장음표시 사용
141쪽
Epis . ad C. Cassium, de alios
summa authoritate, & optime sentiens, non adest. reliquos, exceptis desgnatis signosce mihi si non numero) cosulareis habes authores consilii publici: qui numerus etiam bonis rebus exiguus esset, quid censes, perditis Quare spes est omnis in vobis: qui sit circo abestis, ut sitis in tuto, ne in vobis quidem: sin aliquid dignum vestra gloria cogitatis , velim saluis nobis: sin id minus, res tamen publica per vos breui tempore ius suum recuperabit. Ego tuis neque desum, neque deero: qui siue ad me rescret,sue non, mea tibi tamen beneuolentia fidesque praestabitur. Vale.
A v G E T tuus amicus furorem in dies. primum in statua, quam posuit in rostris, inscripsi, i) ARENTi op Ti Me ME Riro: ut non modo scarii,sed iam etiam patici
dae iudicemini: quid dico, iudicemini iudicemur potius: vestri enim pulcherrimi facti ille furiosus me principem dicit sitisse Vtinam quidem fuissem c molestus nobis non esset. sed hoc vestrum fuit: quod quando praeteriit, utinam haberem quid darem vobis consilii. sed ne mihi quidem ipsi reperio, quid facitidum sit. Q v i D enim est, quod co-tra vim sine vi heri possitρ Consilium autem omne hoc est illorum, ut mortem Caesaris
persequantur. Itaque ante diem v I. Non. Oct. productus in concionem a Canuti tu
pissime ille quidem discessit, sed tamen ea dixit de conseruatoribus patriae, quae dici deberent de proditoribus: de me quidem non dubitanter, quin omnia de meo consilio & vos secissetis, & Canutius faceret. Caetera cuiusmodi sint, ex hoc iudica, quod le- νgato tuo viaticum eripuertit. Quid eos interpretari putas, cum hoc saciunt ρ ad hostem scilicet portari. O rem miseram' dominum serre non potuimus:conseruo seruimus. &tamen me quidem fauente magis quam sperante, etiam nunc residet spes in virtute tua. sed ubi sunt copiate De reliquo malo, teipsum loqui tecum, quam dicta nostia
M. T. CICERO C. C A S S I o s. P. D.
VE EM Idib. Mart. me ad coenam inuitasses: reliquiarum nihil suisset. Nunc me reliquiae vestrae exercent, & quidem praeter caeteros me. Quanquam egregios Consules habemus, sed turpissimos consulareis: Senatum sortem, sed infimo quenque honore sortissimum. populo vero nihil sortius, nihil melius, Italiaque uniuersa. nihil autem foedius Philippo & Pisone Legatis, nihil fla itiosus: qui cum essent missi, ut Antonio ex a Senatus sententia certas res nuntiarent, cum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos intolerabilia postulata retulerunt. Itaque ad nos concurritur: factique iam in re salutari populares sumus. Sed tu quid ageres, quid acturus, ubi denique esses,n sciebam. Fama nuntiabat te effe in Syria. author erat nemo. De Bruto, quo propius est, eo firmiora videntur esse quae nuntiantur. Dolabella valde vituperabatur ab hominibus non insulsis quod tibi tam cito succederet, cum tu vix dia triginta dies in Syria suis ses. Itaque constabat, eum recipi in Syriam non oportere. Summa laus & tua, &Bruti est, quod exercitum praeter spem existimamini comparas. Scriberem plura,s rem causamque nossem. nunc quae scribo, scribo ex opinione hominum atque fama. Tuas literas avide expecto. Vale.
M. T. CICERO C. CASSIO S. P. D.
Η Y E M E M credo adhuc prohibuisse quo minus de te certum haberemus quid age-ν res, maximcque ubi esses. Loquebantur omncs tamen, credo, quod volebant in Syria te esse, habere copias. Id autem eo facilius credebatur,quia simile vero videbatur. Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus. res enim tantas gessit, tamque inopinatas, ut eae cum per se gratae essent, tum gratiores propter celeritatem. Quod si tu ea
tenes quae putamus, magnis subsidiis fulta Resp. est. a prima enim ora Graeciae usque ad AEgyptum optimorum ciuium imperiis muniti erimus, & copiis. Quanquam, nisi me fallebat. res sic se habebat, ut totius belli omne discrimen in D. Bruto positum videretur: qui si ut sperabamus, erupisci Mutina, nihil belli reliquum fore videbatur.
142쪽
paruis omnino iam copiis obfdebatur, quod magno praesidio Bononiam tenebat Antonius. Erat autem Claternae noster Hircius, ad Forum Cornelium Caesar,uterque cum M firmo exercitu: magnasque Romae Pansa copias ex delectu Italiae compararat. hyems adhuc rem geri prohibuerat. Hircius nihil nisi considerate, ut mihi crebris literis significat, acturus videbatur. Praeter Bononiam, Regiu Lepidi, Parmam, totam Galliam tenebamus studiosissimam Reip. tuos etiam clienteis transpadanos mirifice coniunctos cum causa habebamus. Erat firmissimus Senatus,exceptis ccsularibus: ex quibus unus
qui partim inertes, partim improbi. nonnulli inuident eoru laudi,quos in Rep.probari vident. Populi vero Ro. totiusque Italiae mira cosensio est.Haec erant sere,quae tibi nota esse velle. Nunc aute opto,ut ab istis Orietis partibus virtutis tuae lumen eluceat. Vale.
