장음표시 사용
151쪽
i 8 Epissi ad C. Cassium, & alios
pristino more Rem p. defendi: me principem Senatui, populoque Ro. professus sum: nec postea quam suscepi causam libertatis, minimum tempus amisi tuendae salutis, libertatisque communis. Sed haec quoque te ex aliis malo. T. Pinarium, familiarissimum meum, tanto tibi studio commendo, ut maiore non possim: cui cum propter omneis virtutes, tum etiam propter studia comunia sum amicissimus. Is procurat rationes, negotiaque Dionysii nostri quem & tu multum amas,& ego omnium plurimum. Ea tibi cso non debeo commendare sed commendo tamen. Facias igitur ut ex Pinarii gratissimi hominis literis tuum & erga illu& erga Dionysium studiis perspiciamus. Vale.
M. T. CICERO S. P. D. CORNIFICIO
L a B E R A L i n v s literas accepi tuas, quas mihi Cornificius altero vicesimo die ut di-ucebat, reddidit. Eo die non suit Senatus, neque postero.Quinquatribus sircquenti Senatu causam tuam egi non invita Minerua. Etenim eo ipso die Senatus dccreuit, ut Minerua nostra, custos Vrbis,quam turbo deiecerat, restitueretur. Pansa tuas literas recitauit. magna Senatus approbatio consecuta est cum summo gaudio &offensione Minotauri id est Calvisi&Tauri. Factum de te s. c. honorificum. Postulabatur, ut etiam illi notarentur: sal Pansa clementior. Ego mi Cornifici quo die primum in spem libertatis ingressius sum,&cunctantibus caetcris ad x II i. Cal. Ian. standam ciata Rei p. ieci: eo ipse die prouidi inultum, atque habui rationem dignitatis tua. mihi enim est assensus Senatus de obtine lis prouinciis. Nec vero postea destiti labefactare cum qui summa cum tua iniuria contumeliaque Rei p. prouinciam absens obtinebat. Itaque crebras, vel po- , tilis quotidianas compellationes meas non tulit,sique in Urbem reccpit inuitus neque solum spe, sed certa re iam,& possessione deturbatus est. Meo iustissimo honestissimoque conuitio te tuam dignitatem summa tua virtute tenuisse, prouinciaeque honoribus amplissimis affectum vehementer gaudeo. Quod te mihi de Sempronio purgas, accipio excusationem: suit enim illud quoddam Graecum tempus seruitutis. Ego tuorum consiliorum author, dignitatIsque fautor, iratus temporibus, in Graeciam desperata libertate rapiebar, cum me Etesiae, quasi boni ciues, relinqvclcm Rem p. prosequi noluerunt:austerque aduersus maximo flatu me ad tribulcis tuos Rhegium retulit: atque inde ventis, remisque in patriam omni sestinatione properaui postridieque in summa reliquorum seruitute liber unus sui. Sic sum in Antonium inuectus, ut ille non ferret, omneliaque suum vinolentum iurore in me unum cssunderet, meque cum clicerc vcl- ssiet ad caedis causam,tum tentaret insidiis:quem ego ructantem & nauseante conieci in
Caesaris Octaviani plagas. puer enim egregius praesidium sibi primum & nobis: deinde summae Reip. coparauit: qui nisi fuisset, Antonii reditus a Brundusio pestis patriae suisset. Quae deinceps acta lint, scire te arbitror. sed redeamus ad illud unde diuertimus. Accipio excusatione tuam de Sempronio. neque enim statuti quid in tanta perturbatione habere potuisti. Nunc hic dies aliam vitam affert alios mores postulat,ut ait Terentius. Quamobrem mi Quinte, conscende nobiscum,&quide ad puppim. una nauis est iam
bonorum omnium: quam quidem nos damus operam ut rcctam teneamus, Vtinam
prospero cursu sed quicunque venti crunt,ars nostra certe non aberit. quid enim praestare aliud virtus potest 3 Tu fac ut animo magno sis & excelso, cogitesque omnem di- 1εgnitatem tuam cum Rep. coiunctam esse debere. P. Luceium mihi meum comendas, quem quibuscunque rebus potero, diligenter tuebor. Hircium quid c & Pansam colle- gas nostros, homines in Consulatu Rcip. salutareis, alieno sanc tepore amismus, Rep. Antoniano quidem latrocinio liberata, sed nondum omnino explicata: quam nos,si licebit more nostro tucbimur:quaquam ad modii sumus iam defatigati. Sed Nu Alassitudo impedire officium & fide debet.Verum haec hactenus .ab aliis te de me, quam a me ipso, malo cognoscere. De te audiebamus ea,quae maxime vellemus. De Cn. Minutio, quem tu quibusdam literis ad caelum laudibus extulisti, rumores duriores crant. id quale sit, omninoque quid istic agatur,facias me velim certiorem. Vale.
152쪽
T V R I v s,qui in Africa negotiatus est, vir bonus & honestus, haeredes fecit similes N siti Cn. Saturninum,Sex. Aufidium, Cn. Anneium, QSosidium Gallum, L. Scruilium
Posthumum, C. Rubellinum. Ex eorum oratione intellexi, gratiaru actione cos magis egere,quam commendatione . tanta enim liberalitate se tua usos praedicabant,ut iis plus a te tributum intelligerem,quam ego avdcrem te rogare. Audebo tamen: scio enim quantum pondcris mea commendatio si habitura. Quare a te peto ut ad eam liberalitate,qua fine meis literis usus es,quam maximus his literis cumulus accedat. Caput autem est meae commendationis, ne patiare Erotem Turium, Turii libertum,ut adhuc secit, haereditatem Turianam auertere : caeterisque omnibus rcbus habeas eos a me commendatissimos. Magnam ex corum splendore & obseruantia capies voluptatem. Quod ut velis te vehementer cliam atquc etiam rogo. Vale.
