Opera M. Tullij Ciceronis Tomus tertius operum M. Tullii Ciceronis, omnes eius epistolas complectens. Epistolarum libros 15, ad diuersos missarum inter quos vnus est M. Caelii ad Ciceronem quos omnes recentiores nouo, & parum illis apto nomine famili

발행: 1554년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

i 8 Epist. ad C. Memmium, & alios

dignum ss existimaturus. Mihi certe gratis sinum seceris,si intellexero has literas tantum, quantum scribens confidebam, apud te pondus habuisse. Vale.

M. T. CICERO SER. SULPITIO S.

NON concedam ut Attico nostro, quem elatum laetitia vidi, iucundiores tuae suauissime ad eum & humanissime scriptae literae suerint, quam mihi. Nam eis utrique i nostrum prope aeque gratae erant, tamcn ego admirabar magis, te, quasi rogatus, aut certe admonitus liberaliter Attico respondisses quod tamen dubium nobis, quin ita suturum suerit, non eratὶ ultro ad eum scripsisse, csquc nec opinanti voluntatem tuam tantam per literas detulisse. De quo non modo rogare te ut eo studiosus mea quoque

causa facias, non debeo, nihil enim cumulatius fieri potest,quam polliceris sed ne gratias quidem agere,quod tu & ipsus causa, & tua sponte seceris. Illud tamen dicam, mihi id quod fecisti. esse grati simum: tale enim tuum iudicium de homine eo,quem ego unice diligo, non potest mihi non summe esse iucundum . Quod cum ita sit, esse gratum necesse est . sed tamen quando mihi pro coniumstione nostra vel peccare apud te in scribendo licet: utrunque corum,quae negaui mihi licienda esse, faciam. Nam & ad uid quod Attici causa te ostendisti esse facturum, tantum velim addas, quantum ex nostro amore accessionis fieri potest: & quod modo verebar, tibi gratias agere, nunc plane ago: teque ita existimare volo quibuscunque officiis in Epiroticis, reliquisque rebus Atticum obstrinxeris, iisdem me tibi obligatum sere. Vale.

c v M Lysone Patrens est mihi quidem hospitium vetus, quam ego necessitudinem

sancte colenda puto: sed ea causa etiam cum aliis compluribus: familiaritas tanta nullo cum hospite, & ea cum officiis eius multis, tum etiam consuetudine quotidiana sic est aucta ut nihil si familiaritate nostra coniunctius. Is cum Romae annum prope ita suisset, ut mecu viueret: etsi eramus in magna spe, te meis literis, commendationeque

diligentissime facturum id quod fecisti, ut eius rem & sortunas absentis tuerere: tame uod in unius potestate crat omnia, & quod Lyso fuerat in nostra causa, nostrisque prae-idiis quotidie aliquid timebamus. effectum tamen est & ipsius splendore,&nostro, reliquorumque hospitum studio, ut omnia quae vcssemus, a Caesare impetrarentur. quod intelliges ex iis literis,quas Caesar ad te dedit. Nunc non modo non remittimus tibi aliquid ex nostra commendatione, quas adepti iam omnia: sed eo vehementius a te contendimus ut Lysonem in fidem necessitudinemque tuam recipias. Cuius dubia sortuna timidius tecum agebamus, verentes nequid accideret eiusmodi, ut ne tu quidem mederi posses. Explorata vero eius incolumitate, omnia a te studia summa cura peto. Quaene singula enumerem, totam tibi domum commendo: in his adolescentem filiucius, quem C. Memmius Gemellus cliens meus, cum in calamitate exilii sui Patrensis πciuis factus esset, Patrensium legibus adoptauit, ut eius ipsus haereditatis ius, causamque tueare. Caput illud est, ut Lysonem, quem ego virum optimum, gratissimumque cognoui, recipias in necessitudinem tuam. quod si feceris, non dubito quin in eo diligendo, caetersique postea commendando, idem quod ego sis iudicii & voluntatis habiturus. Quod cum fieri vehementer studeo: tum etiam illud vereor, ne, si minus cumulare videberis secisse aliquid eius causa, me ille negligenter scripsisse de se putet, non

re oblitum mei. quanti enim me faceres, cum ex sermonibus quotidianis meis, tum cxepistolis etiam tuis potuit cognostere. Vale.

M. T. CICERO SER. SULPITIO S. P. D.

AscLA PONE Patrensi medico utor valde familiariter: eiusque tum constretudos mihi iucunda suit, tum etiam ars, quam sum expertus in valetudine meorum: in qua

mihi tum ipsa scientia, tum etiam fidelitate, beneuolentiaque satisfecit. Hunc igitur tibi commendo,&a te peto, ut des operam ut intelligat diligenter me scripssse de se, meamque commendationem usui magno sibi fuisse. Erit id mihi vehementer gratum. Vale.

162쪽

Lib. XIII.

