Titi Livii Patavini Historiarum belli punici secundi, libri quinque priores

발행: 1800년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

111쪽

T. LIVII LIBER XXIII.

XX. Casilinum oppidum redditum Campanis est, firmatum hoptingentorum militum de exercitu Hannibalis praesidio ; ne, ubi Poenus inde abscessisset, Romani oppugnarent. PraeneStinis militibus senatus Romanus duplex stipendium, et quinquennii

militiae vacationem, decrevit. civitate quum donarentur ob virtutem, non mutaverunt. Perusinorum caSus obScurior fama est; quia nec ipsorum monumento ullo est illustratus, nec decreto

Romanorum. Eodem tempore Petelinos, qui uni ex Bruttiis manserant in amicitia Romana, non Carthaginienses modo, qui regionem obtinebant, sed Bruttii quoque ceteri, ob Separata ab se consilia, oppugnabant. Quibus quum Obsistere malis nequirent Petelini, legatos Romam ad praesidium petendum miSerunt. quorum preces lacrimaeque in questus enim flebiles, quum sibimet ipsi consulere jussi sunt, sese in VeStibulo curiae profuderunt) ingentem misericordiam Patribus ac populo moverunt. consultique iterum a M.' Pomponio praetore, PatreS, circumspectis omnibus imperii viribus, fateri coacti nihil jam longinquis sociis in se praesidii esse, redire domum, fideque ad ultimum

expleta consulere sibimet ipsos in reliquum, praesenti fortuna, juSSerunt. Haec postquam renunciata legatio Petelinis est, tantus repente moeror paVOrque Senatum eorum cepit, ut pars profugiendi, qua quisque poSSet, ac deserendae urbiS, auctores essent; pars, quando deserti a veteribus sociis essent, adjungendi se ceteris Bruttiis, ac per eos dedendi Hannibali. Vicit tamen ea pars, quae nihil raptim nec temere agendum, conSulendumque de integro, censuit. Relata postero die per minorem trepidationem re, tenuerunt optimates, ut, convecti S OmnibuS eX agri'

urbem ac muros firmarent.

XXI. Per idem fere tempus literae ex Sicilia Sardiniaque Romam allatae. Priores ex Sicilia T. Otacilii propraetoris in

Senatu recitatae Sunt: L. Furium praetorem cum claSSe ex Africa Lilybaeum Venisse ; ipsum, graviter saucium, in discrimine ultimo vitae esse. militi et navalibus sociis neque Stipendium, neque frumentum, ad diem dari; neque, unde detur, eSSe. magnopere Suadere, ut quamprimum ea mittantur; sibique, Si ita videatur,eX noVis praetoribus successorem mittant. Eademque ferme do stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula propraetore eX Sardinia scripta. Responsum utrisque, non eSSe, unde mitteretur : jussique ipsi classibus atque exercitibus Sula conSulere. T.

Otacilius, ad unicum subsidium populi Romani, Hieronem, lega-t0S quum misisset, in Stipendium quanti argenti opus fuit, et MaemcnSium frumentum, accepit. Cornelio in Sardinia civitates sociae benigne contulerunt. Et Romae quoque, propter penuriam argenti, triumviri mensarii rogatione M. Minucii, tribuni plebis, facti, L. Aemilius Papus, qui consul censorque fuerat, Pt M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L. Scribonius Libo,