M. T. CICERO S. P. D. CORNIFICIO.
13 sΕx. Aufidius & obseruantia qua me colit, accedit ad proximos:& splendore, equiti Rom. nemini cessit. Est autem ita temperatis, moderatisque moribus, ut summa sc-ucritas summa cu humanitate iungatur. Cuius tibi negotia,quae sunt in Africa, ita commendo,ut maiore studio, magssue ex animo comendare non possim. Pergratum mihi seceris, si dederis operam, ut is intelligat meas apud te literas maximum pondus h buisse. Hoc te vehementer mi Cornifici rogo. vale.
M. T. CICERO S. P. D. CORNIFICIO.
AssENTi OR tibi eos, quos scribis Lilybaeo minari, istic poenas dare debuisse: sed
metuisti ut ais, ne nimis liber in ulciscendo viderere. Metuisti igitur ne grauis ciuis, ne nimis sortis ne nimis te dignus viderere. Quod societatem Reipub. conseruandae ti-sy bi mecti a patre acceptam renouas gratum est: quae societas inter nos semper mi Cornifici manebit. Gratum etiam illud, quod mihi tuo nomine gratias agendas non putas: nec enim id inter nos facere debemus. Senatus saepius pro dignitate tua appella-rctur, si absentibus Consulibus unquam, nisi ad rem nouam,cogeretur. Itaque nec deris x x, nec de iis DC c quicquam agi nunc per Senatum potest.Tibi autem ex s.c.imperandum, mutuumque semcndum censeo. In Repub. quid agatur, credo te ex eorum literis cognoscere, qui ad te acta debent perscribere. Ego sum spe bona: consilio, cura,labore non desti omnibus inimicis Reipub. esse me acerrimum hostem prae me
sero. Res neque nunc difficili loco mihi videtur esse: &suisset facillimo, si culpa a quibusdam abfuisset. Vale.
εα NON modo te, cui omnia nostra notissima sunt: sed neminem in populo Rom. arbitror esse, cui sit ignota ea familiaritas, quae mihi cum L. Lamia est. Etenim magno theatro spectata est tum, cum est ab A. Gabinio c o s. relcgatus, quod liberc & sortiter salutem meam defendisset. Nec ex eo amor inter nos natus est: scd quod erat uctus &magnus, propterea nullum periculum pro me adire dubitauit. Ad haec officia, vel merita potius iucundissima consuetudo accedit, ut nullo prorsus plus homine delecter. Non puto te iam expectare quibus eum tibi verbis comm cndem : causam enim tanti amoris intelligis : quae verba dcsideret, iis me omnibus usum putato. Tantum velim existimes,si negotia Lamiae, procuratores,libertos familiam, quibuscunquc rebus opus erit, defenderis, gratius mihi futurum, quam si ea tua liberalitas pertinuisset ad rem familiarem meam. Nec dubito quin sine mea comendatione, quod tuum est iudicium si de hominibus, ipsius Lamiae causa studiose omnia facturus sis. quanquam erat nobis dictum,te existimare alicui s.c.quod contra dignitatem tuam feret scribedo Lamiam assuisse: qui omnino Consulibus illis nunquam affuit scribendo. deinde omnia tum salsas. c. deserebantur . nisi sorte etiam illi Semproniano s. c. me censes assuisse, qui ne Romae quidem tum sui, ut de eo ad te scripsi re recenti. Sed haec hactenus. Te K. iii.
153쪽
iso Epis . ad C. Cassium, &alios
mi Cornifici, etiam atque etiam rogo, ut omnia Lamiae negotia mea putes esse: curesque ut intelligat hanc commendationem maximo sibi , sui fuisse. Hoc mihi gratius socere nihil potes. Cura ut valeas.
