장음표시 사용
71쪽
68 Epist. ad Torquatum, & alios
S magnum: quod est in uno te. Quae sunt in sortuna, temporibus regentur, & cons-liis nostris prouidebuntur. Vale.
DoLAnt LLA M antea tantummodo diligebam: obligatus ei nihil eram: nec enim acciderat mihi opus esse: & ille mihi debebat, quod non .lcsueram eius periculis. , Nunc tanto sum deuininus eius beneficio quod de antea in re, & hoc tempore, in salute tua cumulatissime mihi sarisiecit ut nemini plus debcam. Qua in re tibi gratulor ita Velie menter, ut te quoque mihi gratulari quam gratias agere malim. alterum omnino non desidero: alterum vere facere poteris. Quod reliquum est, quando tibi virtus &dignitas tua reditum ad tuos aperuit: est tuae sapientiae, magnitudinisque animi, quid amiseris, obliuisci: quid recuperaueris, cogitare. Vives cum tuis : Viues .nObiscum. plus acquisiuisti dignitatis quam amisisti rei familiaris: quae ipsa tum esset iucundior, si ulla res est et publica. Nestorius noster similiaris ad me scripsit, te mihi
maximas gratias agere. Haec praedicatio tua mihi valde grata est:caque te uti facile patior cima apud alios, tum mehercule apud Syronem nostrum amicum. Quae enim facimus, ca prudentissimo cuique maximc probata esse volumus. Te cupio videre ιν quamprimum. Vale.
M. CICERO A M P I O BALBO S. D.
G R A T v L o R tibi mi Balbe, vereque gratulor: nec sum tam stultus, ut te usura falsi gaudii frui velim : deinde frangi repente, atque ita cadere, ut nulla res te ad aequitatem animi postea possit extollere. Egi tuariti causam apertius, quam tempora nostra serebant : vincebatur enim sortuna ipsa debilitate gratiae nostrae, tui charitate,& meo perpetuo erga te amore, culto a te diligentissime. Omnia promissa, cofirmata, certa, Si rata
sunt quae ad reditum Si salute tuam pertinent. Vidi, cognoui, intersui. etenim omneis Caesaris familiares satis opportune habeo implicatos consuetudine de beneuolentia, sic, ut cum ab illo discesserint me proximum habeant. Hoc Pansa, Hircius,Balbus, Oppius, Matius, Postli timius, plane ita faciunt, ut me unice diligant. quod si mihi pro me χο efficiendum suisset non me poeniteret pro ratione temporum ita esse molitum. Sed nihil est a me inseruitum temporis causa. Veteres mihi nccessitudines cum his omnibus intercedunt, quibuscum ego agere de te non destiti. 'Principem tam e habuimus Pansam tui studiosissimum, mei cupidum: qui valet apud illum no minus authoritate, quam gratia. Cimber autem T ullius mihi plane satisfecit. Valent tamen apud Cae-sire non tam ambitiosae rogationes, quam necessariae: quas quia Cimber habebat, plus valuit quam pro ullo alio valere potuisset. Diploma statim non est datum, quod mirisca est improbitas in quibusdam qui tulissent acerbius veniam tibi dari, quem illi appellant tubam belli ciuilis tinultaque ita dicunt quasi non gaudeant id bellu incidisse.
Quare visunt est occultius agendum, neque ullo modo diuulgandum, de te iam esse persectum : sed id crit perbrevi: ncc dubito quin legente te has literas cosecta iam res
sutura sit. Pasa quidem mihi grauis homo A certus, non sollim confirmavisi Verum etiam recepit, perceleriter se ablaturum diploma. Mihi tam e placuit, haec ad te pcrscribi. minus enim te frinu sermo Apuleiae tuae, lachrymaeque Ampiae declarabant, quam significant literae tuae. Atque illae arbitrabatur, cum a te abessent ipsae, multo in grauiore te cura suturum . Quare magnopere putaui, angoris de doloris tui leuandi causa, pro certis ad te ea quae essent certa perscribi oportere. Scis me antea sic solitum esse scribere ad te, magis ut consolarer sortem virum atque sapientem, quam ut explorata spcm salutis ostenderem, nisi eam, quam ab ipsa Rep. cum hic ardor extinctus esset, sperari oportere censerem. Recordare tuas literas, quibus de magnit animum mihi semper ostendisti, do ad omnes casus serendos constantem atque paratum. Quod ego non mi irabar, cuin recordarer te & a primis temporibus aetatis in Repub.cise versatum &tuos
magistratus in ipsa discrimina incidisse salutis, fortunarumque communium: & in
72쪽
hoc ipsam bellum esse ingressum no solum ut victor beatus, sed etiam, si ita accidisset,
victus ut sapies esses. deinde, cum studium tuum consumas in virorum sortium factis memoriae prodendis, considerare debes, nihil tibi esse committendum, quamobrem eorum quos laudas,no te similem praebcas. Sed haec oratio magis esset apta ad illa tepora quae iam effugisti. Nunc vero tantum te para ad haec nobiseu serenda: luibus esto liquam medicinam inuenirem, tibi quoque eandem traderem . sed est unum persu-gium, doctrina ac literae, quibus semper usi sumus: quae secundis rebus delectationem modo habere videbantur, nunc vero etiam salutcm. Sed ut ad initium reucriar, caue 3 dubites quin omnia dc salute ac reditu tuo persecta sint. Vale.
