Opera M. Tullij Ciceronis Tomus tertius operum M. Tullii Ciceronis, omnes eius epistolas complectens. Epistolarum libros 15, ad diuersos missarum inter quos vnus est M. Caelii ad Ciceronem quos omnes recentiores nouo, & parum illis apto nomine famili

발행: 1554년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

88 Epist. Celii ad Ciceronem

siquid volueris gratificari. nemo enim necessitudine & amicitia te dcterritum ab ossicio dicet. Illud mihi occurrit quod inter postulatione & nominis delationem uxor a Dolabella discessit. Quid mihi discedens madaris memini: quid ego tibi scripserina te non arbitror oblitum. Non est iam tempus plura narrandi. Vnu illud monere te pos sum: si res tibi non displicebit, tamen hoc tempore nihil de tua voluntate ostendas, expectes quemadmodum excat ex hac causa, nequa inuidiosum tibi sit, seminarit. porro significatio ulla si intercesserit, clarius quam deceat aut expediat, fiat. Neque ille tacere cam rem poterit, quae suae spei tam opportuna acciderit, quaeque in negotio confici edo tanto illustrior erit:cum praesertim is sit, qui si perniciolum sciret esse loqui de hac re, vix tamen se contineret. Popeius dicitur valde pro Appio laborare, ut etiam putent alterutrum de filiis ad te missuru Hic nos omneis absoluimus: & hercule consecta omnia foeda & inhonesta sunt. Consules autem habemus summa diligentia:adhuc s. c. nisi de seriis Latinis, nullum facere potuerunt. Curioni nostro Tribunatus conglaciat. sed dici non potest, quomodo hic omnia iaceant. Nisi ego cum tabernariis & aquariis pugnarem, veternus ciuitatem occupasset. Si Parthi vos nihil calfaciunnos illa frigore frigescimus. Tamen quoquo modo hic omnia iaceant, potuit sine Pam this. Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum amisit, hoc sic nuntiatum est. Quod tibi supra scripsi Curionem frigere: iam calet. nam feruentissimc concerpitur. bellislime enim, quia de intercalando non obtinuerat, transfugit ad populum, & pro Caesare loqui coepit, legemque viariam non distina item agrariae Rulli, & alimetariam, quas iubet AEdiles metiri, iactauit. Hoc nondum secerat, cum priorem epistolae partem scripsi. Amabo te, siquid quod opus fuerit, Appio facies, ponito me in gratiam. De Dolabella integrum tibi reserues, suadeo: & huic rci, de qua loquor, & dignit ti tuae, aequitatisque opinioni hoc ita facere expedit. Turpe tibi erit pantherarii greges me non habere. Vale.

M. CELIUS M. CICERONI S. D.

Q v k M cito tu istinc decedere cupias, nescio: ego quidem eo magis, quo adhuc sce licius rem gessisti. Dum istic eris, de belli Parthici periculo cruciabor, ne hunc risum meum nactus aliqui perturbcnt. Brcuiores has literas propcranti publicanorum tabellario subito dedi: tuo liberto pluribus verbis scriptas pridie dedera. Res a uicin nouae nullae sane acciderunt nisi haec vis tibi scribi, quae certe vis: Cornificius adolescens Orestillae filiam sibi despondit. Paula Valeria soror Triarii diuortium sine causa, quo

die vire prouincia venturus erat, secit. Nuptura est D. Brutomondum retulerat. Multa in hoc genere incredibilia te absente acciderunt. Ser. Ocella nemini persuasset se moechii esse nisi triduo bis deprehensus esset. quaeris ubiρ ubi hercule ego minime vellem. relinquo tibi, quod ab aliis quaeras: neque enim displicet mihi imperatorem singulos percontari cum qua sit aliquis deprehensus. Vale.

M. CELIUS M. CICERONI S. D.

Ετ si de Repub. quae tibi scribam, habeo: tamen nihil, quo magis gavisurum te putem, habeo quam hoc. Scito C. Sempronium Rusum, rusum, mel, ac delicias tuas, calumniam maximo plausu tulisse. Quaeris, qua in causa ZM. Tuccium accusatorem suu post ludos Romanos reum lege Plotia de vi secit: hoc consilio, quod videbat, si extraordinarius nemo reus accessisset, libi hoc anno causam esse dicendam. dubium porro illi non erat quid futurum esset. nemini hoc deserre munusculu maluit, quam suo accusatori. Itaquesne ullo subscriptore descendit, se Tuccium reum fecit. At ego,simul atque audiui, inuocatus ad subsellia rei accurro: surgo neque verbum de re facio: totuSempronium usque eὁ perago, ut Vestorium quoque interponam, & illam fabulam narrem,quemadmodum tibi pro beneficio dederit, siquid in iniuriis suis esset quo Vestorius teneretur. Haec quoque magna nunc contentio sorti tenet. M. Servilius pos quam ut coeperat, omnibus in rebus turbarat, nec quod non venderet, quicquam reli- is