M. T. CICERO S. P. D. CORNIFICIO.
IT A N E praeter litigatores nemo ad te meas literas multa istae quidem . tu enim
perfecisti, ut nemo sine literis meis tibi se commendatum putaret. Sed quis unquam tuorum mihi dixit esse cui darem, quin dederim raut quid mihi iucundius, quam, cum coram tecum loqui non possim, aut scribere ad te, aut tuas legere literas 3 Illud magis mihi solet esse molestum, tantis me impediri occupationibus, ut ad te scribendi meo arbitratu facultas nulla detur . non enim te epistolis, sed voluminibus lacesserem, quibus quidem me a te prouocari oporteret . quan uis enim occupatus sis, otii tamen plus habes: aui,si ne tu quidem vacas, noli impudens esse, nec mihi molestiam exhibere, &a me literas crebriores, quum tu mihi raras mittas, flagitare. nam cum antea distinebar maximis occupationibus, propterea quod omnibus curis Rempub. mihi tuendam putabam, tum hoc tempore multo distineor vehemcntius. Vt enim grauius aegrotant ii, qui cum leuati morbo viderentur, in eum dein tegro inciderunt : sic vchementius nos laboramus, qui, profligato bello,ac pene sublato, renouatum bellum gerere conamur. Sed haec hactenus. Tu tibi mi Cornifici, fac ut persuadeas, non esse me tam imbecillo animo ne dicam inhumano, ut a te vinci possim aut ossiciis aut amore. Non dubitabam equidem: veruntamen multo mihi notiorem amorem tuum effecit Cherippus. I hominem semper illum quidem mihi aptum, nunc vero etiam suavem. virutus mehercule tuos mihi expressit omneis: non solum animum ac verba protulit. Itaque noli vereri, ne tibi succensuerim, quord eodem exemplo ad me, quo ad caeteros. Requisivi equidem proprias ad me unum a te literas, sed neque vehementer & aman ter. De sumptu, quem te in rem militarem facere&secisse dicis, nihil sane possum tibi opitulari, propterea quod & orbus Senatus Consulibus amissis, & incredibiles angustiae pecuniae publicae: quae conquiritur undique, ut optime meritis militibus promita soluantur. quod quidem feri sine tributo posse non arbitror. De Accio Dionysio ni- hil puto esse, quoniam mihi nihil dixit Stratorius. De P. Luceio nihil tibi concedo, quo
studiosor eius sis,quam ego sum: est enim nobis necessarius. sed a magistris cum contenderem de proferendo die, probauerunt mihi sese, quo minus id faceret, & compromisso & iureiurando impediri. Quarc veniendum arbitror Luceto. quanquam s meis literis obtemperauit,cum tu haec leges, illum Romae esse oportebit. Caeteris de rebus, maximeque de pecunia, cum Pansae morte ignorares, scripssti quae per nos ab eo consequi te posse arbitrarere. quae te non sesellitant,si uiuerermam te diligebat. post mortem autem eius quid fieri posset, non videbamus. De Venuleio, Latino Horatio valde laudo. illud non nimium probo, quod scribis, quo illi animo aequiore ferrent, te tuis etiam legatis lictores ademisse. honore enim digni cum ignominia dignis non erant scomparandi: eosque ex s.c. si non decedunt,cogendos ut decedant, existimo. Haec sere ad eas literas,quas eodem exemplo binas accepi. De reliquo,velim tibi persuadeas,non esse mihi meam dignitatem tua chariorem. Vale.
154쪽
M. TVLLII CICERONI s EPIs To RVM AD C. MEMMI v M, ET ALIOS, LIBER x III.
M. T. CICERO S. D. C. NEM MI O.
T s 1 non satis mihi constiterat, cum aliquatae animi mei molestia, an potius libenter te Athenis visurus essem, quod iniuria, quam accepisti, dolore me afficeret: sapientia tua, qua sers iniuriam, laetitia: tamen vidisse te mallem. Nam quod est molestiae non sane multo leuius est, cum te non video:quod esse potuit voluptatis .certe si vidissem te, plus suisset. Itaque non dubitabo dare operam ut te videam, clim id satis commode facere potero. Interea quod per literas ct agi tecum, & ut arbitrorὶ confici potest agam. Nunc a te illud primum rogabo, nequid inuitus m ea causa facias: sed id quod mea intelliges multum, tua nullam in partem interesse, ita mihi des, si tibi, ut id libenter facias, ante persuaseris. Cum Patrone Epicureo mihi omnia sunt, nisi quod in philosophia vehementer ab eo dissentio.Sed & initio Romae cum te quoque & tuos o-t mneis obseruabat, me coluit in primis: & nuper,cum ea quae voluit, de suis commodis S praemiis consecutus est, me habuit suorum defensorum & amicoruseret principem:& iam a Phaedro,qui nobis cum pueri essemus, antequam Philone cognouimus, valde ut philosophus, postea tamen ut vir bonus &suauis& officiosus probabatur, traditus mihi commendatusque est. Is igitur Patro, cum ad me Romam litcras misisset utile sibi placarem, peteremque ut nescio quid illud Epicuri parietinarum sibi concederes nihil scripsi ad te ob eam rem, quod aedificationis tuae consilium mea commendatione nolebam impediri. Idem ut veni Athenas, cum ide ut ad te scriberem rogasset:ob eam causam impetrauit, quod te abiecisse illam aedificationem constabat inter omneis amicos tuos.Quod si ita est,& si iam plane tua nihil interest: velim siqua offensiuncula facta est animi tui peruersitate aliquorum, noui enim gentem illam in des te ad lenita-3 tena,vel propter tuam summam humanitatem vel etiam honoris mei causa. Equidcm siquid ipse sentiam, quaeris: nec cur ille tantopere contendat,video,nec cur tu repugneS: nila tamen multo minus tibi concedi potest, quam illi laborare sine causa. quanquam Patronis & orationem & causam tibi cognitam esse certo scio. honorem,officium, te- samentorum ius, Epicuri authoritatem, Phaedri obtestationc,scdem, domicilium, vestigia summorum hominum sibi tuenda esse dicit. Totam hominis vitam, rationcmque, quam sequitur in philosophia, derideamus licet, si hanc eius contentionem volumus reprehendere. Sed mehercule quando illi, caeterisque,quos illa delectat, non valde inimici sumus: nescio an ignoscendu sit huic, si tantopere laborat . in quo etiam si peccat, magis ineptiis,quam improbitate peccat. Sed ne plura dicendum enim aliquando e R Pomponium Atticum sic amo, ut alter u fratrem. nihil est illo mihi nec cliarius, nec iucundius. Is non quis sit existis est enim omni liberali doctrina politissimus sed valde diligit Patronem valde Phaedrum amauit: sc i me hoc contendit,homo minime ambitiosus, minime in rogitando molestus,vrmihil unquam magis . nec dubitat quin ego a te nutu hoc consequi possim, ita etiam si dificaturus esses. Nunc vero si audierit te aedificationem deposuisse, neque tamen me a te impetrasse: non te in me illiberalem, sed me in se negligentem putabit. Quamobrem peto a te ut scribas ad tuos, posse tua voluntate decretum illud Areopagitarum, quem υ M 'τομον illi vocant,tolli. Scd redeo ad prima. prius velim tibi persuadeas, ut hoc mea causa libenter facias, quam ut facias.Sic tamen habeto si seceris quod rogo, re mihi gratissimum. Vale.
