Opera M. Tullij Ciceronis Tomus tertius operum M. Tullii Ciceronis, omnes eius epistolas complectens. Epistolarum libros 15, ad diuersos missarum inter quos vnus est M. Caelii ad Ciceronem quos omnes recentiores nouo, & parum illis apto nomine famili

발행: 1554년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

isi Epist. ad M. Brutum, & alios ,

Cum Tribuni pl. edixissent, Senatus adesset ad x i ai. Cal. Ian. haberentque inani limo de praesidio Consulum dess. referre: quanquam statueram in Senatum ante Cal. Ian. non venire: tamen cum eo die ipso edictum tuum propositum esset, nefas esse duxi, aut ita haberi Senatum, ut de tuis diuinis in Rempub. meritis sileretur quod si ctum esset nisi ego venissem aut etiam saquid honorifice de te diceretur, me non ades.se. Itaque in Senatum veni mane. quod cum esset animaduersum, frequentissimi Se

natores conuenerunt. Quae de te in Senatu egerim, quae in concione maxima dixcrim.

alioru te litetis malo cognoscere. Illud tibi persuadeas velim, me omnia quae ad tuam dignitatem augendam pertinebunt, quae est per se amplissima, summo semper studio suscepturum & defensurum .Quod quanquam intelligo me cum multis esse facturum tamen appetam huius rei principatum. Vale.

M. CICERO D. B R V Τ o I M p. s.

c M' M adhibuisset domi meae Lupus me & Libonem, &Seruium consobrinu tuum: uquae mea fuerit sententia, cognosse te ex Cn.Scio arbitror, qui nostro sermoni interfuit. Reliqua quanquam statim Seium Graeceius est subsecutus, tamen cx Graeceio poteris cognoscere.Caput autem est hoc, quod te diligetissime: percipere & meminisse velim, ut ne in libertate & salute populi Ro. conseruanda authoritatem Senatus cxpectes nodum liberi, ne & tuum sectum condemnes snullo enim publico consilio Rempub. liberasti: quo est cliam res illa maior & clarior) & adolescentem,vel puerum potius Caesarem iustices temere secisse, qui tantam causam publicam priuato consilio suscepcrit: denique homines rusticos, sed sortissimos viros,ciuessique optimos, dementeis sui se iudices, primum milites veteranos commilitones tuos, deinde legionem Martiam, legionem quartam, quae suum Consulem hostem iudicauerunt, sicque ad salutem Reipub. defendendam contulerunt. Voluntas Senatus pro authoritate haberi debet, is cum authoritas impeditur metu. Postremo suscepta tibi causa iam bis est, ut non sit ii tegrum : primum Id. Mart. deinde proxime, exercitu nouo & copiis comparatis. Quamobrem ad omnia ita paratus atque animatus esse debes, non ut nihil facias nisi iussus,sed ut ea geras quae ab omnibus summa cum admiratione laudentur. Vale.

EO TEMPORE Polla tua milit, ut ad te, siquid vellem, darem literarum, cum quid scriberem, non habebam. Omnia cnim erant suspensa propter expectationem legatorum: qui quid egii sent, nihil dum nutiabatur. Haec tamen scribenda existimaui: primum, Senatum populumque Ro. de te laborare non solum salutis suae causa, sed etiam dignitatis tuae. admirabilis est enim quaedam tui nominis charitas, amorque in te singularis omnium ciuium . ita enim sperant, atque confidunt, ut antea Rege, sic hoc tem- pore regno te Rcm p. liberaturum. Romae delectus habetur, totaque Italia: si hic delectus appellandus est, cum ultro se offerunt omnes:tantus ardor animos hominum occupauit desideriolibertatis,odioque diutinae seruitutis. De reliquis rebus a te iam expectare literas debemus, quid ipse agas, quid nosser Hircius,quid Caesar meus: quos spero breui tempore societate victoriae tecum copulatos fore. Reliquii est ut de me id scribam,quod te ex tuorum literis & spero & malo cognoscere: me neque deesse ulla in re, neque unquam defuturum dignitati tuae. Fac valeas.

D. B R U Τ U S M. T. CICERONI S. D.

ΡANs A ami illa,quantum detrimcnti Resp. acceperit, non te praeterit. nunc authoritate & prudentia tua prospicias oportet, ne inimici nostri, Consulibus sublatis, spe- 'irent se conualescere posse. Ego, ne consistere possit in Italia Antonius, dabo operam. Sequar cum confestina . utrunque me praestaturum spero, ne aut Ventidius elabatur,aut Antonius in Italia moretur. In primis rogo te, ad homine ventosissimum Lepidii mimia ne bellu nobis redintegrare possit, Antonio sibi coluncto. nam de Pollione Asnio

puto te per bicere quid sit facturus. Multae,&bonae,& firmae sunt legiones Lepidi&

132쪽

Asinii. Neque haec idcirco tibi scribo, quod te non eadem animaduertere sciam: sed quod mihi persuasissimum est, Lepidum recte facturum nunquam, si sorte vobis id de hoc dubium cst. Plancum quoque confirmetis, oro: quem spero pulso Antonio Reip. non delaturum. si se Alpeis Antonius traiecerit,constitui praesidium in Alpibus collocare,& te de omni re facere certiorem. iiii. Calend. Maii. Ex castris, Rhegii.