92쪽

Lib. VIII. 89

querat: maxima nobis traditus erat inuidia: neque Laterensis praetor, postulante pausania, nobis patronis, quo ea pecunia peruenisset, recipere voluit. Quod Pilius necessarius Attici nostri de repetundis eum postulauit: magna illico fama surrexit,&de damnatione seruenter loqui est coeptum . Quo vento proiicitur Appius minor, ut impli-cci, pccuniam ex bonis paternis peruenisse ad Seruilium, praeuaricationisque causam diceret depositumus xxx xi. Admiraris amentiam:quid si actiones stultissimas quid si nefarias patris consessiones audissese Mittit in consilium eosdem illos,qui liteis aestimarant, iudices. Cum aequo numero sententiae fuissent, Laterensis leges ignoras pronuntiauit quod singuli ordines iudicassent: & ad extremum ut solet, ait, Resera. Postis quam discessit, & pro absoluto Seruilius haberi coeptus, legisque unum de cetesimum caput legit, in quo ita erat, o D eorum iudicum maior pars iudicarit, id ius ratum csto: in tabulas absolutum non retulit, ordinum iudicia perscripsit. postulantc rursus Appio, cum L. Lollio transegit, & se relaturum dixit. Sic nunc neque absolutus, neque damnatus Seruilius de repetudis saucius Pilio tradetur. Nam de diuinatione Appius, cum calumniam iurasset, contendere ausus non est Pilioque cessit: & ipse de pecuniis repetudis a Seruiliis est postulatus, &praeterea de vi reatus a quodam suo emis sario est factus. Recte hoc par habet. Quod ad Rem p. pertinet, omnino multis diebus expcctatione Galliarum actum nihil est. Aliquando tame, saepe re dilata, δἰ grauiter acta, & plane perspecta Cn. Pompeii voluntate in eam partem, ut eum decedere post Calend. Mart. placeret, s. c. quod tibi misi, factum est, authoritatcsque perscriptae. M s. c. authoritates. Prid. Cal. Oct. in aede Apollinis. scribendo affuerunt, L. Domitius Cn. F. AEnobarbus, Qxaecilius QJ. Metellus Pius Scipio, L. Iulius L. F. Pona.

Annalis C. Septimius T. F. Quirina, C. Luceius C. F. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. F. Pop. Curio, L. Aticius L.F. An. Capito, M. Oppius M. F. Terentina. Quod M. Marcellus cos. V.F. de prouinciis consularibus: D. E. R. I. C. uti L. Paulus,C. Marcellusc o s s. cum magistratum iniissent ad Cal. Mart. quae in suo magistratu suturae cisent, de consularibus prouinciis ad Senatum referrent, iacue quid prius ex Calend. Mart. neue quid coniunctim de ea re referretur a Consulibus : utique eius rei causa per dies comitiales Senatum haberent, S. QF. saccrent: de cum de ea re ad Senatum reserretur a Consulibus, eorum qui in c c c. iudicibus essent, sex adducere liceret: siquid de ea re ad populum pleb cmuc lato opus esset, ut Scr. Sulpitius, M. Marcellus Co s s. Praett.

Tribb. pl. quibus corum videretur, ad populum, plebcmue serrent: quod ii non tuli Lsent, uti quicunque deinceps essent, ad populum plebem ue ferrent. S. C. A. Prid. Calcn. Oct. in aede Apollinis. scribendo affuerunt, L. Domitius Cn. F. AEnobarbus, Caecilius Q F. Metellus Pius Scipio, L. Iulius L. F. Pona. Annalis, C. Septimius T. F.

Quirina, C. Scribonius C. F. Pop. Curio, L. Atteius L.F. An. Capito M. Oppius M. F. Terentina. Quod M.Marcellus c o s.V.F. de prouinciis: D. E. R. I. C. Sc natu existimare neminem eorum, qui potestatem habent intercedendi. impediendi, moram afferre oportere, quo minus de Repub. quam primum ad Senatum reserri, S. C. fieri possit: qui impedierit, cum Senatu existimare contra Rempub. secisse: siquis huic s. c. intercesserit: Senatui placere, authoritatem perscribi, & de ea re ad Senatu, populumque referri. Huic s. c. intercessit C. Celius, L. Vicinius, P. Cornelius, C. Vibius Pansa. 3 Item Senatui placcre, de militibus, qui in exercitu C. Caesaris sunt, qui eorum stipendia emerita causas, quibus de causis missi fieri debeant, habeant ad hunc ordincni referri, ut eorum ratio habeatur, causaeque cognoscantur. Siquis huic s. c. intercessierit: Scnatui placere, authoritatem perscribi, & de ea re ad Senatum, populumque reserri. Huic s. c. intercessit C.Celius, C. Pansa Tribb. pl. Itemque Senatui placere, in Ciliciam prouinciam,mque u III. reliquas prouincias, quas Praetorii pro Praetore obtinerent, eos qui Praetores suerunt, neque in prouincia cum imperio fuerunt, quos eorum ex s .c . cum imperio in prouincias pro Praetore mitti oporteret, eos sortito in prouin-

93쪽

9o Epist. Celii ad Ciceronem

cias mitti placere. Si ex eo numero, quos s. c. in prouincias ire oporteret, ad numerum non essent, qui in eas prouincias proficiscerentur: tum, uti quodque collegi ii primum Praetorii suisset, neque in prouincias profecti est ciat, ita sorte in prouincias pro- sciscerentur. Si ad numerum ii non essent: tunc deinceps proximi cuiusque collegii, qui Praetores fuissent, neque in prouincias profecti essent, in sortem coniiccretur,quoad is numerus effectus esset, quem ad numerum in prouincias mitti opocteret. Siquis huic s. c. intercessistet authoritas perscriberetur.Huic s. c. intercessit C.Celius C. Pansa Tribb. pl. iLLA praeterea Cn. Pompeii sunt animaduersa, quae maxime confidentiam attulerunt hominibus, ut diceret se ante Calend. Mart. non posse sinc iniuria de prouinciis Caesaris statuere: post Cal. Mart. se non dubitaturum. Cum interrogaretur, siqui tum intercederent: dixit hoc nihil interesse, utrum Caesar Senatui dicto audiens futurus non esset, an pararet, qui Senatum decernere non pateretur. Quid si, inquit alius,&Consul esse, & exercitum habcre volet At ille quam clementer, Quid, si filius ii meus sustem mihi impingere volet E His vocibus, ut existimarent homines Pompeio cum Caesare esse negotium, essecit. Itaque iam, ut video, alterutram ad conditionem descendcre vult Caesar, ut aut manear, neque hoc anno sui ratio habeatur: aut si designari poterit decedat. Curio se contra eum totum parat:quid assequi possit, nescio. Illud video bene sentientem, etsi nihil essecerit cadere non posse. Me tractat liberaliter:& mihi suo munere negotium imposuit. Nam si mihi non dedisset eas, quae ad ludos ei aduectae erant Asricanae: potuit supersederi. Nunc quando dare nccesse est:velim tibi curae sit quod a te semper petii ut aliquid istinc bestiarum habeamus: Sitianamque syngrapham tibi commendo. Libertum Philonem istuc misi,& Diogenem Graecum, quibus mandata At literas ad te dedi:eos tibi & re de qua misi,velim curae habeas. nam quam veheriacter ad me pertineat,in iis, quas tibi illi reddent, Iiteris, descripsi. Vale. ic