M. Τ. CICERO S. D. C. M E M M I Ο.
s C A i o Aulano Euandro qui habitat in tuo sacrario,& ipso multum utor, & palpono eius M. AEmilio familiarissime. Peto igitur a te maiorc in modum, quod sine tua in Icstia fiat,ut ei de habitatione accomodes. nam propter opera instituta multa multori
155쪽
i sa Epist. ad C. Memmium, &alios
subitum esset remigrare Calend. Quint. Impedior verecundia, iacte pluribus verbis rogem. neque tamcn dubito, quin,si tua nihil aut non muli si intersit, eo sis animo, quo ego essem, siquid tu me rogares. mihi certe gratissimum seccris. Vale.
M. T. CICERO S. D. C. MEMMl O.
A v L v M Fufium unum ex meis intimis obseruantissimum, studiosissimumque nostri, eruditum homine, &summa humanitate, tuaque amicitia dignissimum velim ita tractes,ut mihi coram recepisti. tam mihi gratum id erit,quam quod gratissimum. Ipsum praeterea summo officio &summa obseruatia tibi in perpetuum deuin teris. Vale. σ
M. T. CICERO Q. VALERIO F. O R C AELEGATO PROPRAET. S. D.
c v M municipibus Volaterranis mihi summa necessitudo est. magno enim meo beneficio affecti, cumulatissime mihi gratiam retulerunt: nam nec in honoribus incis, nec in laboribus unquam desuerunt. Cum quibus si mihi nulla causa intercederet, tamen quod te vehemetissime diligo, quodque me a te plurimi fieri sentio,& monerem te & hortarer,ut corvin fortunis consuleres, praesertim cum prope praecipuam causam haberent ad ius obtinendum: primum quod Syllani temporis acerbitate, deorum immortalium benignitate subterfugerunt. deinde quod summo studio populi Rom. a me in Cosulatu meo defensi sunt. cum enim Tribuni pleb. legcm iniquissimam de eorum agris proin ulgasciat, facile Senatui populoque Rom. perluasi,ut eos ciueis, quibus sortuna pepercisset, salvos esse vellent. Hanc actionem meam C. Caesar primo suo Consu- γlatu in lege agraria comprobauit, agrumque Volaterranum,& oppidum omni pcriculo in perpetuum liberauit: ut mihi dubium non sit, quin is qui nouas necessitudines adiungat,vctera sua beneficia conseruari velit. Quamobrem est tuae prudentiae, aut sequi eius authoritatem, cuius sectam atque imperium summa cum tua dignitate secutus es: aut certe illi integram omne causam rcscrvare. Illud vero dubitare non debes,quin tam graue, tam firmum, tam honestum municipium tibi tuo summo beneficio in perpe-ruum obligare velis. Sed haec quae scripta sunt supra,cὁ spectat, ut te horter&suadeam.
Reliqua sunt quae pertinent ad rogandum : ut non solum tua causa tibi consilium medam outes, sed etiam, quod mihi opus sit, me a te petere & rogare. Gratissimum igitur
mihi feceris, si Volaterranos omnibus rc bus integros incolumesque esse volueris. Eo- rum ego domicilia, sedes, rem, fortunas, quae& a diis immortalibus,&a praestantissimis in nostra Rep. ciuibus summo Scnatus, populsque Rom. studio conseruatae sunt, tuae fidei, iustitiae, bonitat ue commendo. Si pro meis pristinis opibus ficultatem mihi res hoc tempore daret, ut ita defendere posscin Volaterranos, quemadmodum consucui tueri meos: nullum officium, nullum denique certam cia, in quo illis prodesse possem, praetermitterem . sed quando apud te nihilo minus hoc tempore valere me confido, quam valuerim semper apud omne is: pro nostra summa nccelsitudine, parsque internos & mutua beneuolentia abs te peto, ut ita de Volaterranis mereare,ut existimet eum
quasi diuino consilio isti negotio praepositum csse, apud quem unum nos eorum perpetui defensores plurimum valere possentim, Uale.
NON moleste sero cana necessitudinem,quae mihi tecum est, notam eta quam plu- 'rimis, neque tamen ob eam causam quod tu optime existimare potes, te impedio quominus susceptum iacgotium pro tua fide & diligetia ex voluntate Caesaris, qui tibi rem magnam disticilemque c5misit gerere possis. Nam cum multi a me petant multa, quod
de tua erga me voluntate non dubitent: non comitto ut ambitione mea conturbem
ossicium tuum. C. Curtio ab ineunte aetate familiarissime sum usus: eius & Syllani temporis iniustissima calamitate dolui:&cum iis qui similem iniuriam acceperant, amis sis omnibus fortunis, reditus tamen in patriam voluntatc omnium concedi videretur,
156쪽
adiutor incolumitatis sui. Is habet in Volaterrano possessionem, cum in cam tanquam e naufragio reliquias contulisset. Hoc autem tempore cum Caesar in Senatum legit: quem ordinem iste ista possessione amissa, tueri vix potest. Grauissimum aute est,cum superior factus sit ordine inferiorem esse fortuna: minimeque conuenit ex eo agro, qui Caesaris iussu diuidatur, eum moueri,qui Caesaris beneficio Scnator sit. Sed mihi minus libet multa de aequitate rei scribere, ne causa potius apud te valuisse videar, quam gratia.Quamobrem te maiorem in modum rogo, ut C. Curtii rem meam putes esse:quicquid mea causa faceres,ut id C. Curtii causa cum seceris,m cum existimes. quod ille per me habuerit, id me habere abs te putato. Hoc te vehem cieretia atque etia rogo. Vale.