M. T. CICERO SER. s v L Ρ 1 T I O S. P. D.

MARcvs AEnailius Avianus ab ineunte adolescentia me obseruauit, semperque dilexit, vir cum bonus, tum perhumanus, & in omni genere ossicii diligendus: quem sarbitrarer cita Sycione,& nisi audire ibi eum etiam nunc, ubi ego reliqui, Cibyrae commorari, nihil esset necesse plura me ad te de eo scribere: perficerct enim ipse profecton suis moribus, suaque humanitate,ut sine cuiusquam commendatione diligeretur abs te non minus, quam & i me, & a caeteris suis familiaribus. Sed cum illum abesse putem, commendo tibi maiore in modum domu eius, quae est Sycione, remque similiarem, maxime C. Avianum Ammoniti libertu eius: quem quide tibi etiam suo nomine com- medo. Nam cum propterea mihi est probatus,quod est in patronii suum ossicio & fide singulari, tum etiam quod in me ipsum magna officia contulit, milisque molestissimis temporibus ita fideliter benevoleque praesto suit, ut si a me manumissus esset. Itaque peto a te, ut cum Ammonium &in patroni eius negotio sic tueare, ut cius procurato rem, quem tibi commendo: & ipsum suo nomine diligas, habeasque in numero tuorum. Hominem pudentc & officiosum cognosces,& dignum qui a te diligatur. Vale.

v T i et v M Manlium,qui negotiatur Thespiis, vehementer diligo. nam & semper me coluit diligentissimeque obseruauit:& a studiis nostris non abhorret. Accedit e quod Varro Murena magnopere eius causa vult omnia. qui ita existimauit, cis suis literis, quibus tibi Manlium commendabat,valde confideret: tamen mea comendatione aliquid accessionis fore. Me quide cum Manlii familiaritas, tum Varronis studium commouit,ut ad te quaaccuratissime stribcre.Gratissim uigitur mihi seceris, si huic comendationi meae latum tribueris, quatum cui tribuisti plurimu id est si T. Manlium quam maxime, quibuscunque rebushoncstc,ac pro tua dignitate poteris,iuueris atque ornaueris. Ex ipsius praeterea gratissimis & humanissimis moribus confirmo tibi eu ic,quem solcs,fructum a bonorum virorum officiis expectare, esse capturum. Vale.

' L v c t o Cossinio,amico & tribuli meo, valde familiariter utor. nam & inter nos iact- ipsos vetus usus intercedit: & Atticus noster maiore etiam mihi cum Cossinio consuetudinem fecit. itaque tota Cossinii domus me diligit, in prim Isque libertus eius L.COD snius Anchialus, homo & patrono,& patroni necessariis,quo in numero ego sum, probatissimus. Hunc tibi ita commendo ut si meus libertus effet, eodemque apud me loco esset quo & est apud patronii suum, maiore studio comendare non possem .Quare pergratum mihi seceris, si eum in amicitiam tuam rcceperis: atquc cu, quod sine molestia tua fiat siqua in re opus ei fuerit, iuueris. Id & mihi vehemcnter gratu erit, Si tibi postea iucunda homine enim summa probitate, humanitate, obseruatiaque cognosces. Vale.

M. T. CICERO SER. S V L P I T I O S. D. P.

t C V M antea capiebam exoscio meo voluptatem, quod memineram, quam tibi diligenter Lysonem hospitem & familiarem meum commendassem : tum vero posteaquam ex literis eius cognoui, tibi cum falso suspectum suisse, vehementissime laetatus sum, me tam diligentem in eo comendando fuisse. Ita enim scripsit ad me, sbi meam commendationem maximo adiumeto suisse, quod ad te delatum diceret, sese contra dignitatem tuam Romae de te loqui solitum esse. De quo cis pro tua facilitate & humanitate purgatum se tibi scribit effe: tamen primum, ut debeo,tibi maximas gratias ago, cum tantum literae meae potucriit, ut his lectis omnem offensionem suspicionis, quam habueras de Lysone deponeres: deinde credas mihi affirmanti velim, me hoc non pro Lysone magis, quam pro omnibus seribere, homine esse neminem, qui unquam men- , tionem tui sine tua summa laude fecerit. Lyso vero cum mecum prope quotidie effer, unaque viueret,non solum quia me libenter audire arbitrabatur, sed quia libentius ipse loquebatur, omnia mihi tua & facta & dicta laudabat.Quapropter eis a te ita tractatur,

163쪽

16o Epist. ad C. Memmium, & alios

ut iam non desideret commendationem meam, unisque se literis meis omnia consecutum putet: tamen a te peto maiorem in modum,ut eum etiam atque etiam tuis o

siclis, liberalitate complectare.Scriberem ad te qualis vir esset, ut superioribus literis seceram, nisi eum iam per se ipsum tibi satis esse notum arbitrarer. Vale.

M. T. CICERO SER. SULPITIO S. D. P.

HAGEsARE Tvs Larisaeus magnis meis beneficiis ornatus, in Consulatu meo memor & gratus suit meque postea diligentissimc coluit. eum tibi magnopere commendo, ut & hospitem,& familiare meum,&gratum homine,& virum bonum,& principe ciuitatis suae,& tua necessitudine dignissimum. pergratum mihi seceris, si dederis operam,ut is intelligat hac meam comendationem magnu apud te podus habuisse. Vale.

M. T. CICERO SER. svLPITIO S. P. D.

Lucius Mescinius ea mecum necessitudine coniunctus est, quod mihi Quaesorsuit. sed hanc causam,quam ego,ut a maioribus accepi, semper graue duxi, secit u irtute& humanitate sua iustiorem. Itaque eo sic utor, ut ncc familiarius ullo, nec libentius.Is quanquam confidere videbatur,& sua causa,quae honeste posses te libenter esse facturii: magnum tame esse sperauit apud te meas quoque literas pondus habituras id cum ipse ita iudicabat, tum pro familiari cosuetudine saepe ex me audierar, quam suauis esset inter nos,& quanta coniunctio. Peto igitur a te, tanto scilicet studio,quanto intelligis de- sbcreme petere pro homine tam mihi necessario &tam familiari, ut eius negotia, quae sunt in Achaia, ex eo quod haeres est M. Mindio fratri suo,qui Elide negotiatus cst, explices & expedias tum iure & potestate, quam habes, tum etiam authoritate & cosilio tuo. Sic enim praescripsimus iis,quibus ea negotia mandauimus, ut omnibus in rebus,quae in aliquam controuersiam vocaretur,te arbitro, & quod commodo tuo fieri posset, te disceptatore uterentur. Id ut honoris mei causa suscipias, vehemcnter te etiam atque etiarogo. Illud praeterea, si no alienum a tua dignitate putabis esse,seceris mihi pergratum, siqui difficiliores erunt, ut rem sine controuersia confici nolint, si eos, quando cum senatore res est, Romam reieceris. quod quo minore dubitatione facere possis, literas ad