M. C E L l V S M. CICERONI S. D.

s i c tu, inquis, Hirrum tractasti e Immo si scias quam facile, quam ne contentionis quidem minimae fuerit, pudeat te ausum illum unquam esse incedere tanquam tuum competitorem. Post repulsam vero risus iacit : ciuem bonum ludit, & cotra Caesarem sententias dicit: expectationcm corripit:Curionem prorsus non mediocriter obiurgatus. hac repulsa se m utauit. Praeterea qui nunquam in foro apparuerit, non multum in

iudiciis versatus sit, agit causam liberaliter, sed raro post meridie. De prouinciis quod tibi scripseram Idib. Sext. actum iri, interpellat iudicium Marcelli cos. des. in Cal.

reiecta causi est. ne frequentiam quidem efficere potuerant. Has literas ad iii I. Non.

Sept. dedi, cum ad eam diem ne profligatum quidem quicquam esset. Vt video, causa i haec integra in proximum annum transseretur: & quantum diuino, relinquendus tibi erit, qui prouinciam obtineat. Nam non expedictur successio. quando Galliae, quae habent intercessorem, in eandem conditionem quam caeterae prouinciae, vocantur. Hoc

mihi non est dubium: quo tibi magis scripsi, ut ad hunc euentum te parares. Fere literis omnibus tibi de panthcris scripsi, turpe tibi erit, Patischum Curioni decem misisse,ic non multis partibus plureis. quas ipsis Curio mihi, & alias Asticanas decem donauit, ne putes illum tantum praedia rustica dare scire. Tu, si modo memoria tenueris, & Cibyratas accersieris itemque in Pamphyliam literas miseris snam ibi plureis capi aiunt quod voles escies. Hoc vehemetius laboro nunc, quod seorsum a collega puto mihi omnia paranda. Amabo te, impera tibi: hoc cura. Soles libenter, ut ego, ma- igiorem partcm nihil curare. In hoc negotio nulla tua, nisi loque di, cura est,hoc est imperandi & mandandi. Nam simul atque erunt captae: qui alant eas & deportent, habes eos quos ad Sitianam syngrapham misi. puto etiam, si ullam spem mihi literis ostenderis, me tuo missurum alios. M. Fetidium equitem Romanum, amici mei filium bonum & strenuum adolescentem, qui ad suum negotium istuc venit, tibi commendo:& te rogo ut eum in tuorum numero habeas. Afros quos fructuarios habent ciui-

94쪽

Lib. VIII.

tates,vult tuo beneficio, quod tibi sacile & honestum factu est, immunes csse gratos &bonos viros tibi obligaris. Nolo te putare Fauonium a columnariis praetcritum cose: optimus quisque cum non fecit. Pompeius tuus non aperte Caesarem vetat prouinciam tenere cum exercitu,& Consulem esse:tamen hanc sententiam dixit nullum hoc tempore s. c. saciendum: Scipio hanc, ut Cal. Mart. de prouinciis Galliis neu quidi, conium lina res erretur. Contristavit haec sententia Balbum Cornelium: & scio eum

conquestum esse cum Scipione. Calidius in desensione sua fuit disertissimu in accusatione satis frigidus. Vale.

CELI vs M. CICERONI

s A N Euv A M literis C. Cassii & Dciotari sumus comoti. nam Cassius cis Euphratem copias Parthorum esse scripsit: Deiotarus, prosectas per Comagenem in prouinciam nostram. Ego quidem praecipuum metum, quod ad te attincbat, habui, qui scirem quam paratus ab exercitu esses, ncquod hic tumultus dignitati tuae periculum aD serrct. nam de vita, si paratior ab exercitu esses, timuissem. nunc haec exiguitas copiarurecessctum, non dimicationem mihi tuam praesagiebat. Hoc quomodo acciperent homines,quam probabilis necessitas sutura eslset, vereor etiam nuc: neque prius desinam formidare, quam tetigisse te Italiam audiero. Sed de Parthorum transitu nuntii varios

sermones excitarunt: alius enim Pompeium mittedum,alius ab Urbe non remoue dum, alius Caesarem cum suo excrcitu, alius Consules, nemo tamen ex S.C. priuatos. Consules autem, quia verentur ne illud s. c. fiat, ut paludati cxcant, aut contumeliose. praeter eos ad alium res transseratur, omnino Senatum haberi nolunt: usque e vi parum diligentes in Repub. videantur. sed honeste, siue negligentia,sive inertia est, huc ille quem proposui, metus latet sub hac temperatiae existimatione, nolle prouinciam. A te literae non venerunt: & nisi Deiotari subsecutae essent, in eam opinionem Cassius venerat, quae diripuisset ipse, ut viderentur a Maoste vastata: finxisse bellum, & Arabas in prouinciam immisisse, eosque Parthos esse, Senatui renuntiasse. Quare tibi suadeo, quicunque est istic status rerum, diligenter Si caute perscribas: nc aut uctificatus alicui 3 dicaris, aut aliquid, quod reserret scire, reticuisse. Nunc exitus est anni: nam ego has literas ad x m s. Calend. Decemb. scripsi. plane nihil video ante Cal. Ian. agi posse. nosti Marcellum, quam tardus, & parum efficax sit: itemque Seruium, quam cunctator. Cuiusmodi putas hos esse aut qui id quod nolint, conficere posse,qui quae cupiunt, ta-mcn ita frigide agunt, ut nolle existimetur Nouis magistratibus autem, si Parthicum bellum erit, haec causa primos menses occupabit. sin autem aut non erit illic bellum: aut latum erit,ut vos, aut successores paruis additis copiis sustinere possint: Curionem video se dupliciter iactaturum: primum, ut aliquid Caesari adimat: inde, ut aliquid P peio tribuat, quod uis, quamliber tenue, munusculum. Paulus porro non humane de prouincia loquitur. huius cupiditati occursurus est Furnius noster: plureis suspicari