V - status rerum fuerit tum, cum has literas dedi scire poteris ex C.Tidio Strabone Viro bono,& optime de Rep. sentiente. nam quid dicam,cupidissimo tui, qui domo &fortunis relictis, ad te potissimum prosectus sit Itaque eum tibi ne comm edo quidem: aduentus ipsus ad te satis eum commendabit. Tu velim sic existimes tib ue persuadeas omne perfugium bonorii in te & Bruto esse postum, si, quod nolim, aduersi quid
euenerit. res, cum haec scribebam, erat in extremum adducta discrimen: Brutus enim Mutinet vix iam sustinebat. Qui si conseruatus erit, vicimus: sin squod dii omen auertant) omnis omnium cursus est ad vos. Proinde fac tantum animum habeas tantumque apparatum,quanto opus est ad uniuersam Rem p. recuperandam. Vale.
M. T. CICERO C. CASs Io s. P. D.
re A NTO studio dignitatem tuam & in Senatu,&ad populum defenderim, ex tuis te malo, quam ex me cognoscere. Quae mea sentetia in Senatu facile valuisset nisi Pansa vehementer obstitisset. ea sententia dicta,productus sum in concionem a Trib. pleb.
consensique populi, ut nihil unquam simile viderim. Id velim mihi ignoscas quod invita socru tua secerim. mulier timida verebatur ne panis animus offenderetur. in concione quidem Pansa dixit, matrem quoque tuam & fratrem, illam a me sentetiam n luisse dici. Sed me haec non mouebant:alia malebam:fauebam & Reip. cui semper faui, & dignitati ac gloriae tuae. Quod autem & in Senatu pluribus verbis disserui, &dixi in concione, in eo velim fidem meam liberes: promisi enim, & prope confirmaui te non expectasse, nec expectaturum decreta nostra, sed te ipsum tuo more Rem p. de-usensurum. &quanquam nihil dum audieramus, nec ubi esses, nec quas copias haberes: tamen sic statuebam, omneis, quae in istis partibus essent opes, copiasque, tuas esse: perteque Asiam prouinciam confidebam iam Reip. recuperatam. tu fac in augenda gloria te ipsum vincas. Vale.
M. T. CICERO C. CASSIO S. P. D.
sc ELus affinis tui Lepidi, summamque leuitatem &inconstantiam, exactis quae ad te mitti certo scio, cognosse te arbitror. Itaque nos consecto bello, ut arbitrabamur, renouatum bellum gerimus: spemque omnem in D. Bruto & placo habemus: si verum quaeris, in te & in meo Bruto non sol sim ad praesens perfugium, si,quod nolim, aduersiquid acciderit, sed etiam ad confirmationem perpetuae libertatis. Nos hic de Dola- bella audiebamus quae vellemus:sed certos authores non habebamus.Te quidem magnum hominem, & praesenti iudicio, & reliqui temporis expectatione scito esse. Hoc tibrproposito sic ut ad summa contendas. nihil est tantum, quod non populus Rom. a te perfici atque obtineri posse iudicet. Vale.
M. T. CICERO C. CASSIO S. P. D.
BR Evi TAs tuarum literarum me quoque breuiorem in scribendo facit:&,vere ut dicam,non satis occurrit quid scriba: nostras enim res in actis perferri ad te certo scior
143쪽
1q.o Epist. ad C. Cassium, & alios
tuas autem ignoramus. tanquam enim clausa sit Asia, sic nihil persertur ad nos prater rumores de oppreiso Dolabella, satis illos quidem constantes, sed adhuc sine authore. Nos consectum bellum cum putaremus, repente a Lepido tuo in summam sol citiae,nem adducti sumus. Itaque persuade tibi, maximam Reipub. spem in te εἰ tuis copiis ii esse. firmos omnino exercitus habemus: sed tamen,ut omnia sui spero) prospere procedant, multum interest te venire: exigua est enim spes Reip. nam nullam non libet dicere: sed quaecunque est, ea despondetur anno Consulatus tui. Vale.
M. T. CICERO C. CASSIO S. IL D.
LEPIDus tuus affinis, meus familiaris, prid. Cal. Quint. sententiis omnibus hostis a Senatu iudicatus es , caeterique, qui una cum illo a Repub.desecerunt. quibus tamen ad sanitate redeundi ante Calend. Sept. potestas facta est. Fortis sane: Senatus,sed maxime spe subsidii tui. Bellu quidem, in haec scribeba, sane magnu erat scelere &leuitate Lepidi. Nos de Dolabella quotidie quae volumus, audimus, sed adhuc sua exapite,
sane authore, rumore nuntio. Quod cum ita esset, tamen literis tuis,quas Non. Maii ex iι castris datas acceperamus, ita persuasum erat ciuitati, ut illum iam oppressum omnes arbitrarcntur, te autem in Italiam venire cum exercitu: visi haec ex sententia consecta essent, consilio atque authoritate tua:sin quid sorte titubatum esset,ut fit in bello exercitu tuo niteremur. Quem quid cin ego exercitum quibuscunque potero rebus ornabo.
cuius rei tum tempus erit, cum quid opis Reip. laturus exercitus sit, aut quid iam tulerit, notum esse coeperit. Nam adhuc tantum conatus audiuntur, optimi illi quidem, &praclarissimi, sed gella res expectatur: quam quidem aut iam esse aliquam, aut appropinquare confido. Tua virtute & magnitudine animi nihil est nobilius. Itaque opibinus, ut quam primum te in Italia videamus. Remp. nos habere arbitrabimur,si vos habebimus. Praeclare viceramus, nisi spoliatum, inermem, sustentem Lepidus rccepisset Antonium. Itaque nunquam tanto odio ciuitati Antonius fuit, quanto est Lepidus. Ille renim ex turbulenta Repub. hic ex pace & victoria bellum excitauit. Huic oppositos
Consules dess. habemus: in quibus est magna illa quidem spes, sed anceps cura propter incertos exitus praeliorum. Persuade tibi igitur, in te, & in Bruto tuo esse omnia, Vos expectari, Brutum quidem iam iamque. Quod si, ut spero, victis hostibus nostris Veneritis: tamen authoritate vestra Rcsp. exurget, & in aliquo statu tolerabili consistet. sunt enim permulta,quibus erit medendum, etiam si Resp. satis esse videbitur sceleribus hostium liberata. Vale.