M. CICERO VALERIO Q.. F. ORCAE PROCOS. S.
si V A L E s, bene est: cgo quidem valeo. Credo te mc moria tenere me,& coram P. Cuspio tecum locutum esse, cum te prosequerer paludatum :&idem postea plurimis i verbis tecum egisse ut quoscunque tibi eius necessarios commendarem, haberes eos innum cro meorum necessariorum. Id tu pro tua summa crga me beneuolentia, perpe'.
tuaque obseruantia mihi liberalissime atque humanissime recepisti. Cuspius homo in omneis suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista prouincia tuetur & diligit,propterea quod fuit in Africa bis, cum maximis societatis negotiis praeesset. itaque hoc eius officium quod adhibet crga illos, ego mea facultate & gratia soleo, quantum possum adiuuare. Quare Cuspianorum omnium comendationis causam hac tibi epistola exponendam putaui. Reliquis epistolis tantum faciam, ut notam apponam eam quae mihi tecum conuenit, & simul significem de numero esse Cuspii amicorum. Sed hanc commendationem, quam his literis consignare volui, scito esse omnium grauis simam . nam P. Cuspius singulari studio contendit a me, ut tibi quamdiligentissime L. Iulium comendarem. Eius ego studio vix videor mihi satisfacere posse, si utar vcrbis iis, quibus,cum diligentissime quid agimus, uti solemus. Noua quaedam postulat: & putat me eius generis artificium quoddam tenere. et ego pollicitus sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus comendationis. Id quando assequi non possum, tu re velim efficias, ut ille genere mearu litcrarum incredibili quodam persectum arbitretur. Id facies, si omne genus liberalitatis,quod & ab humanitate & potestate tua proficisci poterit, non modo re sed citam verbis,vultu denique expresseris. Quae quantum in prouincia valeant, vellem expertus csses.Sed tamen suspicor ipsum hominem, quem tibi comendo perdignum esse tua amicitiam on solum quia mihi Cuspius dicit,
credo stametsi id satis esse debebat sed quia noui eius iudicium in hominibus & amii, cis deligendis. Harum literaru vis quanta lacrit, propediem iudicabo, tib sque,ut confido,gratias agam . ego quae te velle, quaeque ad te pertinere arbitrabor, omnia studiose, diligenterque curabo. Cura ut Valeas. P. Cornelius, qui tibi has literas reddidit, cst mihi a P. Cuspio commendatus . cuius causa quantopcre cupcrem,dcbcremque profecto ex me facile cognouisti. Vehemcnter te rogo ut cures, ut ex hac commendatio Re mihi Cuspius quam maximas, quamprimum, quam saepissime gratias agat. Vale.
M. T. CICERO C. C L V V l o s. P. D.
c v' M in Galliam proficiscens, pro nostra necessitudine tuaque summa in me obseruantia ad me domum venisses, locutus sum tecum de agro vectigali municipii Atellani, qui cisci in Gallia: quantoque opcre eius municipii causa laborarem, tibi ostendi se Post tuam aute prosectione chim & maxima res municipii honestissimi, milisque coniunctissimi,& summum meum officili ageretur, pro tuo animo in me singulari existimaui me oportere ad te accuratius scribere:etsi non sum nescius,&quae temporum ratio,& quae tua potestas sit:tibique negotium datum esse a C. Caesare, non iudicium, praeclare intelligo. Quare a te tantum peto,quantum & te sacere posse,&libenter mea causa facturum esse arbitror: & primum velim existimes, quod res est, municipii sortunas
157쪽
i Epist. ad C. Memimium, & alios
omne is in isto vectigali consistere: his autem temporibus hoc municipium maximis oneribus pressum, summis affectum esse difficultatibus. Hoc etsi commune videtur esse cum multis: tame mihi crede, singula reis huic municipio calamitates accidisse: quas
iccirco non commemoro, ne de miseriis meorum neccisariorum conquerens, homino, quos nolo videar offendere. Itaque nisi magnam spem haberem, C.Caesari nos cau- i; sana municipii probaturos, non erat causa cura te hoc temporc aliquid contenderem.