non possum. Haec noui. alia quae possunt accidere, non cerno. Multa tempus afferre, &praeparata multa scio. Sed intra fines hos,quaecunque acciderint, vertentur. Illud ad

do, actiones C. Curionis de agro Campano. de quo negant Caesarcin laborare: sed P peium valde velle, ne vacuus aduenienti Caesari palcat. Quod ad tuum dcccssum attinet, illud tibi no possum polliceri, me curaturum ut tibi succedatur: illud certe prae stabo nequid amplius prorogetur. Tui consilii est stempus, si Senatus coget, si honeste a nobis recusari non poterit velisne perseuerare: mei officii est, meminisse,qua ob testatione decedens mihi, ne paterer fieri, mandaris. Vale.

M. CELIUS M. CICERONI S. D.

NON D t v, sed acriter nos tuae supplicationes torserunt. Incidcramus enim in dis- cilcm nodii. Nam Curio tui cupidissimus, cui omnibus rationibus comitiales eripiebantur,ncgabat se ullo modo pati posse, decerni supplicationes: ne siquid furore Pauliues adeptus cisci boni, sua culpa vidcretur amisisse, & praeuaricator causae publicae existi-

95쪽

9a Epist. Celii ad Ciceronem

marctur. Itaque ad pactionem descendimus:& confirmarunt Cosules, se his supplicationibus in hunc annum non usuros. Plane, quod utrisque Consulibus gratias agas est: Paulo magis certe . nam Marcellus sic respondit ei, spem in istis supplicationibus non habere: Paulus se omnino in hunc annum non edicturum. Renuntiatum nobis crat Hirrum diutius dicturum: prendimus eum: non modo non fecit, sed cum dehostibus agerctur,& posset re impedire, si ut numeraretur, postularct, taCuit. Tantum Catoni assensus est, qui de te iam locutus honorifice, non decrerat se eplicationes. Tertius ad hos Fauonius acccssit. Quare pro cuiusque natura & instituto gratiae sunt agendae: his, quod tantum voluntatem ostenderunt pro sentcntia, cum impedire possent, non pugnarunt: Curioni vero quod de suarum actionum cursu tua causa deflexit. Na Fur- 1 nius & hcntulus, ut debuerunt, quasi corum res esset,una nobiscum circumierunt & laborarunt. Balbi quoque Cornelii operam & sedulitatem laudare possum . nam cum Curione vehemeter locutus est: & eum, si aliter secisset, iniuriam Caesari facturum dixit : tum eius fidem in suspicionem adduxit. Decrerant, qui inique transigi volebant, Domitii, Scipiones. quibus hac re ad intcrcessionem euocandam interpcllantibus,venustissime Curio respondit,se eo libentius non intercedere quod quosdam qui decer-ncrciat, videret confici nolle. Quod ad Rempub. attinet, in unam causam omnis contentio coniecta est: de prouinciis inquam adhuc. Incubuisse cum Senatu Pompeius vidctur, ut Caesar ante Id. Nouemb. dcccdat. Curio omnia potius subire constituit, 'quam id pati: caeteras suas abiecit actiones. Nostri porro, quos tu bene nosti, ad extre- nmum certamen rem deduccre non audent. Scena rei totius haec, Pompeius tanquam

Caesarem non impugnet sed quod illi aequum putet, constituat, ait Curionem quaerere discordias. Valde autem non vult,& plane timet Caesarem cos. designari prius quam exercitum & prouinciam tradiderit. Accipitur satis male a Curione:& totus eius secu-dus consulatus exagitatur. Hoc tibi dico si omnibus rebus prement Curionem, Caesar defendetur: intercei rem si quod videntur)reformidabunt, Caesar,quoad volet, manebit. Quam quisque sententiam dixerit, in commetario cst rerum urbanarum: e quo tu, quae digna sunt, selige: multa trans, in primis ludorum explosiones: & stinerum,&caeterarum ineptiarum plura habet inutilia. Denique malo in hanc partem errare, ut quae n on desideras, audias, quam quicquam, quod opus est, praetermittatur. Tibi cu- μraesuli se de Siliano negotio, gaudeo. Sed quando suspicaris minus certa fide eos tibi

visos, tanquam procurator sic agas, rogo. Vale.

