Opera M. Tullij Ciceronis Tomus tertius operum M. Tullii Ciceronis, omnes eius epistolas complectens. Epistolarum libros 15, ad diuersos missarum inter quos vnus est M. Caelii ad Ciceronem quos omnes recentiores nouo, & parum illis apto nomine famili

발행: 1554년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

78 Epist. ad M. Marium,& alios

ptionem in interdicto pertimescas, quod tu prior vi hominibus armatis conueneris. scio enim te non esse procacem in lacessendo. Sed ut ego quoque te aliquid de nostris cautionibus admoneam, Treviros vites censeo: audio capitales csse: mallem auro, a gento aere essent. scd alias iocabimur. Tu ad me de istis rebus omnibus scribas velim quam diligentissime. Ad i ii. Non. Mart. Vale.

cii RYs ippvs Vectius Cyri architecti libertus secit, ut te non immemorem putarem mei: salute enim mihi verbis tuis nuntiauit. Valde iam lautus es, qui grauere literas ad me dare, homini praesertim prope domestico. Quod si scribere oblitus es, minus ianuilli iam te ad uocato causa cadet: sui nostri oblitus es, dabo operam ut istuc veniam ante, quam plane ex animo tuo essiuam in aestiuorum timor te debilitat, aliquid excogita,ut secisti de Britania. Illud quidem perlibenter audiui ex eodem Chrysippo, te esse Caesari similiarem. Sed mehercule mallem, id quod crat aequius,de tuis rebus ex tuis literis quamsaepissime cognoscere. Quod certe ita fieret, si tu maluisses beneuolentiae, quam litium iura perdiscere. Sed haec iocati sumus,& tuo more,& nonnihil etiam nostro. Te valde amamus, nosque a te amari tu volumus, tum cita confidimus. Vale.

y A' si sint morosi, qui amant, vel ex hoc intelligi potest: moleste serebam antea te inuitum istic esse: pungit me rursus, quod scribis te esse istic libenter. neque enim mea commedatione te non delectari facile patiebar:& nunc angor, quicquam tibi sine me esse iucundum. Sed tamen hoc malo nos ferre desiderium, quam te non ea quae spero, consequi. Quod vero in C. Matii suauissimi doctissimique hominis familiaritate venisti, non dici potest quam valde gaudea: qui fac ut te quam maxime diligat. Mihi crede, nihil ex ista prouincia potes, quod iucundius sit, deportare.Cura ut Valeas.

CICERO TREBATIO S. D.

i N equo Troiano scis esse in extremo, s ERO' s AP IvNT. Tu tame mi vetule no sero. Primum illas rabiosulas sat fatuas dedisti. deinde, quod in Britania non nimis φιλο- ω in te praebuisti, plane non reprehedo. Nunc vero in hybernis iniectus mihi videris itaque te commouere non curas. vs QvEQIA E sapere oportet: id crit telu acerrimum. Ego si seris coenitarem,Cn. Octauio familiari tuo non desuissem:cui tame ιο dixi, cum me aliquoties inuitaret, Oro te, quis tu es e Sed mehercule, extra iocum, homo bellus est: vellem cum tecum abduxisses. Quid agatis, ecquid in Italiam venturi sitis hac hyeme, fac plane sciam. Balbus mihi confirmauit te diuitem suturii. id utrum Romano more locutus sit, bene numatum te futurum :an quomodo Stoici dicunt,omneis esse diuites, qui caelo & terra frui possunt, postea videro. Qui istinc veniunt, si perbiam tuam accusant, quod negent te percolantibus rcspondere. Sed tame est quod gaudeas: constat enim inter omneis, neminem te uno Samarobrinae iurisperitiorem esse. Vale.

CICERO TREBATIO S. D.

a x tuis literis St Quinto fratri gratias egi, & te aliquando collaudare possum, quod iam videris certa aliqua in sententia constitisse. Nam primo im mentium literis tuis si vehementer commouebar: quod mihi interdum space tua dixerim in leuis in urbis vrbanitatIsque dc fulcrio, interdum piger, interdu timidus in labore militari: saepe autem etiam, quod a te alienissimum est, sub impudens videbare. taquam enim syngrapham ad imperatorem, non epistolam, attulisses, sic pecunia ablata domum redire properabas : ncc tibi in mentem veniebat, eos ipsos qui cum syngraphis venissent Alexandria, nullum adhuc numum auferre potuisse. Ego si mei commodi rationem ducerem, te mecum esse maxime vellem: non enim mediocri assiciebar vel voluptate ex consuetudine nostra, vel utilitate ex consilio atque opera tua. Sed cum te ex adolescctia tua in amicitiam & fidem mea contulisses: temper te non modo tuedum mihi, sed etiam

82쪽

leno

utitud

Lib. VII.

augendum atque ornandum putaui. Itaque quoad opinatus sum me in prouinciam' exiturum, quae ad te vltro attulerim, meminisse te credo. Postcaquam inca mutata ratio est, cum vidcrem mea Caesare honorificentissime tractari, & unice diligi hominis. queliberalitatem incredibilem,& singularem fidem nos seni: sicci te commendaui &tradidi,vi grauissime, diligentissimeque potui. quod ille ita & accepit, & mihi saepe literis significauit,& tibi verbis & re ostendit mea commendatione sese valde esse commotum. Hunc tu virum nactus, si me aut sapere aliquid,aut uclle tua causa putas, ne dimiseris:& siqua te sorte res aliquando offenderit, cum ille aut occupatione, aut difficultate tardior tibi erit visus perserto, & vltima expectato: quae ego tibi & iucunda & honesta praestabo. Pluribus te hortari non debeo: tantum moneo, neque amicitiae confirmandae clarissimi ac liberalissimi viri, neque uberioris prouinciae, neque aetatis magis idoneum tempus, hoc si amiseris, te esse ullum unquam reperturum. hoc quemadmon dum vos scribere soletis in vestris libris, idem Q Cornelio videbatur. In Britanniam te non esse prosectum, vehementer gaudeo, quod & tu labore caruisti, &cgo te de rebus illis non audiam.Vbi sis hybernaturus, Si qua spe aut conditione, perscribas ad me velim. Vale.