112쪽

T. LIVII LIBER XXIII.

qui tum tribunus plebis erat. Et, duumviri creati, M. et C. Atilii aedem Concordiae, quam L. ManliuS praetor VOverat, dedicaverunt. Et tres pontifices creati, Q. Caecili HS Μetellus, et Q. Fabius Maximus, et Q. Fulvius Flaccus, in locum P. Scantinii

demortui, et L. Aemilii Paulli c0nsulis, et Q. Aelii Paeti, qui

ceciderant pugna CannenSi. XXII. Quum cetera, quae continuis cladibus sortuna minuerat, quantum consiliis humanis asSequi poterant, PatreS explessent; tandem Se quoque et Solitudinem curiae, paucitatemque convenientium ad publicum consilium, reSpexerunt. neque enim post L. Aemilium et C. Flaminium censores senatus lectuS fuerat, quum tantum Senatorum adverSae pugnae, ad hoc Sui quemque caSUS Per quinquennium, abSumpsisSent. Quum de ea re M. Pomponius praetor, dictatore post CaSilinum amissum profecto jam ad exercitum, exposcentibus cunctis, retuliSSet; tum Sp.Carvilius, quum longa oratione non 80lum inopiam, Sed paucitatem etiam civium, e quibus in Patres legerentur, conqueStus eSSet, eXplendi Senatus causa, et jungendi arctius Latini nominis, pro magna re Se Suadere dixit, ut eX Singulis populis Latinorum binis senatoribus, Si Patres Romani censuissent, civitaS daretur, atque in demortuorum locum in Senatum legerentur. Eam sententiam haud aequioribus animis, quam ipSorum qi10ndam postulatum Latinorum, Patres audierunt: et, quum fremitus indignantium tota curia esset, et praecipue Manli US, HSSe etiam nunc Stirpi S HuS Virum, diceret, ex qua quondam in Capitolio consul minatus esset, quem Latinum in curia Vidi Sset, eum Sua manu Se interfecturum ; Q. Fabius Maximus, nunquam rei ullius illieniore tempore mentionem factam in Senatu, dixit, quam inter tam SuspenSOS Sociorum animos incertamque fidem id tactum, quod insuper Sollicitaret eos: eam unius hominis temerariam Vocem Silentio Omnium exstinguendam eSSe ; et, Si quid unquam arcani sanctivo ad silendum in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, Occulendum, Obliviscendum, pro non dicto habendum eSSe. ita ejuS rei oppressa mentio est. Dictatorem, qui cenSOrante fuiSSet, VetuStissimusque ex iis, qui viverent, CenSOrii S eSSet, creari placuit, qui Senatum legeret: accirique C. Terentium consulem ad dictatorem dicendum jusserunt. qui, quum eX Apulia, relicto ibi praesidio, magnis itineribus Romam rediSSet, nocte proxima, ut mos erat, M. Fabium Buteonem ex senatus conSulto Sine magistro equitum dictatorem in sex menses dixit.

XXIII. Is, ubi cum lictoribus in Rostra escendit, neque duos

dictatores tempore uno, quod nunquam antea laetum eSSet, Probare se dixit: neque dictatorem se sine magistro equitum : nec censoriam Vim uni permiSSam, et eidem iterum : nec dictatori, nisi rei gerendae causa creato, in Sex menses datum imperium.

Quae humoderata, fors, tempus, ac neceSSitas fecerint, iiS M

113쪽

Τ. LIVII LIBER XXIII.

rnodium impositurum . nam neque Senatu quemquam moturum eritis, quos C. Flaminius, L. Aemilius, cenSores in senatum legissent: transcribi tantvin recitarique eOS JUSSurum; ne penes unum hominem judicium arbitriumque de fama ac moribus Senatoris fuerit: et ita in demorivorum locum Subiecturum, ut ordo ordini, non homo homini, praelatus Videretur. Recitato Vetere Senatu,

inde primos in demorivorum locum legit, qui post L. Aemilium

et C. Flaminium censores curulem magiStratum cepi SSent, nee-

dum in senatum lecti essent; ut qui Sque eorum primuS creatus erat: tum legit, qui aediles, tribuni plebei, quaestoresve, fuerant: tum ex iis, qui magistratus non cepissent, qui spolia ex hoste fixa domi haberent, aut civicam coronam accepiSSent. Ita centum Septuaginta Septem cum ingenti approbatione hominum in senatum lectis, extemplo Se magi Stratu abdicavit, privatusque de Rostris descendit, lictoribus abire jussis ; turbaeque se immiscuit

privataS agentium res, tempus hoc Sedulo terens, ne deducendi Sui causa populum de foro abduceret: neque tamen elanguit cura hominum ea mora, frequenteSque eum domum deduxerunt. Consul nocte insequenti ad exercitum rediit, non facto certiore

Senatu, ne comitiorum causa in urbe retineretur.