M. CELIUS M. CICERONI s. D.

P v D E T me tibi confiteri, & queri de Appii hominis ingratissimi iniuriis, qui me odiise quia magna mihi debebat beneficia, coepit:& cum homo auarus,ut ea solucreti sibi imperare non posset, occultum bellum mihi indixit ita occultum tamen, ut multi mihi renuntiaret, & ipse facile animaduerterem, male eum de me cogitare. Posteaquam vero compericum collegium tentasse, deinde aperte cum quibusdam locutum, cum L. Domitio, ut nunc est, mihi inimicissimo homine deliberare velle, hoc munusculum deserre Cn. Popeio: ipsum reprehenderem,& ab eo deprccarer iniuriam, quem V vitam mihi debere putaram, impetrare a me non potui. Quid ergo est ρ tum quidem cum aliquot amicis, qui testes erant meorum in illum meritorum, locutus sum. Posteaquam illum, ne cui satisiaceret quidem me dignum habere sensti malui collegae eius homini alienissimo mihi,& propter amicitia tuam non aequissimo me obligare, quam illius simiae vultum subire. Id postquam resciit, excanduit, & me causam inimicitiam quaerere clamitauit: quasi,quod mihi in pecunia minus satisfecisset, per hanc speciem simultatis eum consectare r. Postea non destitit accersere palam Scruiti accusatorem, inire cum Domitio consilia. Quibus cum parum procederet, ut vela lege mihi poneret accusatorem: compellari ea lege me voluerunt, qua dicere non poterant. Insolentissimi homines summis Circensibus ludis incis postulandum me lege Scantinia cu-

96쪽

Lib. VIII.

rant. Vix hoc erat Pola elocutus, cum ego Appium Ces. eadem lege postulaui: quod melius caderet nihil vidi: nam sic est a populo,& non infimo quoque approbatum, ut maiorem Appio dolorem fama,quam postulatio attulerit. Praeterea coepi sacellum,in domo quod est,ab eo petere. Conturbat me mora serui huius, qui tibi literas attulit:na acceptis prioribus literis, amplius quadraginta mansit. Qujd tibi scribam nescio:scis Domitio die timori esse. Expecto te valde,& quam primum videre cupio. X te peto, ut meas iniurias perinde doleas ut me existimas & dolere,& tuas ulcisci solere. Vale.

M. C E L I V s M. CICERONI S. D.

cRAτvLOR tibi assinitate viri mediusfidius optimi :nam hoc ego de illo existimo. caetera porrci quibus adhuc ille sibi parum utilis suit,& aetate iam sunt decursa,& con, 33 suetudine atque authoritate tua pudore Tulliae, siqua restabunt, confido celeriter sublatum iri. non est enim pugnax in vitiis, neque hebes ad id,quod melius sit, intelligendum . deinde quod maximum est) ego illum valde amo. Vides Cicero Curionem

nostrum lautum intercessionis de prouinciis exitum habuisse: ita cum de intercessione referretur,quae relatio fiebat ex s.c. primaque M. Marcelli sententia pronuntiata eL set, qui agendum cum Tribunis pl. censebat: frequens Senatus in alia omnia iit. Stomacho est scilicet Pompeius Magnus nunc ita languenti, ut vix id, quod sibi placeat, reperiat. transerant illuc,ut ratio esset eius habenda, qui neque exercitum, neque prouincias tradere vellet. quemadmodu hoc Pompeius laturus sit cum cognoscat, quidnam Reipub. suturum sit, si aut non possit, aut non curet, vos senes diuites videritis. Hortensius, cum has literas scripsi, animam agebat. Vale.

N. C E L I v s M. CICERONI S. D.

TANTI non fuit Arsacem capere, Seleuciam expugnare, Ut earum rerum, quae hic

gestae sunt, spectaculo careres. nuquam tibi oculi doluissent, si in repulsa Domitii vultum vidisses. magna illa comitia suerunt: & plane studia ex partium sensu apparuerunt, perpauci necessitudinem secuti, oscium praestiterunt. Itaque mihi est Domitius inimicissimus,ut ne familiare quidem suum,quem nosti, tam oderit quam me: atque eo magis, quod pcr iniuriam sibi putat ereytum, cuius ego author fuerim. Nunc serit tam gavisos homines suum dolorem unumque me studiosiorem Antonii. Nam Cn. Saturninum adolescentem ipse Cn. Domitius reum fecit, si nequam a superiore vita inuidiosum. quod iudicium nunc in expcchatione est, etiam in bona spe, post Sext. Peducet absolutionem. De summa Repub. saepe tibi scripsi me etiamnum pacem non videre:& quo propius ea contentio,quam fieri necesse est, accedit, eo clarius id pericu- tum apparet. Propositum hoc est,de quo qui rerum potiuntur, sunt dimicaturi: quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem Consulem aliter fieri, nisi exercitum &prouincias tradiderit. Caesari autem persuasum est, se saluum esse non posse, si ab exercitu recesserit. seri illam tamen conditioncm Vt ambo cxercitus tradant. Sic illi amo res,& inuidiosa coniunctio non ad occultam recedit obtrectationem, sed ad bellum crumpit: neque mearum rerum quid consilii capiam, reperio: neque dubito quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura. Na mihi cum hominibus his & gratia est &necessitudo: tamen tantum causam illam, non homines odi. Illud te non arbitror sugere, Qv i N homines in dissensione domestica debeant, quandiu ciuiliter sine armis certetur, honestiorem sequi partcm: ubi ad bellum S castra ventum sit, firmiorem : &id melius statuere, quod tutius sit. . In hac discordia video Cn. Pompeium, Senatum, i quique res iudicant, secum habiturum : ad Caesarem omnes qui cum timore aut mala spe Vivant, accessuros:exercitum conserendum non effe. omnino sit spatii sit ad considerandas utriusque copias,& ad eligendam partem. Prope oblitus sum, quod maxime suit scribendum. Scis Appium cos. hic ostenta sacere de lignis & tabulis,de agri modo, de aere alieno acerrimc agerer Persuasum est ei, Censuram lomentum aut nitrum esse. Errare mihi videtur. Nam sordes eluere vult: venas sibi omneis & viscera

97쪽

9 Epist. Celii ad Ciceronem

apcrit. Curre per deos atque homines, & quam primum haec risum vena, lcgis Scantiniae iudicium apud Drusum fieri, Appium de tabulis & signis agere. crede mihi, est properandum. Curio noster sapienter id quod remisit de stipendio Pompeii. secisse existimatur. Ad summam, quaeris quid putem futurum e si alteruter eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas impendere discordias: quas serrum & vis iudicabit. uterque & animo & copiis est paratus. Si sine summo periculo fieri posset, magnu M& iucundum tibi sortuna spectaculum parabit. Vale.