D. B R V T V S M. T. CICERONI S. D.

M NON mihi Rem p. plus debere arbitror, quam me tibi. gratiorem me esse in te posse, quam isti peruersi sint in me,exploratu habes: si tamen haec teporis vidcantur dici causa, malle me tuum iudicium, quam ex altera parte omnivistorum. tu enim a certo sensu & vero iudicas de nobis: quod isti ne siciant, summa malevolentia & liuore impediuntur . Interpellent me quo minus honoratus sim, dum ne interpellent quo minus Respub.a me comode administrari possit. Quae quato sit in periculo, quam potero breuissime exponam. Primum omnium, quantam perturbationem rerum Vrbanarum aD

serat obitus Consulum, quantamque cupiditatcm hominibus iniiciat vacuitas, non te sugit. Satis me multa scripsisse, quae literis commendari possint arbitror: scio enim cui scribam. Revertor nunc ad Antoniinqui ex suga cum paruulain manum peditum haberet inermium, ergastula soluendo, omneque genus hominum arripiendo, satis magnum numerum videtur effecisse .Huc accessit manus Ventidit . quae trans Apenninum itinere facto difficillimo ad Vada peruenit atque se ibi cum Antonio coiunxit. Est numerus veteranorum & armatorum satis frequens cum Ventidio . consilia Antonii haec fiat necesse est, aut ad Lepidum ut se conserat si recipituri aut Apennino, Alpibusque se teneat:& decursionibus per equites,quos habet multos,vastet ea loca, in quae incurrerit: aut rursus se in Etruriam reserat, quod ea pars Italiae sine exercitu est. Quod si me Caesar audisset,atque Apenninum transisset, in tantas angustias Antonium copulisscm, ut inopia potius,quam serro conficeretur. Sed neque Caesari imperari potest, nec Caesar exercitui suo:quod utrunque pessim uest.Cum haec talia sint,quo minus,quod ad me per- tinebit homines interpellet, ut supra scripsi, non impedio. haec quemadmodum explicari possint, aut a te cum explicabuntur, ne impediantur, timeo. Alere iam milites non possum. Cum ad Rem p. libera iam accessi, iis mihi fuit pecuniae C C c C. amplius. latum abest ut meae rei familiaris liberumst quicquam , ut meos iam omne is amicos aere alieno obstrinxerim. Septenum numeru legionum alo: qua discultate, tu arbitrare. Non si Varronis thesauros haberem,sustinere sumptum possem. Cum primum de Antonio exploratum habuero, faciam te certiorem. Tu me amabis ita, s hoc idem me in te facere senseris. ID. Non. Maii. Ex castris, Dertone. Vale.

EODEM exemplo literae a te mihi redditae sunt,quo pueri mei attulerunt. Tantum me

tibi debere existimo, quantum persoluere dissicile est. Scripsi tibi, quae hic gererentur. '' In itinere est Antonius, ad Lepidum proficiscitur: ne de Placo quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animaduerti, qui in me inciderunt. in quibus,quos ad Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum mitteret scribebat. Ego tamen non habui ambiguum. &statim ad Plancum misi:&biduo ab Allobrogibus. & totius Galliae legatos

expecto, quos confirmatos domum remittam. Tu,quae istic opus erunt administrari, prospicies, ut ex tua voluntate, Reique pub. comodo fiant. Malevolentiae hominum in me, si poteris,occurres: si non poteris,hoc te consolabcre quod me de statu meo nullis, contumeliis dc terrere possunt. Prid. Non. Maii. Ex castris, finibus Statiellensium.

M. CICERO D. B R V Τ Ο I M P. COS. DES. s. D.

T R Ei s uno die a te accepi epistolas: unam breuem,quam Flacco Volumnio dede- φ ras: duas pleniore quaru alteram tabellarius T. Vibii attulit, alteram ad me misit Lupus. Ex tuis literis & ex Graeceii oratione non modo non restinctu bellum sed etia instammatum videtur. Non dubito autem pro tua singulari prudentia, quin perspicias, si albi t.

133쪽

i3o Epist. ad M. Brutum, & alios

quid firmitatis nactus sit Antonius,omnia illa tua praeclara in Remp. merita ad nihilum

esse ventura. Ita enim Romam erat nuntiatu, ita persuasum omnibus, cum paucis inermibus perterritis metu fracto animo sugisse Antonium .Qui si ita se habet,ut quemadmodum audiebam de Graeceio cossigi cum eo sine periculo non possit: num ille mihi fugisse a Mutina videtur sed locu belli gerendi mutasse. Itaque homines alii fracti sunt. nonnulli etiam queruntur, quod persecuti non sitis: opprimi potuisse, si celeritas adhibita esset,existimant. Omnino Esτ hoc populi, maximeque nostri, in eo potissimum abuti libertate,per quem eam consecutus sat. Sed tamen prouidendum cst nequa iussau querela esse possit. Res sic se habet. is bellum consecerit,qui Antonium oppress crit.hoc

quam habeat vim, te existimare malo,quam me apcrtius scribere. Vale.