XXIV. Postero diu, consultus a M.' Pomponio praetore, SenatUS decrevit, dictatori scribendum, uti, si e republica cenSeret eSSe, ad consuleS Subrogandos Veniret, cum magi Stro equitum et praetore M. Marcello, ut ex iis praesentibus noscere Patres POSSent, quo Statu reSpublica eSSet, conSiliaque ex rebus caperent. Qui acciti erant, omneS Venerunt, relicti S legatis, qui legi0nibus prae-eSSent. Dictator, de Se pauca ac modice locutus, in magiStrum

equitum, Ti. Sempronium Gracchum, magnam partem gloriae Vertit; comitiaque edixit, quibus L. Postumius teritum abSens, qui tum Galliam provinciam obtinebat, et Ti. Sempronius Gra chus, qui tum magister equitum et aediliS curulis erat, conSules crearentur. Praetores inde creati M. Valerius Laevinus, Ap. Claudius Pulcher, Q. Fulvius Flaccus, Q. Mucius Scaevola. Dictator, creatis magistratibus, Teanum in hiberna ad exercitum rediit, relicto magistro equitum Romae ; qui, quum pDSt pauc08

dies magistratum initurus esset, de exercitibus Scribendis comparandisque in annum Patres consuleret. Quum eae TeS maXime agerentur, nOVa cladeS nunciata, aliam Super aliam cumulante in

eum annum fortuna; L. POStumium, consulem designatum, in Gallia ipsum atque exercitum deletos. Silva erat vasta, Litanam Galli vocabant) qua exercitum traducturus erat. HuS Silvae dextra laevaque circa viam Galli arbores ita inciderant, ut immotae Starent, momento levi impulsae occiderent. Legiones duas Romanas habebat Postumius, socium que ab supero mari tantum c0ΠScripserat, ut viginti quinque millia armatorum in agros hostium induxerit. Galli on: in extremae silvae quum clacumSediS-

114쪽

Τ. LIVII LIBER XXIII.

sent, ubi intravit agmen Saltum, tum extremas arborum Sueeliarum impellunt. quae, alia in aliam, i tabilem per se ac male haerentem, incidentes, ancipiti Strage arma, ViTOS, equOS, Obruerunt, ut vix decem homines effugerent. Nam, quum eXanimati plerique essent arborum truncis Dagmentisque ramorum, ceteram

quoque multitudinem, inopinato malo trepidam, Galli, Saltum

omnem armati circumSidentes, interfecerunt; paucis e tanto numero capilla, qui, fluminis pontem petentes, ObseMo ante ab hostibus ponte interclusi sunt. Ibi Postumius, omni Vt, ne caperatur, dimicanS, Occubuit. Spolia corporis caputque ducis praecisum B0ii ovantes templo, quod Sanctissimum est apud eoS, intulere ; purgato inde capite, ut mos iis est, calVam auro cael Vere. idque inerum Vas iis erat, quo Solennibus libarent: p ulumque idem sacerdoti esse, ac templi antistitibus. Praeda quoque haud minor Gallis, quam Victoria, fuit. nam, etSi magna Pars

animalium Strage Silvae oppreMa erat, tamen ceterae reS, quin

nihil dissipatum fuga eSt, Stratae per omnem jacentis agminis

ordinem iuventae Sunt.