te a M. Lepido Cos. non quae te aliquid iuberent, neque enim id tuae dignitatis esse arbitrabamurὶ sed quodammodo quasi commendatitias sumpsinus. Scriberem quam Α- id beneficium bene apud Mescinium positurus esses, nisi & te scire confiderem, & mihi peterem . sic enim velim existimes, non minus me de illius re laborare, quam ipsum de sua.Sed cum illum studeo quam facillime adstuperuenire: tum illud laboro, ut non

minimum hac mea commendatione se consecutum arbitretur. Vale.

M. T. CICERO SER. SULPITIO S. D. P.

Lic ετ eodem exemplo sepius tibi huius generis literas mittam, cum gratias agam, quod meas commendationes tam diligenter obserues:quod feci in aliis,& faciam,vt video, saepius: sed tamen non parcam operae, Si ut vos in vestris sormulis,sic ego in epistolis de eade re alio modo. C. Avianus igitur Ammonius incredibile is mihi gratias per literas egit & suo,& AEmilii Aviani patroni sui nomine nec liberalius, nec honorificentius potuisse tractari,nec se praesentem, nec rem familiarem absentis potroni sui. Id mihi cum iucundum est eorum causa, quos ego tibi summa necessitudine & summa coniunctionc adductus commendaueram, quod M. AE milius unus est ex meis familiarissimis atque intimis maxime necessarius, homo & magnis meis beneficiis deuinctus,& prope omnium, qui mihi aliquid debere videntur, gratissimus: tum multo iucundius, te esse in me tali voluntate, ut plus prosis amicis meis, quam ego praesens fortasse prodessem: credo, quod magis ego dubitarem quid illorum causa facerem, quam tu quid mea. sed hoc non dubito quin existim cs mini esse gratum. Illud te rogo, ut illos quoque gratos homines esse putes. quod ita esse tibi promitto atque confirmo. Quare velim, quicquid habent negotii, des operam, quod commodo tuo fati vite obtinente Achaiam conficiant. Ego cum tuo Scruio iucundissime coniunctissimeque vivo,

164쪽

Lib. XIII. ICI

magnam que cum ex ingenio eius,singularsque studio, tum ex virtute & probitate voluptatem capio. . Vale.

ETs i libenter petere a te soleo, siquid opus est meorum cuipiam : tamen multo libentius gratias tibi ago cum secisti aliquid commendatione mea, quod semper facis. incredibile est enim quas mihi gratias omnes agant, etiam mediocriter a me tibi commendati. Quae mihi omnia grata, sed de L. Mescinio gratissimum. sic enim est mecum locutus, te,ut meas literas legeris, statim procuratoribus suis pollicitum esse om-υ nia, multb vero plura& maiora secisse. id igitur puto enim etia atq; etiam mihi dicendum esse) velim existimes, mihi te secisse gratissimum. Quod quidem hoc vehemetius laetosiquod ex ipso Mescinio te video magnam capturum voluptatem. est enim in eo cum virtus,& probitas, de summum officium, summaque obseruantia, tum studia illa nostra, quibus antea delectabamur, nunc cliam vivimus. Quod reliquum est, velim augeas tua in eu beneficia omnibus rebus quae te erunt dignae:sed duo, quae te no minatim rogo: primum,ut siquid satisdandum erit, amplius eo nomine non peti, cures ut satisdetur fide mea: deinde cum sere consistat haereditas in iis rebus, quas avertit Oppia, quae uxor Mindii suit, adiuves: in easque rationem quemadmodum ea mulier Romam perducatur. quod si putari illa fore, ut opinio nostra est, negotium conficiemus. hoc Vt assequamur, te vehementer etiam atque etiam rogo. Illud, quod supra

si scripsi, id tibi confirmo, in incque recipio,te ea, quae secisti Mcscinii causa, quaeque seceris, ita bene collocaturum ut ipse iudices homini te gratissimo, iucundissimo benigne secisse. volo enim ad id, quod mea causa secisti, hoc etiam accedere. Nec Lacedaemonios dubitare arbitror, quin ipsi sua , maiorumque suorum authoritate satis commendati sint fidei & iustitiae tuae:& ego qui te optime nouissem, non dubitaui quin tibi notissima & iurq& merita populorum essent. Itaque cum a me peteret Philippus

Lacedaemonius, ut tibi ciuitatem commendarem:etsi memineram me ei ciuitati omnia debere tamen respondi, commendatione Lacedaemonios apud te non egere. Itaque sic velim existimes, me omneis Achaiae ciuitates arbitrari pro horum temporum perturbatione stelice is, quod tu his praesis:eudemque me ita iudicare, te, quod nus optime nosses non nostra solum, sed etiam Graeciae monimenta omnia, tua spon-s' te amicum Lacedaemoniis & esse & fore. Quare tantum a te peto, ut cum ea iacies Lacedaemoniorum causa, quae tua fides, amplitudo iustitia postulat, his, si tibi videbitur, significes te non moleste ferre, quod intelligas ea quae facias, mihi quoque grata esse.