C. CASSIVS PROCOS. M. T. CICERONI s. D.
SI v A L E s, bene est: ego quidem valeo. In Syriam me profectum esse scito ad L. Murcum & Crispum Impp. Viri sortes, optim sque ciues, posteaquam audierunt, quae Romae gererentur, exercitus mihi tradiderunt, ipssque mecum una sortissimo animo Remp. administrat. Item legione quam in aecilius Bassus habuit, ad me venisse scito. quatuόrque legiones,quas A. Allienus ex AEgypto eduxit, traditas ab co mihi esse scito. Nunc te cohortatione non puto indigere, ut nos absenteis, remque publicam, quantum opus est defendas. Scire te volo firma praesidia vobis,Senatusque non deesse, ut optima spe,&maximo animo Rem p. defendas. Reliqua tecum aget L. Carteiussa'
miliaris meus. Vale. Data Non. Mart. ex castris Taricheis.
C. CASSIUS PROCOS. M. T. CICERONI S. D.
si v ALEs, bene est: ego quidem valeo. Legi tuas literas, in quibus mirificu tuum erga me amorem recognoui: videbaris enim non solona fauere nobis, id quod & nostra.& Reip. causa semper fecisti: sed etiam grauem curam suscepisse, vehemente uel ν esse de nobis solicitus. Itaque 'uod te primum existimare putaba,nos oppressa Repub. quiescere non posse: deinde cum suspicarere nos moliri, quod te solicitum esse & de salute nostra,&de rerum euentu putabam : simul ac legiones accepi, quas A. Allienus eduxerat ex AEgypto, scripsi ad te, tabellariosque complures Romam misi. scripsi etiam
144쪽
ad Senatum literas,quas reddi vetui priusquam tibi recitatae essent, si sorte mei obtemperare mihi volueriit. Quia si literae perlatae non sunt non dubito quin Dolabella qui
nesarie Trebonio occiso Asiam occupauit, tabellarios meos deprehenderit, literasque interceperit. Exercitus omneis,qui in Syria suere,teneo. Habui paululum morae, dum promissa militibus persolvo: nunc iam sum expeditus. A' te peto, ut dignitatem meam tibi commendatam habeas, si me intelligis nullum neque periculum,neque laborem patriae denegasse: si contra importunissimos latrones arma carpi te hortante &authore: si non solum exercitum ad Remp. libertatemque defendea am coparaui,sed etiam crudelissimis tyranis eripui: que si occupasset Dolabella, non selum aduentu,sed etiam
opinione & expectatione exercitus sui Antoniu confirmasset. Quas ob res milites tuere si eos mirifice de Rep. meritos esse animaduertis:& effice, nequem paniteat, Remp.
quam spem praedae & rapinaru sequi maluisse. Item Murci &Crispi Impp. dignitatem,
quantum est in te,tuere. nam Bassus misere noluit mihi legione tradere. quia nisi mulites inuito eo legatos ad me misissent, clausam Apameam tenuisset, quoad vi esset expugnata. Haec a te peto non selum Reipub. quae tibi semper suit charissima, sed etiam amicitiae nostrae nomine quam caedo apud te plurimum posse. Crede mihi, huc exer-
citum, quem habeo, Senatus, atque optimi cuiusque esse, maximeque tuum: de cuius
voluntate assidue audiedo mirifice te diligit,charumque habet. qui si intellexerit commoda sua curae tibi esse,debere etiam se tibi omnia putabit. Literis scriptis,audiui Dolabellam in Ciliciam venisse cum suis copiis. proficiscar in Ciliciam. Quid egerim, celeriter ut scias dabo operam. Ac velim, ut meremur de Rep. sic se lices simus. Fac valeas, meque ames. Non. Maii. Ex castris.
