장음표시 사용
111쪽
io 8 Epist. ad L. Plancum, os alios
quem ad sinem e Vivas, inquis, in literis. an quicquam me aliud agere censes r haud possem vivere, nisi in literis viverem. sed est carum etiam non satietas, sed quidam modus a quibus cum discessi,ctsi minimum mihi est in cana, quod tu unum )σμα Dioni philosopho posuisti: tamen quid potius faciam, priusquam me dormitum conseram, non reperio. Audi reliqua. insta Eutrapellum Cyteris accubuit. In eo igitur, inquis, conuiuio Cicero ille, Quem aspectabant, cuius ob os Graii ora obvertebant sua non ineliercule suspicatus sum illam assere: sed tamcn ne Aristippus quidem ille S craticus erubuit, clim esset obiectum habere eum Laida: Habeo, inquit, Laida: non habeor a Laide. Graece hoc melius: tu si voles, interpretabere. me vero nihil istorum ne iuuenem quidem mouit unquam, nedum senem. Conuiuio delector: ibi loquor si quid quod in solum, ut dicitur:& gemitu in risus maximos transfero. An tu id melius. qui etiam philosophum irriseris/cum ille, siquis quid quaereret,dixisset, coenam te quaerere a mane dixeris. Ille Baro te putabat quaesiturum, unum caelum csset, an innumerabilia . Quid ad te Athercule cama nunquid ad te, ibi praesertim e Sic igitur vivitur: quotidie aliquid legitur aut scribitur, deinde, ne amicis nihil tribuamus, epulamur una non modo non contra legem, si ulla nunc lex cst, sed etiam intra legem,& quidem aliquanto. Quare nihil est quod aduentum nostrum extimescas. non multi cibi hospitem accipies, sed multi ioci. Vale.
M. TV II CICERONI s EPISTOLAR v M
AD L. P L A N C v M, ET ALIOS LIB. X. M. T. CICERO L. PLANCO I M P. COS. DE s. S. D.
T ABF v I proficiscens in Graeciam.&posteaquam de medio cursui Reipub. sum voce reuocatus, nunquam per M. Antonium quietus sui: cuius lata est non insolentia snam id quidem vulgare vitium est sed immanitas, no modo ut vocem, sed ne vultum quidem liberum possit serre cuiusquam. Itaque mihi maxima cura est,no de mea quidem vita, cui satisieci vel aetate, vel factis, vel liquid etiam hoc ad rem pertinet gloria: sed me patria solicitat in primisque mi Plance expectatio Consulatus tui: quae ita toga est,ut optandum sit,ut ponimus ad id lepus Rcip. spiritu ducere. Quae potest enim spes csse in ea Rep. in qua hominis impotentissimi atque intemperantisti- mi armis oppressa sunt omniae& in qua nec Sc natus, nec populus vim habet ullat nec leges vllae sunt, nec iudicia, nec omnino simulachrum aliquod aut vestigium ciuitatisrSed quando acta omnia mitti ad te arbitrabar, nihil crat quod singulis de rebus scriberem. illud autem erat amoris mei, quem a tua pueritia susceptum non seruaui solum, sed etia auxi: monere te atque hortari ut in Rem p. omni cogitatione curaque incum beres. Quae si ad tuum tempus perducitur, sicilis gubernatio est:vt perducatur autem, inamae tum diligentiae est, tum etiam fortunae. Sed & te aliquanto ante svi spero) habebimus:&praeterquam quod Rei p. consulere debemus, tamen tuae dignitati ita fauemus, ut omne nostrum cosilium, studium, officium, operam, laborem, diligentiam ad amplitudinem tuam conseramus: ita facillime &Reipub. quae mihi charissima est, &. amicitiae nostrae, quam sanctissime nobis colendam ruto, inc intelligo satistacturum. Furnium nostrum tanti a te fieri,quantum ipsius humanitas & dignitas postulat, nec miror,& gaudeo: teque hoc existimare volo, quicquid in eum iudicii ossiciique cotu- , teris, id ita me accipere, ut in me ipsum te putem contulisse. Vale.
M. CICERO L. PLANCO I M P. COS. DES. S. D.
M t v M studium honori tuo pro necessitudine nostra no defuisset, si aut tuto in Senatum, aut honeste venire potuissem. Sed nec sine periculo quisquam libere de Rep.
112쪽
senties versari potest in summa impunitate gladiorum mec nostrae dignitatis videtur esse ibi sententiam de Repub. dicere,ubi me & melius,& propius audiat armati, quam Senatores. Quapropter in priuatis rebus nullum neque officium, neque studium meu desiderabis: ne in publicis quidem, siquid erit in quo me interesse necesse sit, unquam
decro, ne cum periculo quidem mco, dignitati tuae. In iis autem rebus quae nihilominus , ut ego ab lim, confici possunt, peto a te ut me rationem habere velis & salutis de dignitatis meae. Vale.