. pertinet enim ad officium meum, eos existimare curae mihi suas res esse. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. Vale.

M. T. CICERO L. PLANCO S. P. D.

NON dubito quin scias, in iis necessariis, qui tibi a patre relicti sunt, me tibi esse vel coniunctissimum, non his modo causis quae speciem habent magnae coniunctionis, sed iis etia quae familiaritate & consuetudine tenentur, quam scis mihi iucundissimam cum patre tuo,& summam suisse. Ab his initiis noster in te amor prosectus auxit paternam necessitudinem, & eo magis, quod intellexi, ut primum per aetatent iudicium v facere potueris, quanti quisque tibi faciendus cstet, mea te in primis coeptum esse ob servari, coli, diligi. Accedebat non mediocre vinculum cum studiorum, quod ipsum est per se graue:tum eorum studiorum earumque artigna, quae per se ipsae eos, qui voluntate eadem sunt, etiam familiaritate deuinciunt. Expectare te arbitror haec tam imge repetita principia quo spectent. Id primum ergo habeto, non sine magna iustaque

causa hanc a me commemorationem esse factam. C. Atteio Capitone utor familiarissime. Notae tibi sunt varietates meorum temporum in omni genere & honorum &Iaborum meorum:&animus, & opera, &authoritas,&gratia, etiam res familiaris C.

Capitonis praesto suit,& paruit & temporibus & sortunae meae.Ηuius propinquus fuit

L. i.

165쪽

i6a Epist. ad C. Memmium,& alios

T. Antistius:qui cum sorte Quaestor Macedonia obtincrct, neque es successum esset, Pompeius in eam prouinciam cum exercitu venit: facere Antistius nihil potuit. nam si potuisset nihil ci suisset antiquius quam ad Capitonem, quem ut paretem diligebat, si reucrii, praescrtim cum sciret,quati is Caesarem faceret, semperque fecisset: sed oppres.sus tantum attigit negotii,quantum recusare non potuit. Cum signaretur argentum Apolloniae, non possum dicere cum praesuisse neque possctum negare eum assii isse, sed non plus duobus, aut tribus mensibus. deinde absuit a castris:fugit omne negotium. hoc mihi ut testi velim credas: meam enim ille moestitia in illo bello videbat: mecuomnia communicabat. Itaque abdidit se in intimam Macedoniam,quo potuit longissime a castris, non modo ut non praeesset ulli negotio. sed etia ut ne interesset quidem. Is post praelium se ad hominem necessabuin A. Plancium in Bithy niam contulit. ibi eum Caesar cum vidisset nihil aspere, nihil acerbe dixit, Romam iussit venire. Ille in morbum continuo incidit, ex quo non conualuit. aeger Corcyram venit: ibi est mor- Htuus.testamento quod Romae Paulo δἰ Marcello C O s s .secerat, haeres cx parte dimidia de tertia est Capito. in sextante sunt ii, quorum pars sine ulla cuiusquam querela publica potest esse. ca est ad n s. x x x. Sed de hoc Caesar viderit. Te mi Place pro paterna

necessitudine pro nostro amore, pro studiis, & omni cursu nostro totius vitae similli mo rogo,& a te ita peto, ut maiore cura, maiore studio non possim,ut hanc rem suscipias, mea putes .enitare, colendas, cssicias, ut mea commendatione, tuo studio, Caesaris

beneficio haereditate propinqui sui C. Capito obtineat. omnia quae potui in hac summa gratia tua ac potentia a te impetrare, si petiuissem, ultro te ad me detulisse putabo, si hanc rem impetrauero. illud sore tibi adiumeto spero, cuius ipse Caesar esse optimus ii iudex potest: semper Caesare Capito & dilexit di coluit. sed ipse huius rei testis est: noui hominis memoriam. Itaque te nihil doceo: tantum tibi sumito pro Capitone apud Cylarem, quantum ipsum meminisse senties. ego, quod in me ipso experiri potui, ad te desera: in eo quantum sit ponderis, tu videbis. quam parte in Re p. causamque defenderim, per quos homines ordincsque steterim,quibusque munitus suerim, non ignoras. Hoc mihi velim credas, siquid secerim hoc ipso in bello minus ex Caesaris voluta te, quod intellexerim scire ipsum Caesarem me inultiminii secuseud feci aliorum consilio hortatu authoritate: quia suerim moderatior, temperatiorque, quam in ea parte quisquam, id me fecisse maxime authoritate Capitonis . cuius similes si reliquos necessarios habuissem, Rei p. fortasse nonnihil, mihi certe plurimum profuissem. Hanc rem

mi Place si effeceris, meam de tua erga me beneuolentia spem confirmaueris, ipsumque Capitonem gratissimum ossicionisimum, optimum virum ad tuam necessitudi- ,cnem tuo sumnio beneficio adiunxeris. Vale.

1 v c i v s Malius est Sosis: is fuit Catinensis:sed est una cum reliquis Neapolitanis ciuis Romanus factus, Decurioque Neapoli:erat enim ad scriptus in id municipium ante ciuitate in sociis de Latinis datam. Eius frater Catinae nuper mortuus est. nullam omnino arbitrabamur de ea haereditate controuersiam .eum habiturum: &est hodie in bonis. sed quando habet praeterea negotia vetera in Sicilia sua, & hac haereditatem staternam,& omnia eius tibi commendo, in primisque ipsum, virum optimum, mihique familiarissimum his studiis literarum,doctrina que praeditu, quibus ego maxi-mc delinor. Peto igitur abs te.yteum, siue aderit, siue non venerit in Sicilia, in meis intimis, maximeque necessariis scias esse: itaque tractes,Vt intelligat meam commendationem sibi magno adiumento sutili. Vale.