ΕΥ si tali tuo tepore me aut consolandi, aut iuuandi tui causa scribere ad te aliquid pro nostra amicitia oportebat: tamen adhuc id no seci, quia neque icnire videbar or tione, ncque leuare posse dolorem tuum. Postea vero quam magna spem habcre cc pi, fore ut te breui tempore incolumem haberemus: facere non potui quin tibi & sententiam & voluntatem declararem meam . Primum igitur scribam quod intelligo de quis sentio, tum de te etiam audio ex familiarissimis eius:quibus ego ex eo ic pore, quo primum ex Africa nuntius venit, supplicare una cum fratribus tuis non destiti. quoruquidem & virtus,& pictas,& amor in te singularis, de assidua & perpetua salutis tuae cura tantum proficit, ut nihil sit quod non ipsum Caesarem tributurum existimem. Et si
tardius fit quam volumus: magnis occupationibus eius,a quo omnia petuntur, aditus
ad eum difficiliores suertit: & simul Africanae causae iratior, diutius velle videtur eos habere solicitos, a quibus se putat diuturnioribus esse molestiis conflictatum . Sed hoc ipsum intelligimus eu quotidie remissius & placatius serre. Quarc mihi crede, & memoriae manda me tibi id affirmase, te in istis molestiis diutius non suturum. Quando
quid sentirem, exposui: quid velim tua causa, re potius declarabo, quam oratione. Et si tantum possem, quatum in ea Rcpub. de qua ita meritus sum,ut tu existimas, posse debeba: ne tu quidem in istis incomodis esses. Eadem enim causa opes meas fregit, quae s tuam salutem in discrimen adduxit. Sed tamen quicquid imago veteris meae dignitatis,quicquid reliquiae gratiae valebunt: studium, consilium, opera, gratia, fides mea nullo loco deerit tuis optimis fratribus. Tu fac habeas sortem animum, quem semper habuisti: primum ob eas causas, quas scripsi: deinde quod ca de Rep. scin per voluisti atque sentisti, ut non modo nunc secunda sperare debeas, sed etiam, si omnia aduersa es.sent, tamen conscientia & factorum & consiliorum tuorum, quaecunque acciderenti
sortissimo & maximo animo ferre deberes. Vale.
M E scito omnem meum laborem, omnem operam curam, studiu in tua salute consumere. nam cum te semper maxime dilexi, tum fratrum tuorsi, quos aeque atque te,
o summa beneuolentia sum coplexus, lingularis pictas, amorque fraternus nullii me patitur officii erga te, studisque munus aut te pus praetermittere. Sed quae facia, secerimque pro te, ex illorum te literis, quam cx mcis malo cognoscere. Quid autem sperem, aut confidam,&cxploratum habeam de salute tua id tibi a me declarari volo. Nam si quisquam est timidus in magnis, periculosisque rebus, semperque magis a lucrsos rerum exitus metuens, quam sperans secundos, is ego sum: & si hoc vitiu est, eo me non carere conficor. Ego idem tamen cum ad II. Calend. intercalareis priores rogatu fratrum tuorum veni sena mane ad Caesarem: atque omnem adeundi & conueniendi illius indignitatem & molestiam pertulissem : cum fiatres & propinqui tui iacerent ad pedes, &ego cΓm locutus, quae causa, quae tuum tempus postulabat: non solum ex oratione Caesaris, quae siner mollis & liberalis suit, sed etiam ex oculis, & vultu, &E. iii.
73쪽
7o Epist. ad Torquatum, & alios
multis praeterea signis, quae sicilius perspicere potui,quam scribere, hac in opinionem discessi ut mihi tua salus dubia non esset. Quamobrem fac animo magno, sortiaue sis:& si turbidissima sapienter serebas, tranquilliora laete feras. Ego tamen tuis rebus sic adero, ut difficillimis: neque Caesari solum, sed etiam amicis eius omnibus, quos mihi amicissimos esse cognoui, pro te, licui adhuc secta ibentissime supplicabo. Vale.
TIBI gratulor: mihi gaudeo. te amo: tua tueor. A te amari,& quid agas, quidque istic agatur, certior fieri volo. Vale.
s i mihi tecum no & multae di iustae causae amicitiae priuatim essent repeterem initia amicitiae ex parentibus nostris: quod faciendum iis existimo, qui paternam amici- . 3tiam nullis ipsi ossiciis prosecuti sunt. Itaque contentus ero nostra ipsorum amicitia: cuius fiducia peto a te, ut absentem me, quibuscunque in rebus opus fuerit, tueare, si nullum officium tuum apud me intermoriturum existimas. Vale.
c v'M caeterarum rerum causa cupio esse aliquando Rempub. constitutam: tum
velim, mihi credas, accidere id etiam, quo magis expetam promissium tuum quo in literis uteris: scribis enim, si ita sit, te mecum esse victurum. Gratissima mihi tua voluntas est: facisque nihil alienum necessitudine nostra, iudiciisque patris tui de me, summi viri. nam sic habeto, beneficiorum magnitudine eos, qui temporibus valuerunt, aut valeant, coniunctiores tecum esse, quam me, necessitudine neminem. Quamobrem grata mihi est& memoria tua nostrae coniunctionis, & eius etiam au- Οgendae voluntas. Vale.