s I VALE s,bene est: ego quidem valeo.Cum Reip .vel salute vel victoria gaudemus: tum instauratione tuarum laudum, quod maximus consularis maximum Consulem te ipse vicisti,& laetamur,& mirati satis non possumus. Fatale nescio quid tuae virtuti datum: id quod iam saepe experti sumus. est enim tua toga omniu armis se licior: quae nunc quoque nobis pene victam Rem p. ex manibus hostium eripuit ac reddidit. Nunc ergo vivemus liberi. Nunc te omnium maxime ciuis,&mihi charissime,id quod maxime Reip.tenebris coperisti, nunc te habebimus teste nostri & in te, & in coniunctissimam tibi Rem p. amoris: & quae saepe pollicitus es te & tacitu ru, dum seruiremus,& dicturu de me tum, cum profutura essent, nunc illa non ego quidem dici tantopere desiderabo, uam sentiri a te ipso. neque enim omnium iudicio malim me a te commendati,quam ipse tuo iudicio digne,ac mereor, comm edatus esse: ut haec nouissima
nostra facta non subita, nec inconuenientia, sed similia illis cogitationibus, quarum tu testis es fuisse iudices: meque ad optimam spem patriae non minimum tibi ipsi producendum putes. Sunt tibi M.Tulli liberi, propinquique digni quidem te, & merito tibi charissimi. esse etiam debent in Rep. proxime hos chari, qui studiorum tuorum sunt
aemuli, quoru esse cupio tibi copiam. sed tamen non maxima me turba puto excludi, quo minus tibi vacet me excipere,& ad omnia,quae velis & probes,producere. Animutibi nostrum fortasse probauimus: ingentu certe diutina seruitus,qualecunque est, minus tamen quam erat, passa est videri. Nos ex ora maritima Asiae prouinciae,&ex insulis quas potuimus naueis deduximus. Delectum remigum, magna contumacia ciuitatum, tamen satis celeriter habuimus. Secuti sumus classem Dolabellae, cui Lucilius praeerat: qui spem saepe transtionis praebendo,neque unquam non decedendo, nouissime Corycum se contulit, & clauso portu se tenere coepit. Nos illa relicta, quod & in castra peruenire satius esse putabamus,& sequebatur classis altera, quam anno priore in Bithy- , nia Tullius Cymber copararat, cui Turulius Quaes. praeerat, Cyprum petiuimus. Ibi, quae cognouimus, scribere ad vos quam celerrime voluimus. Dolabellam ut Tarsenses peς simi socii ita Laodiceni multo amentiores vltro accerserunt: ex quibus utrisque ciui-
145쪽
i et Epist. ad C. Caslsum, os alios
talibus, Graecorum militum numero, speciem exercitus effecit. Castra habet ante oppidum Laodiceam posita ,& partem muri demolitus e st, & castra oppido coniunxit. Cassius noster cum decem legionibus, & cohortibus viginti auxiliariis, & quatuor millibus equitum a millibus passuum viginti, castra habet posita Παλπῖ & existimat se sine praelio posse vincere. Nam iam ternis tetradrachmis triticum penes Dolabellam est: n Ii quid nauibus Laodicenorum supportarit, cito fame pereat necesse est: ne supportare possit,& Cassii classis bene magna cui praeest Sestilius Rusus, & tres quas nos adduximus, ego, Turulius, & Patiscus facile praestabul.Volo igitur vos bene sperare:& Remp. ii vivos istic expediistis, ita pro nostra parte celeriter nobis expediri posse, confidere. Vale. Data Idib. Iun. Cypro, Acromani Iacride.
C v M Brutum nostrum conuenissem, eumque tardius in Asiam venturum animae
uerterem: in Aliam redii, ut reliquias mei laboris colligerem, & pecuniam quamprimum Romam mitterem. Interim cognoui in Lyciacsse classem Dolabellae, ampliusque centum naueis onerarias, in quas exercitus eius imponi posset: idque Dolabella ea mente comparasse, vi,si Syriae spes eum frustrata esset,conscederet in naucis,& Italiam peteret seque cum Antoniis & reliquis latronibus coniungeret. Cuius rei lato in tim re sui, ut omnibus rebus relictis, cum paucioribus & minoribus nauibus ad illas ire conatus sim. Quae res, si a Rhodiis non efferri interpellatus, sertasse tota sublata esset,latne i magna ex parte profligata est . quandoquidem classis dissipata est: aduentus nostrit
more milites, ducesque effugerunt: onerariae omnes ad unam a nobis sunt exceptae.
Certe quod maxime timuiὶ videor esse consecutus, ut non possit classe Dolabellam Italiam peruenire, nec sociis suis firmatis durius vobis efficere negotium. Rhodii nos,& Rem p. quam valde desperauerint ex literis,quas publice misi,cognosces. Et quidem multo parcius scripsi, quam revera serere eos inueni. quod vero aliquid de his scripsi,
mirari noli: mira est eorum amentia. Nec me meae ullae priuatim iniuriae mouerunt quam: malus animus corum in nostram salute, cupiditas partium aliarum,perseuerantia in contemptione optimi cuiusque, ferenda mihi non fuit. Nec tamen omneis
pcrditos esse puto. sed iidem illi, qui tum fugientem patrem mcum, qui L. Lentulum,
qui Pompeium, qui caeteros viros clarissimos non receperunt: iidem tanquam aliquo fato Si nunc aut magistratum gerunr, aut eos, qui sunt in magistratu,in sua habent irpotestate. Itaque eadem superbia in prauitate utuntur. quorum improbitatem aliquando retundi, & non pati impunitate augeri, non solum utile est Reip. nostrae, sed etiam necessarium. De nostra dignitate velim tibi ut scmpcrcurae sit, & quocunque tempore occasionem habueris, & in Senatu, & in caeteris rebus laudi nostrae suilragere. Quando Consulibus decreta est Asia &permissum est iis, ur, dum ipsi venirent, darent negotium qui Asiam obtineant:rogo te petas ab iis, ut hac dignitatem potissimum nobis tribuant,& mihi dent negotium ut Aliam obtineam, dum ipsorum alteruter venit. nam quod huc properent in magistratu venire, aut exercitum mittere, causam non habent: Dolabella eni in in Syria est: & ut tu diuina tua mente prospexisti S praedicasti, dum isti venient, Cassius cum opprimet. exclusus enim ab Antiochia Dolabella, & in is oppugnando male acceptus, nulla alia confisus urbe, Laodiceam, quae est in Syria ad mare, se contulit. ibi spero celeriter eum poenas daturum: nam neque quo refugiat habet, neque diutius ibi poterit tantum exercitum Cassii sustinere. Spero etiam consectum esse iam,& oppressum. Quare non puto Pansam &Hircium in consulatu properaturos in prouincias exire, sed Romae acturos Consulatum. Itaque si ab his petieris ut interea nobis procurationem Asiae dent, spero te posse impetrare. Praeterea mihi promiserunt Pansa& Hircius coram, &absenti mihi scripserunt, Verrioque nostro Pansa affirmauit, se daturum operam, ne in suo Consulatu mihi succedatur. Ego porro non
mediusfidius cupiditate provinciae produci longius spatium mihi volo. nam mihi suit
146쪽
0 ista prouincia plena laboris, periculi detrimeti.quae ego ne frustra subierim,neue prius, quam reliquias meae diligentiae consequar, decedere cogar, valde laboro:nam si potuis
sem, quam exegeram, pecuniam uniuersam mittere, postularem ut mihi siccederetur.