D. B R v T V S IMP. COS. DES. M. CICERONI S.

t A vi non ago tibi gratias: cui cnim re vix referre possum huic verbis non patitur res satisfieri. Attendere te volo quae in manibus sunt: qua enim prudentia es, nihil te sugiet, si meas literas diligenter legeris. Sequi confestim Antonium his de causis Cicero non potui:eram sine equitibus, sine iumentis. Hircium periisse nesciebam. Caesari non credebam prius,quam conuenissem,& collocutus essem. hic dies hoc modo abiit. postridie mane a Pansa sum accersitus Bononiam. cum in itinere essem, nuntiatum mihi est eum mortuum esse. Recurri ad meas copiolas: sic enim vere eas appellare possum: isunt extenuatissimae,& inopia omnium rerum pessime acceptae. biduo me Antonius antecessit, itincre multo maiore sugiens, quam ego seques: ilic enim iit passim ego ordinati m. quacunque tuit, ergastula soluit, homines arripuit. Constitit nusquam prius, quam ad Vada venit: quem locum volo tibi esse notum , iacet inter Apenninum&M-peis impeditissimus ad iter faciendii. Cum abessem ab eo millia passuum triginta, &se iam Ventidio coniunxisset,concio eius ad me est allata: in qua petere coepit a militibus, ut se trans Alpeis sequerentur, sibi cum M. Lepido conuenire. Succlamatum est,&srequenter a militibus Ventidianis snam suos valde quam paucos habed sibi aut in Italia pereundum esse, aut vincendum. Etiam orare coeperunt, ut Pollentiam iter facerent. cum sustinere eos non posset in posterudiem iter suum contulit. hac re mihi nuntiata statim quinque cohorteis Pollentiam praemis, meumque iter cocotuli. hora ante praesse udium meum Pollentiam venit, quam Trebellius cum equitibus. sanequam sum gauisus: in hoc enim victoriam puto consistere . in spem venerant, quod neque Planci quatuor legiones omnibus siris copiis pares arbitrabatur: neque ex Italia tam celeriter exercitum traiici posse credebat. Quos ipsa adhuc satis arroganter Allobroges, equitatus que omnis qui eὁ praemissus erat a nobis,sustinebant: nostroque aduentu sustineri facilius posse confidimus. tamen siquo etiam casu Isaram se traiecerint: nequid detrimenti Reip. iniungant, summa a nobis dabitur opera . Vos magnum animum, optimamque spem de summa Rep. habere volumus,cum & nos & exercitus nostros singulari cocordia coniunctos, ad omnia pro vobis Videatis paratos. Sed tamen nihil de diligentia remittere debetis dareque operam,Vt quam paratissimi ab exercitu reliquasque rebus pro i vestra salute contra sceleratissimam cospiratione hostium costigamus. qui quidem eas copias quas diu simulatione Reip .copararant, subitὁ ad patriae periculum couerterunt.

M. T. CICERO D. B R V Τ Ο IMP. S. D.

Mi R Alii LITER mi Brute laetor, mea consilia, measque sententias a te probati de Decemuiris, de adornasso adolescente. sed quid refert mathi crede homini non glorioso plane iam Brute frigeo. οργανον enim erat meum Senatus: id est iam dissolutae Tan- tam spem attulerat exploratae victoriae tua praeclara Mutina eruptio, fuga Antonii conciso exercitu, ut omnium animi relaxatitar, meaeque illae Vchementes contentiones tanquam esse videantur.Sed ut ad rem redeam: legionem Martiam & quartam negant, qui illas norunt,Vlla conditione ad te posse perduci. Pecuniae, quam desideras, ratio potest haberi, eaque habebitur. De Bruto accersendo, Caesareque ad

134쪽

Lib. XI.

Italiae praesulium tenendo, valde tibi assentior. sed ut scribis, habes obtrectatores: quos equidem facillime sustineo:sed impediunt tamen Ex Africa legiones expectantur.Sed bellum istic renatum homines miratur. nihil tam praeter spem unquam. Nam die tuo natali victoria nuntiata, in multa secula videbamus Rempub. libcratam. Novi timores retexunt superiora. Scripsisti autem ad me iis, quas Idib. Maii dedisti, modὀte accepisse a Planco literas,non recipi a Lepido Antonium. id si ita est, omnia siciliora: sin ali

ter, magnum negotium:cuius exitum ne extimescam tuae partes sunt. Ego plus, quam seci, facere non possum. Te tamen id quod spero, omnium maximum & clarissimum videre cupio. Vale.

M. .T. CICERO D. B. RVTO IMP. s. D.

ετ si mihi tuae literae iucundissimae sunt:tamen iucundius fuit, luddin summa occupatione tua Planco collegae mandasti ut te mihi per literas excusaret . quod fecit ille diligenter: mihi aute nihil amabilius officio tuo & diligentia. Coniunctio tua cum collega,concordiaque vestra quae literis c unibus declarata est,Senatui, populoq; Rom. gratissima accidit. Quod superest, perge mi Brutc:St iam non cum aliis, sed tecum ipse certa. Plura scribere non debeo, praesertim ad te quo magistro breuitatis uti cogito. Uteras tuas vehementer expecto,&quidem taleis,qualcis maximc opto.

PERMAGNi interest,quo tibi liaec tempore epistola reddita sit:virum cum solicitudinis aliquid haberes, an cum ab omni molestia vacuus esses. Itaque ci praecepi. que ad te misi,ut lepus obseruaret epistolae tibi reddedae. Nam quemadmoducoram qui ad nos intempestiue adeunt molesti saepe sunt sic epistolae offendiit non loco redditae. Si autem, ut spero, nihil te perturbat, nihil impedit, & ille, cui mandaui, satis scite & ccinode tepus ad te cepit adeundi cofido me quod velim,a te facile impetratum. L. Lamia Praeturam petit. hoc ego utor uno omniu plurimum. magna vetustas, magna cosuetudo intercedit:quodque plurimu valet nihil mihi eius est familiaritate iucudius. Magno praeterea beneficio eius magnoq; merito sum obligatus. na Clodianis teporibus, cum eque siris ordinis princeps esset, proq; me.alute acerrimc propugnaret, a Gabinio C o s. relegatus essiquod ante id te pus civi Romano Romae coligit nemini. Hoc cu populus Ro. meminerit, me ipsum nonae minisse turpissim uest..uapropter persuade tibi mi Brute, is me petere Praetura. Quaqua enim Lamia summo spledore,summa gratia est, usus magnificetissimo munere aedilitio: tamen quasi ea ita non essent, ego suscepi totu negotiii. N uc si me tati facis quati certe facis,quado equitucenturias tenes, in quibus regnas, m it- te ad Lupunostrii, ut is nobis eas ceturias collatat: No tenebo te pluribus: pona in extremo,quod sentio mihil est Brute, cu omnia a te expecte quod mihi gratius facere possis.

