios, & retinent. Itaque nisi naue perlatae literae essent, omnino nescirem quid istic seret. Nunc vero nactus occasionem, posteaquam nauigari coeptum est, cupidissime, & quam creberrime potero, scribam ad te. Ne mouear eius sermonibus,quem tametsi nemo est qui videre vesit, tamen nequaquam perinde ac dignus est, oderunt homines: periculum non est. adeo est enim inuisus mihi,ut nihil non acerbum putem,quod commune cum illo st. Natura autem mea, & studia trali ut me ad pacis & libertatis cupiditatem . Itaque illud initium ciuilis belli saepe defleui. Cum vero non liceret mihi nullius partis esse, quia v- 'trobique magnos inimicos habebam: ea castra sugi, in quibus plane tutum me ab insidiis inimici sciebam non futurum. compulsus eo, quo minime volebam: ne in ex tremis essem plane pericula non dubitanter adii. Caesarem verta quod me in tanta somtuna modo cognitum vetustissimorum familiarium loco habuit, dilexi summa cum

pietate & fide. quae mea sententia gerere mihi licuit, ita seci, ut optimus quisque maxime probarit: quod iussus sum eo tempore, id ita seci, ut appareret, inuito imperatum esse. Cuius facti iniustissima inuidia erua ire me potuit, quam iucunda libertas,&quam misera sub dominatione vita esset. ita, si id agitur, ut rursus in potestate omnia unius snt: quicunque is est, ei me profiteor inimicum: nec periculum est ullum, quod pro

libertate aut refugiam aut deprecer. Sed Consules neque s. C. neque literis suis praeceperant mihi quid facerem. unas enim post Id. Mart. demum a Pansa literas accepi, in quibus hortatur me ut Senatui scribam, me, & exercitum in potestate eius futurum. quod cum Lepidus concionaretur, atque omnibus scriberct, se consentire cum Ant nio, maxime contrarium fuit. nam quibus commeatibus inuito illo per illius prouinciam legiones ducerem e aut, si caetera transissem, num etiam Alpeis poteram transii

lare,quae praesidio illius tenerenturρ adde huc, quod perserri literae nulla conditione potuerunt: sexcentis enisu locis excutiuntur, deinde etiam retinetur a Lepido tabellarii.

126쪽

Illud me Cordubae pro concione dixisse nemo vocabit in dubiti, prouinciam me nulli, nisi qui a Senatu missus venis et traditurum . nam de legione trigesima tradeda quantas habuerim contentiones, quid ego scribam e qua tradita, quanto pro Re p. infirmior futurus fuerim,quis ignoratillac enim legione noli acrius aut pugnacius quicquam pu- ' tare esse .Quare me evexistima esse, qui primum pacis cupidissimus sim sonan eis enim ciueis plane studeo esse saluos) deinde qui & me & Rem p. vindicare in libertatem paratus sim. Quod familiarem meum in tuorum numero habes,opinione tua mihi gratius est. invideo illi tamen, quod ambulat & iocatur tecum. quaeres,quanti aestimem . si unquam licuerit vivere in otio, experieris: nullum enim vestigium abs te discessurus sum. Illud vehementer admiror, non scripsisse te mihi, manedo in prouinciane, an ducendo exercitum in Italiam, Reip. magis satisfacere possim. Ego quidcm,cis mihi tutius,ac minus laboriosum est manere: tamen quia video tali tempore multo magis legionibus opus esse, quam prouinciis,quae praesertim recuperari nullo negotio possunt, constitui, ut nunc est, cum exercitu proficisci. deinde ex literis,quas Panse misi, cognosces omnia. nam earum tibi exemplar mis. xv M. Calcia d. Apr. Cordubae.