Nunc quod Cassio dedi, quodTrebonii morte amisimus quod etiam crudelitate Dola bellae aut perfidia eorum qui mihi fidem, Reique piab.non praestiterunt,id consequi &reficere volo. quod aliter non potest fieri, nisi ipatium habuero. id ut per te consequar,
velim,vi solet tibi curae sit. Ego me de Rep. ita puto esse meritu, ut non prouinciae istius beneficium expcctare debeam, sed tantum, quantum Cassius & Bruti, non solum illius facti,periculique societate, sed etiam huius teporis studio & virtute. primus enim ego leges Antonianas fregi: primus equitatum Dolabellae ad Remp.traduxi,Cassioque tradidi: primus delectus habui pro salute omnium contra colurationem sceleratiss am: νγ solus Cassio & Rcip. Syriam exercitusque,qui ibi erant,coniunxi. Nam nisi ego tantam pecuniam, tantaque praesidia,&tam celeriter Cassio dedissem,ne ausus quidem esset ire in Syriam, & nunc non minora pericula Reip .a Dolabella instaret,quam ab Antonio.
Atque haec omnia is seci, qui & sodalis & familiarissimus Dolabellae eram, coniunctis smus sanguine Antoniis:prouinciam quoque illorum beneficio habebam : sed in Sub
Δυν-cpi omnibus meis bellum primus indixi. Haec etsi adhuc non magnopere mihi tulisse fructum animaduerto: tamen non despero, nec defatigabor permanere non solum in studio libertatis, sed etiam in labore & periculis. Attamen si etiam aliqua gloria iusta & merita prouocabimur, Senatus & optimi cuiusque officiis, maiore cum authoritate apud caeteros erimus,& eo plus trodesse Reip. poterimus. Filium um, ,i ad Brutum cum veni, videre non potui, ideo quod iam in hyberna cum equitibus erat prosectus. sed mediusidius ea esse eum opinione,& tua & ipsus,& in primis mea causa
gaudeo.sratris enim loco mihi est,qui ex te natus, teque dignus est. Vale. Data IIII. Calend. Iun. Pergae.
P. LENTVLVS P. F. PRO Q AE S. P R Ο Ρ R ΑΕ Τ. S. D. COSS. PRAET T. TRIBB. P L. SENATVI, POPVLO PLEBI V E R.
si v A L E T i s, liberique vestri valent,bene est: ego quoque valeo.Scelere Dolabellae oppressa Asia, in proximam prouinciam Macedoniam, praesidiaque Reip. quae M.
Brutus vir clarissimus tenebat, me contuli,& id egi, ut, per quos celerrime posset, Asa prouincia, vectigaliaque in vectram potestatem redigerentur. quod clim pertimuisset Dolabella, & vallata prouincia, correptis vectigalibus, praecipue ciuibus Romanis o-si mnibus crudelissime denudatis ac diuenditis, celerius Asa excessisset, quam eo praesidium adduci potuisset:diutius morari aut expectare praesidium non necesse habui: &quam primum ad meum officium reuertendum mihi esse cxistimavi, ut & reliqua vectigalia exigerem, & quam deposui, pecuniam colligerem : quicquid ex ea correptumciset,aut quorum id culpa accidisset, cognoscerem quamprimum,& vos de omni re facerem certiores. interim cum per insulas in Asam nauigati mihi nuntiatum esset. clas.sem Dolabellae in Lycia es, Rhodiosqi naueis complureis instructas & paratas in aqua
habere: cum iis nauibus quas aut mecum adduxeram,aut comparauerat Patiscus Pro-ques. homo mihi cum familiaritate, tum etiam sensibus in Rep. coiunctissimus, Rhodum reuerti,cofisus authoritate vestra, Senatusque consulto, quo hostem Dolabellam iudicaratis,foedere quoque,quod cum his M. Marcello,Scr. Sulpitio C o S s. renouatumn erat, quo iurauerant Rhodii, eosde hoste is se habituros,quos Senatus, populusque Ro. quae res nos vehementer sesellit: tantum enim abfuit ut illorum praesidio nostram firmaremus classem, ut etiam a Rhodiis urbe,portu, statione, quae extra urbem est, commeatu, aqua denique prohiberentur nostri milites,nos vix ipsi singuliscum nauigiolis reciperemur. quam indignitate, diminutionemque maiestatis non solum iuris nostri, sed etiam imperit,populique Ro. idcirco tulimus,quod interceptis literis cognoramus,
147쪽
i Epist. ad C. Cassium, & alios
Dolabellam si desperasset de Syria, AEgyptoque, quod necessc erat feri, in naueis cum
omnibus suis latronibus, atque omni pecunia conscendere esse paratum, Italiamque
petere: iccirco etiam naueis onerarias, quarum minor nulla erat duum millium ain phorarum, contractas in Lycia a classe eius obsideri. Huius rei timore P. C. percitus, iniurias perpeti, & cum contumelia etiam nostra omnia prius expcriri malui. Itaque ad Aillorum voluntatem introductus in urbem, & in Senatum eorum, quam diligentis me potui,causam Reip. egi: periculumque omne, quod instaret, si ille latro cum omni bus suis naueis conscendisset, exposui. Rhodios autem tanta in prauitate anima ducit ut onancis firmiores putarent, quam bonos : ut hanc concordiam, & conspirationcm omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent esse factam: Vt patientiam Senatus,& optimi cuiusque manere etiam nunc confiderer, nec potuisse
audere quenquam Dolabellam hostem iudicare: ut denique omnia, quae improbi fingebant, magis vera existimarent,quam quae vere facta erant,& a nobis docebantur. tua mente etiam ante nostrum aduentum, post Trebonii indignissimam caedem, caeteraque tot tamque nefaria facinora, binae prosectae erant ad Dolabellam legationes eoru & quidem nouo exemplo, contra leges ipsorum, prohibentibus iis, qui tum magistra-hrus gerebant. Haec siue timore,ut dictitant, de agris, quos in continenti habent, siue su-