M. C IUS M. CICERONI S. D.

E C QV AN D o tu hominem ineptiorem, quam tuum Cn. Pompeium vidisti, qui tantas turbas, qui tam nugax esset,commoriteecquem autem Caesare nostro acriorem

in rebus gerendis, codem in victoria temperatiorem aut legisti, aut audisti Quid est nunc tibi nostri milites,qui durissimis & frigidissimis locis teterrima hyeme bellu ambulando confecerunt, malis orbiculatis esse pasti videnturi Quid Iam, inquies, gloriose. Imo si scias quam solicitus sum, tum hanc meam gloriam quae ad me nihil pertinet, derideas. quae tibi exponere nisi coram no possum ridque celeriter fore spero: nam me, cum expulissct cx Italia Pona peium, constituit ad Urbem vocare: id quod iam exi- stimo consecti misi maluit Pompeium Brundulii circunsedere. peream, si minima causa est properandi isto mihi quod te videre & omnia intima conferre discupio. Habeo aute quam multae hui vereor, quod solet fieri,ne cum te videro, omnia obliviscar. Sed tam ci quodnam ob scelus iter mihi necessarium retro ad Alpeis versus incidit adeo quod Inti melli in armis sunt, neque de magna causa. Bellienus verna Demetrii, qui ibi cum praesidio erat, Domitium quendam nobilem illic Caesaris hospitem, a contraria factione numis acccptis comprehendit εἰ strangulauit. ciuitas ad arma iit. eo nunc cum quatuor cohortibus mihi per niveis eundu est. Usquequaque, inquis, se Domitii male habent. Vellem quidem Venere prognatus tantum animi habuisset in ve-fro Domitio,quantum ipse catenatus in hoc habuit. Ciceroni p. s.D. Vale. s

M. C E L I V s M. CICERONI s. D.

Ex ANi MATus sum tuis literis: quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti: neque id quid esset perscripsisti: neque non tamen quale esset, quod cogitares aperuisti.

has illico ad te literas scripsi. Per fortunas tuas Cicero, per liberos te oro & obsecro, nequid grauius de salute Si incolumitate tua consulas: nam deos, hominesque, amicitiamque nostram testificor, me neque temere tibi praedixisse, neque temere monuis se, sed postquam Caesarem conuenerim, sententiamque eius, qualis sutura esset parta Victoria, cognouerim, te certiorem secisse. Si existimas eandem rationem fore Caesari in dimittendis aduersariis, & conditionibus serendis, erras. Nihil nisi atrox & saeuum cogitat, atque etiam loquitur. iratus Senatui exiit. his intercessionibus plane incitatus

est. non mehercule erit deprecationi locus. Quare si tibi tu si filius unicus, si domus, si hospes tuae reliquae tibi charae sunt: s aliquid apud te nos, si vir optimus gener tuus valet:

eorum fortunas non debes velle coturbarc, ut eam causam in cuius victorias salus nostra est, odisse aut relinquere cogamur: aut impiam cupiditatem coera salutem tuam

habeamus. Denique illud cogita, quod offensae fuerit, in ista cunctatione te prius subisse: nunc te contra victorem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti: & ad eos sugatos accedere, quos resistenteis sequi nolueris, summae stultitiae est. Vide, ne dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas. Quod si totum tibi persuadere non possvim saltem, dum quid de Hispaniis agamus, scitur, cxpecta: quas tibi nuntio aduentu Caesaris fore nostras. quam isti spem habeant, amissis Hispaniis, nescio. Quod porro tuum consiliu sit ad desperatos accedere, non medias filius reperio . hoc quod tu non dicendo mihi significasti, Caesar audierat: ac simulat- ψque, aue, mihi dixit: statim quid de te audisset exposuit. negaui me scire: sed tamen ab eo petii, ut ad te literas mitteret, quibus maxime ad remanendum commoueri posses.

98쪽

Lib. IX.

Me secum in Hispania ducit. Nam nisi ita saceret, ego prius quam ad urbem accederem, ubicunque cilias, ad te percurrissciri, & hoc a te praescias contendissicm, atque omni vi te retinuissem. Etiam atque etiam mi Cicero cogita, ne te tuosque omneis suntlitus euertas: ne te sciens prudensque eo demittas, unde exitum vides nullii esse. Quod si te aut Voces optimatum commouent, aut nonnullorum hominum insolentiam &iactationem ferre non potes: eligas, censeo aliquod oppidum vacuum albello du haec decernuntur, quae iam erunt consecta.Id si seceris,& ego te sapicnter secisse iudicabo,& Caesarem non offendes. Vale.

M. CE Vs M. CICERONI s. D.

Q E R c o me potius in Hispania suisita tum, quam Formiis, cum tu prosectus es ad p peium e quod utinam aut non in ista parte Appius Claudius, aut non in hac C. Curio: cuius amicitia inc paulatim in hanc perditam causam imposuit. nam mihi sentio bonam mentem iracundia & amore ablatam. Tum tu porro, cum ad te proficiscens noctu Ariminum venissem: dum mihi pacis mandata das ad Caesarem, & mirificum ciuem agis, amici ossicium neglexisti, neque mihi costituisti. Neque haec dico, quod di fidam huic causae: sed crede mihi, perire satius est quam hos videre. Quod si timor vestrae crudelitatis non esset, eiecti iampridem hinc essemus. nam hic nunc praetcr scdnc-ratores paucos nec homo, nec ordo quisquam est, nisi Pompeianus. Equidem iam esse ci, ut maxime plebs, Si qui antea noster fuit, populus, vester esset. Cur hoc, inquisξ im-

Α' mo reliqua expecta. vos inuitos vincere cocgero. irritavi in me Catonem. Vos dormitis, nec haec adhuc mihi videmini intelligere, qua nos pateamus,& qua simus imbecilli. atque hoc nullius praemii spe facia, sed quod apud me plurimum solet valere, doloris atque indignitatis causa. Quid istic facitis praelium expectatis, quod firmissimum cste vestras copias non noui: nostri valde depugnare,& facile algcre, Si esurire consuerunt. Vale.