CICERO TRE RATIO S. D.

ACCEPI a te aliquot epistolas uno tempore, quas tu diuersis temporibus dederas: in quibus me caetera delectarunt. significabant enim te istam militiam iam firmo animo serre,& esse sortem virum & constante. quae ego paulisper in te ita desideraui non imbecillitate animi tui sed magis ut desiderio nostri te aestuare putarem. Quare perge ut coepisti: sorti antino istam tolera militiam. Multa, mihi creae,assequere: ego enim renovabo commedationem, sed tempore. Sic habeto, non tibi maiori esse curae, ut istes tuus a me discessus fructuosissimus tibi sit, quam mihi. Itaque quando vestrae cautiones infirmae sunt, graeculam tibi misi cautionem chirographi mei. Tu me velim de ratione Gallici belli certiorem facias: ego enim ignauissimo cuique maximam fidem habeo. Sed ut ad epistolas tuas redeam, caetera belle: illud miror, quis solet eodem exemplo plureis dare, qui sua manu scribiti Nam quod in palimpsesto, laudo equide par simoniam: sed miror quid in illa chartula suerit quod delere malueris, quam haec scribere: nisi sorte tuas sermulas. No enim puto te meas epistolas deicrc, ut reponas tuas. An hoc significas, nihil fieri, frigere te, ne chartam quide tibi suppeditarc3 Iam ista tua culpa est, qui verecundia tecum extuleris, & non hic nobiscum reliqueris. Ego te Balbo, cum ad vos proficiscetur, more Romano commendabo. Tu, si interuallum logius Π erit mearum literarum, ne sis admiratus. cram enim abfuturus mense Apr. Has literas scripsi in Pontino cum ad villam M. AE milii Philemonis diuertissem : ex qua iam audieram fremitum clietium meorum, quos quidem tu mihi conciliasti. Nam Ulubris

honoris naci causa vim maximam ranunculorum se corninosse constabat. Cura ut valcas. V i. Id. Apr. de Pontino.

M. CICERO TREBATIO S. D.

EPISTOLAM tuam,quam accepi ab L. Aruntio, conscidi innoccntem . nihil enim habebat quod non vel in concione recte lesi posset. Sed & Aruntius ita te mandasse aiebat, & tu adscripseras. Veriam illud esto:nihil te ad me postea scripsisse demiror, praesertim tam nouis rebus. Vale.

M. CICERO TREB ΑΤΙΟ S. D.

vi DE quanti apud. me sis etsi iure id quidem : non enim amore te vinco. Verun tamen quod praesenti tibi prope subnegarem, non tribuerem certe: id absenti debere νε non potui. Itaque ut primum Velia nauigare coepi, institui Topica Aristotelica coscribere, ab ipsa urbe commonitus amantissima tui. Eum libru tibi mili Rhegio, scriptum quam planissitne res illa scribi potuit. Sin tibi quaedam videbuntur obscuriora,cogitare debebis, Nu Abi artem lateris sine interprete & sine aliqua exercitatione percipi

83쪽

8o Epist . ad M. Marium,& alio S

pos e. Non longe abietis. num ius ciuile vestrum ex libris cognosci potestρ qui quanquam plurimi sunt, doctorem tamen, lumenque desiderant. quaquam tu,si attente leges, si saepius, per te omnia consequere,ut certe intelligas. Vt vero etia ipsi tibi loci proposita quaesione occurrant, exercitatione consequere. in qua quidem nos te continebimus,si S silui redierimus.& salua ista offenderimus. Vale. V. Cal. Sext. Rhegio.

CICERO TREBATIO S. D.

AMAni Liost mihi Velia suit, quod te ab ea sensi amari. sed quid ego dica te quem oquis non amat Rufio mediusfidius tuus ita desiderabatur, ut si esset unus e nobis. sed ego te non reprehendo qui illum ad aedificationem tuam traduxeris. quaquam enim Velia non est vilior, quam Lupercal tamen istuc malo, quam haec omnia. tamen, si me audies, quem soles, has paternas possessiones tenebis nescio quid enim Vclienses verebanturὶ neque Halethem nobilem amnem relinques, nec Papirianam domum deseres: quanquam illa quidem habct lucum, a quo etiam aduenae teneri solent: quem tamen si excideris, multum prospexeris. Sed in primis opportunum vidctur, his praesertim temporibus, habere perfugium, primum eorum urbem, quibus chartis sis: deinde

etiam tuam domum, tuosque agros,eaque remoto, salubri, amoenoque loco: Idque etiam mea intereste in i Trebat i arbitror. Sed valebis, incaque negotia videbis, meque diis iuuantibus, ante brumam expectabis. Ego a Sext. Fabio Niconis discipulo librum abstuli in παλυτατ ς. o medicum suavem, meque docilem ad hanc disciplinam. sed Bassus noster me de hoc libro celauit: te quidcm non videtur. Ventus increbrcscit. Cura ut valeas. x ii I. Cal. Sext. Velia.