rore, siue potentia paucorum, qui & antea pari contumelia viros clarissimos affecerant:& nunc maximos magistratus gerentes: nullo exemplo, neque vestra ex parte, neque
nostro praesentium, neque imminenti Italiae, urbsque nostrae periculo, si ille parricida cum suis latronibus, nauibus, ex Asia, Syriaque expulsus, Italiam petiisset, mederi cum ficile possent, voluerunt. Nonnullis etiam ipsi magistratus veniebant in suspicionem, detinuisse nos. de demorati esse, dum classis Dolabellae certior feret de aduentu nostro. quam suspicionem consecutae res aliquot auxerunt, maxime quod subito ex Lycia Sex. Marius,& C. Titius legati Dolabellae a classe discesserunt, natisque longa profugerunt, onerariis relictis, in quibus colligendis non minimum temporis, laborsique con sumpserunt. Itaque cum a Rhodo cum iis, quas habueramus, nauibus in Lyciam venisi semus, nati eis onerarias recepimus, dominisque restituimus: iidemque, quod maxime verebamur, ne posset Dolabella cum suis latronibus in Italia venire, timere desimus. classem fugiente persecuti sumus usque Sydam, quae extrema regio est prouinciae meae.
ibi cognoui partem nauium Dolabellae diffugisse, reliquas Syriam, Cyprumque petiis se. Quibus disiectis crina scirem C. Cassii singularis ciuis & ducis classem maximam so-
re praesto in Syria, ad meum oscium reuerti: daboque operam, ut meum studium &diligendam vobis P. c.& Rcip. praestem, pecuniamquc quam maximam potero, Squam celerrime cogam,omnibusque cum rationibus ad vos mitta. Si percurrero pro uinciam,& cognouero qui nobis de Reip. fidem praestiterunt in conseruanda pecunia a me deposita, quique scelere vltro dcferentes pecuniam publicam hoc munere societae 11 tem facinorum cum Dolabclla inierunt, faciam vos certiores. De quibus si vobis videbitur,si ut meriti sunt, grauiter constitueritis, nosque vestra authoritate firmaueritis: L-cilius de reliqua exigere vectigalia, &exacta seruare poterimus. Interea quo comodius vcctigalia tueri, prouinciamque ab iniuria defendere possim, praesidium necessarium voluntariumque comparaui. His literis scriptis, milites circiter x x x, quos Dinlabella ex Asa conscripserat, e Syria fugientes in Pamphiliam venerunt. hi nunti uerunt Dolabellam Antiochiam, quae in Syria est, venis, non receptum : conatum esse aliquoties vi introire, repulsum semper esse cum magno suo detrimento. Itaque centum circiter amissis, aegrssque compluribus relictis, noctu Antiochia profugisse Laodiceam versus: ea nocte omneis sere Asaticos milites ab eo discessisse: ex his ad octingentos Antiochiam rediisse, &se iis tradidisse, qui a Cassio relicti,urbi illi praeerant: 'caere ros per Amanum in Ciliciam descendisse, quo ex numero se quoque esse dicebant: Cassium autem cum suis omnibus copiis nuntiatum esse quatridui iter a Laodicea
148쪽
absuisse tum,cum Dolabella eo tenderet. Quamobrem opinione celerius confido sceleratissimum latronem poenas daturum. IIII. Non. Iun. Pergae.
si v ALE s,bene es lego quidem valeo. Athenas veni ad x i. Calend. Iun. atque ibi, quod maxime optabam, vidi filium tuum,deditum optimis studiis summaque modestiae fama. Qua ex re quantam voluptatem ceperim,scire potes etiam me tacente. non enim nescis quanti te faciam, & quam pro nostro veterrimo, verissimoq; amore, om-n nibus tuis etiam minimis commodis, non modo tanto bono gaudeam. Noli putare
mi Cicero,me hoc auribus tuis dare. nihil adolesccte tuo,atque adeo nostro nihil enim mihi a te potest esse seiunctum aut amabilius omnibus iis qui Athenis sunt,est, aut studiosius earum artium, quas tu maxime amas,hoc est optimarum. Itaque tibi, quod vere facere possum, libenter quoque gratulor: nec minus etiam nobis,quod cum, quem necesse erat diligere, qualiscunque esse talem habemus, ut libeter quoque diligamus. Qui cum mihi in sermone iniecisset se velle Asiam visere, non modo inuitatus ed etiarogatus est a me, ut id potissmum nobis obtinentibus prouinciam faceret. cui nos &charitate & amore tuum ossicium praestaturos non debes dubitare. Illud quoque erit nobis curae, ut Cratippus una cum eo sit,ne putes in Asia seriatum illum ab iis studiis, in quae tua cohortatione incitatur,suturum. Nam illum paratum, ut video, & ingres.sum pleno gradu cohortari non intermittemus, quo in dies longius discedo, exercendoque se,procedat. Vos quid ageretis in Repub. cum has literas dabam, non sciebam. audiebam quaedam turbulenta, quae scilicet cupio esse falsa, ut aliquando otiosa libertate fruamur: quod vel minime adhuc mihi contigit. Ego tamen nactus in nauigatione nostra pusillii laxamenti, concinnavi tibimunusculum ex instituto meo: & dictum, cum magno nostro honore a te dictum conclus, & tibi infra subscripsi. In quibus versiculis si tibi quibusdam verbis videbor:turpitudo personae eius, in quam liberius inuehimur, nos vindicabit. Ignosces etiam iracundiae nostrae, quae iusta est in eiusmodi & homines & ciueis. Deinde qu1 magis hoc Lucullo licuerit assumere libertatis, quam nobis r cum, etiam si odio pari lacrit in eos, quos laesi, tamen certe non magis dignos habuerit, in quos tanta libertate verborum incurreret. Tu, sicut mihi pollicitus es, adiunges me quam primum ad tuos sermones. Nanque illud non dubito quin, siquid de interitu Caesaris scribas non patiaris me minimam partem & rci & amoris tui
serre. Vale,& matrem, meosque tibi commendatos habe. D. v li I. Cal. Iun. Athenis.