M. T. CICERONIS EPISTOLARUM AD vΑRRONEM, ET ALIOS LIBER IX. M. T. CICERO M. TERENTIO VARRONI S. D.

x iis literis, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres,& ubi e sis, Cognoui. Quando autem te visuri essemus, nihil sane ex eisdem literis potui suspicari. In spem tam c venio, appropinquare tuum ad-uetum: qui mihi utinam solatio sit . etsi tot, tantisque rebus urgemur, ut nullam alleuationem quisquam non stultissimus sperare debeat. Scd tamen aut tu potes me, aut ego te fortasse aliqua re iuuare: scito enim me, posteaquam in Urbem venerim, rediisse cum veteribus amicis,id est, cum libris nostris in gratiam . etsi non iccirco eorum usum dimiseram, quod iis succenserem, sed quod eorum me suppudebat: videbar enim mihi, cita me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. Ignoscunt mihi, Streuocant in consuetudinem pristinam: teque, quὀd in ea permanseris, sapientiorem quam me dicunt suile. Quamobrem quando placatis his utor, videor sperare debe, re, si te viderim, & ea quae premant, & ea quae impendeant, me facile transiturum. Quamobrem sue in Tusculano, siue in Cumano ad te placcbit, sue quod minime velim Romae: dummodo simul simus, perficiam prosecto, ut id utrique nostrum commodissimum esse vidcatur. Vale.

CiCERO VARRONI S. D.

CANINIus idem tuus,& idem noster, cum ad me peruesperi venisset, & se postridie mane ad te iturum esse dixisset: dixi ei me daturum aliquid mane, & ut peteret

99쪽

96 Epith ad M. Varronem, & alios

rogaui. Conscripsi epistolam noctu: nec ille ad me rediit. oblitum credidi. Attamen cam ipsam cpistolam misissem per meos, nisi audissem ex eodem postridie te mane e Tusculano exiturum. At tibi repente paucis post diebus, cum minime cxpectarem,venit ad me Caninius mane: proficisci ad te statim dixit. Etsi erat εωus illa epistola, prae. 3sertim tantis postea nouis rebus allatis: tamen perire meam lucubrationem nolui, &eam ipsam Caninio dedi. sed cum eo de homine docto, de amantissimo tui, locutus casum, quae pertulisse illum ad te existimo.Tibi autem idcin consilii do, quod mihimet ipsi, vivitemus oculos hominum, si linguas minus facile possumus: qui enim victoria se cfferunt, quasi victos nos intuentur : qui aute victos esse nostros moleste serunt, nos dolent vivere. Quaeres fortasse, cur cum haec in Urbe sint, non absim,quemadmodum tu.Tu enim ipse qui εἰ me & alios prudentia vincis, omnia credo vidisti mihil omnino te sesellit. Quis est tam lynceus, qui in tantis teiacbris nihil offendat, nusquam incurrateac mihi quidem iampridem venitin mentem, bellum esse aliquo exire, ut ea quae agebantur hic, quaeque dicebantur, nec viderem, nec audirc m. scd calumniabar ipse: putabam qui obuia mihi venisset, ut cuique commodum cstat, suspicaturum aut dicturum etiam, si non suspicarctur, Hic aut metuit,& cla re fugit: aut aliquid cogitat.& habet nauem paratam. Denique leuissime qui suspicaretur, δἰ qui sortasse me nouis set optime, putaret me iccirco discedere, quod quosdam homines oculi mei serre non possent. Haec ego suspicans,adhuc Romae maneo: &ta me λελη ό s consuetudo diu turna callum iam obduxit stomacho meo. Habes rationem mei colitii. tibi igitur haec. Censeo latendum tantisper ibidem, dum deseruescat haec gratulatio, & simul dum audiamus quemadmodum negotium consectum sit: consectum enim esse existimo. Magni aute intererit, qui fuerit victoris animus, qui exitus rerum. Quanquam quo me coniectura ducat, habeo: sed expecto tamen. Te vero nolo, nisi ipse rumor iam raticus erit factus, ab Baias venire: erit enim nobis honestius etiam, cum hinc discesserimus, videri venisse in illa loca ploratum potius quam natatum. Sed hφc tu inclius:mo sito stet nobis illud, una vivere in studiis nostris, a quibus antea delectationem modo

petebamus, nunc vero etiam salutem: non dees, liquis adhibere volet non modo ut architectos,verum etiam ut fabros ad aedificandam Rempub. potius libenter accurrere: sin nemo utetur opera, tamen &scribere, & legere s&si minus in curia atque in sero, at in literis & libris ut doctissimi veteres secerunt nauare Reipub.& de moribus ac legibus quaerere. Mihi haec videntur: tu quid sis acturus, de quid tibi placeat, pergratum erit, si ad me scripseris. Vale.

- CICERO VARRONI S. D.