XXV. Hac nunciata clade, quum per dies multos in tanto pavore fuiSSet civitas, ut, tabernis clausis, velut nocturna Solitudine per urbem acta, Senatus aedilibus negotium daret, ut urbem circumirent, aperirique tabernas, et moestitiae publicae Speciem urbi demi, juberent; tum Ti. Sempronius senatum habuit, Consolatusque Patres est, et adhortatus, ne, qui Cannensi ruinae non Succubui SSent, ad minores calamitates animos submitterent. quod

ad Enrthaginienses hostes Hannibalemque attinet, proSpera modo eSSent, Sicut Speraret futura, Gallicum bellum et omitti tuto et differri posse : ultionemque eam Daudis in deorum ac populi Romani potestate fore. De hoste Poeno, exercitibuSque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum. IpSeprimum, quid peditum equitumque, quid civium, quid Sociorum in exercitu esset dictatoris, disseruit. Tum MarcelluS Suarum copiarum Summam exposuit. Quid in Apulia cum C. Terentio

citus satis firmi ad tantum bellum ossiderentur, inibatur ratio. itaque Galliam, quanquam stimulabat justa ira, omitti eo anno placuit. Exercitus dictatoris consuli decretus est. De exercitu Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos traduci, atque ibi militare, donec in Italia bellum esset, placuit. eodem ex dictatoris legionibus rejici militem minimi quemque roboris, nullo praestituto militiae tempore, nisi qui stipendi0rum

legitimorum esset. Duae legiones urbanae alteri consuli, qui in locum L. Postumii suffectus esset, decretae Sunt; eumque, quum primum Salvis auspiciis posset, creari placuit: legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri; atque inde consul, cui legiones urbanae evenissent, militum Sumeret quantum OPUS

115쪽

T. LIVII LIBER XXIII.

osset: C. Terentio conSuli pr0pagari in annum imperium ; nequo de eo exercitu, quem ad praesidium APuliae haberet, quicquam

minui.

XXVI. Dum haec in Italia geruntur apparanturque, nihilo segnius in Hispania bellum erat: Sed ad eam diem magis pro erum Romanis. P. & Cn. Scipionibus inter se partitis copias, ut Cnaeus terra, Publius navibus, rem gereret, HaSdrubal, Poenorum imperator, neutri parti virium Satis fidens, procul ab hoste, intervallo ac locis tutus, tenebat Se ; quoad, multum ac diu obtestanti, quatuor millia peditum, et quingenti equites in supplementum missi ex Africa Sunt. Tim, resecta tandem Spe, caStra propius hostem movit: classemque et ipse instrui pararique jubet ad insulas maritimamque oram tutandam. In ipso impetu movendarum de integro rerum, perculit eum pra0sectorum navium transitio: qui, post classem ad Iberum per pavorem deSertam graviter increpiti, nunquam deinde satis fidi aut duci, aut Karthaginiensium rebus, fuerant. Fecerant hi transfugae motum in CarpeSiorum gente, desciverantque iis auctoribus urbes aliquot: una etiam ab ipsis vi capta fuerat. In eam gentem Versum ab Romanis bellum est; infestoque exercitu, Hasdrubal, ingressus agrum hostium, pro captae ante dies paucos urbis moenibus, Galbum, nobilem CarpeSiorum ducem, cum valido exercitu castris sese tenentem, aggredi Statuit. Praemi8Sa igitur levi armatura, quae eliceret hostes ad certamen, peditum pariem ad depopulandum per agros passina dimisit, ut palantes exciperent. Simul et ad castra tumultus erat, et per agros fugaque et caedes : deinde, undique diversis itineribus quum in caStra Se recepi SSent, adeo repente deceSSit animis pavor, ut non ad munimenta modo defendenda satis animorum esset, sed etiam ad lacessendum hostem proelio. Erumpunt igitur agmine e castris, tripudiantes more Suo ; repentinaque eorum audacia terrorem h0Sti, paulo ante ultro lacessenti, incussit. Itaque et ipse Hasdrubal in collem satis arduum, tutum flumine etiam Objecto, tum copias Subducit, et praemiSSam levem armaturam equitesque palatos eodem recipit: nec aut colli aut flumini satis fidens vallo castra permunit. Innoe alterno pavore certamina aliquot Sunt contracta. nec Numida Hispano eques par fuit; nec jaculator Maurus caetrato, velocitate pari, rob ire animi viriumque aliquantum praestanti. XXVII. Postquam neque elicere Poenum ad certamen Obver-oati castris poterant, neque caStrorum oppugnatio facilis erat; urbem Ascuam, quo, fines hostium ingrediens, Hasdrubal frumentum commeatuSque alios conveXerat, Vi capiunt, Omnique