sIMvL accepi a Seleuco tuo literas, statim quaesivi e Balbo per codicillos, quid es.set in lege. rescripsit, eos, qui facerent praeconium, vetari esse in decurionibus: qui secisent, non vetari. Quare bono animo sint Si tui & mei familiares: neque enim erat serendum,cum, qui hodie aruspicinam facerent, in Senatu Romae legerctur: eos, qui aliqua do praeconium fecissent in municipiis decuriones esse non licere. De Hispaniis noui nihili magnum tamen exercitum Pompeium habere constatutam Caesar ipse ad nos misit exemplum patieti literarii, in quo erat illi x i. esse legiones. scripserat etiam Messala in Salasso, Q. Curtium fratrem eius, iussu Pompeii, inspectante exercitu in- ,, tersectum, quod consentisci cum Hispanis quibusdam, si in oppidum nescio quod Pompeius rei frumentariae causa venisset, eum comprehendere, ad Caesaremque deducere. De negotio tu quod sponsor es pro Pompeio si Balbus cosponsor tuus redierit homo in re familiari non parum diligens non desinam cum illo communicare, siquid expediri possit: quod videbatur mihi ille confidere. Oratorem meum tantopere ite probari, vehemcnter gaudeo. Mihi quidem sic persuadeo me quicquid habuerim iudicii de dicendo, in illum librum contulisse. qui si est talis, quale tibi videri scribis, ego quoque aliquid sum: sin aliter, non recuso quin quantum de illo libro, tantundem de mei iudicii fama detrahatur. Leptam nostrum cupio delectari iam talibus scriptis: citi abest maturitas aetatis, ta tamen personare aureis eius huiusmodi vocibus non est inutile. Me Romae tenuit omnino T ulliae meae partus. sed cum ea, quemadmo- si dum spero satis firma sit: teneor tamen, dum a Dolabellae procuratoribus exigam primam petallonem.& mehercule Pon tam sum peregrinator iam quam solebam. aestificia mea me delectabant, & otium: domus est, quae nulli villarum mearum cedat: otium omni desertissima regione maius. Itaque ne literae quidem meae impediuntur: in quibus sine ulla interpellatione versor. Quare, ut arbitror, prius hic te nos, quam
istic tu nos videbis. Lepta suauissimus ediscat Hesiodum: & habeat in ore, Tili Hε
74쪽
MAc vLAM ossicio iunctum esse gaudeo eius falernum mihi semper idoneum visum est diuersorio, si modo tecti satis est ad comitatum nostrum recipiendum. cae- teroqui is mihi locus non displiceimec ea re Petrinum tuum deseram . nam & villa,&amoenitas illa commorationis est, non diuersorii. De curatione aliqua munerum regionum cum Oppio locutus sum : nam Balbum, posteaqua tu es prosectus, non vidi. tantis pedu doloribus afficitur, ut se conueniri nolit. Omnino de tota re, ut mihi videris,sapientius saceres, si non curares. quod enim eo labore assequi vis, nullo modo assequere. tata est enim intimorum multitudo, ut ex his potius aliquis effluat, quam nouo
sit aditus, praesertim qui nihil asserat praeter operam, in qua ille se dedisse benesciit putabit si modo ipsum scietὶ non accepisse. Sed tame aliquid videbimus, in quo sit spes,
aliterquidcm non modo non appetendum,sed citam fugiendu puto. Ego mc Asturae diutius arbitror commoraturum,quoad ille quandoque veniat. Vale.
si DEDERAM triduo ante pueris Cn. Plancti literas ad te: eo nunc cro breuior: tc-que,Vt antea consolabar,hoc tempore monebo. Nihil puto tibi esse utilius, quam ibidem operiti quoad scire possis, quid tibi agendum sit. nam praeter nauigationis longae&hyemalis,& minimc portuosae periculum, quod vitaveris, ne illud quide non, qua- uis subito, cum certi aliquid audieris, te illinc posse proficisci. Nihil est praeterea cur aduenientibus te offerre gestias. Multa praeterea metuo, quae cum Chilone nostro comunicaui. Quid multa loco opportuniore in his malis nullo esse potuisti, ex quo te, quocunque opus erit, facillime & expeditissime conseras. Quod si recipiet ille se ad tempus aderis. sin squoniam multa accidere possunt aliqua res cum vcl impediet,vel morabitur, tu ibi eris, ubi omnia scire possis. hoc mihi prorsus valde placet. De reliquo vis te saepe per literas hortatus sum, ita velim tibi persuadcas, te in hac causa nihil habere quod timendum sit, praeter communem casum ciuitatis: qui etsi est grauisl imus tameita viximus,& id aetatis iam sumus,ut omnia quae non nostra culpa nobis accidet, sortiter ferre debeamus. Hic tui omncs valent, summaque pietate te desiderant, & diligunt,& colunt. Tu & cura ut valeas, & te illinc ne temere commoueaS.