sed quia confido, milisque persuasi illum & dignitatis municipii,&aequitatis,& voluntatis etiam erga se habiturum efferationem : ideo a te non dubitaui contendere, ut hanc causam illi integram conservares. Quod etsi nihilo minus a te peterem, si nihil audiuisem te tale secisse: tamen maiorem spem impetrandi nactus sum, posscaquam mihi dictum est hoc idem a te Rhegienses impetrauisse. Qui etsi te aliqua necessitudine attingunt: tamen tuus amor in me sperare me cogit,te,quod tuis necessariis tribueris, ideesse tributurum meis: praesertim cum ego pro his unis petam, habeam autem, qui simili causa laborent, complureis necessarios. Hoc me non sine causa faccre, neque aliqua leui ambitione commotum a te contendere, etsi te existimare arbitror: tamen mihi affirmanti credas velim, me huic municipio debere plurimum . nullum unquam fuisse tempus nequc honorum, neque laborum meorum,in quo non huius istunicipii studiuin me extiterit singulare. Quapropter a te etiam atque cita pro nostra summa coniunctione, proque tua in me perpetua εἰ maxima beneuolctia maiore in modum peto atque contendo, ut cum fortunas agi eius municipii intelligas, quod sit mihi necessitudine, officiis, beneuolentia coniunctissimum, id mihi des. Quod erit huiusmodi, ut si a Caesare, quod speramus, impetrauerimus, tuo beneficio nos id consecutos esse iudicemus: sin minus, pro eo tamen id habeamus,quado a te data sit opera ut impetraremus. Hoc cum mihi gratissimum seceris: tum viros optimos, homines honestissimos, eosdemque gratissimos, &tua necessitudine dignissimos, summo beneficio in perpetuum tibi tuisque devinxeris. Vale.
M. T. CICERO M. RUTILIO s. P. D.
c v M 3t milii conscius essem quanti te facere, de tuam erga me bcneuolentiam era pertus essem: non dubitaui a te petere quod mihi petendum esset. P. Sestiu quanti faciam, ipse optime scio:quanti aute sacere debea, δἰ tu, de omnes homines sciunt. Is cum ex aliis te mei studiosissimu esse cognosceret, petiuit a me, ut ad te quam accuratissimc scribere de re C. Albini Senatoris: cuius ex filia natus est L. Sestius optimus adolesces, filius P. Sestit. Hoc iccirco scripsi, ut intelligeres non solum me pro P. Sestio laborare debere,sed Sestiti etiam pro Albino. Res aute haec est: A M. Laberio C. Albinus praedia inaestimatione accepit: quae praedia Laberius emerat a Caesare de bonis Plotianis. Ea si dica non esse e Re p. diuidi, locere te videar, non rogare. Sed tamen cum Caesar Syllanas Veditiones de assignationcs ratas cita velit, quo firmiores existimatur suae si ea praedia diuidetur quae ipse Caesar vendidit, quae tande in eius venditionibus esse poterit autho- is ritas ρ Sed hoc quale lit, tu pro tua prudentia considcrabis. Ego te plane rogo, atque ita, ut maiore studio, iustiore de causa, magis ex animo rogare nihil possim,ut Albino parcas, praedia Laberiana ne attingas. Magna me affeceris no modo laetitia sed cita quoda- modo gloria, si P. Sestius homini maxime necessario per me satisfecerit, cum ego illi plurimu debeam. Quod ut facias, te vehementer etiam atque cliam rogo. Maius mihi dare beneficium nullum potes. id mihi intelliges esse gratissimum. Vale.
M. T. CICERO' CRASSIPEDI S. P. D.
Q v A N QI A M tibi praesens commendaui, ut potui diligentissime, sectos Bithyniae, teque clim mea comendatione, tum etiam tua sponte intellexi cupere ei societati, quibuscunque rebus posses commodarc: tamen cum ii, quorum res agitur, magni sua tyinteresse arbitrarentur, me etia perliteras declarare tibi, qua cssem erga ipsos volutate,no dubitaui haec ad te scribere. volo enim te existimare, me cum uniuerso ordini publi-
158쪽
canorii multum semper libentissime tribuerim, Idque pro magnis eius ordinis erga me meritis sacere debuerim tum in primis amicti esse huic Bithynicae societatn quae societas ordine ipse, hominu genere pars est maxima ciuitatis: constat enim ex caeteris so- cictatibus:&casu permulti sunt in ea societate valde mihi familiares in prim lique is, cuius praecipuum ossicium agitur hoc tepore, P. Rupilius P.F. Men. qui est magister in ea
societate. Quae cum ita sant, maiorem in modum a te peto Cn. Pupium, qui est in operis eius societatis,omnibus tuis ossiciis atque omni liberalitate tueare: curesq; ut eius
operae squod tibi facile factu estὶ quamgratissimae sint sociis: remque&utilitatem sociorum cuius rei quatam potestatem Quaestor habcat,non sum ignarus per te quam-
maxime defensam & auctam velis. Id cum mihi gratissimum seceris, tum illud tibi expertus promitto & spondeo, te socios Bithyniae, sa iis commodaris, memores esse, &gratos cogniturum. Vale.