M. T. CICERO CORNIFICIO COLLEGAE S.
C R A T A mihi vehementer est memoria nostri tua,quam significasti literis: quam ut conserues snon quo de tua constantia dubitem, sed quia mos est ita rogandi) rogo. Ex Syria nobis tumultuosora quaedam n utiata sunt:quae,quia tibi sunt propiora, quam nobis, tua me causa magis mouent, quam mea. Romae summum otium est, sed ita ut malis salubre aliquod & honestum negotium : quod sperosere, quia video id curae esse Caesari. Me scito, dum tu absis,quasi occasionem quandam & licentiam nactum, scri-' bere audacius,& caetera quidem sortasse quae etiam tu concederes: sed proxime scripside optimo genere dicendi:in quo saepe suspicatus sum te a iudicio nostro, sic scilicet, ut doctum hominem a non indocto, paululum dissidere. Huic tu libro maxime velim ex animo, si minus, gratiae causa suffragere. dicam tuis, ut eum, si velint, describant, ad teque mittant: puto enim, etiam si rem minus probabis, tamen in ista solitudine quicquid a me prosectum sit, iucundum tibi sore. Quod mihi existimationem tuam, dignitatemque commendas facis tu quidem omnium more:sed velim sic existimes me, cum amori,quem inter nos mutuum esse intelligam, plurimum tribuere, tum de summo ingenio,& de optimis tuis studiis,& de spe amplissimae dignitatis ita iudicare,ut neminem tibi anteponam, comparem paucos. Vale.
149쪽
i 6 Epist. ad C. Cassium, & alios
CICERO coRNIFICIO COLLEGAE S. D.
Q vo D extremuiuit in ea epistola,quam a te proxime accepi, ad id primum respondebo: animaduerti enim hoc vos magnos oratores sacere nonnunquam. Epistolas requiris meas. ego autem nunquam, clim mihi denuntiatum csscta tuis ire aliquem non
dedi. Quod mihi videor ex tuis literis intelligere, te nihil comissurum csse temere, nec ante,quam scisses, quὀ iste nescio qui Caecilius Baisus erumperet, quicquam certi cost, tuturum: id ego & speraram prudelia tua fretus,& ut confiderc, secerunt tuae grauissimiliterae. Idque,ut sicias quamsaepissime, ut & quid tu agas, & quid agatur, scire possim, 2 etiam quid acturus sis, valde te rogo. Etsi periniquo patiebar animo te a me digredi tamen eo lcmpore me consolabar quod & in summum otium te ire arbitrabar, & ab ini pendentibus magnis negotiis discedere. Vtrunque cotra accidit:im c enim bellum est exortum,hic pax consecuta: sed eiusmodi pax,in qua ,s adesses, multa te non delecta- rent: ea tamen, quae ne ipsum Caesarem quiae delectent. R ELLOR v Menim ciuilium ii semper exitus sunt,ut non ea solum fiant,quae velit victor scd etiam ut iis mos gercndus sit, quibus adiutoribus partast victoria. Equidem sic iam obdurui, ut ludis Caesaris nostri aequissimo animo vidcrem T. Plancum, audirem Laberii & Publii poemata. Nila it mihi tam deesse scito, quam quicum haec familiariter docteque ridcam . Is tu eris, squamprimis veneris.quod ut facias, non mea solum, sed etia tua interesse arbitror. Vale.
I in EN Tissi ME' legi tuas literas: in quibus iucundissimum mihi suit, quod cognoui meas tibi redditas esse . non enim dubitabam quin eas libenter lecturus eges: verebar ut redderentur. Bellum, quod est in Syria, Syriamque prouinciam tibitri- sbutam esse at Caesare, ex tuis literis cognoui. eandem rem tibi volo bene & taliciter euenire. quod ita fore confido, fietus & industria & prudentia tua. Sed de parthici belli suspicione quod scribis, sane me commouit . quantum copiarum haberes, cum ipse coniectura consequi poteram, tum ex tuis literis cognoui. Itaque opto ne se illa gens moueat hoc tempore, dum ad te legiones eae perducantur, quas audio duci. Quod spares copias ad confligendum non habebis, non te sugiet uti consilio M. Bibuli qui se oppido munitissimo& copiosissimo tandiu tenuit, quandiu in prouincia Parthi suc-runt. Sed haec melius ex re &ex tempore constitues. Mihi quidem usque curae erit quid agas, dum, quid egeris,sciero. Literas ad te nunquam habui cui darem, quin dederim. a te, ut ide facias, pctorinprimisque ut ita ad tuos scribas, ut me tuum sentiat esse. Vale.