M. CICERO L. PLANCO I M P. COS. DE s. S. D.
c v M ipsum Furnium per se vidi libentissime tum hoc libentius, quod illum audies te videbar audire: nam & in re militari virtutem, de in administranda prouincia iusti tiam,& in omni genere prudentiam mihi tuam exposuit:& praeterea mihi non ignota in consuetudine & familiaritate suauitatem tuam adiurit: praeterea summam erga se
liberalitatem. quae omnia mihi iucunda. hoc extremum etiam gratum suit. Ego Plance necessitudinem constitutam habui cum domo vestra ante aliquato, quam tu natus es: amorem autem erga te ab incunte pueritia tua, confirmata iam aetate familiaritatem, cum studio meo, tum iudicio tuo constitutam. His de causis mirabiliter faveo dignitati tuae: quam mihi tecum statuocta communem. Omnia summa consecutus es virtute duce, comite fortuna: eaque es adeptus adolescens, multis inuidelibus, quos in-
, genio industriaque stegisti. Nunc me amantissimum tui nemini cocedentem, qui tibi vetustate necessitudinis potior possit esse si audies: omnem tibi reliquae vitae dignitate o optimo Reip. statu acquires. Scis profecto nihil enim te sugere potuit suisse quoddam tepus, cum homines existimarent te nimis seruire temporibus. quod ego quoque existimarem, si te ea quae patiebare, probasse etiam arbitrarer . Sed cum intelligere quid sentires: prudeter te arbitrabar videre quid posses. nunc alia ratio est omnium rerum: tuum iudicium est, ἱdque liberii. Consul es designatus, optima aetate, summa eloquentia, maxima orbitate Rei p. virorum talium. Incumbe per deos immortales in eam curam & cogitationem quae tibi summam dignitatem & gloriam afferat. Vnus autem est, hoc praesertim tempore, per tot annos Repub. deuexata, Reip. bene gercitae cursus ad gloriam. Haec amore magis impulsus scribenda ad te putaui, quam quod arbitrarero te monitis & praeceptis mcis egere: sciebam cnim cx iisdem te haec haurire sontibus ex quibus ipse hauseram. quare modum faciam. Hoc tantum significadum putaui, ut potius amorem tibi ostenderem meum, quam ostentarem prudeliam. Interea quae addignitatem tuam pertinere arbitrabor, studiose diligenterque curabo. Vale.
GRATIssi MAE mihi tuae literae suerunt, quas ex Furnii sermone te scripsisse animaduerti. Ego autem praeteriti temporis excusationem affero, quod te prosectum audieram : nec multo ante rediisse scivi, quam ex epistola tua cognoui. nullum enim in te oscium ne minimum quidc, sane maxima culpa videor posse praeterire. In quo tuendo habeo causas plurimas vcl paternae necessitudinis,uci meae a pueritia obstru tiae,vel tui erga me mutui amoris. Quare mi Cicero, quod mea tuaq; patitur aetas, per suade tibi te unum esse, in quo ego colendo patriam mihi constituerim sanctitatem. Omnia igitur tua consilia mihi non magis prudentiae plena, quae summa est, videntur, quam fidelitatis quam ego ex mea conscientia metior. Quare si aut aliter sentirem certe admonitio tua me reprimere: aut si dubitare, hortatio impellere posset, ut id se tu rer quod tu optimum putares. Nunc vero quid est, quod me in aliam partem trahere possitequaecunque in me bona sunt, aut fortunae beneficio tributa aut meo labore parta, etsi a te propter amorem charius sunt aestimata: tamen vel inimicissimi iudicio lata sunt, ut praeter bonam simam nihil desiderare videantur. Quare hoc unum tibi persuade, quatum viribus eniti, costio prouidere, authoritate mouere potuero, hoc omne
Reip. semper futurae Non est ignotus mihi sensus tuus meque si facultas optabilis mihi
113쪽
Πo Epist. ad L. Plancum, & alios
quidem tui praesentis esset, unqua a tuis consiliis discreparem : nec nunc comittam, ut ullum meu iactum reprehendere iure possis. Sum in expectatione omnium reru, quid in Gallia citeriore, quid in Urbe Ian. mense geratur,ut sciam. Interim maximam hic solicitudinem curamque sustineo, ne inter aliena vitia hae gentes nostra mala sua putent occalionem. Quod si perinde ut ipse mereor, mihi successerit:cerre & tibi, cui maxime cupio, & omnibus viris bonis satisfaciam. Fac valeas, meque mutuo diligas.
CICERO PLANCO IMP. COS. DES. S.
B INI A s a te accepi literas eodem exemplo: quod ipsum argumento mihi suit dii gentiae tuae. intellexi enim te laborare, ut ad me tuae expectatissimae literae perferretur.
ex quibus caepi fructum duplice, mihique in comparatione dissicilem ad iudicadum,
amoremne erga me tuum, an animum in Rem p. pluris aestimandum putarem. Est o- , mnino patriae charitas meo quidem iudicio maxima: sed amor voluntatisque coniunctio plus certe habet suavitatis. Itaque comemoratio tua paternae necessitudinis beneuolentiaeque citas,qua erga mea pueritia cotulisses, caeterarumque rerum quae ad ea sententiam pertinebant, incredibile mihi laetitiam attulerat. Rursus declaratio animi tui, que haberes de Re p. quemque habiturus esses, mihi erat iucundillima: eoque maior erat haec laetitia quod ad illa superiora accedebat. Itaque te non hortor solum mi Place,
sed plane etia oro quod feci iis literis,quibus tu humanissime respondisti,ut tota mente, omnique animi impetu in Rem p. incubas. Nihil est quod tibi maiori fructui, gloriaeque esse possit: NE c qui qua ex omnibus rebus humanis est praeclarius aut praestantius, quam de Re p. bene mereri. Adhuc enim patitur tua summa humanitas & sapien- iistia, me quod sentiam, libere dicere: Fortuna suffragante videris res maximas consecutus. quod quanquam sine virtute non potuisses, tame ex maxima parte ea, quae es adeptus, sortunae temporibusque tribuuntur. His temporibus dissicillimis, Reip.quicquid subueneris, id erit totum & proprium tuum. Incredibile est omnium ciuium, latronibus exceptis, odium in Antoniti. Magna spes in te & in tuo exercitu, magna expectatio: cuius per deos gratiae gloriaeque caue tempus amittas. Sic monco, ut filium: sic faveo, ut mihi:lic hortor, ut si pro patria & amicissimum. Vale.