CICERO ACILIO PROCOS. S.

c A i o Flauio, honesto & ornato equite Romano utor valde familiariterisuit enirn generi mei C. Pisonis pernecessarius, meque diligentissime obseruat & ipse, & L. Flauius frater eius. Quapropter velim honoris inci causa, quibus rebus honeste, & pro

166쪽

Lib. XII i. iis

tua dignitate poteris, quanahonorificentissime & quamliberalissime C. Flattium tractes . id mihi sic erit gratum, ut gratius cile nihil possit. Sed praetcrea tibi affirmo, ne que id ambitione adductus facio, sed tum familiaritate & necessitudine, tum cita - ritate te ex C. Flauii officio &obseruantia,& praeterea splendore, atque inter suos gra-

. tia magnam voluptatem esse capturum. Vale.

13 iN ALE si NA ciuitate tam lauta quam nobili, coniunctissimos habeo do hospitio & familiaritare M. & C. Clodios, Archagatum & Philonem. sed vereor ne quia complures tibi praecipue commendo, exaequare vidcar ambitione quadam commendationes meas:quaquam a re quidem cumulate satisit de mihi & meis omnibus. Sed velim sic existimes, nanc familiam,& hos mihi maxime csse coniunctos vctustate, officiis, beneuolentia. Quamobrem peto a te maiorem in modum, ut his omnibus in rebus, quantum tua dignitas, fidesque patietur, commodcf. id si feceris, crit mihi vehementissime gratum. Vale.

CICERO ACILIO PROCOS. S.

CNxo Otacilio Nasone utor familiarissime, ita prorsus, ut illius ordinis nullo se miliarius. nam humanitate eius, de probitate in consuetudinc quotidiana magno-o pere delector. Nihil iam opus est expectare te quibus eum verbis tibi commcdem, quo sic utar, ut scripsi. Habet is in prouincia tua negotia, quae procurat liberti Hilarius, Antigonus, Dcmostratus:quos tibi, iacgotiaque omnia Nasonis non secus commen do, acsi mea essent. gratissimum mihi feceris, si intellexero hanc commendationem magnum apud te pondus habuisse. Uale.

A vi τvM mihi hospitium est cum Lysine Lysonis silio Lilybaeiano, valdeque ab co obstruor:cognovique dignum de patre di auo: est cnim nobilissima familia. Quaproptcr comm cndo tibi maiorem in modum rem, domumque eius: magnoque opcre abs te pcto, cures ut is intclligat meam commendationem maximo sibi apud te &adiumento de orhamcnto suisse. Vale.

CICERO ACILIO PROCOS. S.

., C Aius Avianus Philoxenus antiquus cst hospes meus, de praeter hospitium, valde etiam familiaris:quem Caesar meo beneficio in Novocomescis retulit. Nonae autem Aviani consecutus est, quod homine nullo plus est usus, quam Flacco Aviano, meo, quemadmodum te scire arbitror, familiarissimo. Quae ego omnia collegi,ut intelligeres non vulgarem esse commendatione hanc meam. Peto igitur abs te, ut omnibus rebus, uod sine molestia tua facere possis,ci comodes, habeasque in numero tuorum,' perficiasque ut intelligat has literas meas magno sibi usui fuisse. erit id mihi maiorem in modum gratum. Vale.

CICERO ACILIO PROCOS. s.

c v M Demetrio Mega mihi vetustum hospitium est:familiaritas autem tanta quanta cum Siculo nullo. ei Dolabella rogatu meo ciuitate a Caesare impetrauir. qua in reo, ego intersui. itaque nunc P. Cornctius vocatur. Cumque propicr quosdam sordidos homines, qui Caesaris beneficia vendebant,rabulam, in qua nomina ciuitate donato rum incisa essent, reuelli iussisset: eidem Dolabellae, me audiente, Caesar dixit, nihil esse quod de Mega vcreretur, benescium suum in eo manere. Hoc te scire volui, ut cum in ciuium Romanorum numero habcres. caetetisque in rebus tibi cum ita commendo, ut maiore studio neminem commendarim. gratissimum mihi seceris, si cum ita tractaris, ut intelligat meam commendationem magno sibi ornamento suisse. Vale.

CICERO ACILIO PROCOS. S.

uippi AM Philoxeni fillium Calatinum, hospitem di neccssarium meum tibi comedo maiorem in modum .Eius bona,quemadmodum ad me delata res est, publice L. ii.

167쪽

i6 Epis . ad C. Memmium, S alios

possidentur alieno nomine cotra leges Calatinor v. Id si ita est, ctia sine mea comenda sitione ab aequitate tua res ipsa impetrare debet ut ei subuenias. Quoquo modo aute seres habet, peto a te ut honoris mei causa eum expedias, latumque ei comodes & in lici cre,& in caeteris,quatu tua fides, dignitasq; patietur. id mihi vclienacter gratu erit. Vale.