M. T. CICERO CORNIFICIO COLI. E G AE S.
G R A T At mihi tuae literae, nisi quod Sinuessanum diuersoriolum contempsisti. 'si Quam quidem contumeliam villa pusilla iniquo animo seret,nis in Cumano & Pompeiano reddideris QT πυπων. Sic igitur facies, meque amabis, & scripto aliquo lacesses:ego enim respondere facilius pollum quam prouocare. Quod si, ut est, cessa' bis, lacessam, ne tua ignauia etiam inertiam asserat. Plura otiosus. Haec, cum essem in
C A I v s Anitius, familiaris meus,vir omnibus rebus ornatus, negotiorum suorum
causa legatus est in Africam legatione libera. Eum velim rebus omnibus adiuves, operamque des ut quam commodissime sua negotia coficiat. in primisque, quod ei chari simum est, dign itatem eius tibi commendo: Idque a te peto, quod ipse in prouincia facere sum solitus non rogatus, ut omnibus Senatoribus lictores darem: quod idem ac- 'ceperam,&cognoueram a summis viris factitatum. Hoc igitur mi Cornifici facies: catcrisque rebus omnibus eius dignitati, reique,si me amas, consules. id erit mihi gratis
M. T. CICERO S. P. D. CORNIFICIO.
Nos hic cum homine stadiatore omnium nequissimo collega nostro Antonso
150쪽
bellum serimus, sed non pari conditione, contra arma verbis. At etiam de te concio- natur, nec impune: nam sentiet quos lacessierit. Ego autem acta ad te omnia arbitror perscribi ab aliis,a me sutura debes cognoscere : quoru quidem non est difficilis coniectura. Oppressa omnia sunt:nec habent ducem boni: nostrique mirari: cτνοι longe gentium absunt. Pansa & sentit bene,& loquitur sortitcr. Hircius noster tardius conualescit. Quid futurum sit, plane nescio spes tamen una est, aliquando populum Rom. maiorum similem fore. ego certe Reipub. non deero: &quicquid acciderit, a quo mea culpa absit, animo sorti seram. Illud prosecto, quoad potero, tuam famam & dignitatem tuebor. Ad x O i. Calend. Ian. Senatus frequens mihi est assensus cum de caeteris rebus magnis & necessariis, tum de prouinciis ab iis qui obtinerent, retinendis, neque cuiquam tradendis, nisi qui ex s.c.successistat. hoc ego cum Reipub. causa censui, tum mehercule in primis retinendae dignitatis tuae.Quamobrcm te amoris nostri causa rogo, Reipub .causa hortor ut necui quicquam iuris in tua prouincia esse patiare: atque ut 'omnia reseras ad dignitatem,qua nihil potest esse praestatius. Vere tecum agam,ut necessitudo nostra postulat: in Sempronio si meis literis obtemperasses, maximam ab omnibus laudem adeptus esses.sed illud &praeteriit,& leuius est. Haec magna res est: sacVt prouinciam retineas in potestate Reipub. Plura scripsissem, nisi tui festinarent. Ita-
3 que Cherippo nostro me velim excuses. Vale.
OMNEM conditionem imperii tui, statumque prouinciae mihi demonstrauit Stra- totius.o multa intolerabilia locis omnibus. Sed quo tua maior dignitas, eo quae tibi a ciderunt minus serenda. neque enim quae tu propter magnitudine Sanimi & ingenii moderate sers a te non ulciscenda sunt, etiam si non sint dolcnda.Sed haec posterius. Rerum urbanarum acta tibi mitti certo scio. quod ni ita putarem, ipse perscriberem,in prirnisque Caesaris Octaviani conatum Ide quo multitudini fictum ab Antonio crimen Videtur,ut in pecuniam adolescentis impetum faceret. Prudentes aulcm & boni viri &credunt factum & probant. Quid quaerise magna spes est in eo. nihil est quod non exi-1' stimetur laudis & Floriae causa facturus. Antonius aute noster similiaris,tanto se odio
esse intelligit, ut cum interfectores suos domi comprehenderit, rem proserre non audeat. Ad v I i. Id. Oct. Brundusium venerat, prosectus obuiam legionibus Macedonicis quatuor:quas sibi conciliare pecunia cogitabat, easque ad Urbem adducere,& in ceruicibus nostris collocare .Habes formam Reipub.sa in castris potest esse Respub. in qua tuam vicem saepe doleo, quod nullam partem per aetatem sanae & saluae Reipub. gustare potuisti. Atque antehac quidem sperare saltem licebat, nunc etiam illud ereptum est. quae enim spes est, cum in concione dicere ausus sit Antonius, Canutium apud eo
locum sibi quaerere,quibus se saluo locus in ciuitate esse non possete Equidem & haec,&omnia quae homini accidere possunt, sic sero, ut magnam habeam philosophiae gratiam, quae me non modo a solicitudine abducit,sed etiam contra omne is fortunae im- P petus armat. tibsque idem censeo faciundum, nec, a quo culpa absit, quicquam in malis numerandum. Sed haec tu melius. Stratorium nostrum cum semper probassem, tum maxime in tuis rebus summam eius fidem, diligentiam, prudentiamque cognoui. Da operam ut valeas: hoc mihi gratius sacere nihil potes.
M. T. CICERO S. P. D. CORNIFICIO.
Eco nullum locum praetermitto nec enim debeo non modo laudandi tui, sed ne ornandi quidem. Sed mea studia erga te & officia malo tibi ex tuorum literis,quam ex
meis esse nota. Te tamen hortor, ut omni cura in Rem p. incumbas. hoc est animi, hoc
est ingenii tui hoc eius spei quam habere debes amplificadae dignitatis tuae. Sed hac de
re alias ad te pluribus.cum enim haec scribebam, in expectatione erant omnia. nondum si legati redierant,quos Senatus non ad pacem deprecanda, sed ad bellum de nutiandum miserat, nisi legatorum nuntio paruisset. Ego tamen ut primum occasio data est, meo