C. ASINIVS POLLIO CICERONI S.

o BALBvs Quaes. magna numerata pecunia, magno pondere auri, maiore ar enti

coacto de publicis exactionibus, ne stipendio quidem militibus reddito, duxit se a Gadibus, & triduum tempestate retentus ad Calpen, Calend. Iun. traiecit sese in regnum Bogudis, planc bene peculiatus. His rumoribus utrum Gadcis reseratur,an Romam sadsingulos enim nuntios turpissime consilia mutat) nondum scio. sed praeter surta Si rapinasδε virgis caesos socios, haec quoque fecit, ut ipse gloriari solet, eadem quae C. Caesar ludis quos Gadibus secit. Herennium Gallum histrionem summo ludorum die annulo aureo donatum, in quaturdecim sessum deduxit. tot enim secerat ordines equestris loci. Quatuorviratum sibi prorogauit:comitia bicnnii biduo habuit: hoc est, renuntiauit quos ei visum est: exules reduxit non horum temporum,sed illorum quibus a sedi-7 tiosis Senatus trucidatus, aut expulsus est Sex. Varro Procos. Illa vero iam ne Caesaris quidem exemplo, quod ludis praetextam ge suo itinere ad L. Lentulum Procos. solicitandum posuit: & quidem, cum ageretur fleuit memoria rerum gestarum commotus. Gladiatoribus autem Fadium quendam militem Pompeianum , quia cum depressus in ludum bis gratis depugnasset, authore sese nolebat,& ad populti coiugerat: primum Gallos equites immisit in populum sconiecti enim sunt lapides in eum, cum arriperetur Fadius)deinde abstractii in desedit in ludo,& viuum combussit:cum quidem pransus, nudis pedibus, tunica soluta, manibus ad tergum reiectis inambularet, & illi misero quiritanti, Ciuis Romanus sum : respiaeret, Abi nunc, populi fidem implora. Bestiis vero ciueis Romanos, etiam in his circulatorem quedam auctionum, notissimum hominem Hispali, quia deformis erat obiecit. Cum huiusmodi portento res mihi suit.Sed et x de illo plura coram. Nunc, quod praestat, quid me velitis faccre, constituite. Treis legiones firmas habco: quarum unam vigesimam octauam cum ad se initio belli acceriisset Antonius hac pollicitatione, quo die in castra venisset, denarios quinquagenos singulis militibus daturum, in victoria vero eadem praemia,quae suis legionibus: squorum quis ullum finem, aut modum suturum putauit t) incitatissimam retinui, aegre mehercule: nec retinuissem si uno loco habuissem utpote cum singulae quaedam cohortes seditionem fecerint. Reliquas quoque legiones non destitit literis atque infinitis pollicitationibus incitare. Nec vero minus Lepidus ursi me & suis & Antonii literis, ut legionem trigesimam mitterem sibi. Itaque qucm exercitum iacque vendere vllis praemiis volui, nec corum periculorum metu, quae victoribus illis portendebantur, diminuere debetis existimare retentum: &conseruatum Reip. esse,atquc ita credere, quod 3 cunque imperassetis, facturum suilli,si,quod iussistis, feci. Nam & prouinciam in otio,& exercitum in mea potestate tenui:finibus meae prouinciae nusquam excessi: militem

127쪽

ia Epist. ad L. Plancum, o alios

non modo legionarium, sed ne auxiliarium quidem ullum quoquam misi: & siquos equites decedete is nactus sum, supplicio affeci. quarum rerum fructum satis magnum Rep. salua tulisse me putabo.Sed Resp.s mc satis nouisset,& maior pars Senatus, maiorcs ex me fiuctus tulisset. Epistolam quam Balbo, cum etiarianum in prouincia effer, scripsi,legendam tibi misi: etiam praetextam, si v oles legere Gallum Cornelium familiarem meum poscito. v i. Id. Iun. Cordubae. Vale.

C. Α S I N I V S POLLIO M. T. C. S. D. P.

0 3 o' tardius certior fierem de praeliis apud Mutinam factis, Lepidus effecit,qui meos tabellarios nouem dies retinuit: tametsi tatam calamitatem Reip. quam tardissi me audire optadum est sed illis qui prodesse nihil possunt, neque mederi. Atque utinam eodem s. c. quo Plancum & Lepidum in Italiam accersistis, me quoque iussissetis venire: . profecto non accepitat Resp. hoc vulnus. quo siqui laetantur in praesentia, quia videtur& duces & veterani Caesaris partium interiisse:tamen postmodum necesse est doleant, cum vastitatem Italiae respexerint . nam & robur &soboles militum interiit, si quidem quae nuntiantur, ulla ex parte vera sunt. Neque ego non videbam, quato usui Reip. es sem suturus, s ad Lepidum venissem : omnem enim cunctationem eius discussissem, praesertim adiutore Planco. Sed scribenti ad me eiusmodi literas, quas leges,&concionibus, videlicet quas Narbone habuisse dicitur,similes palparer necesse erat, si vellcm