CICERO TRE RATIO S. D.

si iii causam re docui. is postea suit apud me. cum ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine periculo facere posse. s i bonorum Turpiliae possessionem QVaepio Prael. ex edicto suo mihi dedit: negare aiebat Seruium tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is, qui factionem testamenti non habuerit: hoc idem Ofilium dicere tecum se locutum negabat: meque rogauit, ut se causamque suam tibi commendare. Nec vir melior mi Testa, nec mihi amicior P. Silio quisquam est, te tamen excepto. Gratissimum igitur mihi seceris, si ad eum ultro veneris, eique pollicitus eris: sed, si me ιν

' amas, quam primum. hoc te vehementer etiam atque cliam rogo. Vale.

I L I. v s E R A s heri inter scyphos, quod dixeram controuersiam esse, possetne haeres, quod furtum antea factum esset, recte surti agere. Itaque etsi domum bene potus, seroque redieram: tamen id caput,ubi haec controuersia est, notaui, Si descriptum tibi mili: ut scires, id, quod tu neminem sensit se dicebas, Sext. AElium, M. Manilium, M. Brutum sensisse. Ego tamen Scaeuolae de Testae alsentior. Vale.

M. CICERO M. FABIO GALLO S. D.

TANT v'M ex Arpinati venera, cu mihi a te literae redditae sunt: ab eodemq; accepi Aviani literas: in quita hoc erat liberalissim v. nomina se facturu, cum venisset, qua ego velle die. Fac quaeso, qui ego sum, esse te. est ne aut tui pudoris, aut nostri, primu rogare de die, deinde plus annua pollulare sed essent mi Galle omnia facilia, si & ea mercatus esses, quae ego desideraba, & ad eam summa, qua voluera. ac tamen isthaec ipsa, quae te emisse scribis, non solum rata mihi erunt, sed etiam grata. plane enim intelligo, te non modo studio, sed etiam amore usum quae te delectarint hominem sui ego semper iudicaui in omni iudicio elegantissimum,quaeque me digna putaris, cocmisse. Sed velim maneat Damasippus in sententia: prorsus enim ex istis emptionibus nullam desa dcro. Tu autem ignarus instituti mei, quanti ego genus Onanc signorum omnium no

aestimo tanti ista quatuor, aut quinque sumpsisti. Sed Bacchas illas cum Musis Metelli .i comparas: quid simile primum ipsas ego Musas nunquam tanti putassem:atque id secissem Musis omnibus approbantibus. sed tamen erat aptum bibliothecae, studisque

84쪽

Lib. VII. 8 i

nostris cogruens.Bacchis vero ubi est apud me locus3 At pulchellae sunt. novi optime,& saepe vidi. nominatim tibi signa mihi nota mandassem, si probassem. Ea enim signa ego cinere soleo, quae ad similitudine gymnasiorii exornent mihi in palaestra locum. Martis vero signu quo mihi eacis authori 3Gaudeo nullii Saturni signum fuisse haec enim duo ligna putare mihi aes alienti attulisse. Mercurii malle aliquod suisset: scuticius,

puto, cum Aviano trafigere possemus.Quod tibi destinaras Trapeaophoron: si te de lectat, habebis: sin aute sententiam mutasti, ego habebo scilicct. Ista quide summa nae ego multo libentius emerim diuersorium Tarracinae, ne semper hospiti molestus sim. omnino liberti mei video est e culpam, cui plane res certas mandara: itemque Iunii, que puto tibi notu esse, Aviani familiare. Exedria quaedam mihi noua sunt instituta in porticula Tusculant: ca volebam tabellis ornare. etenim siquid generis istiusmodi me delectat, pictura delectat. Sed tamen si ista mihi sunt habenda, certiorcin velim me facias, ubi sint, qua do accersantur, quo genere vecturae. Si enim Damasippus in sente non manebit, alique pseudodamasippum vel cum iactura reperiemus. Quod ad me de domo scribis iterum, iam id ego proficiscens mandaram meae Tulliae. ea enim ipsa hora accepera tuas literas. Egera etiam cum tuo Nicia, quod is utitur ut scis, familiariter Cassio. Vt redii aute, prius quam tuas legi has proximas literas, quaesiui de mea Tullia quid egisset. per Licinia se egisse dicebat. sed opinor Cassium uti non ita multum so43 rore. eam porro negare se audere, cum vir abesset est enim prosectus in Hispania Decius illo & absente & insciente migrare. Est mihi gratissimu tanti a te aestimatam consuetudinem vitae victusque nostri primum ut eam domu sum creS, ut non modo prope me, sed planer mecum habitare posses: deinde ut migrare tantopere festines. Sed ne vi-ua, si tibi concedo ut eius rei tu cupidior sis, quam ego sum . itaque omnia cxperiar. video enim quid mea intersit, quid utriusque nostru. Siquid egero, faciam ut scias tu &ad omnia rescribes,& quando te expecte, facies me, si tibi videbitur, certiorem. Vale.

M. CICERO M. FARIO GALLO S. D.

AMOR is quidcm tui, quoquo me verto, vestigia, vel proxime de Tigellio. sens enim ex literis tuis valde te laborasse. amo igitur voluntatem. sed pauca de re. Captus opinor)olim, NON omnibus dormio: sic ego non omnibus mi Galle scruio. etsi quae cst haec seruitus olim cum regnare existimabaiarii r non tam ab ullis, quam hoc rem pore obseruor a familiarissimis Caesaris omnibus, praetcr istum. Id cgo in lucris pono, non serre hominem pestilentiorem patria suac eumque addictum iam tum puto esse Calui Licinii Hipponacteo praeconio. At vide quid succenseat. Phameae causam suscepcram, ipsus quiacm causa:erarcnim mihi sane familiaris .is ad me venit, dixitque iudicem sibi operam dare constituisse eo ipso die, quo de P. Sestio in consiliu iri necessecrat. respondi nullo modo me facere possc cum vcllem: alium diem si sumpsisset, ineei no defuturuIlle aute qui sciret se nepotem bellum tibicinem habere, & sat bonum vnctorcm, discessit a me ut mihi videbatur, iratior. Habes Sardos venalcis, altu alio ne 41 quiorem. Cognosti m cana causam, & istius Salaconis iniquitatem. Catonem tuum mihi mitte:cupio enim legere. me adhuc non legisse, turpe utrique nostru cst. Vale.