CICERO ACILIO PROCOS. S.

v v C i v s Brutius eques Romanus, adolesccs omnibus rebus ornatus, in meis similiarissimis est meque obseruat diligetissime. cuius cum patre magna mihi fuit amicitia iam inde a Quaestura mea Sicilies i. omnino nunc ipse Brutius Romae mccii est: sed tamen domum eius,& rem familiare, & procuratores tibi sic comendo,ut maiore studio commedare non possim. gratissimum mihi seceris, si curaris,ut intelligat Brutius, qid quod ei recepi, hanc meam comendationem sibi magno adiumento fuisse. Vale.

c v M similia Titurnia necessitudo mihi intercedit vetus:ex qua reliquus est M. Ti-rurnius Rufus qui mihi omni diligentia atque officio est tuendus. est igitur in tua potestate, ut ille in me satis sibi praesulii putet esse. Quapropter cum tibi commendo maiorem in modum,& abs te peto, efficias ut is commendationem hanc intelligat sibi magno adiumento fuisse. Erit id mihi vehementer gratum. Vale.

M. CICERO Q. ANCHARIO F. PROCOS. s. D.

L. E T C. Aurelios L. F. quibus &ipsis,&patre corii viro optimo similiarissime utor, commendo tibi maiorem in modum, adolescetcis omnibus optimis artibus ornatos, meos pernecessarios, tua amicitia dignissimos. Si ulla mea apud te commendatio va- luit quod scio multas plurimum valuisse, haec ut valeat, rogo. Quod si eos honorifice, liberaliterque tractaris,& tibi gratissimos, optimosque adolescenteis adiunxeris,& mihi gratissimum seceris. Vale.

M. CICERO L. CVLLEOLO. s. D.

QV AB secisti L. Luceti causa scire te plane volo te homini gratissimo commodasse:& cum ipsi,quae fecisti, pergrata sunt, tum Pompcius, quotiescuque me vidct, videt autem saepissime,gratias tibi agit lingulareis. addo etiam illud quod tibi iucundissimum

esse certo scio, me ipsum ex tua erga Luceium benignitate maxima voluptate assci. Quod superest quanquam mihi non est dubiti, quin cum antea nostra causa, nunciam etiam tuae constantiae gratia mansurus sis in eadem illa liberalitate: tamen abs te vehementer etiam atque etiam peto,ut ea quae initio ostendisti, deinceps secisti, etia ad exitum augeri & cumulari per te velis. id & Luceio & Popeio valde gratum fore, teque apud eos praeclare positurum confirmo & spondeo. De Rep. deque his negotiis, cogi rationibusque nostris perscripseram ad te diligenter paucis ante diebus, eatque literas dedcram pueris tuis. . Vale.

M. CICERO L. CVLLEOLO PROCOS. 'S.

L v c I v s Luceius meus familiarissimus, homo omnium gratissimus, mirificas tibi apud me gratias egit, cum diceret, omnia te cumulatissime & liberalissime procuratoribus suis pollicitum esse. cum oratio tua tam ei grata suerit, quam gratam rem ipsam existimas fore, cum, ut spero, quae pollicitus es, seceris omnino ostenderunt Bylliones sese L ceio Pompeii arbitratu satisfacturos. Sed vehemeter opus est nobis & voluntarem & authoritatem & imperium tuum accedere. quod ut iacias, te etia atque etiam rogo. illudque mihi gratissimum est quod ita sciunt Luccii procuratores,& ita Luce ius ipse ex literis tuis, quas ad eum misisti, intellexit, hominis nullius apud te authoritate aut gratiam Valere plus,quam meam. Id ut re experiatur, iteru& saepius te rogo. Vale.

ετ si plurimis rebus spero fore ut perspiciam, quod tame iampride perspicio, mea te amari: tamen nunc ea causa tibi datur, in qua facile declarare possis tuam erga me beneuoletiam. I. Oppius M. F. Philomeli negotiatur, homo mihi iam iliaris. eu tibi

168쪽

Lib. XIII. 16s

vnice commendo: eoque magis, quod cum ipsum diligo tum quod negotia procurat L. Egnatii Rufi: quo ego uno equite Romano similiarissime utor,& qui cum consuetudine quotidiana tum officiis plurimis, maximIsque mihi coniunctus cst. Oppiu igisir tur praesentem ut diligas, Egnatii absentis rem ut tueare,aeque a te peto, ac si mea negotia essent. Velim memoriae tuae causa destiterarum aliquid, tuae tibi in prouincia reddantur, sed ita conscribas,ut tum, cum eas leges, facile recordari possis huius meae commendationis diligentiam. hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. Vale.

M. CICERO Q. GA IO S. D.

ετ si Ex tuis&L. Oppii similiarissimi mei literis cognoui, te incinorem commendationis meae suisse, idque pro tua summa erga me beneuolentia, proque nostra necessitudine minime sum admiratus, tamen etiam atque etiam tibi L. Oppiu praesentem,& L. Egnatii mei familiarissimi absentis negotia commendo. Tanta mihi cum eo necessitudo est, familiaritasque, ut, si mea res cssci, non magis laborarem. Quapropter mihi gratissimum seceris, si curaris ut is intelligat me a te tantum amari, quantum ipse. existimo. hoc mihi gratius facere nihil potes. Idq; ut facias,vehemeter te rogo. Vale.

L v c i o Egnatio uno equitc Romano vel familiarissime utor. eius Anchialum seruum, negotiaque, quae habct in Asia, tibi commendo non minore studio, quam si rem meam commendarem. Sic enim existimes velim, mihi cum eo non modo quotidianam consuetudinem summam intercedere, sed etiam officia magna,& mutua nostra inter nos esse. Quamobrem etiam atque etiam a te peto, ut cures ut is intelligat me ad te satis diligenter scripsisse: nam de tua erga me voluntate non dubitabat. id ut facias, te etiam atque etiam rogo. Vale.