CICERO PLANCO IMP. COS. DE s. s. D.
DAE locutus est Furnius noster de animo tuo in Rem p. ea gratissima suerunt Senatui, populoque R o. probatissima. quae aulcm recitatae sunt literae in Senatu, nequaquam consentire cum Furnii oratione visae sunt. pacis enim author eras, cum collega utuus vir clarissimus a foedissimis latronibus obsideretur. qui aut positis armis pace petere debent: aut, si pugnantes eam postulant, victoria pax, non pactione, parienda est. Sed de pace literae vel Lepidi, vel tuae quam in partem acceptae sint, ex viro optimo fratre tuo,&C. Furnio poteris cognoscere. Me autem impulit tui charitas, ut quanquam nec tibi ipsi consilium deesset,& fratris, Furniique beneuolentia, fidelisque prudentia tibi praesto esset sutura, vellem tamen meae quoque authoritatis pro plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod peruenire. Crede igitur mihi Plance, omneis,quos adhuc gradus dignitatis consecutus sis es aurem adeptus amplissimos eos honorum vocabula habituros, no dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi Ro.& cum Senatus authoritate coniunxeris. Se iunge te quaeso aliquando ab iis, cum qui- nbus te non tuum iudicium, sed temporum vincula coniunxerunt. Complures in perturbatione Reip.Consules dicti:quorum nemo Consularis habitus, nisi qui animo extitit in Rem p. consulari. Talem igitur te esse oportet, qui primum te ab impiorum ciuium tui disimillimoru societate seiungas: deinde te Senatui, bonsque omnibus au- rhorem, principem,ducem praebeas: postrem 6 ut pacem esse iudices non in armis positis sed in abiecto armorum,& seruitutis metu. Haec si & ages &senties, tum eris non modo Consul & consularis, sed magnus etiam Consul & consularis. sin aliter: tum in istis amplissimis nominibus honorum non modo dignitas nulla crit, sed erit summa
114쪽
deformitas. Haec impulsus beneuolentia scripsi paulo seuerius: quae tu in experiendo
ea ratione, quae te digna est,Vera esse cognosces. x ii l. Cal. April.
PLANCVS IMP. COS. DES. CICERONI S. D.
33 p L v R A tibi de meis consiliis scriberem, rationemque omnium rerum redderem verbosius,quo magis iudicares omnia me Rei p. praestitisse, quae & tua exhortatione excepi,& mea afirmatione tibi recepi non minus enim a te probari, quam diligi semper volui: nec te magis in culpa desenserem mihi paraui, quam praedicatore meritorum meorum esse volui sed breuiorem me duae res faciunt: una, quod publicis litcris omnia sum persecutus: altera, quia M. Varisidium, equitem Romanum familiarcna meta, ad te ipsum transire iussi, ex quo omnia cognoscere posses. Non mediusfidius mediocri dolore afficiebar, cum alii occupare possessionem laudis videretur: sed usque mihi temperaui, dum perducerem eo rem,ut dignum aliquid & Consulatu meo, & vestra expectatione efficerem. quod spero, si me fortuna non sesellerit, me consecuturum: i. vi maximo praesidio Reipub. nos suisse & nunc sentiant homines, & in posterum memoria teneant. A te peto, ut dignitati meae se strageris: & quarum rerum spe ad laude me vocasti, harum fructum reliquum facias alacriorem . non minus posse te, quam velle, exploratum mihi est. Fac valeas, meque mutuo diligas.
L. PLANCvs IMP. Cos. DE s. S. D. COSS. PRAE T T. T R I B B. PL. S. P. PL. R.
s i c u i sorte videor diutius&hominum expcctationem &spem Reipub. de mea voluntate tenuisse suspensam,huic prius excusandum me esse arbitror, quam de insequenti officio quicquam ulli pollicendum . non enim praeteritam culpam videri volo
redemisse, sed optimae mentis cogitata iam pridem, maturo tempore enuntiare. Non me praeteribat, in tanta solicitudine hominum, & tam perturbato statu ciuitatis fiuctuosissimam esse professionem bonae voluntatis: magnosque honores ex ea re coptu reis consecutos videbam. Sed cum in eum casum me fortuna demisisset, ut aut celeriter pollicendo magna in spe ad proficiendum impedimenta opponerem : aut si in eo mihi temperauissem, maiores occasiones ad opituladum haberem: expeditius iter c munis salutis, quam meae laudis esse volui. Na quis in ea sortuna, quae mea est, & ab ea vita, quam in me cognita hominibus arbitror,& cum ea spe, quam in manibus habeo, aut sordidum quicquam pati, aut perniciosum concupiscere potest Sed aliquantum nobis temporis, & magni laboris, & multae impensae opus fuit, ut quae Reip. bonisque omnibus pollicercmur, exitu praestaremus: neque ad auxilium patriae nudi cum bona