ET si quid scriberem non habebam: tamen amico ad te eunti non potui nihil dare. Quid ergo potissimum scribamequod velle te puto, cito me ad te esse veturum. etsi vide quaeso , satisne rectum sit nos hoc tanto incendio ciuitatis in istis locis esse. Dabi- εmus sermonem iis,qui nesciunt, nobis, quocunque in loco simus,cunde cultum, eun-dcm victum esse. Quid refert tamen in sermonem incidemus. valde id, credo, laborandum est, ne citia omnes in omni genere,& scelerum & flagitiorum volutentur, nostra nobiscum, aut inter nos cessatio vituperetur. Ego vero neglecta barbaroru inscitiate persequar: quantiis enim haec sint misera, quae sunt miserrima, tamcn artes nostrae nescio quo modo nunc ubcriorcs fructus serre videntur, quam olim serebat: siue quia nulla nunc in re alia acquiescimus: siue quod grauitas morbi facit, ut medicinae cgeamus, eaque nunc appareat, cuius vim non sentiebamus, cum valebamus. Sed quid ego haec ad te, cuius domi nascuntur, γλιωκ' ἐις Anihil scilicet, nisi ut rescribens aliquid, me expectares. Sic igitur ficies. Vale.

CICERO VARRONI S. D.

Pεὼ me scitoQΔιοαρον . quapropter si venturus es, scito necesse cil e 1

te venire. sin autem non es, ν αδυνάτων est te venire . Nunc Vide, utra te vinς ma-

100쪽

gis delectet, Xyci μοι ne an haec quam noster Diodorus non cocoquebat. Sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus, loquemur. Hoc etiam est η ' Xρυα πιν δυνα. m. De Costio mihi gratum est: nam id etiam Attico mandaram. Tu si minus ad nos, nos accurremus ad te. si horum in bibliotheca habes nihil deerit. Vale.

Milii vero ad Non. bene maturum videtur sore, neque solum propter Rem p. sed etiam propter anni tempus. Quare diem istum probo: itaque eunde ipse scquar. Con- silii nostri ne si eos quidem qui id secuti non sunt, non poeniteret, nobis poenitendum putarem:secuti enim sumus non spem, sed officium : reliquimus autem non ossicium, sed desperationem: ita verecudiores suimus, quam qui se domo non commouerunt: saniores,quam qui amissis opibus domu non reuerterunt. Sed nihil minus sero, quam scueritatem otiosorum : & quoquo modo res se habct, magis illos vereor qui in bello Occiderunt, quam hos curo, quibus non satisiacimus quia vivimus. Mihi si spatium fuerit in Tusculanum ante Non. veniendi, istic te videbo sin minus, persequar in Cumanum, & ante te certiorem faciam, ut lauatio parata sit. Vale.

CICERO VARRONI S. D.

C A N I N I v s noster me tuis verbis admonuit ut scriberem ad te, siquid esset quod ν putare te scire oportere . Est igitur aduentus in expectationc: ncque tu id ignoras. sed tamen cum ilic scripsisset, ut opinor, si in Alsiense venturum, scripserunt ad eum sui, ne id saceretura ultos ei molestos sore, ipsumque multis: in Pontinum videri commodius eum exire posse. Id ego non intelligebam quid interesset. sed tamen Hircius mihi dixit &se ad eum, & Balbum, & Oppiu scripsisse ut ita sacerct, homines ut cognoudamantes tui. Hoc ego iccirco nosse te volui, ut scires, hospiti si tibi ubi parares, vel potius ubi utrique:quid enim ille facturus, incertum est:& simul ostentavi, me istis esse familiarem,&consiliis eoru interesse. Quod cgo cur nolim nihil video . NON enim est idem serre, siquid serendum est: & probare, siquid probandum non est. Etsi quid non

probem quidem, nescio, praeter initia rerum: nam haec in voluntate suerunt. vidi enim nam tu aberas in nostros amicos cupere bellum, hunc autem non tam cupere, quam non timere. Ergo haec consilii sucrunt, rcliqua necessaria. vincere autem aut hos, aut

illos, necesse est. Scio te semper mecum in luctu fuisse, cum videremus, quam illud

ingens malum alterutrius exercitus ex ducum interitu : tum Vero, extremum malorum omnium esse ciuilis belli victoriam: quam quidem ego etiam illorum timcbam, ad quos veneramus: crudeliter enim otiosis minabantur: eratque iis & tua inuisa voluntas, S mea oratio. Nunc vero si essent nostri potiti, valde intemperantes suissent: erant enim nobis perirati, quali quicquam de nostra salute decreuissemus, quod non idem illis censuissemus: aut quasi utilius Reipub. fuerit, eos etiam ad bestiarum auxilium confugere, quam vel mori vel cum spe fi non optima, at aliqua tamen vivere. At in perturbata Rep .vivimus. quis negat sed haec viderint ii qui nulla sibi subsidia ad ori mneis vitae status parauerunt:huc enim ut venirem, superior longius, quam volui, stu-xit oratio. cum cnim te senapcr magnum hominem duxi, tum quod his tempestatibus es prope solus in portu, fructusque doctrinae pcrcipis eos qui maximi sunt, ut ea considercs,caque tractes, quorum Ss usus,& delectatio est omnibus istorum & actis,&voluptatibus anteponenda. Equidem hos tuos Tusculanenses dies instar esse vitae puto uisenterque omnibus Onancis opes conccsserim,ut mihi liceat vi nulla interpellante , isto modo vivere. Quod nos quoque imitamur, ut possumus, & in nostris studiis libentissime conquiescimus: QF i s cnim hoc non dcderit nobis, ut cum opera n stra patria sue non possit uti, sue nolit, ad eam vitam reuertamur, quam multi docti homines, fortasse non recte,sed tamen multi, ctiam Reip. praeponendam putauerunt Quae igitur studia magnoru hominu sententia vacatione habent etia publici mune-ii ris,iis concedente Rep. cur non abutamure Sed plus facio, quam Caninius mandauit.

SEARCH

MENU NAVIGATION