M. T. CICERO B R V T O S. P. D.
c d M ad te tuus Quaestor M.Varro proficisceretur, commendatione egere eum non putabat satis enim comendatum tibi eum arbitrabar ab ipso more maiorum: qui,Vt te non fugi hanc Quaesturae coniunctionem liberorum nccessitudini proximam v luit esse.Sed cum sibi ita persuasisset ipse, meas de se accurate scriptas literas maximunt apud te pondus habituras,a meque contederet,ut quam diligentissime scriberem: ma-olui facere quod meus familiaris tanti sua interesse arbitraretur. Vt igitur debere me sacere hoc intelligas, cum primum M.Terentius in serum venit, ad amicitiam se meam contulit. Deinde ut se corroborauit, duae causae accesserunt, quae meam in illum beneuolentiam augerent:una, quia versabatur in hoc studio nostro,quo etiam nunc maxime delectamur,&cum ingenio, ut nosti, nec sine industria. deinde quod mature se contulit in societates publicanorum:quod quidem nollem: maximis enim damnis assectus est. sed tamen causa comunis ordinis mihi comendatissimi secit amicitiam nostram firmiore. Deinde versatus in utriusque subselliis optima & fide & fama iam ante hanc comutationem Reip.petitioni sese dedit honoremque honestissimu existimauit fructum laboris sui .His autem teporibus a me Brundus o cum literis & mandatis profectus est ad Caesarem. Qua in re & amorem citis in suscipiendo negotio pe spexi, & fi- dem in conficiendo ac renuntiando. Videor mihi, cum separatim de probitate eius &moribus dicturus suissem, si prius causam cur eum tantopere diligerem, tibi exposuissem: in ipsa causa exponenda satis etiam de probitate dixisse,sed tamen separatim promitto, in meque recipio, re cum tibi & voluptati &vsui: nam&modestu hominem cognosces,&prudctem,&a cupiditate omni remotissimum : praeterea magni laboris,
summaeque industriae. Neque ego haec polliceri debeo quae tibi ipsi cum bcnc cognoueris, iudicanda sunt: sed tamen I N omnibus nouis colunctionibus interest, qualis primus aditus sit,& qua comendatione quasi amicitiae seres aperiantur Quod ego his literis efficere volui, etsi id ipsa per se necessitudo Quaesturae effecisse debet: sed tamen nihilo infirmius illud hoc addito. Cura igitur si me tanti facis,quanti & Varro existimat, is S ipse sentio,vtquam primum intelligam hanc meam comendationem tantum illi utilitatis attulisse,quantum & ipse sperarit, nec ego dubitarim. Vale.
O i A semper animaduerti studiose te operam dare, ut nequid meorum tibi esset ignotu, propterea non dubito quin scias non solum cuius municipii sim, sed etia quam diligenter soleam meos municipes Arpinateis lucri. Quorum quidem omnia comoda, omnesque facultate quibus &sacra conficere, &sartatecta aedium sacrarum, locorumque communium tueri possint, consstunt in iis vectigalibus quae habent in prouincia Gallia. Ad ea visenda, pecuniasque quae a colonis debcntur, exigendas, totamque rem & cognoscendam & administrandam legatos equites Romanos misimus Fufidium l. M .Faucium M.F. Mamercum LPcto a te maiorem in modum
159쪽
i3 6 Epist. ad C. Memmium, o alios
pro nostra necessitudine ut ea res tibi curae sit: operamque des ut per te quam commodissime negotium municipii administretur, quam primumque conficiatur: ipsosque, quorum nomina scripsi, ut qua inhonorificentissime pro tua natura, ct quamliberalissimc tractes. Bonos viros ad tuam necessitudinem adiunxeris, municipiumque gratissimum beneficio tuo devinxeris: mihi vero etiam eo gratius seceris, quod cum semper tueri municipes meos consueui tum hic annus praecipue ad meam curam officiumque pertinet. Nam constituendi municipii causa hoc anno AEdilem filium meum fieri volui, & seatris filium & M. Caesium, hominem mihi maximc necessariuria: sis cnim magistratus in nostro municipio nec alius ullus creari soletin quos cohonestaris, in primis. que me,si Resp. municipii, tuo studio & diligcntia bene administrata erit.Quod vi fataciaste vehementcr ctiam atquc ctiam rogo. Vale. is
A L i A epistola communiter comendaui tibi legatos Arpinatum, ut potui diligentissime. Hac separatim QAFuridium, quocum mihi omnes necessitudines sunt, diligentius commendo: non ut aliquid de illa comendationc deminuam, sed ut hanc addam nam & priuignus est M. Cassii, mei maxime & familiaris & necessarii: & suit in Cilicia mecum Tribunus mil. quo in munere ita se tractauit, ut accepisse ab eo beneficium viderer, non dedisse. Est praeterea squod apud te valet plurimi nostris studiis non abhorrens. Quare velim eu quamliberalissime complectare: opcramque des, ut in ea legatione, quam suscepit contra suum comodum, secutus authoritate meam, quam axime eius excellat industria. Vult enim,id quod optimo cuique natura tributum est, qua- maximam laude cum a nobis, qui cum impulimus, tu a municipio consequi. Quod . ei continget, si hac mea comendatione tuum erga se studium erit consecutus. Vale.
1 v C i v s Castronius Paetus longe princeps municipii Lucensis, est honestus, grauis, plenus ossicii, bonus plane vir: & cum virtutibus, tum etiam sortuna, siquid hoc ad rem pertinci, ornatus: meus autem est familiarissimus, sic prorsus, ut nostri ordinis obseruct neminem diligentius. Quare & ut meum amicum, & ut tua dignum amicitia tibi commendo. cui quibuscunque rcbus commodaueris, tibi profecto iucundum, mihi certe erit gratum. Vale.
x V C I O Titione Strabone, equite Romano in primis honesto & ornato, samiliarissime utor. Omnia mihi cum cointercediat iura sunmaae necessitudinis. Huic in tua pro- in uincia pecuniam debet P. Cornelius. Ea res at Volcatio, qui Romae ius dicit, reiecta in Galliam est. Peto a te hoc diligentius, quam si mea res cisci, quo est honestius de amicorum pecunia laborare, quam de sua, ut negotium conficiendum cures, ipse suscipias, transigas: operamque des,quod tibi aequum & rectum vidcbitur, ut quamcomodissima conditione libertus Strabonis qui eius rei causa missus est negotiii conficiat ad num os que perueniat. Id & mihi gratissimum erit :& tu ipse L. Titionem cognosces amicitia tua dignissimum. quod ut tibi curae sit, ut omnia solent esse quae me vclic scis, te vehementer etiam atque etiam rogo. Vale.