voluntate, sed cum facultatibus accederemus. Confirmandus erat exercitus nobis magnis saepe praemiis solicitatus, ut ab Repub. potius moderata, quam ab uno infinita speraret. Confirmandae complures ciuitates, quae superiore anno largitionibus, concessionibusque praemiorum erant obligatae : ut εἰ illa vana putarent, & eadem a melioribus authoribus petenda existimarent. Alliciendae etiam volutates reliquorum, qui finitimis prouinciis, exercitibusque praefuerunt: ut potius cum pluribus societatem de- sendendae libertatis iniremus, quam cum paucioribus funestam orbi terrarum victoriam pararemus. Muniendi vero nosmetipsisuimus, aucto exercitu, auxilisque multiplicatis : ut, cum praeserremus sensus aperte, tum etiam inuitis quibusdam sciri quid defensuri essemus non esset periculosum . itaque nunquam dissitebor, multa me, ut ad effectum horum consiliorum peruenirem &simulasse inuitum,&dissimulasse cudo- .lore: quod praematura denuntiatio boni ciuis imparati quam pericu Iosa esset, ex casti collegae vidcbam. Quo nomine etiam C. Furnio legato viro sorti atque strenuo, plura etiam verbo, quam scriptura mandata dedimus: ut & tectius ad vos perferretur, &nos essemus tutiores: quibusque rebus & communem salutem muniri,& nos armari conueniret, praecepimus. Ex quo intelligi potest, cura Reip. summe defendendae iampri- de apud nos excubare. Nunc cum deum bcnignitate ab omni re simus paratiores,non
115쪽
. solum bene si clare de nobis homines, sed explorate iudicare volum us. Legiones habeo quinque sub signis,& sua fide, virtuteque Reipub. coniunctissimas, de nostra libe
ralitate nobis obsequenteis: prouinciam omnium ciuitatum consensu paratissimam,&summa contentione ad officia certantem: equitatus, auxiliorumque tantas copias
quantas hae gentes ad defendendam suam salutem, libertatemque conficere possunt. Ipse ita sum animo paratus vel prouinciam tueri, vel ire quὁRespub. Vocet, vel tradere is exercitum, auxilia, prouinciamque:vt vel omne impetum belli in me conuertere non recusem, si modo meo casu aut coismare patriae salutem, aut periculum morari possim. Haec si iam expeditis omnibus rebus, traquilloque statu ciuitatis polliceor in dano meae laudis, Rcip. commodo laetabor. sin ad societatem integerrimorum εἰ maximorum periculorum accedam, costia mea aequis iudicibus ab obtrectatione invidorum desendenda commendo. Mihi quidem ipsi fructus meritorum meorum in Reip. incolumitate satis magnus est paratus. Eos vero, qui meam authoritatem, de multo magis vestram fidem secuti, nec ulla spe decipi, nec ullo metu terreri potuerunt, ut comme- datos vobis habeatis, petendum videtur. Vale.
PLANCVS IMP. COS. DES. CICERONI s. D.
N a H i L me tibi tenacre scripsisse, aut te caeteris de me frustra reccpisse laetor. Certei, hoc maius habes testimonium amoris mei, quo maturius tibi, quam caeteris, consilia mea voliti esse nota. In dies vero meritorum meorum fieri accessiones, pervidere te
spero, cogniturum magis recipio. Quod ad me attinet mi Cicero sita ab imminentibus malis Resp. me adiuuante liberetur sic honores, praemiaque vestra suspicio, consercnda certe cum immortalitate, ut sine his nihil de meo studio, perseueratiaque sim remissurus. Nisi in multitudine optimorum ciuium impctus animi mei fuerit singularis, de opera praecipua, nihil ad meam dignitate accedere volo se sagatione vestra. Concupisco autem nihil, contraque ipse pugno. sed εἰ temporis, εἰ rei te moderatorem facile patior esse. N i ii i L aut sero, aut exigue a patria ciui tributum potest videri. Exercitum adu i.Calend. Maias Rhodanum traieci: magnis itineribus Viennam equites mille via breuiore praemisi. Ipse si a Lepido non impediar, celeritate satisfaciam. i, sin autem in itinere meo se opposuerit, ad tempus consilium capiam . Copias adduco& genere, de numero, εἰ fidelitate firmissimas. Te, ut diligas me, si mutuo te facturum id scis, rogo. Vale.
CICERO PLANCO IMP. COS. DE s. s. D.
ET si satis ex Fu nio nostro cognoueram quae tua voluntas, quod costium de Rep. esset: tamen lectis tuis literis liquidius de toto sensu tuo iudicaui. Quamobrem quanquam in uno praelio omnis sortuna Rei p. disceptat, squod quidem, cum haec legeres, iam decretum arbitrabar seret tamen ipsa fama, quae de tua voluntate percrebuit, magnam es laudem consecutus. Itaque si Consulcm Romae habuissemus declaratum e
1et a Senatu cum tuis magnis honoribus, quam gratus esset conatus &apparatus tuus. Cuius rei non modo non praeteriit tempus, sed ne maturum quidem etiamnum meo
quidem iudicio fuit. i s ENiM denique honos mihi videri solet, qui non propter spem ii suturi beneficii, sed propter magna merita claris viris desertur de datur. Quare si modo aliqua Respub. in qua honos clucere possit, omnibus, mihi crede, amplissimis honoribus abundabis. i s A v T E M, qui vere appellari potest honos, non inuitamentum ad tempus, sed perpetuae virtutis est praemium. Quamobrem mi Plance incumbe toto pectore ad laudem Hubneni patriae: opitularc collegae innium gentium consensum de incredibilem conspirationem adiuva. Me tuorum consiliorum adiutorem, dignitatis fautorem, omnibus in rebus tibi amicissimum, fidelissimumque cognosces.
ad eas enim causas, quibus inter nos amore sumus, officiis, vetustate coniuncti, patriae charitas accessit: eaque effecit ut tuam vitam ante serrem meae. I ri t. lend.