commeatum per prouinciam eius iter facies habere. Praeterea vcrebar ne si ante quam 11 ego incoepta perficerem. praelium consectum esset, pium meum costium raperent in contrariam parte obtrectatores mei, propter amicitiam, quae mihi cum Antonio, non

maior tamen,quam Planco suit. Itaque a Gadibus me se Aprili binos tabellarios in duas naueis imposui.&tibi,&consulibus,& Octauiano scrips ut me faceretis certiore,quonam modo plurimum possem prodesse Reip. Sed ut rationem ineo, quo die praelium Pansa commisit, eodem a Gadibus naues prosectae sunt. nulla enim post hyemem fuit ante eam diem nauigatio. & hercule longer remotus ab omni suspicione suturi ciuilis tumultus penitus in Lustania legiones in hibernis collocara. Ita porro festinauit uterque confligere, tanquam nihil peius timerent,quam ne sne maximo Reip. detrimeto bellum componeretur. Sed si properandu fuit nihil non summi ducis consito gessisse Hircium video. na haec mihi scributur ex Gallia Lepidi,&nuntiantur, Pansae exercitum νόcocisum esse, Pasim ex vulneribus mortuum: eode praelio Martiam legionem interiisse, & L. Fabatum & C. Peduceum, & D. Carfulenum: Hirciano aute praelio & quartam legionem & omne is peraeque Antonii caesas: item Hircii quartam, cum castra quoque Antonii caepisset a quinta legione cocisam esse: ibi Hirciu quoque periisse, & Pontium Aquilam:dici etiam,Octovianum cecidisse: quae si,quod dii prohibeant, vera sunt,non mediocriter doleo) Antoniu turpiter Mutinae obsessione reliquis, sed habere equitatu ac legiones sub signis armatas treis, Si P. Vagient unam, inermeis bene multos: Venti dium quoque se culcgione septima, octava, nona coniunxisse si nihil in Lepido spe isti

descensuru ad extrema,&non modo nationes,sed etiam seruitia cocitaturui Parmam direptam: L. Antoniti Alpeis occupasse. Quae si vera sunt, nemini nostrum cessandum est, neque expectandii quid decernat Senatus: res enim cogit huic tanto incendio succurrere omne is,qui aut imperiin aut nomen .lcnique populi Rom.saluum en volunt. Brutum enim decem &septem cohortes,&duas non frequetes tironum legiones,quas

conscripserat Antonius habere audio. Neque tamen dubito quin omnes qui superfnt de Hircii exercitu, coquant ad eum. Nam in delectu non multum spei puto esse:praesertim cum nihil sit periculosus quam spatiu confirmandi sese Antonio dari. Anni autem tempus libertatem maiorem mihi dat, propterea quia frumcta aut in agris,aut in villis sunt. Itaque proximis literis costium meum expe)ietur. nam neque deesse, neque s perco Reipubl. volo. Maxime tamen doleo, adeo&logo&infesto itinere ad me veniri,ut die quadragesimo post, aut ultra etiam quam facta sunt, omnia nuntictur. Vale.

128쪽

M. LE ODUS I M P. ITERUM PONT. M A X. S. P. PL. Q. R.

,a s i vos, libenque vestri valetis,bene est: ego quoque valeo. Deos, hominesque testor P. C. qua mente, & quo animo semper in Remp. fuerim, & quam nihil antiquius

communi saltite ac libertate iudicarim. quod vobis breui probassem , nisi mihi sortuna

proprium consilium cxtorsasset. Nam cxercitus cunctus consuetudinem suam in ciuibus conscruandis, communique pace, seditionc facta, retinuit: incque tantae multitudinis ciuium Romanorum salutis atque incolumitatis causam suscipere,ut vere dicam coegit. In qua re ego vos P. C. oro atque Obsecro,ut priuatis offensionibus omissis,summae Reip. consulatis, neve misericordiam nostram exercitusque nostri in ciuili distensione sceleris loco ponatis. Quod si salutis omnium ac dignitatis rationem habueritis,

melius & vobis & Reip. costuletis. Data iii l. Calend. Iun. a Ponte Argenteo. Valcte.