M. T. CICERO APULEIO PRO QI AE S. S. P. D.

x v c i v s Nostius Zoilus est cohaeres meus, haeres autem patroni sui. ea re utruque is scripsi, ut Si mihi cum illo causam amicitiae scires effe,& hominem probum existimares, qui patroni iudicio ornatus esset . Eum tibi igitur sic comendo, ut unum cx nostra domo. Valde mihi gratum crit, si curaris ut intelligat hanc comendationem sibi apud te magno adiumento fuisse. Vale.

M. T. CICERO SILIO S. D. P.

t D cgo tibi commendem eum,quem tu ipse diligise sed tame, ut scires eum non a me diligi solum, verum etiam amari,ob eam rem tibi haec scribo. Omnium tuorum officiorum quae & multa, & ma na sunt, mihi gratissimum sucrit, si ita tractaris Egnatium, ut sentiat & se a me, Si me a te amari. Hoc te vehementer cliam atque etia rogo. Illa nostra scilicet ceciderunt. Vtamur igitur vulgari consolation c. quid, si hoc meliuse sed haec coram. Tu fac quod facis, ut me ames, teque amari a me scias. Vale.

M. T. CICERO C. SE STILIO RVF Ο R AE S. S. D.

di, o M N Ei s tibi commendo Cyprios, sed magis Paphios:quibus tu quaecunquc commodaris erunt mihi gratissima. eoque facio libentius, ut eos tibi commendcm, quod &tuae laudi cuius ego fautor sum, conducere arbitror, cum primus in cam insula Quaestor veneris, ca te instituere, quae sequantur alii. quae, ut spero, facilius consequcrc, si &P. Lentuli necessarii tui legem, & ea quae a me constituta sunt, sequi volucris. quam rem tibi confido magnae laudi fore. Vale.

CICERO CVRIO PROCOS. S. D.

POMPEIVS Sex. F. multis & veteribus causis iacccssitudinis mihi coniumstus est. Is cum antea meis commendationibus & rem,& gratiam, authoritate suam tueri consueuerit, nunc prosecto te prouinciam obtincte meis literis assequi debet, ut ne- dii mini se intelligat commendatiorem unquam fuisse. Quamobrem a te maiore in modum peto, Ut cum omneis meos aeque ac tuos obseruare pro nostra necessitudine debeas, huc in primis ita in tua fide recipias, ut ipse intelligat, nulla rem sibi maiori usui aut L. iii.

169쪽

166 Epist. ad C. Memmium, & alios

ornamento, quam meain commendationem, esse potuisse. Vale.

M. T. CICERO ARISTO PROCOS. s. D.

s v M P s i hoc mihi pro tua in me obseruantia, quam penitus perspexi, quandiu Brundusii fuimus, ut ad te familiariter, & quasi pro meo iure scriberem, siqua res esset de qua valde laborarem. M. Curius, qui Patris negotiatur, ita mihi familiaris est, ut nihil possit esse coniunctius. Multa illius in me ossicia, multa in illum mea: quodque maximum est, summus inter nos amor & mutuus. Quae cum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes, si ea quae in me ossicia & studia Brundusii contulisti, vis mihi etiam ngratiora efficere,quaquam sunt gratissima: si me a tuis omnibus amari vides,hoc minida atque largire, ut M. Curium sartum & tectum, ut aiunt, ab omnique incommodo, detrimento, molestia syncerum, integrumque conserves. Et ipse spondeo, & omnes hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia,& ex tuo in me officio maximum te fructum, summamque voluptatem esse capturum. Vale.

M. CICERO P. C AE s I o S. D.

D. M E s s I E N v M, equitem Romanum omnibus rebus ornatum, meumque persamiliarem tibi commendo ea commendatione, quae potest esse diligentissima. Peto a te & pro nostra, & pro paterna amicitia, ut eum in tuam fidem recipias, eliisque rem, famamque tueare. Virum bonum, tuaque a m icitia dignum tibi adiunxeris, milisque gratissimum seceris. Vale.

CICERO REGI S.

A. Oc i N i v s Aristoteles Melitensis, antiquissimus est hospes meus, & praeterea j, coniunctus magno usu familiaritatis. Haec cum ita sint, non dubito quin tibi satis commendatus sit. etenim ex multis cognosco, meam commendationem plurimum apud te valere. Huc ego a Caesare liberavi: frequens enim fuerat nobiscum' atque etiam diutius in causa est, quam nos, commoratus, quo melius te de eo existimaturum arbitror. Fac igitur mi Rex, ut intelligat has sibiliteras plurimum prosuisse. Vale.

L. GENvCitio Curvo iampride familiarissime utor, optimo viro, & homine gratissimo. Eum tibi penitus commendo atque trado: primum ut omnibus in rebus ei te commodes, quoad fides tua, dignitasque patietur: patietur autem in omnibus . nihil enim abs te unquam, quod sit alienum tuis, aut etiam suis moribus, postulabit. Praecipue autem tibi commendo negotia eius, quae sunt in Hellesponto: primum, ut obtineat id iuris in agris, quod ei Pariana ciuitas decreuit,& dedit,& quod semper obtinuit sine ulla controuersia: deinde siquid habebit cum aliquo Hellespontio controuersiae, ut in illam δεο ra reiicias. Sed non mihi videor, cum tibi totum hominem diligentis , si me commendarim,singulas ad eius causas perscribere debere. Summa illa sit: quie- quid officii, beneficii honoris in Genucilium contuleris, id te existimabo in meipsum, atque in rem meam contulisse. Vale.