116쪽
IMM ORTALE is ago tibi gratias, agamque dum vivam: nam relaturum me ais mare non possum. tantis cnim tuis officiis non videor mihi respondere posse nisi sorte ut tu grauissime, disertissimeque scripsist ita sensurus es, ut me referre gratiam putes, cum memoria tenebo. Si de filii tu ζdignitate esset actum, amabilius certe nihil facere potuisses. Primae tuae sentcntiae infinitis cum muneribus, posteriorcs ad tempus, arbitriumque amicorum meorum compositae, oratio assidua &perpetua de me, iurgia cum obtrectatoribus propter me, notissima mihi sunt. Quare non mediocris adhibenda mihi est cura ut Reipub. me ciuem dignum tuis laudibus praestem, in amicitia tua memorem atque gratum. Quod reliquum est, tuum munus tu cre: & me,si quem eis: voluisti, eum exitu, rebusque cognoscis, destiade ac suscipe. Clim Rhodanum c pias traiecissem , fratremque cum tribus millibus equitii praemisissem, ipse iter ad Mu- s linam dirigerem : in itinere de praelio facto, Brutoque & Mutina obsidione liberatis audiui. Aniin aduerti nullum alium receptum Antonium, reliquiasque quae cum eo es sent, habere nisi in his partibus: duasque ei spes esse propositas, unam Lepidi, ipsius alteram exercitus. Quod quaedam pars exercitus non minus furiosa est, quam qui cum Antonio fuerunt, equitatum reuocaui. ipse in Allobrogibus constiti, ut perinde ad omnia paratus essem, ac res me moneret. Si nudus huc se Antonius conseri, facile mihi videor per me sustinere posse, remque publicam ex vestra sententia administrare, ruanuis ab exercitu Lepidi recipiatur. Si vero copiarum aliquid secum adducet, &siecima legio veterana quae nostra opera reuocata cum reliquis est, ad eundem sum- rem redierit: tamen nequid detrimenti sat, dabitur opera a me: Hque me praestiturum spero, dum istinc copiae traiiciantur, coniunctaeque nobiscum facilius perditos opprimant. Hoc tibi spondeo mi Cicero, neque animum, neque diligentiam mihi defuturam. Cupio mehercules nullam residuam solicitudinem csse : sed si lacrit, nec animo, nec beneuolentiae, nec patientiae cuiusquam pro vobis cedam. Do quidem ego operam, ut etiam Lepidum ad huius rei secietatem incitem : omniaque ei obsequia polliceor, si modo Rcmpub. respicere volci. Vtor in hac re adiutoribus, interpretibusque, fratre meo,& Laterense,&Furnio nostro. Non me impedient priuatae offensiones, quominus pro Reipub. salute etiam cum inimicissimo consentiam . quod si nihil profecero, nihilominus maximo sum animo, & maiore fortasse cum gloria vobis satisfa
ciam. Fac valeas, meque mutuo diligas.
E T s i Rei p. causa maxime gaudere debeo, tantum ei te praesidii, tantum opis attulisse extremis pcne temporibus: tamen ita te victorem complectar Rep. recuperata,vi magnam partem mihi laetitiae tua dignitas affert: quam & esse iam, & suturam amplissi- mam intelligo. caue enim putes ullas literas unquam gratiores,quam tuas in Senatu esse recitatas. idque contigit tum meritorum tuorum in Rem p. eximia quadam magnitudine, tum verborum, sententiarumque grauitate. quod mihi quid c minime nouum, qui de te nossem,& tuarum literarum ad me missarum promissa meminissem,& habe-rcm a Furnio nostro tua penitus consita cognita . sed Scnatui maiora visa sunt, quam erant expectata mon quod unquam de tua voluntate dubitasset: sed nec quantum facere posses, nec quo proguedi velles, exploratum satis habebat. Itaque cum ad v ii. Id Apr. mane mihi tuas literas M. Varisidius reddidisset, easque legissem, incredibili gaudiosum clatus. cumque magna multitudo optimorum virorum, & ciuium me de domo deducerer, feci continuo omne is participes meae voluptatis. Interim ad me venit Munatius noster,ut consueuerat:& ego ei literas tuas ostendi: nihil dum enim sciebar.
ρ nam ad me primum Varisidius idque sibi a te mandatum esse dicebat. Paulo post idem mihi Munatius eas literas legendas dedit, quas ipsi miseras ,&cas quas publicc. Placuit nobis ut statim ad Cornutum Praetorem Vrb. literas deserremus, qui quod Con-
117쪽
sules aberant, consulare munus sustinebat more maiorum. Senatus est continuo conuocatus, frequensque couenit propter famam atque expectationem tuarum literarum. Recitatis literis, oblata religio Cornuto est pullariorum admonitu, non satis diligentcr cum auspiciis operam dedisse: Idque a nostro collegio coprobatum est. Itaque res dilata est in posterum . Eo autem die magna mihi suit pro tua dignitate contentio cum Seruilio: qui cum gratia effecisset,ut sua sententia prima pronuntiaretur, frequens eum Senatus reliquit,& in alia omnia discessit: meaequc sentetiae quae siccunda pronuntiata erat, cum frequens assentiretur Senatus, rogatu Seruilii P.Titius intercessit. Resin i, posterum dilata. venit paratus Seruilius, Iovi ipsi iniquus, cuius in te pio res agcbatur. Hunc qucmadmodum fregerim, quantaque contentione Titium interccssorem abiecerim, ex aliorum te literis malo cognoscere: unum hoc ex meis, Senatus grauior, constantior, amicior tuis laudibus esse non potuit, quam tum fuit. Nec vero tibi Senatus amicior,quam cuncta ciuitas. mirabiliter enim populus Rom. univcrsus,&omniugenerum, ordinumque consensus ad liberandam Rem p. conspirauit. Perge igitur, ut agis, nomenque tuum comenda inamortalitati:atque haec omnia quae haliciat speciem gloriae collecta inanissimis sple loris insignibus,contene: breuia,fugacia, caduca existima. Verum D L c v s in virtute positu est, quae maxime illustratur magnis in Remp. meritis. Eam facultate habes maximam. quam quado coplexus es, S tenes: perfice ut ne minus is Resp. tibi, quam tu Reip. debeas. me tuae dignitatis non modo fautore,sed etiam amplificatorem cognosces. id tum Reip. quae mihi est mea vita charior, tum nostrae necess-tudini debere me iudico. Atque in his curis, quas cotuli ad dignitatem tuam, caepi magnam voluptatem,quia bene cognitam mihi T. Munatii prudentiam & fidem, magis ctiam perspexi in eius incredibili erga te beneuolentia & diligentia. ii l. Id. Apr. Vale.