CICERO M. FABIO GALLO S. D.

Q o'n epistolam conscissam doles noli laborare: salua est domi. petes cum libebit.

Quod aulcm me mones, valde gratum est idque ut sena per facias, rogo: videris enim mihi vereri, ne, si istum habuerimus rideamus G,δωνιω. Sed heus tu manum dc tabula: magister adest citius quam putaram us . vereor ne in Catonem, Cato in nos. Mi

Galle, caue putes quicquam melius, quam epistolae tuae partem ab eo loco, Caetera labuntur. secreto hoc audi: tecum habcto me Apellae quidem liberto tuo dixeris. praeter duos nos, loquitur isto modo nemo: bene, maleve videro: sed quicquid est nostrum s est. vrge igitur,nec transuersum unguem squod aiunt)a stylo: is enim est dicedi opifex. Atque ego quidem aliquantum iam ctiam noctis assumo. Vale.

F. i.

85쪽

Epist. ad M. Matium,& alios

CiCERO GALLO S. D.

c PM decimum iam diem grauiter ex intestino laborarem, neque iis,qui mea opera Vti volebant, probarem me non valere, quia febrim non haberem : fugi in Tuscula num, cum quidem biduum ita ieiunus suilsem, ut ne aquam quidem gustare. Itaque consectus languore & fame magis tuum ossicium desideraui, quam abs te requiri putaui incum. Ego aute cum omneis morbos reformido, tum quo Epicurum tuu Stoici male accipiunt, cui dicant ἔ-υρικὰ iI- eo μ' molesta essta. quorum alterum morbum edacitatis esse putant alterum etiam turpioris intemperantiae . sane i τε- ε, pertimueram. Sed visa est mihi vel loci mutatio, vel animi etia relaxatio, vel ipsa fortasse iam senescentis morbi remissio profuisse. Attamen ne mirere, unde hoc acci deritiquo modiae commiserim: lex sumptuaria, quae videtur λ et me attulisse, ea mihi fraudi fuit: nam dum volunt isti lauti terra nata, quae lege excepta sunt, inhonore adducere, sungos helvellas, herbas omne is ita condiunt, ut nihil possit esse suauius. in eas cum incidissem in coena augurali apud Lentulum, tanta me arripuit, ut hodie primum videatur coepisse consistere. Ita ego, qui me ostreis de murenis facile abstinebam, a beta etiam,& malua deceptus sum. Posthac igitur erimus cautiores. Tu tamen cum audisses ab Anitio, vidit enim me nauseantem non modo mittendi causam iusta in habuisti, sed etiam visendi. Ego hic cogito com orari. quoad me reficiam: nam &vireis S corpus amisi. Sed si morbum depulcro, facile ut spero illa reuocabo. Vale.

N. CICERO GALLO S. D.

M I R o R cur me accuses, cum tibi id facere non liceat: quod si liceret, tamen non de- ' bebas. Ego enim te in Consulatu obseruaram. Et ais sore,ut te Caesar restituat. Multa tu quide dicis, sed tibi nemo credit. Tribunatum plebis dicis te mea causa pctisse: utinam semperesses Tribunus:intercessorem no quaereres. Ncgas me audere, quod sentiam, dicere: quasi tibi, cum parum pudenter me rogares, parum sortiter responderim. Haec tibi scripsi, ut isto ipso in genere, in quo aliquid posse vis, te nihil esse cognosceres. Quod si humaniter mecum questus esses, libenter tibi me, & facile purgassem. Non enim mihi ingrata sunt quae fecisti, sed quae scripsisti molesta. Me autem propter quem caeteri liberi sunt, tibi liberum non visum demiror. nam si falsa sucrunt, quae tu ad me ut ais, detulisti, quid ego tibi debeor sin vera: tu es optimus testis, quid mihi populus Rom. debeat. Vale.

M. CICERO C v R I O S. D.

M E M i N i, cum mihi desipere videbare, quod istic potius uiueres, quam nobiscum. Α' erat enim multo domiciliu huius urbis cum quide haec urbs aptius humanitati&suauitati tuae,quam tota Peloponnesus, nedum Patrae. Nunc contra & vidisse mihi multum videris, cum prope desperatis his rcbus de in Graeciam contulisti, & hoc tempore

non solum sapiens, qui hinc absis, sed etiam beatus. quanquam quis, qui aliquid sapiat, nunc beatus esse potest Sed quod tu, cui licebat, pedibus es consecutus ut ibi esses, ubi

nec Pclopidarum: nosti caetera : nos idem propemodum consequimur alia ratione. cum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit hoc etiam frequetius, quam solebat, quod quasi avem albam videntur bene sentientem ciucm videre:abdo me in bibliothecam. Itaque opera ericio tanta, quanta fortasse tu senties. intellexi enim ex tuo seri none quodam, cum moestitiam meam & dcsperatione accusares domi tuae, dicere te ex meis libris animum meum desiderare. Sed mehercule & tum Rem p. lugebam, s quae non solum suis erga me sed etiam meis erga se bcncficiis erat mihi charior:& hoc tempore, quanquam me non ratio solum consolatur, quae plurimum debet valere, sed etiam dies, quae stultis quoque mederi solet: tamen doleo ita commune rem esse dilapsam, ut ne spes quidcm, melius aliquando fore, relinquatur. Nec vero nunc quidem culpa in co est, in cuius potestate omnia sunt nisi sorte id ipsum esse non debuit) sed alia casu, alia ctiam nostra culpa sic acciderunt, Vt de praeteritis non sit querendum.