ET si cum haec ad te scribere aut appropinquare exitus huius calamitosissimi belli, aut iam aliquid actit in & confectum videbatur: tamen quotidie commemorabam, te unum in tanto exercitu mihi fuisse asscnsorem,& me tibi: solosque nos vidisse quatum csset in eo bello mali, in quo spe pacis exclusa, ipsa victoria sutura esset acerbissima, quae aut interitu allatura esset, ii victus csses: aut, 1i vicisses, seruitutem. Itaque cgo quest tum sortes illi viri & sapientes, Domitii & Lentuli timidum csse dicebant & eram plane: timebam mina ne clienirent ea quae acci lcrunt) idem nunc nihil timeo, Si ad omnem euentum paratus sum. cdin aliquid videbatur caueri poste, tum id negligi dolebam. nuc vero euersis omnibus rcbus cum consilio profici nihil possit, una ratio videtur, quicquid euenerit, serre moderate: PRAESERTlM cum omnium rerum mors sit
extremum:&mihi stin conscius, me quoad licuerit dignitati Reip. consuluisse: & hae amissa, salutem retinere voluisse. Haec scripsi, non ut de me ipse dicerem, sed ut tu, qui coniunctissima suisti mecum &sententia & voluntate, eade cogitares. M AGNA enim consolatio est, ctim recordare, etiam si secus acciderit, te tamen recte, vereque sensisse. Atque utinam liceat aliquando aliquo Reip. statu nos frui, interque nos conserre solitacitudines nostras,quas pertulimus tum, cita timidi putabamur,quia dicebamus ea sutura quae facta sunt. De tuis rebus nihil esse quod timeas, praeter uniuersae Reip. interitum, tibi confirmo. De me autem sic velim iudices, quantum ego possim, me tibi, saluti tuae, liberiuque tuis summo cum studio praesto semper laturum. Vale. E. iiii.
75쪽
a Epist. ad M. Marium, & alios
NON ea res me deterruit, quo minus, posteaquam in Italia ve n isti, i iteras ad te mimicrem, quod tu ad me nullas miseras: sed quia nec quid tibi pollicerer, ipse egens rebus omnibus:nec quid suadere com mihimetipsi consilium decisetc nec quid consolationis afferrem in tantis malis, reperiebam. Haec quaquam nihilo meliora sunt, nuc etiam atque etia multo desperatiora: tame inane is csse meas literas, quam nullas, malui. Ego si te intelligere plus conatu esse suscipere Rei p. causa muneris, quam quantum praestare potuisses, tamen quibuscuque rebus possem, ad eam conditione te vivendi, quae da ιν retur, quaeque effct, hortarer. Sed cum cosilii tui bene, sortiterque suscepti eum tibi fiane statueris,quem ipsa sortuna terminii nostrarum contentionum esse voluisset: oro, obtesitique te pro nostra vetere colunctione ac necessitudine, proque summa mea in te beneuolctia,& tua in me pari, te ut nobis, parenti, coniugi, tu Isque omnibus, quibus cs fuistique semper charissimussaluti conserues: incolumitati tuae tuorumque qui ex te pedent, consulas: quae didicisti, quaeque ab adolescetia pulcherrime a sapientissimis viris tradita, memoria & scientia c5prehendisti: iis hoc tempore utare:quos coitinctos summa beneuoletia plurirnisque officiis amisisti, eorum deiiderium, ii non aequo animo at sorti seras. Ego quid possim, nescio vel potius me parti posse sentio:illud tamen uestibi polliceor, me, quaecuque saluti, dignitatique tuae conducere arbitrabor, lato studio esse facturum,quato semper tu & studio & officio in meis rebus suisti. Hanc meam voluntate ad matrem tuam optimam socruinam, tusque amatissimam detuli. Siquid ad me scripseris ita sicia, ut te velle intellexcro: sin tu minus scripseris, ego tame omnia, quae tibi utilia eme arbitrabor, summo studio, diligentiaque curabo. Vale.
M. T. CICERONIS EPISTO LAR v M AD MAR lv M, ET ALIOS L E R UII. M. CICERO M. MARIO S. D.
I T E dolor aliquis corporis, aut infirmitas valetudinis tuae tenuit iquo minus ad lu)os venircs: fortunae magis tribuo, quam sapientiae tuae .l in haec, quae caeteri mirantpr,contenenda duxisti, Si cum pcr valetudinem polles Venire tamen noluisti: utruque laetor,& sine dolore corporis te fuisse,&animo valuisse, cum ea, quae line causa mirantur
alii, iacglexeris: modis ut tibi costiterit fructus otii tui, quo quidem tibi perfrui mirifice licuit cum esses in ista amoenitate pene solus relictus. Neque tamedubito, quin tu ex illo cubiculo tuo ex quo tibi Stabianu perforasti, & patesccisti Seianum, per cos dici matutina tempora lectiunculis consumpseris, clim illi interca, qui te istic reliquerunt, spectarent communeis mimos semisomni. Rcliquas vero parteis diei tu consumebas iis delectationibus, quas tibi ipsi ad arbitrium tuum compararas. nobis autem erat ca perpeticnda, quae scilicet P. Metius probauisset. Omnino, si quaeris ludi apparatistunt, sed non tui stomachi:coiecturam enim facio de meo. nam primum honoris causa in scena redierant ii, quos ego honoris causa de scena decessisse arbitrabar.deliciae vero tuae noster AEsopus eiusnodi fuit ut ei desinere per omne is homines liceret. is iurare cum coepisset, vox eu defecit in illo loco, s i sciens fallo. Quid tibi ego alia narrem3 nosti enim reliquos ludos. quide ne id quidem leporis habuertit, quod solent mediocres ludi. apparatus enim spectatio tollebat omnem hilaritatem: quo quidem apparatu no dubito quin animo aequistiino carueris. Quid cnim delectationis habentiexcenti muli in Clytemnestraρaut in E quo Troiano crateraru tria milliaε aut armatura varia peditatus εἰ equitatus in aliqua pugnat quae popularem admi rationem habuerunt, delectationem tibi nullam attulissent. Quoasi tu per eos dies