Cic ERO PLANCO I M P. COS. DES. S. P. D.
v T primum potestas data est augendae dignitatis tuae nihil praetermisi in te ornando, quod positum esset aut in praemio virtutis,aut in honore verborum. Id ex ipso s. c. poteris cognoscere: ita enim est perscriptum, ut a me de scripto dicta sentetia est: quam Senatus frequens secutus est summo studio, magnoque consensu. Ego quanquam ex vivis literis,quas mihi misisti perspexeram te magis iudicio bonorum, quam insignibus gloriae delectari: tamen considerandum nobis existimavi, etiam si tu nihil postulares, quantum tibi a Rep. deberetur. Tu contexes extrema cum primis. qui enim M. Antonium opprescrit, is bellum consecerit. Itaque Homerus non Aiacem, nec Achillem, sed Vlysena appellauit Uολι-- . Vale.
CICERO PLANCO I M P. COS. DE S. S. D.
O GRATAM famam biduo ante victoriam, de subsidio itio de studio, de celeritate, de copiis. Atqui etiam hostibus fusis, spes omnis in te est .sugisse enim ex praedio Muti'
nensi dicuntur notissimi latronum duccs. E s T autem non minus gratum extrema de
iere, quam prima depellere. Equidem expectabam iam tuas literas, Idque cum multis: nsperabamque etiam Lepidum lcmporibus admonitum, tecum,& Reip. satis esse facturum. In illam igitur curam incumbe mi Plance,ut nequa scintilla teterrimi belli relinquatur. Quodn erit factum:& Rcm p. diuino beneficio affeceris, & ipse aeternam gloriam conssequere. iii. Id. Maii. Vale.
u i s literis scriptis,quae postea accidiscnt scire te,ad Rem p. putaui pertinere. Sedi litas mea ut spero)Si mihi,& Rei p. tulit fructum. nanque assiduis internuntiis cum Ic-pido egi, ut omissa omni contentione, reconciliataque voluntate nostra, communi consilio Reip. succurreret: se, liberos, Urbem pluris quam unum perditu abiectumque latrone putaret: obsequioque meo si ita faceret ad omneis res abuteretur. Profeci itaque vper Laterensem internuntium : fidem mihi dedit se Antonium, si prohibere sua prouincia non potuisset, bello persecuturiae me ut Venirem, copiasque coniungere rogauit
118쪽
eoque magis,quod & Antonius ab equitatu firmus esse dicebatur,& Lepidus ne medi crem quidem equitatu habebat. nam etiam ex paucitate eius, non multis ante diebus, decem qui optimi fuerat,admc transierunt. Quibus rcbus ego cognitis, cunctatus non sum in cursu bonorii consiliorum: Lepidum adiuuadum putaui. Aduentus meus quid profecturus esset, vidi: vel quod equitatu meo perscqui atquc opprimere equitatu eius possem: vel quod exercitus Lepidi eam partem,quae corrupta est, & ab Re p. alienata,&corrigere, & coerccre praesentia inci exercitus possem. Itaque in Isara fiumine maxiv mo quod in finibus est Allobrogum, ponte uno die facto, exercitum ada ii l. Id. Maii traduxi. Cum vero mihi nuntiatu esset, L. Antonium praemissum cum equitibus & cohortibus ad Forum Iulii venisse: fratrem cum equitu quatuor milibus,ut Occurreret ei misi ad prid.Id. Maii: ipse maximis itineribus cum quatuor legionibus expeditis,& reliquo equitatu subsequar. Si nos mediocris modo sortuna Reip. adiuuerit :& audaciae perditorii,&nostrae solicitudinis hic fine reperiemus. Quod si latro praecognito nostro aductu rursus in Italiam se recipcre coeperit, Bruti erit officiu occurrere ei: cui scio nec consilium, nec animii delaturum. Ego tamen, si id acciderit, fratrem cu equitatu mittam,qui sequatur, Italiamque a vastatione defendat. Fac valeas meque mutuo diligas.
Ni ui L post hominum memoriam gloriolius, nihil gratius, ne tempore quidem ipso opportunius accidere vidi,quam tuas Plance literas . redditae sunt enim sicquenti A Senatu Cornuto,cum is frigidas sane & incostanicis rccitatat literas Lepidi. Sub eas statim recitata sunt tuae, non sine magnis quid c clamoribus . cum rebus cnim ipss essent,&studiis beneficiIsque in Rem p. gratissimae: tum erant grauit simis verbis & sentcntiis picnae. Flagitare Senatus institit Cornutum, ut reserret statim de tuis literis: ille se considerare ait velle. cum ei magnum conuitium fieret cuncto a Senatu, quinque Tribuni pleb. retulerunt. Servilius rogatus,rem distulit. Ego eam sentetiam dixi, cui sunt assensi ad unum. ea quae suerit, ex s. c. cognosces. Tu,quanquam consilio non eges, vel abundas potius tamen hoc animo esse debes, ut nihil huc reiicias,neue in rebus tam subitis tamque angustis i Senatu consilium petendum putes: ipse tibi sis Senatus. quocunque te ratio Rei p. ducet,sequare. Cures ut ante factum aliquod a te egregiu audiamus quam futurum putarimus. illud tibi promitto,quicquid erit a te factum, id Senatu non modor ut fideliter sed etiam vi sapienter factum comprobaturum. Vale.