86쪽

Lib. VII. 83

Reliquam spem nullam video. Quare ad prima redeo. sapienter haec reliquisti, si consilio: sceliciter, si casu. Vale.

M. CVRIVS M. CICERONI suo s.

13 s i vales, bene est: sum enim νυ tuus, κτυ Attici nostri. ergo fructus est tuus, mancipium illius. quod quidem si inter senes coemptionalcs venale proscripserit,egerit no multum. At illa nostra praedicatio tanti est, nos, quod simus, quod habeamus, quod homines existimemur, id omne abs te habcre. Quare Cicero mi perseuera constanter nos conseruare, & Sulpitii successori nos de meliore nota commenda, quo secilius tuis praeceptis obtemperare possimus, teque ad Vrbem lubentes videre,& nostra defigere, deportareque tuto possimus. Sed amice magne noli hanc epistolam Attico ostendere: sine eum errare, & putare me virum bonum esse, nec solere duos parietes de eadem fidelia dealbare. Ergo patrone mi bene vale,Tironemque meum saluta nostris verbis. D. A. D. I I I i. Cal. Nouemb.

CICERO CURIO s. D.

' EG o vero iam te nec hortor, nec rogo ut domum redeas: quin hinc ipse evolare cupio, & aliquo peruenire, ubi nec Pelopidarum nomen, nec facta audiam. Incredibile est, quam turpiter mihi facere videar, qui his rebus intersin. Nae tu videris multo ante prouidisse quid impenderet tum, cum hinc profugisti. quanquam enim haec cita auditu acerba sinit, tamen audire tolerabilius est, quam videre. In campo certe non suisti, cum hora secunda comitiis quaestoriis institutis, sella QMaximi quem illi Consulem esse dicebant, posta esset. quo mortuo nuntiato, sella sublata est. Ille autem, qui comitiis tributis esset auspicatus, centuriata habuit, Consulem hora septima renutiauit, qui usque ad Calend. Ian. esset, quae erant suturae mane postridie. Ita Caninio c o s. scito neminem prandisse. nihil tamen eo Consule mali factum est. suit enim mirifica vigilantia, qui suo toto Consulatu somnum non viderit. Haec tibi ridicula videntur: si non enim ades:quae si videres, lachrymas non teneres. Quid, si caetera scribam e Sunt enim innumerabilia generis eiusdem: quae quidem ego non serrem, nisi me in Philosophiae portum contulissem, & nisi haberem socium studiorum meorum, Atticum nostrum. cuius quando proprium te esse scribis mancipio Si nexu, meum autem usu &sructu, contentus isto sum. ID EN i ,1 cuiusque est proprium, quo quisque fruitur atque utitur. Sed haec alias pluribus. Acilius, qui in Graeciam cum legionibus missus est, maximo meo beneficio est. bis enim est a me iudicio capitis rebus saluis defensus:& cst homo non ingratus, meque vehementer obseruat. Ad eum de te diligentissime scripsi eamquecpistolam cum hac coniunxi:quam ille cum acccperit, ecquid tibi pollicitus sit, velim ad me scribas. Vale.

CICERO CVRIO S. D.

M FACILE perspexi ex tuis literis, quod semper studui, & me a te plurimi fieri, & te

intelligere quam mihi charus esses. Quod quando uterque nostrum consecutus est: reliquu est ut officiis certemus inter nos, quibus aequo animo vel vinca te, Vel vincar abs te. Acilio non fuisse necesse incas dari literas, facile patior. Sulpitii tibi operam intelligo ex tuis literis non multum opus suisse, propter res tuas ita contractas, Vt, quemadmodum scribis, nec caput, nec pedes. Equidcm vcllem uti pedcs haberent, ut aliquando redires. Vides enim exaruisse iam veterem urbanitatem, ut Pomponius noster suo iure possit dicere, nisi nos pauci retineamus gloriam antiquam Atticam. Ergo is tibi, nos ei succedamus. Veni igitur quaeso, ne tantum semen urbanitatis una cum

Repub. intereat. Vale. .

M. CICERO UOLUMNIO S. D.

ss Qvo D sine oraenomine familiariter, ut debebas, ad me epistolam misisti, primum addubitaui, nua Volumnio Senatore esset quocum illi cst magnus usus: deinde πελια literarum secit ut intelligerem tuas esse . quibus in literis omnia mihi periucun-