M. T. CICERO D. B R V T O I M P. s. D.

LAMIA uno omnium familiarissimer utor. magna citis in me non dico officia sed merita, caque sunt populo Rom. notissima, is magnificentissimo munere AEdilitatis perfunctus, petit Praetura omnesque intelligunt, nec dignitate ei deesse,nec gratiam. Sed is ambitus extare videtur, ut ego omnia pertimescam, totamque petitioncm Laiymiae mihi sustinendam pulcm. in ea re quantum me possis adiuuare, facile perspicio: nec vero, quantum mea causa velis,dubito. Velim igitur mi Brute tibi persuadeas nihil me maiore studio a te petere, nihil te mihi gratius facere posse quam si omnibus tuis opibus, omni studio Lamia in petitione iuueris. quod ut facias,Vehem etcr te rogo. Vale.

CICERO D. BRVTO IMP.

S. D.

E T s i ex mandatis,quae Galbae,Volumnioque ad Senatum dedisti,quid timendum, suspicandiimque putares suspicabamur: tamen timidiora mandata Videbantur, quam erat dignum tua, populique R. victoria. Senatus autem mi Brute sortis est, Si habet sorteis duces. Itaque moleste serebat, se a te, quem omnium, quicunque suissent, sortis simum iudicaret,iimidum atque ignauum iudicari. etenim cum te incluso spem ma- I. ii.

135쪽

Ha Epist. ad M. Brutum, S alios

ximam omnes habuissent in tua virtute florente Antonio: quis erat, qui quicquam tb se meret, profligato illo, te liberator Nec vero Lepidum timebamus. quis enim esset, qui illum tam furiosum arbitraretur, ut qui in maximo bello pacem velle se dixisset, is in optatissima pace bellum Reipub. indiceret Nec dubito quin tu plus prouideas. Sed tamen tam recenti gratulatione, quam tuo nomine ad omnia deorum templa secimus, renouatio timoris magnam molestiam afferebat. Quare velim equidcm, id quod sp ro, ut plane abiectus & fractus sit Antonius. sin aliquid virium sorte collegerit, sentiet nec Senatui consilium, nec populo Rom. virtutem deesse, nec Reip. te vivo imperatorem. x IIII. Calend. Iun. Vale.

D. BRVTVS M. T. CICERONI S. D.

AD Senatum quas literas misi, velim prius perlegas: &siqua tibi videbuntur, commutes. Necessariὁ me scripsisse ipse animaduertes . nam cum putare quartam & Mar- , tiam legiones mecum suturas ut Druso, Pauloque placuerat,vobis assentientibus, minus de reliquis rebus labora dum existimavi. nunc vero cum sim cum tyronibus egentissimis valde & meam & vestram vicem timeam necesse est. Veicetini me,& M. Br tum praecipue obseruant. his ne quam patiare iniuriam fieri in Senatu vernarum causa, a te peto. causam habent optimam,officium in Rem p .summum, genus hominum aduersariorum seditiosum & inertiis mum. x ii. Calend. Iun. Vercellis.

D. BRVTVS I M P. M. T. CICERONI S. D.

Q V O D pro me non facio,id pro te facere meus in te amor, tuaque officia cogunt ut timeam. Saepe enim mihi cum esset dictum, neque a me conleptum, nouissime Iabeo Segulius homo sui sin illimus narrauit mihi apud Caesare se suisse, multumque sim , monem de te habitu esse: ipsum Caesarem nihil sane de te questum, nisi dictum,quod diceret te dixisse laudandum adolescente, omandum,tollendum,se non esse comissurum ut tolli possit. Hoc ego Labeonem credo illi retulisse, aut finxisse dictum, non ab

adolescente prolatum. Veteranos vero pessime loqui,volebat Labeo me credere,&έ-bi ab iis instare periculii: maximeque indignati,quod in Decemuiris neque Caesar, neque ego habiti essemus, atque omnia ad vestrum ubitrium essent collata. Haec cita audissem,&iam in itinere essem, committedum non putaui, prius ut Alpeis transgrederer,quam, quid istic ageretur,scirem. Nam de tuo periculo, crede mihi, iactatione verborum,& denuntiatione periculi sperare eos,te perterrefacto, adolescete impulso,pos se magna consequi praemia: & totam istam cantilenam ex hoc pendere, ut quamplu rimum lucrifaciant. Neque tamen non te cautum esse volo,& insidias vitantem: nihil nenim tua mihi vita potest esse iucundius neque charius. Illud v ide, ne timendo magis timere cogare: & quibus rebus potest occurri Veteranis, occurras. primum quod desi derant de Decemuiris facias: deinde de praemiis, si tibi videtur, agros militum eorum qui cum Antonio veterani fuerunt,tiis dandos censeas ab utrisque nostrum: de numis, lente, ac ratione habita pecuniae, Senatum de ea re constituturum. Quatuor legionibus iis, quibus agros dandos censuistis, video facultatem fore ex agris Syllanis & agro Campano. AEqualiter aut sorte agros legionibus assignari puto oponere. Haec me tibi scribere non prudentia mea hortatur,sed amor in te & cupiditas otii, quod sne te consistere non potest. Ego nis valde necesse suerit, ex Italia non excedam. Legiones armo, paro : spero me non pessimum exercitum habiturum ad omneis casus & impetus Rhominum. De exercitu, quem Pansa habuit, legione mihi Caesar non remittit. Ad has literas statim mihi rescribe, tuorumque aliquem mitte, siquid reconditum magis erit, meque scire opus esse putaris. Vale. V II. Calend. Iun. Eporaedia.