76쪽
, operam dedisti Protogeni tuo:dummodo is tibi quiduis potius, quam orationes meas legeriimae tu haud paulo plus, quam quisquam nostrum, delectationis habuisti. non enim te puto Graecos aut Oscos ludos desiderasse: praesertim cum Oscos ludos vel in Senatu nostro spectare possis,Graecos verὁ ita no ames, ut ne ad villam quidem tuam via Graeca ire soleas. Nam quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempserist in quibus ipse Pompeius confitetur se & operam & oleum perdidisse. reliquae sunt venationes binae per dies quinque, magnificae, nemo negat. sed quae potest esse homini politico delectatio, cum haud homo imbecillus a valentissima bestia laniatur, aut praeclara bestia venabulo transverberaturZQuae tamen si videnda sint, saepe vidisti: neque nos qui haec spectauimus, quicquam noui vidimus. Elephantorum e tremus dies suit: in quo admiratio magna vulgi, atque turbae, delectatio nulla extitit:. quinetiam misericordia quaedam consecuta est atque opinio eiusmodi esse quandam illi belluae cum genere humano societate. His ego tamen diebus, ludis scenicis, ne sorte videar tibi nomodo beatus, sed liber omnino fuisse, dirupi pene me in iudicio Galli Caninii familiaris tui .quod si tam facilem populum haberem quam AEsopus habuit,
libeter inclicrcule aricin desinerem,tecumque & cum similibus nostri viverem : nam mecum antea taedebai,cum & aetas δἰ ambitio hortabatur,&licebat denique quem nolebam, non defendcre:tum vero hoc tempore vita nulla cst. neque enim fructu ullum laboris expecto: & cogor nonnunquam homines non optime de me meritos, rogatu
eorum qui bene meriti sunt,defendere. Itaque quaero causas Omneis aliquando vivendi arbitratu meo: teque,& istam ratione otii tui & laudo vehementer.& probo:quod-s que nos minus inter uisis, hoc sero animo aequiore: quod ii Rotnae estes,tamen neqile nos leporc tuo, ncque te siquis est in me, meo frui liceret propter molestissimas occupationes meas:quibus si me relaxaro snam ut plane exolua, non postuloὶ te ipsum quidem qui multos annos nihil aliud commentaris, docebo profecto quid sit humaniter vivere. T ii modo istam imbecillitatem valetudinis tuae sustenta, & tuere ut sicis: 't nostras villas obire, & mecum simul lecticula concursare possis. Haec ad te pluribus verbis scripsi quam soleo non otii abundantia, sed amoris erga te, quod me quada epistola subinvitaras, si mcmoria tenes, ut ad te aliquid eiusmodi scriberem, quo minus te praetermisisse ludos poeniteret. Quod si affectitus sum, gaudeo: sin minus, hoc me tamen consolabor, quod posthac ad ludos venies, nosque vises, neque in epistolis resinques meis spcm aliquam delectationis tuae. Vale.
ό M AN D A Tu M tuum curabo diligenter. Sed homo acutus ei mandasti potistinum
cui xxpedirct, illud vaenire quam plurimo. Sed eo vidisti multum, quod praefinisti, quo
ne pluris emcrem. Quod si mihi pcrmisisscs:qui meus amor in te est, cosectilcm cum cohaercitibus. Nunc quando tuum pretium noui, licitatorem potius apponam, quam
illud minoris vaeneat. Sed de ioco satis est: tuum negotium aga, sicuti debeo, diligenter. De Bursa te gaudere certo scio: sed nimis verecunde mihi gratularis: putas enim, ut scribis, propter hominis sordes minus me magnam illam laetitiam putare. Credas mihi velim, magis me iudicio hoc quam morte inimici laetatum. Primum enim iudicio malo,quam gladio .deinde gloria potius amici,quam calamitate. In primisque me delectauit, tantum studium bonorum in me extitisse contra incrcdibilem contentione clarissimi ac potetissimi viri. Postremo quod vix verisimile sortasse videatur, oderadi multo peius hunc, quam illum ipsum Clodium. illum enim oppugnaram, huc dcknderam. Et ille cum omnis Resp. in meo capite discrime esset habitura, magnum quiddam spectauit nec sua quidem spote, sed eorum auxilio, qui me stante stare non poterant.Hic simiolus animi causa me, in que inueheretur,dclegerat. persuaseratque nonnullis inuidis meis, se in me emissarium semper fore. Quamobrem valde iubeo gaudere te. magna rcs gesta est: nunquam ulli sortiores ciues fuerunt, quam qui ausi sunt
77쪽
eum contra tantas opes eius,a quo ipsi lecti iudices crant, codemnare. Quod secissent nunquam, nili iis dolori meus ibissct dolor. Nos hic multitudine de celebritate iudiciorum, & nouis legibus ita distinemur, ut quotidie vota faciamus ne intercaletur, ut quamprimum te videre possimus. Vale.