circa agro potiuntur. nec jam, aut in agmine, aut in castris, ullo imperio contineri. Quam ubi negligentiam ex re ut fit) beno gesta oriri senserat Hasdrubal, cohortatus milites, ut palatos Sine signis hostes aggrederentur, degreSSus colle, pergit ire acie

116쪽

T. LIVII LIBER XXIII.

instructa ad castra. quem ut adesse tumultuose nunciavere fugienteS OX Speculi S Stationibusque, ad arma conclamatum est. Ut quilaque arma ceperat, Sine imperio, Sine Signo, incompositi, inordinati, in proelium ruunt. Jam primi conSemerant manuS, quUm alii catervatim currerent, alii nondum e caStris eriSSent. tamen primo ipsa audacia terruere hostem. deinde, rari in consertos

illati, quum paucitas parum tuta esset, reSpicere alii alioS, et, undique pulSi, coire in orbem ; et, dum corpora corporibus applicantur, armaque armiS jungunt, in arctum compulSi, quum ViXmovendis armis Satis Spatii esset, corona hostium cincti, ad multum diei caeduntur. Exigua pars, eruptione facta, SilvaS RCmontes petit: parique terrore et castra Sunt deserta, et univeringens postero die in deditionem venit, Nec diu in pacato mansit. nam subinde ab Karthagine allatum est, ut Hasdrubal primo quoque tempore in Italiam exercitum duceret. quae Vulgata re9 per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos avertit. Itaque Hasdrubal extemplo literas Karthaginem mittit, indicans, quanto fama profectionis suae damno fuisset. Si vero inde pergeret, priuSquam Iberum transiret, Romanorum Hispaniam fore. Nam, praeterquam quod nec praesidium nec ducem haberet, quem relinqueret pro Se, eos imperatores eSse Romanos, quibus ViX aequis Viribus resisti possit. Itaque, si ulla Hispaniae curueSSet, SucceSSOrem Sibi cum valido exercitu mitterent: cui, ut Omnia prOSpere eVenirent, non tamen otioSam provinciam lare.

XXVIII. Hae literae quanquam primo admodum mOVerunt Senatum ; tamen, quia Italiae cura prior potiorque erat, nihil de HaSdrubale, neque de copiis ejus, mutatum est. Himilco cum exercitu justo, et aucta classe, ad retinendam terra marique ac tuendam Hispaniam est missus ; qui, ut pedestres naValeSque copiaS trajecit, caStris communitis, navibusque subductis et vallo circumdatis, cum equitibus delectis ipSe, quantum marime nece Ierare poterat, per dubios infestosque populos juxta intentus ad Hasdrubalem pervenit. Quum decreta Senatus mandataque oXp0Suisset, atque edidicisset ipse in vicem, quemadmodum tractandum bellum in Hispania foret, retro in sua castra rediit; nullare, quam celeritate, tutior, quod undique abierat, antequam con- Sentirent. Hasdrubal, priuSquam moveret caStra, pecuniaS imperat populis omnibus suae ditionis, Satis gnarus, Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum; nec auxilia Gallica aliter, quam conducta, habuisse : inopem tantum iter ingreSSum, ViX penetraturum ad Alpes fuiSSe. pecuniis igitur raptim evictis, auIberum descendit. Decreta Karthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos Sunt perlata, omnibus omiSSiS rebuS, ambo duces, junctis copiis, ire obviam coeptis atque obsiStere parant;

rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset junctus, illum Romani

117쪽

finem imperii sore. His anxii curis, ad Iborum contrahunt copias; et, tranSito amne, quum diu conSultuSSont, utrum castra caStris conferrent, an SatiS haberent, sociis Karthaginiensium

oppugnandis morari ab itinere prop0Sito hoStem, urbem a propinquo flumine Iberam appellatam, opulentiSSimam ea tempestate regionis ejus, oppugnare parant. qu0d ubi Sensit Hasdrubal, pro ope serenda sociis, pergit ipse ire ad urbem, deditam nuper in fidem Romanorum, oppugnandam. ita jam coepta obsidio omisSaab Romanis est, et in ipsum Hasdrubalem versum bellum. XXIX. Quinque millium intervallo castra distantia habuere

paucos dies; nec sine levibus proeliis, nec ut in aciem exirent. tandem uno eodemque die, Velut ex composito, utrinque Signum pugnae pr0positum est; atque omnibus copiis in campum descensum. Triplex stetit Romana acieS. Velitum, pars inter ante- Signanos locata, pars p0St Signa accepta; equiteS cornua cinXere. Hasdrubal mediam aciem Hispanis firmat: in cornibus, dextro Poenos locat, laevo Afros mercenariorumque auxilia: equitum, Numidas Poenorum peditibus, ceteroS Afris, pro cornibuS apponit. nec omnes Numidae in dextro locati cornu, sed quibus, desultorum in modum, binos trahentibus equos, inter acerrimam Saepe pugnam in recentem equum eta feSSo armatis transultare mos erat: tanta velocitas ipsis, tamque docile equorum genuS eSt. Quum hoc modo instructi Starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares Spes erant: nam ne multum quidem, aut

numero, aut genere militum, hi aut illi praestabant. Militibus

longe dispar animus erat. Romanis enim, quanquam procul ripatria pugnarent, facile persuaserant duces, pro Italia atque urbe Romana eOS pugnare. itaque, Velut quibus reditus in patriam eo

discrimine pugnae Verteretur, obstinaverant animis vincere aut mori. Minus pertinaces Viros habebat altera acies. nam maxima

pars Hispani erant: qui Vinci in Hispania, quam Victores in Italiam tralii, malebant. Primo igitur concursu, quum viae pila conjecta esSent, retulit pedem media acies, inserentibusque sesu magno impetu Romanis terga vertit. Nihilo segnius in cornibus proelium fuit: hinc Poenus, hinc Afer urget; et velut tu circum Ventos proelio ancipiti pugnant. Sed, quum an medium tota jam

coisset Romana acies, Satis Virium ad dimovenda hostium cornua habuit. itaque duo diversa proelia erant: utroque Romani, ut qui, pulsis tandem mediis, et numero et robore Virorum praestarent, haud dubie superarunt. Magna vis hominum ibi occisa ;et, nisi Hispani vixdum conserto proelio tam es se fugi SSent, perpauci ex tota superfuiSSent acie. Equestris pugna nulla admodum fuit: quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri

Numidaeque viderunt, extemplo fuga effusa nuda cornua, elephantis quoque prae Se actis, deSeruere. Et Η drubal, uSque ad ultimum eventum pugnae moratus, e media caede cum paucis