D ii isti Segulio male faciant homini nequissimo omnium qui sunt, qui fuerunt,qui suturi sunt. Quid, tu illum tecum solum, aut cum Caesare, qui neminem praetermiserit, quicum loqui potuerit,cui non eade ista dixeriti Te tamen mi Brute sic amo,ut debeo,

136쪽

quod istud, quicquid esset, nugarum me scire voluisti. signum enim magnum amoris dedisti. Nam quod idem Segulius ait veteranos queri, quod tu & Caesar in Decemuiriss non esseti utinam ne ego quidem essem. quid enim molestius e Sed tamen cum ego sensissem de iis,qui exercitus haberent,sententiam serri oportere: iidem illi, qui solent,

reclamarunt. Itaque excepti etiam cstis mc vehementer repugnantc. Quocirca Segulium negligamus,qui res nouas quaerit:non quo veterem comederit nullam enim ii

buitὶ sed hanc ipsam recentem nouam deuorauit. Quod autem scribis,te,quod pro te ipso non facias id pro me facere, ut de me timeas aliquid:omni te vir optime, mihique charissime Brute de metu libero . ego enim,quae prouideri poterunt, non saltar in iis: quae cautionem non habebunt,de iis non ita valde laboro:sma etenim impudes, si plus postulem,quam homini a rerum natura tribui potest. Quod mihi praecipis ut caveam, ne timendo magis timere cogar,&sapieter&amicissimc praecipis. Sed velim tibi persuadeas, cum te costet excellere hoc genere virtutis,ut nunquam extimescas,nunquam perturbere: me huic tuae virtuti proxime accedere.Quamobrem neque metuam quicquam,& cavebo omnia.Sed vide,nc tua iam mi Brute culpa sutura sit, si ego quicquam timeam.tuis enim opibus & Consulatu tuo etiam si timidi essemus, tamen omnem timorem abiiceremus: praesertim cum persuasum omnibus ei sci, mihique maximὸ,nos

a te unice diligi. Consiliis tuis,quae scribis de quatuor legionibus, deque agris assignandis ab utrisque vestrum, vehementer assentior.Itaque cum quidam de collegis nostris agrariam curationem ligurirent, disturbaui rem, totamque vobis integram rcseruaui. Siquid erit occultius.& ut scribisὶ reconditum, meorum aliquem mittam, quo fidelius ad te literae perserantur. Vale. Prid. Non. Iun.

M. T. CICERO D. B R V Τ Ο I M P. s. D.

v c v M Appio Clodio c. F.summa mihi necessitudo est, multis eius osciis & meis mutuis costituta. Peto a te maiorem in modum,vel humanitatis tuae, vel mea causa ut eum authoritate tua, quae plurimum valet,coseruatum velis. volo te, cum sortissimus vir c gnitus sis, etiam clementissimum existimari. Magno tibi erit ornameto,nobilissimum adolescentem beneficio tuo esse saluum. Cuius quidem causa hoc melior debet esse, quod pietate adductus, propter patris restitutionem se cum Antonio coniunxit.Quare etsi minus veram causam habebis tam en vel probabile aliquam poteris inducere. Nutus tuus potest hominem summo loco natum,summo ingenio, summa virtute,offici sissimum praeterea &gratissimum, incolumem in ciuitate retinere. quod ut facias, ita a te peto,ut maiore studio, magisve ex animo petere non possim. Vale.

D. B R V T V S M. T. CICERONI S. D.

3 Nos hic valemus recte:& quo melius valeamus operam dabimus. Lepidus commode de nobis sentire videtur. Omni timore deposito, debemus libere Reip. consulere. Quod si omnia essent aliena, tamen tribus tantis exercitibus propriis Rei p. valcntibus. magnum animum habere debebas, quem & semper habuisti, & nunc sortuna adiuuante augere potes. Quae tibi superioribus literis mea manu scripsi terrendi tui causa homines loquuntur. si tanum momorderis, peream,si te omnes,quotquot sunt, conantem loqui serre poterunt. Ego tibi ut antea scripsi dum mihi a te literae veniant, in Italia morabor. Vale. v iii. Calend. Iun. Epo dia.

CICERO D. BRVTO S. D.

NARRO tibi:antea subirascebar breuitati tuarum literarum : nunc mihi loquax esse videor. Te igitur imitabor. quam multa, quam paucis. Te recte Valere, operamque ' dare ut quotidie melius: Lepidum commode sentire, tribus excrcitibus quiduis nos oportere confidere. Si timidus essem, tamen ista epistola mihi omnem metu abstersisses. Sed, ut mones,tanum momordi. etenim,qui te incluso omnem spem habuerim in te, quid nunc putas ρ Cupio iam vigiliam meam Brute tibi tradere, sed ita, ut ne desim constatiae meae. aod lcribis in Italia te moraturum,dum tibi literae meae veniant: I. iii.

137쪽

i3 Epist. ad M. Brutum, SI alios

si per hostem licet,non erraris: multa enim Romae. sin aduentu tuo bellum confici potest nihil sit antiquius. Pecunia expeditissima quae erat tibi decreta est. Habes amantissimum Seruilium:nos non desumus. Vale. v . Id. Iun.

M. T. CICERO D. B R V T O S. D.

Ex PECTANT 1 mihi tuas quotidie literas Lupus noster subito denuntiauit ut ad te scriberem,siquid vellem. Ego aute eis quid scribercin, non habebam facta enim ad te mitti scicbam: inanem autem sermonem literarum tibi iniucudum esse audiebamin breuitatem secutus sum, te magistro. Scito igitur in te & in collega spem omnem esse. De Bruto autem nihil adhuc certi: quem ego, quemadmodum praecipis, priuatis literis ad bellum comune vocare non delino: qui utinam iam adesset, intestinum Vrbis malum quod est non mediocre, minus timeremus. Sed quid agomon imitor A

κ-σμον tuum. altera iam pagella procedit. vince&vale. x iiii. Cal. Quint.