Μ. LEPIDVs I M P. I T E R V M PONT. M A X. Al. Τ. CICERONI S. P. D.

3 SI VALE s, bene est: ego quoque valeo. Cum audi sic in Antonium cum suis copiis, praemisso L. Antonio cum parte equitatus, in prouinciam meam venire, cum exercitu meo a confluente Rhodano castra moui,ac contra eos venire institui. Itaque co-tinuis itineribus ad Forum Vocontium veni,& vltra castra ad flumen Argenteum contra Antonios feci. P. Ventidius suas lcgiones treis coniunxit cum eo, & vltra me castra posuit. Habebat antea legionem secundam, & ex reliquis legionibus magnam multitudinem, sed inermium. Equitatum habet magnum. nam omnis ex praelio integer discessit, ita ut sint amplius equitum x x x. Itaque ad me complurcs milites & equites ab eo transierunt: &in dies langulos eius copiae minuuntur. Syllanus& Culleo ab co discesserunt. Nos etsi grauiter ab his laesi eramus, quod contra nostram voluntatem ad Antonium ierant: tamen nostrae humanitatis &necessitudinis causa, corum salutis rationem habuimus. Nec tamen eorum opera utimur, neque in castris habemus, neque ulli negotio praefecimus . Quod ad bellum hoc attinet, nec Senatui, nec Rcip. deerimus. quae postea egerimus,faciam te certiorem. Etsi omni lcmpore summa studia, os siciaque mutuo inter nos certatim constiterunt pro nostra inter nos familiaritate, &proinde diligenter ab utroque conseruata sunt: tamen non dubito in tanto, & tam repentino motu Rcip . quin nonnulla dc me falsis rumoribus a meis obtrectatoribus me indigna ad te delata stat, quae tuum animum magnopere mouerent pro tuo amore in Rem p. ca te moderate accepisse, nequc temere crcdendum iudicasse, a meis pro- icuratoribus certior sum factus: quae mihi,ut debent, gratissima sunt. Memini autem &illa superiora, quae abs tua voluntate prosecta sunt ad meam dignitatem augendam &ornandam : quae perpetuo animo meo fixa manebunt. Abs te mi Cicero magnopere

peto, si meam vitam, studiu in diligentissime superioribus temporibus in Re p. administranda, quae Lepido digna sunt, perspecta habes, ut paria, aut eo ampliora reliquo

tempore expectes:& proinde tua authoritate me tuendum existimes, quo tibi plura tuo merito )cbeo. Vale. x ii. Calend. Iun. ex castris, ex Ponte Argenteo.

v o in statu sinus, cognoscite. Heri vcsperi apud me Hircius fuit: qua mente cisci Antonius, demonstrauit, pcssima scilicet infidelissima.

nam se neque naihi prouinciam dare posse aiebat, neque arbitrari tuto in Urbe est equenquam nostrum aded esse militum cocitatos an mos, Si plebis. quod utrunque esse falsum, puto vos animaduertere:

atque illud esse verum, quod Hircius demonstrabar,timere eum,nc si mediocre auxilium dignitatis nostrae habuissemus, nullae partes iis in Rep. relinque-