A N T O N i v s Idib. Maii ad Forum Iulii cum primis copiis venit. Ventidius bidui spatio abest ab eo. Lepidus ad Forum Voconii castra hadet: qui locus a Foro Iulii quatuor &viginti millia passuum abest: ibique me expectare constituit,que admodum ipse mihi scripsit. Quod si omnia mihi integra & ipse & sortuna seruauerit: recipio vobis
celeriter me negotium ex sententia consecturum. Fratrem ira cum assiduis laboribus. concursationibusque consectum grauiter se habuisse antea tibi scripsi. Sed tamen cum primum posse ingredi coepit, non magis sibi,quam Reip. coualuisse se existimans, ad o- 3s nania pericula princeps esIc non recusabat. Sed ego eu non solum hortatus sum, verum etiam coegi isto proficisci quod illa valetudine magis conficerc se,quam me tueri pos.set in castris:& quod acerbissimo interitu Consulum Rem p. nudatam,tali cive Praetore in urbanis officiis indigere ediistimabam .Quod siquis vestrum non probabit, mihi prudentiam in consilio defuisse sciat, non illi erga patriam fidelitatem. Lepidus tandem quod ego desiderabam iacit ut Apellam ad me mitterer quo obside fide illius, & societatis in Re p. administranda uterer.Studium in ea re suum mihi L. Gellius, de tribus fia- tribus, Segaviano probauit:quo ego interprete nouissimc ad Lepidum sum usus. Amicum eum Rcip. cognoscere videor libenterque ei sum testimonio,& omnibus ero qui bene merentur. Fac valeas, meque mutuo diligas, dignitatemque meam, si mereor, tuearis,sicut adhuc singulari cum beneuolentia fecisti. Η. ii.
119쪽
i 16 o Epith ad L. Plancum, os alios
t v i D in animo habuerim, cum Laevus Neruaque discesserunt a me, & ex literis, squas cis dedi,& ex ipsis cognoscere potuisti, qui omnibus rebus, costilique meis inte fuerunt. Accidit mihi, quod homini pudenti & cupido satistaciendi Reip. bonisque omnibus accidere solet, ut consilium tequerer periculosum magis, dum me probarem, quam tutum quod habere posset obtrectationem. Itaque post discessum le)atorii cum binis cotinuis literis & Lepidus me ut venirem, rogaret, & Laterensis multo etiam magis prope implorans obtestaretur, nullam rem aliam extimescens, quam candem quae mihi quoque facit timorem, varietatem atque infidelitatem exercitus eius: non dubia tandum putaui quin succurrerem, meque communi periculo offerrem. sciebam enim & cautius illud erat consilium, expectare me ad Isaram, dum Brutus traiicerct exercitum,& cum collega consentiente, sicut milites faciunt hostibus obuiam ire.) tamen si- ,, quid Lepidus bene sentiens detrimenti cepisset, hoc omne assignatum iri aut pertinaciae meae, aut timori videbam,si aut hominem offensum mihi coniunctum cum Rep. non sublevassi aut ipse a certamine belli tam neccssarii me remouissem. Itaque potius periclitari volui, si possem mea praesentia & Lepidum tueri, & exercitu facere meliorem quam nimis cautus videri. Solicitiorem certe hominem non suis cotractis neminem puto fuisse. nam quae res nullam habebat dubitationem si exercitus Lepidi ab- st, ea nunc magnam affert solicitudine, magnumque habet casum. mihi enim si contigisset, ut prior occurrerem Antonio, non mehercule horam constitisset: tantum ego& mihi confido,& sc perculsas illius copias Ventidiique Mulionis castra despicio. Sed non possum non exhorrescere, siquid intra cutem subest vulneris: quod prius nocere potest, quam sciri curarique possit. Scd certe, nisi uno loco metaremur, magnum peri- , culum ipse Lepidus, magnu ea pars exercitus adiret, quae bene de Rep. sentit. magnam etiam perditi hostes accessione tibi secissent, siquas copias a Lepido abstraxissent. Quae
si ad uetus meus represserit, agam gratias fortunae, costantiaeque meae, quae me ad hanc experientiam excitauit. Itaque ad x l i. Cal. Iun. ab Isara castra moui: pontem tamen,
quem in Isara seceram, castellis duobus ad capita postis reliqui: praesidiaque ibi firma
posui, ut venieti Bruto, exercitusque eius sne mora transitus csset paratus. Ipse, ut spero, diebus octo, quibus has literas dabam cum Lepidi copiis me coniungam. Vale.
A N Q v A M gratiarum actionem a te non desiderabam, cum te re ipsa atque animo scire esse gratissim uim tamen fialenduest enim ibit ea mihi periucunda. sic enim is vidi, quasi ea quae oculis cernutu si me a te amari. Dices,Quid anteaeSemper equide dnunquam illustrius. Literae tuae mirabiliter gratae sunt Senatui cum rebus ipss,quae erat grauissimae&maximae, sortissimi animi, sum in sque consilii: tum etiam grauitate sententiarum atque verborum. Sed mi Plance incumbe ut bclli extrema perficias. in hoc erit summa &gratia & gloria. Cupio omnia Reip. causi: sed mehercule in ea conseruanda iam defatigatus, non multo plus faveo patriae, quam tuae gloriae: cuius maximam facultatem tibi dii immortales, ut spero, ledere riuam complectere obsecro. qui enim 'Antonium oppresserit, is hoc teterrimu bellum, periculosissimumque consecerit. Vale.