D. B R v T V S I M P. M. T. CICERONI S. D.

i N maximo meo dolore hoc solatio utor, quod intelligunt homines,non siae causa me timuisse ista quae accideriat. Deliberent, utrum traiiciant legiones ex Africa ne ne, & ex Sardinia: Brutu accersant necne: mihi stipendium densian non,decernant.ad Senatu literas misi. Crede mihi, nisi ista omnia ita sunt, queadmodum scribo, magnum nos omne is adituros periculu. Rogo te, videte quibus hominibus negotiu detis, qui ad me legiones adducant:& fide opus est,&celeritate. Vale. II i. Non. Iun. ex castris.

N O N D v M satis constitui, molestiaene plus, an voluptatis attulerit mihi Trebatius noster, homo tum plenus officii, tum utriusque nostrum amantissimus. Nam cum in Tusculanum vesperi venissem: postridie ille ad me, nondum satis firmo corpore cum esset, mane venit. Quem cum obiurgarem,quod parum valetudini parceret: tum ille nihil sibi fuisse logius, quam ut me videret. Nunquidnam, inquam, nouit detulit ad me querelam tuam: de qua prius,quam respondeo,pauca praeponam . quantum memoria repetere praeterita possum, nemo est mihi te amicus antiquior . sed v E T v s T A s li, obct aliquid commune cum multis ramor non habet. Dilexi te quo die cognoui,meque a te diligi iudicaui. tuus deinde discessius, sique diuturnus, ambitio noctra, & vitae dissimilitudo non est passa voluntates nostras consuetudine conglutinari. Tuum tamen erga me animum agnoui multis annis ante bellum ciuile,cim Caesar effet in Gallia. quod

enim vehementer mihi utile esse putabas, nec inutile ipsi Caesari, perfecisti ut ille me diligeret, coleret, haberet in suis. Multa praetereo, quae temporibus illis internos familiarissime ducta, scripta, communicata sun&grauiora enim sunt consecuta. & initio belli ciuilis cita Brundusiam versus ires ad Caesarem, venisti ad me in Formianum: primum hoc ipsum quanti, praesertim temporibus illis ρ deinde oblitum me putas cons-lii, sermonis, humanitatis tu aet quibus rebus interesse memini Trebatium. Nec vero oblitus sum literaru tuarum, quas ad me misisti, cum Caesari obviam venism in agro, ut arbitror, Trebulano. Secutum illud tern pus est, cum me ad Pompeium proficisci siue pudor meus coegit, sue officium, siue fortuna. Quod officium tuum, quod studium,vel in absente me, vel in praesentes meos defuit e quem porro omnes mei,& mihi.& sbi te amiciorem iudicauerunt Veni Brundus um : oblitumne me putas, qua coleritate, ut primum audieris, ad me Tarento aduolaris e quae tua suerit assessio, oratio, confirmatio animi mei fracti communium miseriarumetu e Tandem aliquando Romae esse coepimus: quid defuit nostrae familiaritatit in maximis rebus, quonam modo me gererem aduersus Caesarem, usus tuo consilio sum. In reliquis officiis cui tu tribuisti,excepto Caesare praeter me ut domum ventitares, horasque multas saepe suauissimo sermone consumerese Tum, cum etiam, si meministi, ut haec φιλο φου scriberctume impulisti. Post Caesaris reditum quid tibi maiori curae suit, quam ut essem ego illi 'quasamiliarissimus quod effeceras. Quorsum igitur haec oratio logiosiquam putaram t

138쪽

Lib. XI.

quia sum admiratus,te qui haec nosse deberes,quicquam a me comissum, quod esset alienum nostra amicitia, credidisse. nam praeter haec, quae cismemoraui, quae testata sunt &illustria, habeo multa occultiora, quae vix verbis exequi possum. Omnia me tua delectant, sed maxime maxima cum fides in amicitia, consiliu grauitas constantia, tum lepos,humanitaS, literae.Quapropter redeo nunc ad querelam. Ego te suffragium tulisse

in illa lcge, primum non credidi: deinde s credidissem, nunquam id sine aliqua iusta

causa existimare te secisse. Dignitas tua facit ut animaduertatur quicquid facias: malevolentia aute hominum ut nonnulla durius, quam a te facta sint, proferantur. Ea si tu s non audis, quid dicam nescio: equidem siquando audio, tam defendo, quam me scio a te contra iniquos meos solere dc sendi. Defenso autem est duplex. alia sunt quae liquido negare soleam,ut de isto ipso suffragio:alia quae defendam a te pie fieri & humane, ut de curatione ludorum. Sed te hominem doctissimum non sugit, si Caesar Rex fuerit squod mihi quidem videturὶ in utranque panem de tuo officio disputari posse:

vel in eam qua ego uti soleo laudadam esse fidem & humanitatem tuam, qui amicum etiam mortuum diligas: vel in cam qua nonnulli utuntur,libertatem patriae vitae amici anteponendam. Ex his sermonibus utinam essent delatae ad te disputationes meae. Illa

vero duo quae maxima sunt laudum tuarum,quis aut libentius, quam ego,commemorat, aut saepius:te.& non suscipiendi belli ciuilis grauissimum authorem suisse, & moderandae victoriae E in quo qui mihi non assentirctur, inueni neminem. Quare habeo gratiam Trebatio familiari nostro qui mihi dedit causam harum literarum. quibus nisi credideris, me omnis officii & humanitatis expertem iudicaris. quo nec mihi grauius quicquam potest esse, nec a te alienius. Vale.