118쪽

T. LIVII LIBER XXIII.

effugit. Castra Romani cepere, atque diripuere. Ea pugna, Si qua dubia in Hispania erant, Romanis adjunxit; Hasdrubaliquo non modo in Italiam traducendi exercitus, sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania, spem reliquit. Quae postquam literis Scipionum Romae Vulgata sunt, non tam Victoria, quam prohibito Hasdrubalis in Italiam transitu, laetabantur. XXX. Dum haec in Hispania geruntur, Petelia in Bruttiis, aliqu0t post mensibus, quam coepta oppugnari erat, ab Himil-c0ne, praefecto Hannibalis, e ugnata eSt. Multo sanguine ac vulneribus ea Poenis victoria stetit: nec ulla magiS ViS ObSeSSOS, quam sameS, eXpugnavit. absumptis enim frugum alimentis, carnisque omnis generis quadrupedum ; Sutrinae postremo coriis, herbisque et radicibus, et corticibus teneris, Strictisque rubis, ViXere; nec, antequam Vires ad Standum in muris ferendaque arma deerant, expugnati sunt. Recepta Petelia, Poenus ad Consentiam copias traducit: quam, minus pertinaciter defensam, intra pauc0s dies in deditionem accepit. Iisdem ferme diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem, Graecam urbem, circumSedit, opulentam quondam armis virisque, tum jam adeo multis magnisque cladibus amictam, ut omnis aetatis minus viginti millia civium Superessent. itaque urbe, a defensoribus vasta, facile potiti sunt hostes : arx tantum retenta, in quam inter tumultum captae urbis e media caede quidam effugere. Et Locrenses descivere ad Bruttios Poenosque, prodita multitudine a principibus. Rheginitantummodo regionis ejus et in fide erga Romanos, et potestatis Suae, ad ultimum manserunt. In Siciliam quoque eadem inclinatio animorum pervenit: et ne domus quidem Hieronis tota ab defectione abstinuit. namque Gelo, maximus Stirpis, contempta Simul senectute patris, simul post Cannensem cladem Romana societate, ad Poenos defecit; movissetque in Sicilia res, nisi mors adeo opportuna, ut patrem quoque SuSpicione ad emeret, armantem eum multitudinem, sollicitantemque Socio' SumpSiSSet.

Haec eo anno in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania, Vario

eVentu acta. Exitu anni Q. Fabius Maximus a Senatu postulavit, ut aedem Veneris Erycinae, quam dictator vovisset, dedicare liceret. Senatus decrevit, ut Ti. Sempronius, conSul designaturi

quum primum honorem inisset, ad populum ferret, ut Q. Fabium duumvirum esse juberent aedis dedicandae causa. Et M. Aemilio Lepido, qui bis consul augurque fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum, et gladiatorum paria duo et viginti per triduum, in laro dederunt. Aediles curules, C. Laetorius, et Τi. Sempronius Gracchus, consul deSignatus, qui in aedilitate magister equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt; qui per triduum instaurati sunt. Plebeii ludi aedilium, M. Aurelii Cottae et M. Claudii Marcelli, ter instaurati. Circumacto tertio ann0 Punici belli, Τi. Sempronius consul Idibus Martiis magi

119쪽

Τ. LIVII LIBER XXIII.

tratium iniit. Praetores, Q. FulVitis Flaccus, qui unica consulcon Sorque fuerat, urbanam, M. Valerius Laevinus peregrinam

sortem, in jurisdictione habuit; Ap. Claudius Pulcher Siciliam,

Q. Mucius Scaevola Sardiniam, Sortiti Sunt. M. Marcello pro consule imperium osse populus jussit, quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia prospere rem geSSiSSet. XXXI. Senatus, quo die primum est in Capitolio consultus, decrevit, ut, quo eo anno duplex tributum imperaretur, simplex confestim erigeretur, eX quo Stipendium praesens omnibus milit,bus daretur, praeterquam qui milites ad Cannas fuissent. De exercitibus ita decreverunt, ut duabus legionibus urbanis Ti.Sempronius consul Cales ad conveniendum diem odiceret: inde sex legiones in castra Claudiana supra Suessulam deducerentur :quae ibi legiones essent, erant autem Cannensis maxime exercitus) eas Ap. Claudius Pulcher praetor in Siciliam trajiceret;

quaeque in Sicilia essent Romam deportarentur. Ad exercitum, cui ad conveniendum Cales edicta dies erat, M. Claudius Marcellus missus: isque jussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones. Ad Veterem exercitum accipiendum, deducendumque

inde in Siciliam, T. Metilius Croto legatus ab Ap. Claudio est

missus. Taciti primo exspectavorant homines, uti consul comitia collegae creando haberet. deinde ubi ablegatum, velut de industria,