87쪽

8 Epit ad M. Marium, os alios

da fuerunt, praeter illud quod parum diligenter ponsio salinarum mearum a te procuratore defenditur. ais enim, ut ego discesserim. omnia omnium dicta, in his etiam Sestiana, in me coserri. quidρ tu id pateris3 nonne defendist non resistisρ equidem sperabam ita notata me reliquisse genera dictorum meorum, ut cognosti sua sponte possent. Sed quando tanta faex est in Urbe, ut nihil sit tam οἴ-ρον, quod non alicui venustum esse videatur: pugna, si me amas, nisi acuta αwpicολία, nin elegans υπερς η , nisus bellum nisi ridiculum , nisi caetera, quae sunt a me in secundo libro de Oratore per Antonii personam disputata de ridiculis, ε πιχα & arguta apparebunt, ut sacramento contendas mea non esse. Nam de iudiciis quod quereris, multo laboro minus. trahantur per me pedibus omnes rei. sit vel Selius tam eloques, ut possit probare se liberum mon laboro. Vrbanitatis possessionem, amabo, quibusvis interdictis defendamus:in qua te unum metuo, contemno caeteros. Derideri te putast nunc demum intelligo te sapere. Sed mehercule, extra iocum, valde mihi tuae literae facetae, elegantcsque visae sunt. illa quantiis ridicula essent, sicut erant, mihi tamen risum non mouerunt. cupio enim nostrum illum amicum in Tribunatu quamplurimum habere grauitatis, Idque cum ipsius causa sest enim mihi,ut scis, in amoribus) tu mehercule etiam Reipub.quam quidem,quantiis in me ingrata sit, tamen amare non desinam . Tu mi Volumni quando &instituisti, & mihi vides esse gratum, scribe ad me quam saepissime de rebus urbanis, de Repub. Iucundus est mihi sermo literarum ruarum. Praeterea Dolabella, quem ego perspicio, & iudico cupidissimum esse, atque amantissimum mei, cohortare & confirma, & redde planc meum. Non mehercule quo quicquam desit, sed quia valde cupio, non videor nimium laborare. Vale.

M. CICERO VOLUMNIO S. D.

Q v o'n declamationibus nostris cares, damni nihil facis. Quod Hircio inuideres,nili eum amares, non erat causa inuidendi: nisi sorte ipsius eloquetiae magis, quam quod me audiret, inuideres. nos enim plane mi suauissime Volumni, aut nihil sumus, aut nobis quidem ipsis displicemus, gregalibus illis, quibus te plaudente vigebamus,amissis: vi, etiam si aliquando aliquid dignum nostro nomine ei nisi mus, ingemisca

mus, quod haec pennigero, non armigero in corpore tela exerceantur, ut ait Philoctetes apud Accium abiecta gloria. Sed tamen omnia mihi erunt, si tu veneris, hilariora: quanquam venies, ut ipse intelligis, in maximarum quasi cocursum occupationum: quas si, Ut volumus, exceperimus, ego vero multam salutem & soro dicam, & curiae, 'Vivamque tecum multum, & cum communibus nostris amatoribus. nam A Cassius

tuus &Dolabella noster, vel potius uterque noster, studiis iisdem tenentur, S meis aequissimis utuntur auribus. Opus est huc limatulo & potitulo tuo iudicio, & illis interioribus literis meis, quibus saepe verecundiorem me in loquendo facis. mihi enim iudicatum est, si modo hoc Caesar aut patietur, aut volet,deponere illam iam personam, in qua me saepe illi ipsi probaui:ac me totum in literas abdere,tecumque,& cum caeteris earum studiosis honestissimo otio perfrui. Tu vellem ne veritus esses, ne per inuitus legerem tuas literas, si mihi squemadmodum scribis) longiores sorte misisses: ac velim posthac sic statuas, tuas mihi literas longissimas quasque gratissimas fore. Vale.

88쪽

tua littu

eliciati vale., inlliti

Callius

illae' i

stamicale.

LIRER VIII.

cELIUS M. CICERONI S. D.

v K n tibi decedenti pollicitus sum, me omneis res urbanas diligetis sime tibi perscripturum, lata opera paraui, qui sic omnia persequeretur, ut verear ne tibi arguta nimium haec sedulitas videatur. Tame si tu,scio, quam sis curiosus, εἰ quam omnibus peregrinantibus gratum sit, minimarum quoque rerum, quae domi gerantur, fieri certiores: tamen in hoc te deprecor, ne meum hoc ossicium arrosantiae codemnes, quod hunc laborem alteri delegaui: non quin mihi suauissimum sit & occupato. εἰ ad literas scribendas, ut tu nosti, pigerrimo, tuae incinoriae dare operam: sed ipsum volumen quod tibi misi, facile, ut ego arbitror, me excusat. Nescio cuius otii esset, non modo perscribere haec, sed omnino animaduertere. Omnia enim sunt tibi s. c. edicta, fabulae, rumores. Quod exemplum si sorte minus te delectarit, ne molestiam tiabi cum impensa mea exhibeam: sic me certiorem. Siquid in Repub. maius acturne- rit, quod isti operarii minus commode persequi possint: & qucmadmodum actum sit, εἰ quae existimatio consecuta, quaeque de eo spes est, diligenter tibi perscribemus. Vt nunc est, nulla magnopere expectatio est. Nam & illi rumores de comitiis. trans. padanorum Cumarum tenus caluerunt. Romam cum vcnissem, ne ictauissimam quidem auditionem de ca re accepi. Praeterea Marcellus quidem adhuc nihil retulit de successione prouinciarum Galliarum .in Calen.Iun. ut mihi ipse dixit, cam distulit reta lationem. sanequam cos sermones rcprcisit, qui de eo tum fuerant, cum Romae nos es.semus. Tu si Pompeium ut volebas,offendisti: qui tibi visus sit, & qua orationem habuerit tecum,quamque ostenderit volutatem solet enim aliud sentire de loqui: neque tamen latum valere ingenio, ut non appareat quid cupiat fac mihi perscribas. Quod ad Caesare attinet, crebri,& non belli de eo rumores, sed susurrationes duntaxat venitit: 3 alius equitem perdidisse, quod opinor certe factum: alius septima legionem vapulasse, ipsum apud Bellovacos circusideri, interclusum ab reliquo cxercitu:ncque adhuc certi quicquam est, neque haec incerta tamen vulgo iactatur,sed inter paucos,quos tu nosti planc, secreto narratur. at Domitius, cum manus ad os apposuit. Te ad ix. Cal. Iun. sub rostra ni quod illorum capiti sit)diisiparat periisse: ita ut in urbe ac soro toto maximus rumor sucrit, te a 4Pompeio in itinere occisum. Ego,qui scirem Q ompeium Baulis emboeneticam sacere, de usque eo, ut ego misererer cius csurici, non sum commotus : S hoc mendacio, siqua pericula tibi impenderent, ut defungeremur, optaui. Plancus quidem tuus Rauennae est:& magno congiario donatuS a Caesare, nec bcatus, nec bene instructus est. Tui politici libri omnibus vigciat. Vale.