C. M A T I V S M. T. CICERONI S. P. D.

MAGNAM voluptatem ex tuis literis caepi quia quam speraram atque optaram habere te de me opinionem, cognoui. de qua etsi non dubitabam , tamen quia maximi aestimabam ut incorrupta maneret, laborabam. Conscius autem mihi eram, nihil a me commissum esse quod boni cuiusquam offenderet anim in eo minus credebam plurimis atquc optimis artibus ornato tibi temere quicqua persuaderi potuisse, praesertim in quem mea propensa & perpetua fuisset atque esset beneuolentia. Quod quado, ut vo- 'I lui, scio esse: respondebo criminibus, quibus tu pro me ut par erat tua lingulari bonitate& amicitia nostra saepe restitisti: nota enim mihi sunt quae in me post Caesaris mortem cotulerint. Vitio mihi dant, quod mortem hominis neccssarii grauiter sero, atque eum quem dilexi periisse indignor. aiunt enim patriam amicitiae praepone dam esse: perinde ac si iam vicerint obitum eius Reipub. suisse utilem. Sed non agam astute.fateor me ad. istum gradum sapictiae non pervcnisse meque enim Caesarem in dissensione ciuili sunt

secutus, sed amicum: quanquam re offendcbar, tam en non descrui: neque bellum vnquam ciuile aut etiam causam dissensionis probaui, quam etiam nascentem extingui summe studui. Itaque in victoria hominis necessarii neque honoris, neque pecuniae dulcedine sum captus. quibus praemiis reliqui, minus apud eum, quam ego, cum pos- a sent,immoderate sunt abusi. atque etiam res familiaris mea, lege Caesaris diminuta est: cuius beneficio plerique qui Caesaris morte laetantur, remanserunt in ciuitate. ciuibus victis ut parceretur, aeque ac pro mea salute,laboraui. Possum igitur, qui omne is voluerim incolum eis, eum a quo id impetratum est, periisse non indignari ρ cum praesertim iidem homines illi &inuidiae& exitio suerint. Plectetis ergo, inquiunt, quando factum nostrum improbare audes. o saperbiam inauditanas alios in facinore gloriari, aliis ne dolere quidem impune licere. At haec etiam seruis semper libera suerunt, timeret,gauderent, dolerent suo potius quam alterius arbitrio. Quae nunc isti, ut quidam dictitant, libertatis authores metu nobis extorquere conantur, sed nihil agunt. nullius unquam periculi terroribus ab officio, aut ab humanitate desciscam. NuNυΑM enim honestam mortem fugiendam, saepe etiam appetendam putaui. Sed quid mihi succensent, I. iiii.

139쪽

i36 Epist. ad M. Brutum, S alios

si id opto, ut poeniteat eos sui factiρ cupio enim Caesaris mortu omnibus esse acerbam. ., At debeo pro ciuili parte Rem p. velle saluam. Id quidem me cupere, nisi & anteacta

vita,& reliqua mea spes tacente me probat, dicendo vincere non postulo. Quare maiorem in modum te rogo,ut rem potiorcm oratione ducas: mihique si sentis expedire recte fieri,credas nullam comunionem cum improbis esse posse. An quod adolescens praestiti, cum etiam errare cum excusatione possem, id nunc aetate praecipitata comu-tem, ac meipse retexam ρ non faciam, neque quod displiceat committam, praeterquam

quod hominis mihi coniunctissimi ac viri amplissimi doleo grauem casum. Quod si

aliter cilem animatus, nunquam quod sacerem, negarem, ne & in peccando improbus,& in dissimulando timidus ac vanus existimarer. At ludos quos Caesaris victoriae Caesar adolescens fecit, curaui. At id ad priuatum ossicium, non ad statum Reip. pertinebat. Quod tamen munus & hominis amicissimi memoriae ac honoribus praestare etiam smortui debui: & optimae spei adolescenti, ac dignissimo Caesari petenti negare non potui. Veni etiam c o s. Antonii saepe domu salutandi causa: ad qucm qui me parum pDtriae amantem esse existimant, rogandi quidem aliquid, aut auferendi causa frequentes vcntitasse reperies. Sed quae haec est arrogatia,quod Caesar nunquam interpellauit, quin quibus vellem,atque etiam quos ipse non diligebat, tamen iis uterer: eos, qui mihi amicum eripuerunt, carpendo me, efficere conari, ne quos velim diligami Sed non vereor ne aut meae vitae modestia paru valitura sat in posteru contra salsos rumores: aut etiam ii qui me non amant propter m cana in Caesarem constantiam, non malint mei, quam

sui similes amicos habere. Mihi quidem si optata contingent: quod reliquum est vitae, in otio Rhodi degam: sua casus aliquis interpellarit, ita ero Romae, ut recte feri semper si

cupiam. Trebatio nostro magnas gratias ago, quod tuum erga me animum sinplicem atque amicum aperuit: & quod eum quem semper dilexi lubenter,quo magis iure colere atque obseruare deberem,secit. Bene vale,& me dilige.