M. T. CICERO C. C AE S A R I I M P. S.
P R A E c ILi v M tibi com mcdo unice, tui nccessarii, mei familiarissimi, viri optimi filium . quem cum adolescentem ipsum propter eius modestiam, humanitatem, animu 3& amorem erga me sangularem mirifice diligo: tum patrem eius, re doctus, intellexi &didici mihi se iis semper amicissimum. En hic ille est, de illis maxime, qui irridere atque obiurgare me soliti sunt, quod me non tecum, praesertim cum abs te honorificentissime inuitarer, coniungerem. - ουπιτε Si audiebam enim nostros proceres clamitanteis, ιεκ' ς εαν, ἰναι τὼ ori e εω , ως νεφε λη μαλυψε
uia'να. Sed tamen idem me consolatur: & iam hominem perustum,etiamnum gloria
160쪽
volunt incendere, atque ita loquuntur,m ἀ-υδει γε Φρεξας α - ο 'οιαπυλ θαι. Sed me minus iam mouet, ut vides: ita ue ab Homeri magniloquentia consero me ad vera praecepta C p . Quem versum senex Praecilius laudat egregie:& ait posse cunde &αυρο ατ si ' videre,& tamen nihilominus αἰεν-υταίρων ε εν κων, Sed ut redeam ad id, unde coepi, vehementer mihi gratum feceris, si hunc adolescentem humanitate tua,
quae est langularis, comprehenderis:&ad id, quod ipsorum Praeciliorum causa te velle
arbitror, addideris cumulum commendationis meae. Genere nouo sena literarum ad te usus, ut intelligeres non vulgarem esse commendationem. Valc.
M. T. CICERO C. C AE S A R I I Μ P.
Pun LivM Crassum ex omni nobilitate adolescentem dilexi plurimum :& ex eo cum ab ineunte eius aetate bene spcrauissem, tum optime existimare coepi cx iis iudiciis, quae de eo seceram, cognitis. Eius libertu Apollonium iam tum equide, cum ille viveret,&magni faciebam & probaba: erat enim & studiosus Crassi,& ad eius optima studia vcso hementer aptus: itaque ab eo ad modii diligebatur. Po st mortem autem Crassi, comitii etiam dignior visus est,quem in fide atque amicitiam meam reciperem, quod cos a se obseruandos & colendos putabat, quos ille dilexisset,&quibus chartas fuisset. itaque &ad me in Ciliciam venit: multlique in rebus mihi magno usui fuit & fides eius, & prudentia:&, ut opinor, tibi in Alexadrino bello quantum studio Si fidelitate consequi potuit, non defuit . quod cum speraret te quoque ita existimare, in Hispaniam ad te maxime ille quide suo consalio,sed etiam me authore est prosectus. Cui ego commendationem non sum pollicitus: non quin eam valituram apud te arbitrarer: sed neque mihi egere comendatione videbatur, qui & in bello tecu fuisset,&propter memoriam Crasside tuis unus esset:& si vii comendationibus vellet, etiam per alios eu videbam id conse- qui posse. Testimoniu meum de eo iudicii, quod&ipse magni aestimabat, & ego apud te Valerc eram expertus, ei libenter dedi. Doctum igitur hominem cognoui, & studiis optimis deditum, sitque a puero. nam domi meae cum Diodoto Stoico, homine meo iudicio eruditissimo, multum a puero suit. Nunc autem inccsus studio rerum tuarum, eas literis Graecis mandare cupiebat. possc arbitror:valctingenio:habctvsum: iam pridem in eo genere studii, literarumque versatur: satisfacere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit. Habes opinionis meae testimoniti: sed tu hoc facilius multo pro tua singulari prudelia iudicabis,&tamen quod negaueram, comendo tibi cum. Quicquid ei commodaueris,erit id mihi maiorem in modum gratum. Vale.
M. C V R i v s, qui Patris negotiatur, multis & magnis de causis a me diligitur . nam& amicitia peruetus mihi cum eo est, ut primum in forti venit, in stituta: & Patris cum aliquoties antea, tum proxime hoc miserrimo bello domus eius tota mihi patuit. Quasi opus suisset, tam essem usus, quam mea. Maximum auic ira mihi vinculum cum eo
cst quasi sanistioris cuiusda necessitudinis quod est Attici nostri familiarissimus, cum
que unu praeter caetcros obseruat ac diligit. Quem si tu iam sorte cognouisti, puto me hoc quod facio, facere serius. ca cnim cst humanitate & obseruantia, ut eum tibi iam ipsum per se commendatum putem. Quod tamen si ita est, magnopere a te quae se, ut ad eam voluntatem, squam in illum ante has meas literas contulisti, quam maximus
postea commendatione cumulus accedat. Sin autem propter verccundiam suam mi-nnus se tibi obtulit, aut eum nondum satis habes cognitum, aut quae causa est cur maioris commendationis indigeat sic tibi cum comendo, ut nequc maiore studio quon-
quam, neque iustioribus de causis commendare possim. Faciamque id quod debent facere ii, qui religiose & sine ambitione commendant. spondebo enim tibi, vel potius
spondeo, in meque recipio, eos esse M.Curii mores,eamque tum probitate, tum etiam humanitate, ut eum & amicitia tua,&tam accurata com mcdatione,si tibi sit cognitus,