M. CELlVS M. CICERONI S. D.

4 cERTE' inqua absolutus est. me praesente pronuntiatum cst,& quidem omnibus ordinibus, sed εο singulis in unoquoque ordine sententiis. Ridesne rogo, inquise No mehercules: nihil enim unquam tam praeter opinione, tam quod vidcretur omnibus indignum, accidit quin ego, cum pro amicitia validissime fauere ei, Si me iam ad dolenduin praeparassem : postqua factum est obstupui,& mihi visus sum captus effe. quid alios putast clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt: & osscderunt plane esse quod ferri no possct. Itaque relictus lege Licinia, maiore esse periculo videtur. Accessit huc, quod postridie eius ab lutionis in theatrii Curionis Hortensius introiit: puto, ut seu gaudium gauderemus.Hic tibi strepitus, fremitus, clamor tonitruu &rudent usibilus. Hoc magis animaducrsum est, quod intactus a sibilo peruenerat Hortensius ads senectute. Sed tu ita bene ut in tota vita cuiuis satis esset, & poeniteret cum iam vicisse. F. iii.

89쪽

86 Epist. Celii ad Ciceronem

De rep. quod tibi scribam nihil habeo. Marcelli impetus resedcrunt, non inertia, sed ut mihi videbatiid consilio. De comitiis consularibus incertissima est existimatio.

Ego incidi in competitorem nobilem & nobilem agentem: nam M. Octauius Cn. F.& C. Hirrus mecum petit. Hoc ideo scripsi, quod scio te acriter propter Hirrum nu-tium nostrorum comitiorum expectaturum. Tu tamen simul ac me designatum audieris, ut tibi curae fit, quod ad pantheras attinet rogo. Syngrapham Siliana tibi commendo. Commentarium rerum urbanarum primum dedi L. Castrinio Paeto, secundum ei qui has literas tibi reddet. Vale.

M. C E L I v s M. CICERONI S. D.

E s T N EZvici,& tibi saepe, quod negaras discedes curaturum, literas mittor est, si quidem perseruntur quas do. Atque hoc eo diligetius factito, quod cum otiosus sum pla- εne ubi delectem otiolum meum non habeo. Tu cum Romae eras, hoc mihi certu ac iucundissimu vacanti negotium erat, tecum id otii te pus cosumere : idque non medi criter desidero: ut non modo mihi solus esse, sed Romae, te prosecto, solitudo videatur facta: & qui quae mea negligetia estj multos saepe dies ad te, cum hic eras, non accede bam nunc, quotidie non esic te ad quem cursitem, discrucior. Maxime Vcro, ut te dies, noctesque quaeram, copetitor Hirrus curat. Quomodo illum putas Auguratus tuum competitorem dolere e & dissimulare me certiorem, quam se, candidatume de quo ut quem optas,quam primum nutium accipias, tua mediusfidius magis quam mea causa cupio. nam me, si fio, fortitan cum locupletiore reseram : sed hoc usque eὁ suaue est quod si acciderit, tota vita risus nobis deeile non poterit. sed tanti Sed est mehercu- γle . nec multum M. Octauius eorum odia, qui Hirrum premunt, quae permulta sunt,

subleuat. Quod ad Philotimi liberti officium S: bona Milonis attinet:dedimus operam ut & philotimus quam honestissime Miloni absenti, eiusque necessariis satisfaceret, & secundum eius fidem & sedulitatem aestimatio tua conseruaretur. Illud nunc a te peto, si eris sui spero otiosus, aliquod ad nos, ut intelligamus nos tibi curae esse, συν-για conscribas. Qui tibi istuc inquis, in mentem venit homini non ineptoρ aliquod ex tam multis tuis monimentis extare,quod nostrae amicitiae memoriam posteris quoque prodat, velim. cuiusmodi, puto, quaeris. Tu aptius qui omnem nosti disciplinam, quod maxime conueniat, excogitabis: gen cre tamen, quod & ad nos pertineat,& δ αλίου quandam,ut versetur inter manus, habeat. Vale.

t Nui DEo tibi: tam multa quotidie quae mirere, istoc perseruntur . primum illud, a absolutum Messalam: deinde eundem condemnatum: C. Marcellum cos . factum:

M. Claudium a repulsa postulatum a Gallis duobus: P. Dolabella Quindecimuirum factum. Hoc tibi non inuideo, caruisse te pulcherrimo spectaculo &Lentuli Cruris repulli vultum no vidis te. AI qua spe quam certa opinione descenderatρ quam ipso di fidente Dolabella3 Et hercules, nisi nostri equites acutius vidissent, pene concedente

aduersario superasset. Illud te non arbitror miratum, Seruium Trib. pl. des. condem natu: cuius locum C. Curio petiit. sane quam multis incutit, qui cum, facilitatemque eius non norunt, magnil metum. Sed ut spero,& volo,& ut se fert ipse bonos & Senatum malet:totus ut nunc est, hic scaturit. Huius aute voluntatis initiu & causa est, quod

eum non mediocriter Caesar, qui solet infimorii hominum amicitias sibi qualibet impensa adiungere, valde conic piit. Qua in re mihi videtur illud perquam uenuste ceci- , .disse,quod a reliquis quoque usque eo est animaduersum, ut Curio, qui nihil cosilio facit ratione & inlidiis usus videretur in euitandis eoru consiliis,qui se intenderat aduersarios in eius Tribunatum: Laelios St Antonios,& id genus valentes dico. Has ego tibi literas eo maiore misi interuallo, quod comitiorum dilationes occupatiore me habebant & expectare in dies exitu cogebant,ut consectis omnibus te facerem certiore. Ad Cal. Sext. usque expectaui. Praetoriis morae quaeda incideriit. Mea porro quc cuen-

90쪽

Lib. VIII.

tum sint habitura, nescio: opinionem quidem quod ad Hirrum attinet, incredibilem AEdilium pl. comitiis nacta sunt. Nam M.Celium Vicinianum mentio illa salua, qua desuleramus olim,& promulgatio de Dictatore subito deiecit, & deiectu magno cla- ,ο more insecuta est. Inde Hirrum cuncti iam non faciendum, flagitare. Spcro te cclerivr & de nobis quod sperasti,& de illo quod vix sperare ausus es, auditurum. De Rep. iam noui quicqua expectare desieramus. sed cum Senatus habitus esset ad Apollinis ad x a.Cal. Sext.&rcserretur de stipendio Cn. Popeli: metio facta est de legione ea, quam expensam tulit C. Caesari Pompeius, quo numero esset, quo appeterctur,cum ex Gallia coactus esset diccre Pompeius se legionem abducturum, sed non statim sub mentionem & couitium obtrectatorum. Inde interrogatus de successione C. Caesaris, de qua, hoc est de prouinciis, placitum est, ut cum primum ad urbem reuerteretur Cn. Pompeius, coram eo de successione prouinciarum agerctur. Na Ariminum ad exercitum Pompeius erat iturus,& statim iit. Puto Idib. Sext. de ea te factum iri. Profecto aut tra sigetur aliquid,aut turpiter intercedetur ma in disputando coniecit illa vocem Cn. Po- peius, omneis oportere Senatui dicto audientes esse. Ego tamen sic nihil expecto, quomodo Paulum C o s. des. primum sententia dicentem. Saepius te admoneo de syngrapha Siliana:cupio enim te intelligere, eam rem ad me valde pcrtinere. Ite de pantheris,ut Cybiratas accersas, curesque mihi vi vehatur. Praeterea nuntiatu nobis,& pro certo iam habetur, Regem Alexandrinum mortuit. Quid mihi suadeas, quomodo regnum illud sese habeat quis procuret diligenter mihi pcrscribas. Cal. Sext. Vale.

M. CELIUS M. CICERONI S. D.

Q A tu cura sis, quod ad pacem prouinciae tuae, finitimarumque regionum attinet, nescio. Ego quidcm vchementer animi pcndco. Nasi hoc moderari possemus, ut pro viribus copiarum tuarum belli quoque existeret magnitudo, & quantum gloriae, triumphoquc opus cilci, assequcremur, pcriculosamque & grauem illam dimicationem euitaremus . nihil tam esset optandii. Nunc si Parthus mouet aliquid, ibo non mediocrem fore contentionem . Tuus porro exercitus vix unum saltum tueri potest. Hanc autem nemo ducit rationem:sed omnia desulerantur ab eo stanqua nihil denegatum sit ei quo minus quam paratissimus cssct qui publico negotio praepolitus est. Accedit huc, quod successione suturam propter Galliarum cotrouersiam non video. Tametsi hac de re puto te constitutum, quid facturus esses, habere: tanae, quo maturius constitueres, cum hunc cuctum prouidcbam, visum est ut te facerem certiorem . nosti enim haec tralatilia: de Galliis costituetur, crit qui intercedat: deinde alius existet, qui nisi libere liceat de omnibus prouinciis decernere Senatui) reliquas impediat: sic multum is ac diu ludetur, atque ita diu, ut plus bienniu in his tricis moretur. Siquid noui de Repub. quod tibi scriberem haberem usus essem mea consuetudine, ut diligenter Si quid actum esset,& quid ex eo futurum sperarem, perscriberem. Sane tanquam in quodamssice iam omnia adhaeserunt. Marcellus idem illud de prouinciis urget: sed neque ad huc frequentem Senatum ciscere potuit. Quo i ii hoc anno praetcrito, Curio Trib. &eadem actio de prouinciis introibit: quam facile tuc sit omnia impedire, de quam hoc Caesari,& iis qui suam causam non Rei p. curent, superet, non te fallit. Vale.

. M. C E L I v ς M. CICERONI S. D.

NON dubito quin perlatu ad te sit, Appium a Dolabella reum factsi: si nequam non ea, qua existimaueram, inuidia. Neque enim stulte Appius,qui simul atque Dolabellai accessit ad tribunal, introierat in urbem, triumphique postulatione abiecerat. Quo facto retudit sermones: paratiorque vitus est, quam sperauerat accusator. Is nunc in te maximam spe habet. Scio tibi eum non esse odio. quam velis cum obligare, in tua manu est: cum quo simultates si tibi non fuissent, liberius tibi de tota re esset. Nuc si ad illam summam seueritatem legitimii ius exegeris: cavendia tibi erit, ne parum simpliciter & candide posuisse inimicitias videaris. In hanc partem porro tutum tibi erit, F. iiii.

SEARCH

MENU NAVIGATION