129쪽

ias; Epist. ad M. Brutum, & alios

rentur. Ci in his angustiis versarer, placitum est mihi ut postularem legationem liberam mihi, reliquisque nostris: ut aliqua causa proficiscendi honesta quaereretur. Hoc se impetraturum pollicitus est: nec tamen impetraturum confido: tanta est hominum insolentia & nostri insectatio. ac si dederint quod petimus, tamen paulo post suturum puto, ut hostes iudicemur, aut aqua & igni nobis interdicatur. Quid ergo est. inquis, tui consiliu Dandus est locus sortunae: cedendum ex Italia, migrandum Rho idum, aut aliquo terrarum arbitror. Si melior casus fuerit, reuertemur Romam: si me diocris , in exilio vivemus: si pessimus, ad nouissima auxilia dcscendemus. Succurret sertasse hoc loco alicui vestrum,cur noussimum tempus expectemus potius, quam nunc aliquid moliamur. Quia ubi consistamus, non habemus praeter Sext. Pompeium S Bassiim Caecilium: qui mihi videntur hoc nuntio de Caesare allato firmiorcs suturi. Satis in tempore ad eos accedemus, ubi quid valeant, scierimus. Pro Cassio. & te si quid velitis me recipere, recipiam. postulat enim hoc Hircius ut faciam. Rogo vos quam primum mihi rescribatis: nam non dubito quin de his rebus ante horam uartam Hircius me certiorem sit facturus. Quem in locum conuenire possimus, quo me velitis venire, rescribite. Post nouissimum Hircii sermone, placitum est mihi postula re ut liceret nobis esse Romae publico praesidio : quod illos nobis concessuros non pu- , to. magnam enim inuidiam iis faceremus.nihil tamen non postulandum putaui, quod aequum esse statuerem. Valete.

M. BRVTVS, ET C. CASSIVS PRAET T. M. ANTONIO COS. s. P. D.

DE T v A fide Si beneuolentia in nos nisi persuasum esset nobis, non conscripsissemus haec tibi: quae prosecto, quando istum animum habes, in optimam partem accipies. Scribitur nobis magnam veteranorum multitudinem Romam conuenisse iam, S ad Cal. Iun. suturam multot maiorem. De te si dubitemus aut vereamur, simus no-sri dissimiles. sed certe cum ipsi in tua potestate suerimus, tuoque adducti consilio dimiserimus ex municipiis nostros necessarios, neque solum edicto, sed etiam literis, id secerimus: digni sumus quos habeas tui consilii participes, in capraesertim re, quae ad

nos pertinet.Quare petimus a te,facias nos certiores tuae voluntatis in nos:putesne nos εtutos fore in tanta sicqvcntia veteranorti, quos etiam de reponenda ara cogitare audimus: quod velle te, probare vix quisquam posse videtur, qui nos saluos & honestos velit. Nos ab initio spectasse otium, nec quicquam aliud a libertate communi quasile, exitus declarat. Fallere nemo nos potest, nisi tu: quod certe abest a virtute tua & fide. Sed alius nemo facultatem habet decipiendi nos. tibi enim uni credidimus,& creditu'ri sumus. Maximo de nobis timore afficiuntur amici nostri. quibus etsi tua fides explorata est, tamen illud in mentem venit, multitudinem veteranorum facilius impelli ab alio quolibet, quam a te retineri posse. Rescribas nobis ad omnia rogamus. Nam illud valde leue est ac nugatorium, ea re denuntiatum esse veteranis, quod de commo dis eorum mense Iun. laturus esses. Quem enim impedimento suturum putas, cum de snobis certum sit nos quicturos e Non debemus cuiquam videri nimium vitae cupidi, cum accidere nobis nihil possit sine pernicie & confusione omnium rerum. Vale.

BR v Tvs ET CASSIUS PRAET T. ANTONIO COS. S. D.

Li TER As tuas legimus smillimas ed Pitui, contumeliosas, minaces, minime dignas quae a te nobis mitterentur. Nos Antoni te nulla lacessivimus iniuria: neque miraturu credidimus,si praetores &ca dignitate homines, aliquid edicto postulassemus a Cinsule. Quod si indignaris ausos esse id facere, concede nobis ut doleamus, ne hoc quidem abs te Bruto & Cassio tribui. Nam de delectibus habitis & pecuniis imperatis, ex crcitibus solicitatis,& nuntiis trans mare missis, quod te questu esse negas: nos tibi qui-

dem credimus, optimo animo te secisse:sed tamen neque agnoscimus quicquam eOrum: &te miramur cum haec rcticueris, non potuisse continere iracundiam tuam, quin

nobis de morte Caesaris obiiceres. Illud vero quemadmodum seredum sit,tute cogit ;