PERsAEPE mihi cogitati de communibus miseriis, in quibus tot annos versamur, h&l ut videoὶ versabimur solet in mentem venire illius temporis, quo proxime fuimus una: quinetiam ipsum diem memoria teneo. Nam ad ii i. id. Maias, Lentulo &Marcello Coss. cum in Pompeianum vesperi venissem, tu mihi solicito animo praesto suisti. Solicitum autem te habebat cogitatio tum officii, tum etiam periculi mei. Si manerem in Italia, verebare, ne ossicio deessem si proficiscerer ad bellu periculum te mcia commouebat. Quo tempore vidisti profecto me quoque ita conturbatum,ut non explicarem quid esset optimum iactu: pudori tamen malui, famaeque cedere, quam salutis meae rationem ducere. Cuius me mei facti poenituit, non tam propter periculum meum, quam propicr vitia multa, quae ibi offendi, quo Veneram. primum neque in gnas copias, neque bellicosas: deinde extra ducem, paucosque praeterea s de principibus loquor reliqui primum in ipso bello rapaces . deinde in oratione ita crudeles, ut sipsam victoria horrerem. maximum aute aes alienum amplissimorum virorum . quid
quaerise nihil boni praeter causam. Quae cum vidissem, desperans victoriam, primum coepi suadere pacem, cuius sueram semper author: deinde cum ab ea sententia Pompeius valde adhorreret, suaderc institui ut bellum duceret. Hoc interdum probabat, de in ea sententia videbatur fore: Si fuisset sortasse, nisi quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere. Ex eo tempore vir ille summus, nullus imperator fuit. Signa tirone &collectitio exercitu cum legionibus robustissimis contulit . victus turpissime amissis etiam castris, solus fugit. Hunc ego belli mihi finem feci: nec putaui cum integri pares non suissemus, fractos superiores fore. Discessi ab eo bello, in quo aut in acie
cadendum suit aut in aliquas insidias incidendum, aut deueniendum in victoris manus,aut ad Iubam confugiendum, aut capiendus tanquam exilio locus, aut costiscenda mors volutaria. Certe nihil suit praeterea, si te victori nolles, aut non auderes committere. Ex omnibus autem iis quae dixi, incommodis, nihil tolerabilius exilio praesertim innocenti, ubi nulla adiuncta est turpitudo: addo etiam, cum ea urbe careas, in qua
nihil sit quod videre possis sine dolore. Ego cum meis si quicquam nunc cuiuspia cRetiam in meis esse malui. quae acciderunt, omnia dixi sutura. veni domum, non quod viticndi conditio esset, sed tamen si esset aliqua forma Rcip. taquam in patria ut essem: si nulla, taquam in exilio. Mortem mihi cur consciscere causa nulla visa est: cur optarem, multae. vetus est enim, v Η i non sis qui fueris, non esse cur velis vivere. Sed tamen v ACARE culpa, magnum est solatium : prasertim cum habeam duas res, quibus me sustentem optimarum artium scientiam & maximarum rerum gloriam: quarum al- titera mihi vivo nunquam eripietur, altera ne mortuo quidem. Haec ad te scripsi verbosius: & tibi molestus sui, quod te cum mei, tum Rei p. cognoui amantissimum. notum tibi omne consilium meum esse volui, ut primum scires me nunquam voluisse plus quenquam posse, quam uniuersam Rempub. postea autem quam alicuius culpa tan-rum valeret unus, ut obsisti non posset, me voluisse pacem: amisso exercitu, de coducein quo spes fuerat uno, me voluisse etiam reliquis omnibus, postquam non potuerim,
mihi ipsi finem secisse belli. Nunc autem si haec ciuitas est, ciuem es me : si non ςxulem esse non incommodiore loco, quam si me Rhodum, aut Mytilenas contulissem. Haec tecum coram malueram: sed quia longius fiebat, volui perliteras eadem: ut haberes quid diceres, siquado in vituperatores meos incidisses. sunt enim, qui cum meus
interitus nihil se erit Rcip. profuturus, criminis loco putent esse quod vivam. Quibus nego certo scio non videri satis multos perisse:qui si me audissent, qua nuis iniqua pace,
78쪽
honesta tamen viverent: armis enim inseriores, non causa fuissent. Habes epistolam verbosiorem sortasse quam velles. quod tibi ita videri putabo, nisi mihi longiorem remiseris. Ego si quae volo expediero, breui tempore te ut spero videbo. Vale.
AD viii. Cal. in Cumanum veni cum Libone tuo, vel nostro potius. in Pompoianum statim cogito: sed faciam te ante certiorem. Te cum semper valere cupio, tum certe dum hic sumus:vides enim quanto post una suturi sumus. Quare si quod constitutum cum podagra habes,sic in alium diem differas. Cura igitur ut valeas: & me hoc biduo aut triduo expecta. Vale.