M. T. CICERO M. OPPIO S.

D v Η i T A N T i mihi squod scit Atticus noster de hoc toto consilio prosectionis, quod in utranque partem in mentem multa veniebant, magnum pondus accessit adtollendam dubitatione, iudicium &consilium tuum . nam &scripsisti aperte quid tibi videretur:& Atticus ad me sermone tuum pertulit. Semper iudicaui in te & in capiendo consilio prudentiam summam esse,& in dando fidem: maximeque sum expertus, cum initio ciuilis belli perliteras te consuluissem, quid mihi faciendum esse censeres, eundumne ad Pompeium,an manenduin Italia: suas sti ut consulerem dignitati meae. 1 Ex quo quid sentires intellexi: & sum admiratus fidem tuam & in consito dando religionem :quod cum aliud malle amicissimu tuum putares, antiquius tibi osciu meum, quam illius voluntas fuit. Equidem & ante hoc tempus te dilexi: & semper me a te diligi sensi: S cum abessem, atque in magnis periculis essem: & me absente,& meos prae sentes a te cultos & defensos esse memini: &post meum reditu quam familiariter mecum vixeris,quaeque ego de te & senserim & praedicarim, omneis qui solet haec animas uertere testes habemus . Grauissimum vero iudicium de mea fide & de constantia secisti cum post morte Caesaris totum te ad amicitiam meam contulisti. Quod tuum iudicium nisi mea summa beneuolentia erga te, omnibusque meritis comprobaro, ipse me hominem non putabo. Tu mi Oppi conseruabis amorem tuum etsi more magis shoc quidem scribo,quam quo te admonendum putem in meaque omnia tuebere: quae

tibi ne ignota essent, Attico mandaui. A me aute, cum paulum otii nacti erimus, uberiores literas expectato. Da operam ut valeas. hoc mihi gratius sacere nihil potes.

140쪽

M. TV II CICERONIS EPISTOLARUM AD C. CASSIUM, ET ALIOS, LIBER XII.

a N E M nullum iacio,mihi crede, Cassi de te & de Bruto nostro id est de tota Rep. cogitandi: cuius omnis spes in vobis est, & in D. Bruto: quam quidem iam habeo ipse meliorem, Rep. a Dolabcssa meo praeclarissime gesta. manabat enim illud malum urbanum, & ita corroborabatur quotidie, ut ego quidem &urbi,&otio diffiderem urbano. sed ita compressum est, ut mihi videamur omne iam ad tempus ab illo duntaxat sordidissimo periculo tuti suturi. Reliqua magna sunt & multa, sed posita omnia sunt in vobis: quanquam primum quidque cxplicemus. nam sui adhuc quidem actum est non regno,sed Rege liberati videmur. interfecto enim Rege, regios omneis

nutus tuemur: neque vero id solum,sed etiam quae ipse ille, si viveret, non facerct, ca nos quasi cogitata ab illo probamus: nec eius quidem rei finem video. Tabulae figutur,im munitates dantur, pecuniae maximae describuntur, exules reducuntur,s. c. salsa reseruntur: ut tantummodo odium illud hominis impuri, &seruitutis dolor depulsu esse videatur, Resp.iaceat in iis perturbationibus, in quas eam ille coniecit. Haec omnia v bis sunt expedienda: nec hoc cogitandum, satis iam habere Rem p. a vobis. Habet illa quidem tantum, quantum nunquam mihi in mentem venit optare: sed contenta non est,& pro magnitudine & animi & beneficii vestria vobis magna desiderat. Adhuc vita suas iniurias est per vos interitu tyranni: nihil amplius. ornamenta vero sua quae recuperauit e An quod ei mortuo paret, quem vivum ferre non poterat 3 cuius aera refigere debebamus, eius etiam chirographa defendimus 3 At enim ita decrevimus: fecimus id quidem temporibus cedentes,quae valent in Rep. plurimur sed immoderate quidam S ingrate nostra facilitate abutuntur. Verum haec propedie, & multa alia coram. In-3 terim velim sic tibi persuadeas, mihi cum Reip. quam semper habui charissimam, tum amoris nostri causa, maximae curae esse tuam dignitatem. Da operam Vt valeas.

M. T. CICERO C. CASSIO S. P. D.

VEHEMENTER laetor tibi probari sententiam & orationem meam . qua si saepius uti liceret, nihil esset negotii libertatem & Rem p. recuperare . sed homo amcns Si perditus, multoque nequior,quam ille ipse, quem tu nequissimum occisum esse dixisti caedis initium quaerit: nullamque aliam ob causam me authore suisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur. quod ego periculum non extimesco, momdo facti vestri gloriam cum mea laude communicem. Ita nec Pisoni, qui in eum primus inuectus est nullo assentietem ec mihi qui idem tricesimo post die feci, nec P. Seruilio qui me est consecutus tuto in Senatum venire licet: caedem enim gladiator quae- riticiusque initium ad x ii l. Calend. Octob. a me se facturum putauit, ad quem paratus Vcncraticum in villa Vctelli complureis dies commentatus esset . quae autem in lustris& in vino commentatio potuit cilce Itaque omnibus est visus, ut ad te antea scripsi suo more Vomere, non dicere. Quare quod scribis te confidere, authoritate & eloquentia

nostra aliquid profici posse: nonnihil, ut in tantis malis, est prosectum. intelligit enim populus Rom. treis esse consularcs, qui, quia quae de Re p. bene senserint, libere locuti sunt, tuto in Senatum venire non possint: nec est praetcrea quod quicquam expectes. tuus enim necessarius affinitate noua delectatur. itaque iam non est studiosus ludorti, infinitoque fratris tui plausu dirumpitur. Alter item affinis nouis commentariis Caesaris delinitus est. Sed haec tolerabilia: illud non sercdum, quod est qui vestro anno Coni sulem filium suum suturum putet, ob eamque causam se huic latroni deseruire prae se serat. nam L. Cotta familiaris meus satali quadam desperatione, ut ait, minus in Senatum venit. L. Caesar, optimus & sortissimus ciuis,valetudine impeditur.Ser.Sulpitius N

SEARCH

MENU NAVIGATION