130쪽

non licere praetoribus concordiae ac libertatis causa per edictum de suo iure decedere, quin Consul arma minetur. Quorum fiducia nihil est quod nos terreas. Neque enim decet aut conuenit nobis periculo ulli submittere animum nostrum: neque est Antonio postulandum ut iis impcret quorum opera liber est. Nos si alia hortarentur, ut bellum ciuile suscitare vellem uoltcrae tuae nihil proficerent. NuL enim minantis authoritas apud liberos est. Sed pulchre intelligis, non posse nos quoquam impclli:& sortassis ea re minaciter agis,ut iudicium nostrum metus videatur. Nos in hac sententia sumus, ut te cupiamus etiam in libera Repub. magnum atque honcstum esse:voccinus te ad nullas inimicitias, sed tamen pluris nostram libertatem , quam tuam amicitiam aestimemus. Tu etia atque etiam vide quid suscipias, quid sustinere possis: neque quandiu vixerit Caesar,sed quam non diu regnarit,sic cogites. Deos quaesumus, consilia tua Reipub. salutaria sint ac tibi:sin minus, ut salua atque honesta Rep. tibi quam inimum

noceant optamus. Pridie Non. Sext.

D. I, R V T U S I M P. M. CICERONI S. D.

si D E tua in me voluntate dubitarem, multis a te verbis peterem, ut dignitatem meam tuerere: sed profecto est ita ut mihi persuasi, me tibi esse curae. Progressus sum ad Inalpinos cum exercitu, non tam nomen captans imperatorium, quam cupies militibus satisiacere firmosque eos ad tuendas nostras res efficerc:quod mihi videor consecutus mam & liberalitatem nostram & animum sunt experti. cum omnium bellicos sissimis bellum gessi: multa castella caepi: multa vastavi. non sine causa ad Senatum literas misi. Adiuva nos tua sente tia. quod cum sicies, ex magna parte communi commodo inseruieris. Vale.

M. T. CICERO D. B R V Τ o I M P. S.

Lupus familiaris noster cum ad te venisset, cumque Romae quosdam dies commoraretur: ego eram in iis locis, in quibus maxime me tuto esse arbitrabar. eo factum est, ut ad te Lupus sine incis literis rediret, cum tamen curasset tuas ad me perserendas. Romam aute veni ad v. Id. Dccemb. nec habui quicquam antiquius, quam ut Pansam statim conuenire ex quo ea de te cognoui, quae maxime optabam . Quare hortatione tu quid cita non eges, si ne illa quidem in re, quae a te gesta est post hominum memos riam maxima, hortatorem desiderasti: illud tamen breuiter signisi adum videtur, populum Rom. omnia a te expcct rc, atque in te aliquando recuperandae libertatis omnem spem ponere. Tu si dies noctcsque memineris quod re facere certo scio) quatam rem gesseris, non obliuiscere prosecto quantae tibi etiam nunc gcrcdae sint. si enim iste prouinciam nactus crit,cui quidem ego semper amicus sui, ante quam illum intellexi non modo aperte, scd etiam libenter cum Repub. bellum gerere: spem reliquam nul- . lam video salutis. Quamobrem te obsecro iisde precibus, quibus Senatus populusque Rom. vi in perpetuum Rempub. dominatu regio liberes:vt principiis consentiant cxitus. tuum est hoc munus, tuae partes. a te hoc ciuitas, vel Omnes potius gentes non expectant solum, sed etiam postulant. Quanquam, cum hortatione non egeas, ut supra scripsi, non utar ea pluribus verbis: faciam illud quod meu est, ut tibi omnia mea ossi- φ cia, studia, curas, cogitationes pollicear, quae ad tuam laudem S gloriam pertincbunt. Quamobrem velim tibi ita persuadeas, me tum Reip. causa, quae mihi vita mea charior est:tum quod tibi ipsi faueam tuamque dignitatem amplificari vclim, tuis optimis consiliis amplitudini, gloriae nullo loco defuturum. Vale.

Lupus noster, cum Romam sexto die Mutina venisset, postridie me mane conuenit, tuaque mihi mandata diligentissime exposuit,&literas reddidit. Quod mihi tuam dignitatem commendas: eodem tempore existimo te mihi meam dignitatem commendare, quam mehercule non habeo tua chariorem. Quare mihi gratissimu facies si exploratu habebis, tuis laudibus nullo loco nec cosilium,nec studiu meu defuturum.

SEARCH

MENU NAVIGATION