CICERO THERMO PROPRAET. S.

c PM mihi multa grata sunt, quae tu adductus mea commendatione secisti: tum inprimis, quod M. Marcilium amici atque interpretis mci filium liberalissime tractauisti.Venit enim Laodiceam,& tibi apud me, milisque propter te gratias maximas egit. Quare, quod reliquum est, a te peto, quando apud gratos homines beneficium ponis, di, ut eo libentius his commodes:operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus ado- . lescentis rea ne fiat. Ego cum antea studiose commendabam Marcilium, tum multo nunc studiosius, quod in longa apparitione singularem, & prope incredibilem patris Marcilii fidem, abstinentiain, modestiamque cognoui. Vale.

CICERO THERMO PROPRAET. s.

E T s i mihi videor intellexisse, cum tecti Ephesi de re M. Anneii legati mei locutussam,te ipsius causa vehementer omnia velle: tame & M. Anneium tanti facio, ut mihi

170쪽

nihil putem praetermittedum, quod illius intersit:& me a te tanti seri puto ut non dubitem quin ad tuam voluntatem magnus cumulus accedat commendationis mea . . 7si Nam cum iandiu diligerem M. Anneium, deque co sic existimarem, ut res declarat, quod ultro ei detulerim legatione, cum multis petentibus d cncgaslem, tum vero post eaquam mecum in bello atque in re militari fuit, tantam in eo virtutem, prudentiam, fidem, tantamque crga me beneuolentiam cognoui, ut hominem neminem pluris faciam. Eum cum Sardianis habere controuersiam scis: causam tibi exposuimus Ephe-sH.qua tu tamen coram facilius, meliusque cognosces. De reliquo mihi mehercule diu

Obium suit quid ad te potissimum scriberctii: ius cnim quemadmodum dicas, clarii,

& magna cum tua laude notum es inobisi autem in hac causa nihil aliud opus est, nisi te ius instituto tuo dicere. Sed tamen cum me non sugiat quanta sit in Praetore authoritas, praesertim ista intcgritate grauitate, clementia, qua te esse inter omneis costat: peto abs te pro nostra coniunctis lima neccssitudine, pluriinisque officiis paribus ac mi νγ tuis,Vt voluntate, authoritate, studio tuo perficias, ut M. Anneius intelligat, te & s bi amicum esse quod no dubitat: saepe enim mecum locutus es' Si multo amiciorem his meis literis esse factum . in tuo toto imperio atque prouincia nihil est quod mihi gratius facere possis. Iam apud ipsum gratissimum hominem, atque optimu virum, quam bene positurus sis studium tuum atque officium, dubitare te non existimo. Vale.

CICERO THERMO PROPRAET. s.

C L V v I v s Puteolanus valde me obseruat, valdeque est mihi familiaris. Is ita sibi persuadet, quod in tua prouincia negotii habet, nisi te prouinciam obtinente meis comendationibus consecerit, id se in perditis & desperatis habiturii. Nunc quando mihi ab amico officiosissimo tantum oneris imponitur, ego quoque tibi imponam pro tuis in me summis ossiciis, ita tamen, ut tibi nolim molestus esse. Mylasi & Alabandenses 7' pecuniam Cluuio debet. dixerat mihi Euthydemus, cum Ephcs essem, se curaturum, vi ccdici Mylasii Romam mitteretur. id factum non est. Legatos audio missos esse: sed malo ecdicos, ut aliquid confici possit. Quare peto a te, ut eos, & Alabandenses iubeas ecdicos Romam mittere. Praeterea Philotes Alabandentis Cluuio dediti hae conansilsa sunt. Velim cures ut aut de hypothecis decedat easque procuratoribus Cluuii tradat, aut pecuniam solvat. Praeterea Heracleotae S: Bargyletae, qui item debet, aut pecuniam soluant, aut fiuctibus suis satisfaciant. Caunii praeterea debent: sed aiunt se depositam pecuniam habuisse. Id velim cognoscas:&s intellexeris cos neque cxcdicto, neque ex decreto depositam habuisse, des opera ut usurae Cluuio instituto tuo conrs seruentur. His dc rebus eo magis laboro, quoel agitur res Cn. Pompeii etiam nostri necessarii:& quod is magis etia mihi laborare videtur, quam ipse Cluuius: cui satisfactum

csse a nobis valde volo. his de rebus te vehemcntcr etiam atquc ctiam rogo. Vale.

CICERO THERMO PROPRAET. S.

v o magis quotidie ex litoris, nuntiisque bellum magnum esse in Syria cognosco, eo vehementius a te pro nostra ne ilitudine conicito, ut mihi M. Anneium legatum primo quoque tempore remittas. nam eius opera, consilio, scientia rei militaris vel maxime intelligo me,& Rcm p. adiuuari posse. Quod nisi tanta rcs citis agcrctur: ncc ipse adduci potuisset ut a me discederer, neque ego, ut eum a me dimitterem. Ego in Ciliciam proficisci cogito circiter Cal. Maias. ante eam diem Anneius ad me redeat, oportet. Illud, quod tecum & coram,& per literas diligentissime egi, id & nunc etiam atque etiam rogo, curae tibi sit ut suum negotiti, quod habet cum populo Sardiano, pro causae veritate, & pro sua dignitate conficiat. Intellexi ex tua oratione, cum tecum Ephesi locutus sum, te ipsus Anneii causa omnia vclic:sed tamen sic velim existimes, te mihi nihil gratius facere posse, quam si intellexero per te illum ipsum negotium ex sententia consecisse. sdque quamprimum ut ericias, te etiam atque etiam rogo. Vale. L. iiii.

SEARCH

MENU NAVIGATION