M. T. CICERO C. CAESARI I M P. S.
vi DE quam mihi persuaserim, te me esse alteru, non modo in iis rebus quae ad me ipsum, sed etiam in iis quae ad meos pertinent. C. Trebatium cogitaram, quocunque exirem, mecu ducere, ut eum meis omnibus studiis & beneficiis quamornatissimum domum reducerem Sed posteaquam & Pompeii commoratio diuturnior erat quam putaram, Si mea quaeda tibi non ignota dubitatio aut impedire prosectionem meam Videbatur, aut certe tardare:vide quid mihi sumpserim: coepi velle ea Trebatium expectare a te quae sperasset a me: neque mehercule minus ei prolixe de tua voluntate promisi, quam eram solitus de mea polliceri. Casus vero mirificus quide interuenit quasi vel testis opinionis meae vel sponsor humanitatis tuae . nam cum de hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer accuratius domi meae, literae mihi dantur a te, quibuς in extremis scriptum crat, M. Furium, quem mihi commendas, vel Regem Galliae faciam, vel Leptae legatum : si vis tu, ad me alium mitte, quem ornem. Sustulimus manus & ego & Balbus uata suit opportunitas ut illud nescio quid non sortuitum, sed diuinum videretur. Mitto igitur ad te Trebatium, atque ita mitto, ut initio inca sponte, post autem inuitatu tuo mittendum duxerim. Hunc mi Caesar sic velim omni tua comitate complectare ut omnia quae per me possis adduci, ut in meos conserre velis, in unum hunc conseras . de quo tibi homine hoc spondeo, non illo vetere verbo meo, quod clim ad te de Milone scripsissem iure lusisti, sed more Romano, quomodo homines non inepti loquuntur probiorem hominem, meliorcm virum, prudentiorem esse neminem. Accedit etiam, quod familia ducit in iure ciuili lingularis memoria, sum- s ma scientia. Huic ego neque Tribunatum, neque praesecturam, neque ullius beneficii certum nomen peto: bcncuolentiam tuam & liberalitatem peto: neque impedio quominus, si tibi ita placuerit, etiam hisce eum ornes gloriolae mi ignibus.Totum denique hominem tibi trado de manu ut aiunt) in manum tuam istam & victoria &fide praestantem. Sumus cnim putidiusculi, quam per te vix licet:Verum, ut video, licebit. Cu
i N omnibus meis cpistolis, quas ad Caesarem, aut ad Balbum mitto, legitima quaedam est accellio commendationis tuae: nec ea vulgaris, sed cum aliquo insigni indicio meae erga te beneuolentiae. Tu modo ineptias istas,& delideria Vrbis & urbanitatis dea pone: & quo colitio prosectus es id assiduitate Si virtute consequerc. Hoc tibi ta igno- is scemus nos amici, quam ignouerunt Medeae, quae Corinthi arcem altam habebat matronae opulentae optimates: quibus illa manibus gypsatii simis persuasit, ne sibi illae vitio Verterent, quod abesset a patria. Nam xiv LTi suam rem bene gessere & publicam patria procul: Multi qui domi aetatem agerent, propterea sunt improbati. Quo in num cro tu certe fuisses, nisi te extrusissemus. Sed plura scribemus alias . tu qui caeteris cauere didicisti in Britannia ne ab essedariis decipiaris, caveto: & quando Medaeam agere coepi, illud semper memento, QS i ipse sibi sapiens prodesse nequit, nequicquam
79쪽
76 Epist. ad M. Marium, & alios
E c o te commendare non desisto: sed quid proficiam ex te scire cupio. Spem maximam habeo in Balbo: ad quem de te diligentissime & saepissime scribo. Illud soleo omirari, non m c toties accipere tuas literas,quoties a QJratre mihi asseruntur. In Britannia nihil esse audio neque auri, neque argenti. id si ita est, essedum aliquod suadeo rapias, S ad nos quam primum recurras. sin aute sine Britannia tamen) assequi id quod volumus, possumus: perfice ut sis in familiaribus Caesaris. multum enim te in eo frater adiuvabit meus multum Balbus: sed mihi crede tuus pudor & labor plurimum. Imperatorem liberalissimum habes, aetatem opportunissimam, commedationem certe sngulares ut tibi unum timendum fit,ne ipse tibi defuisse videare. Vale.
s C R I p s i T ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse similiarem propter occupationes suas, sed certe fore. Cui quide ego rescripsi quam mihi gratum esset , futurum, si quam plurimum in te studii, officii, liberalitatis suae contulisset. sed ex tuis literis cognoui praeproperam quandam festinationem tuam:&simul sum admiratus, cur Tribunatus com moda, dempto praesertim labore militiae, contempscris. Querar cum Vacerra & Manilio: nam Cornelio nihil audeo dicere: cuius tu periculo stultus es quando te ab co sapere didicisse profiteris. Quin tu urges istam occasione & facultatem, qua melior nunquam reperietur. Quod scribis de illo Praeliano iureconsulto, ego te ei non desino commendare. scribit etiam ipse mihi, te sibi gratias agere debere. de eo quid sit, cura ut sciam. Ego vestras Britannicas literas expecto. Vale.
I A N D I v ignoro quid agas: nihil cnim scribis: neque ego ad te his duobus mesbus scripseram, quia cum QAratre meo non eras: quo mitterem,aut cui darem, nescieba. Cupio scire quid agas,& ubi sis hyematurus: equidem velim cum Caesare: sed ad eum propter cius occupationes nihil sum ausus scribere: ad Balbum tamen scripsi. Tu tibi deesse noli serius potius ad nos, dum plenior. Quod huc properes, nihil est, praesertim Vacerra mortuo. sed tibi consilium non deest. quid constitueris, cupio scire. Cn. Octauius,tuus familiaris, summo genere natus, terrae filius, is me, quia scit tuum familiarem esse crebro ad coenam inuitat: adhuc non potuit perducere: sed mihi tamen gratum est. Vale.