I T A erant omnia, quae istinc afferebantur, incerta, ut quid ad te scriberem, non oc- Α' curreret. modo enim quae vellemus, de Lepido: modo contra nuntiabantur. De te tamen constans fama, nec decipi posse, nec vinci. quorum alterius fortuna partem habet
quandam : alterum propriti est prudeliae tuae. Sed accepi literas a collega tuo, datas Idib. Maii: in quibtis erat te ad se scripsisse a Lepido non recipi Antonitae quod erit certius,si tu ad nos id e scripseris: sed minus audes fortasse propter inane laetitiam literaru superiorum. Verum ut errare mi Place potuistisquis enim id effugerit ) sic decipi tenopotuisse, quis non videtrN uc vero etiam erroris causa sublata est: culpa enim illa, B i s ad eunde,
120쪽
vulgari reprehesa prouerbio est.Sin,ut scripsisti ad collegam, ita se res habet, omni cura
liberati sumus: nec tamen crimus prius, quam ita esse tu nos seceris certiores. Mea qui-M dem, ut ad te saepius scripsi haec sententia est, qui reliquias huius belli oppresserit, cum
totius belli consectorem fore: quem te & opto esse,& confido futurum. Studia mea erga te, quibus certe nulla esse maiora potuerunt, tibi tam grata esse, quam ego putauisere, minime miror,vchementerque laetor. quae quidem tu,si rccic istic crit, maiora &grauiora cognosces. i i i i. Calcnd. Iun.
Pu DERET me inconstantiae mearum literarum, si non haec ex aliena leuitate penderent. Omnia seci,quare Lepido coniuncto ad Rem p .defendendam, minore solicitudine vestra perditis resisterem omnia ei & petenti recepi,& vltro pollicitus sum scripsique tibi biduo ante, condere me bono Lepido essc usurum, commutasque consilio bellum administraturu. Credidi chirographis eius, affirmationi praesentis Laterensis qui
tum apud me crat: recociliaremque me Lepido, fidcmque habcrem, orabat. non licuit diutius bene de eo sperare:illud certe caui,& cavebo, ne mea credulitate Reip. summa fallatur. Cum Isaram flumen, uno die ponte consecto, cxcrcitum traduxissem, pro magnitude rei celeritatem adhibens, quod petierat per literas ipse, ut maturarem venire: praesto mihi suit stator cius cum literis, quibus ne venirem, denuntiabat: se possc conficere per se negotiu: interea ad Isaram expectarem. Indicabo temerarium meum consilium tibi: nihilo minus ire decreueram, existimans eum socium gloriae vitare. putabam posse me nec de laude ieiuni hominis delibare quicquam, & subesse tamen propinquis locis vr,si durius aliquid esset, succurrere celeriter possem. Ego non malus homo Loc suspicabar. at Laterensis vir sanctissimus suo chirographo mittit mihi literas, messque,desperas de se de exercitu de Lepidi fide querensque se destitutum: in quibus '' aperte denuntiat, videam ne fallar :suam fidem solutam esse, Reip. ne desim. Exemplarcius chirographi Titio dedi. ipsa chirographa omnia,& quibus credidi,& ea quibus fidem non habendam putaui, Laelio Cispio dabo perserenda, qui omnibus his intersuit
rebus. Accessit eo ut milites cius, cum Lepidus concionaretur, improbi per se, corrupti etiam per cos qui praesunt, Canidios, Rufrenosquc,& caeteros, quos, cum opus erit, scietis, conclamarint viri boni, pacem se velle, neque esse cum vilis pugnaturos, duobus iam Consulibus singularibus occisis tot ciuibus pro patria amissis hostibus denique omnibus iudicatis,bonisque publicatis. Neque hoc aut vindicarat Lepidus, aut Marat. huc me venire,& duobus exercitibus coniunctis obiicere exercitum fidelissimum, maxima auxilia, principes Galliae, prouinciam cunctam, summae dementiae & temeritatis esse vidi: milisque si ita oppressiis essem, remque pub. mccu perdidissem, mortuo non ηε modo honorem,sed misericordiam quoque defuturam. Itaque rediturus sum: nec tanta munera perditis hominibus dari posse linam. Excrcitum locis ut habeam opportunis,prouinciam tuear, etiam si ille exercitus desciverit, omnia ut integra seruem, dabo operam,quoad excrcitus huc summittatis parique felicitate Rem p. hic vindicetis. nec depugnare, si occalio tulerit: nec obsideri,ii necessc suerit: nec mori, si casus inciderit, pro vobis paratior suerit quisquam. Quare hortor te mi Cicero, exercitii huc traiiciendum quam primum cures, & matures prius, quam hostes magis corroborentur, & nostri perturbentur. in quo si celeritas erit adhibita Resp. in possessione victoriae deletis sceleratis permanebit. Fac valeas,meque diligas. Fratrem meum tibi, sortissimum ciuem,& ad omnia paratissimum, excusem literis, qui ex labore in febriculam incidit a D i siduam & satis molestam Cum primum poterit istuc recurrere, non dubitabit ne quo loco Reip. desit. Meam dignitatem commendatam habeas rogo. concupiscere me nihil oportet: habeo te &amantissimum naci, St, quod optaui,summae authoritatis. Tu videris quantum & quando tuum munus apud me velis esse. Tantum te rogo, in Hircii locum me subdas,& ad tuum amorem & ad meam obseruantiam. . H.iii.