LEGi tuas literas: ex quibus intellexi te Caesari nostro valde iureconsultum videri. Est quod gaudeas te in ista loca venisse, ubi aliquid sapere viderere. Quod si in Britanniam quoque profectus esses, prosectὁ nemo in illa tanta insula peritior te fuisset. Ueruntamen frideamus licet: sum enim a te inuitatus subinvideo tibi, ultro te etiam ac-io certitum ab eo, ad quem caeteri, non propter eius superbiam, sed propter occupationem, aspirare no possunt. Sed tu in ista epistola, nihil mihi scripsisti de tuis rebus, quae mehercule mihi non minori curae sunt quam meae. Valde metuo, ne frigeas in hybernis: quamobrem camino luculento utendum censeo. Idem &Mutio & Manilio placebat, praesertim qui sagis non abundares: quanquam vos nuc istic satis calere audio: quo quidem nuntio valde mehercule de te timueram. Sed tu in re militari multo escautior, quam in aduocationibus:qui neque in Oceano natare volucris studiolistimus homo natadi: neque spectare essedarios, quem antea ne Andabatam quidem defraudare poteramus. Sed iam satis iocati sumus. Ego de te ad Caesarem quam diligenter scripserim, tute scis: quam saepe, ego. Sed mehcrcule iam intermiseram, ne vidcrct liberalissimi hominis mesque amantissimi voluntati erga me dissidere. Sed tamen his ii iareris, quas proxime dedi, putaui esse hominem commonendum. id feci. Quid prosecerim, facias me velim certiorem,& simul de toto statu tuo consiliisque omnibus:kire enim cupio,quid agas, quid expectes, quam longum istum tuum discessum a nobis
80쪽
suturum putes. sic enim tibi persuadeas velim,vnum mihi esse latium quare Acilius possim pati te esse suae nobis si tibi esse id emolumento sciam. sua aute id non est, ibit
duobus nobis est stultius: me, qui te non Romam attraham : te, qui non huc aduoles. Vna mehercule nostra vel severa vel iocosa congressio pluris erit, quam non modo hostes, sed etiam fratres nostri Edui. Quare omnibus de rebus fac ut quam primum sciar
aut consolando, aut consilio, aut re iuuero. Vale.
Nisi ante Roma prosectus esses, nunc eam certe relinqueres. quis enim tot interre-
snis iureconsultum desiderat ρ Ego omnibus, unde petitur, hoc consilii dederim, ut a singulis interregibus binas aduocationes postulent. Satisne tibi videor abs te ius ciuile didicisse ρ Sed heus tu, quid agis ecquid fit Video enim te iam iocari per literas . laaec signa meliora sunt, quam in meo Tusculano. sed quid sit, scire cupio. Consuli quidem te a Caesare scribis: sed ego tibi ab illo consuli mallem. quod si aut fit, aut futurum putas perser istam militiam,& permanc: ego enim desiderium tui spe tuorum commodorum cosolabor. Sin ista sunt inaniora, recipe te ad nos: nam aut erit hic aliquid aliqua lo: aut si minus, una mehercule collocutio nostra pluris crit,quam omnes Samarobrinae. leniqueste cito retuleris, sermo nullus erit: sim frustra diutius abfueris, non , modo Laberium, sed etiam sodalem nostrum Valerium pcrtimesco: mira cnim persona induci potes Britannici iureconsulti. Haec non rideo, quantiis tu rideas: sed de re seuerissima tecum, ut soleo, iocor. Remoto ioco tibi hoc amicissimo animo praecipio, ut si illic mea comendatione tuam dignitatem obtinebis, perseras nostri desiderium, honestatem & facultates tuas augeas. sin autem ista frigcbunt, recipias te ad nos. omnia tamen quae vis, & tua virtute prosccto, &nostro summo erga te studio conse- qucre. Vale.
MIRABAR quid esset, quod tu mihi literas mittere intermisisses. indicauit mihi Pa-sa meus Epicureum te esse factum. O' castra praeclara: quid tu secisses, si te Tarentum,& non Samarobrinam misissem ρ iam tum mihi non placcbas, cum idem iniucbare, i. quod & Titius familiaris meus. Sed quonam modo ius ciuile defendes, cum omnia tua causa facias non ciuium ubi porro illa erit sermula fiduciae, v T inter bonos, bene agier oportet3 Quis enim cst bonus, qui facit nihil, nisi sua causar quod ius statues comuni diuidundo, cum commune nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur Z quomodo aute tibi placebit Iouem lapidem iurare, cum scias Iouem iratum esse nemini poste ρ Quid fiet porro populo Vlubrano, si tu statueris πιλιτεμὰθ non oporteret Quare si plane a nobis deficis, moleste sero: sin Pasae assentari commodum est, ignosco: modo scribas aliquando ad nos quid agas, &a nobis quid agi, quid fieri,aut curari velis. Vale.
is ADEONE mciniustum esse cxistimasti, ut tibi irascerer, quὀd parum mihi constans, de nimium cupidus decedendi viderere, ob camque causam me arbitrarere literas ad te iandiu non misi flee Mihi perturbatio animi tui, quam primis literis pcrspiciebam, molestia attulit: neque alia fuit ulla causa intermissionis literarum, nisi quod ubi esses, plane nesciebam. Hic tu me etiam insimulas, nec satisfactionem meam accipis. Audi mi Testa: virum superbiore te pecunia facit, an quod te imperator consuliteMoriar, ni quae tua gloria est puto te malle a Caesare consuli,quam inaurari. Si vero utrun que est: quis te feret praeter me, qui omnia serre possum Sed ut ad rem redeam, te illic inuitum non esse vehementer gaudeo: & ut illud crat molestum,sic hoc est iucudum.
Tantum metuo, ne artificium tuum tibi parum prosit. nam, ut audio, istic Non ex iure manu consertum,sed magc ferro
iε Rem repetunt. Et tu soles ad vim faciundam adhiberi Neque est, quod illam exce-