M. Marcellum Viderunt, quem maxime conSulem in eum annum

ob egregie in praetura res gestas creari volebant, fremitus in curia ost ortus. Quod ubi sensit consul, Utrumque,' inquit, erepublica fuit, Patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in Campaniam proficisci, et comitia non prius edici, quam is inde, consecto, quod mandatum eSt, negotio, revertisset; ut VOS conSulem, quem tempuS reipublicae postularet, quem maximo vultis, haberetis.'' Ita de comitiis, donec rediit Mamcellus, silentium fuit. Interea duumviri creati sunt Q. Fabius

Maximus et T. Otacilius Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Veneri Erycinae. Utraque in Capitolio est, canali uno discretae. Et de trecentis equitibus Campanis, qui, in Siciliacum fide stipendiis emeritis, Romam Venerant, dein latum ad populum, ut cives Romani essent; item, uti municipes Cumani essent, pridie quam populus Campanus a populo Romano defecisset. Maxime, ut hoc ferretur, moverat, quod, quorum hominum essent, Scire se ipsi negabant; Vetere patria relicta, in eam, in quam redierant, nondum adsciti. Postquam Marcellus ab eXercitu rediit, comitia lini consuli rogando in locum L. Postumii edicuntur. Creatur ingenti consensu Marcollus, qui eXtemplo magistratum occiperet. cui ineunti consulatum quum tonuiSSet, vocati augures vitio creatum Videri pronunciaverunt: Vulgoque

Patres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebeii consules sicli essunt, id deis cordi non osse. In locum Marcelli, ubi is so

120쪽

Τ. LIVII LIBER XXIII.

magistratu abdicavit, suffectus Fabius Maximus tertium. Maro arsit eo anno : ad Sinuessam bos equuleum peperit: Signa Lanuvii ad Junonis Sospitae cruore manavere, lapidibusque circa id templum pluit; ob quem imbrem novemdiale, ut aSSolet, Sacrum fuit: ceteraque prodigia cum cura eXpiatR. XXXII. Consules exercitus inter Sese diviserunt. Fabio exercitus, cui M. Junius dictator praefuerat, evenit; Sempronio Volones qui fierent, et Sociorum viginti quinque millia ; Μ. Valerio praetori legiones, quae ex Sicilia redissent, decretae : Μ. Claudius proconsul ad eum exercitum, qui supra SueSSulam Nolae prae- Sideret, missus. Praetores in Siciliam ac Sardiniam profecti. Consules edixerunt, quoties in Senatum VocaSSent, uti SenatoreS, quibusque in Senatu dicere sententiam liceret, ad p0rtam Capenam conVenirent. Praetores, quorum jurisdictio erat, tribunalia ad Piscinam publicam posuerunt. eo vadimonia fieri jusserunt: ibique eo anno jus dictum est. Interim Karthaginem, unde

Mago, frater Hannibalis, duodecim millia peditum, et mille quingentoS equites, Viginti elephantos, mille argenti talenta, in Italiam

tran SmiSSuruS erat, cum praesidio Sexaginta navium longarum, nuncius affertur, in HiSpania rem male gestam, OmneSque serine us provinciae populos ad Romanos defecisse. Erant, qui Magonem cum claSSe ea copiiSque, omissa Italia, in Hispaniam avorterent ; quum Sardiniae recipiendae repentina spes adfulsit: Parvum ibi exercitum Romanum eSSe : Veterem praetorem inde, A. Cornelium, provinciae peritum, decedere, nOVum eXSpectari. ad hoc, fessos jam animos Sardorum esse diuturnitate imperii: et proximo iis anno acerbe atque avare imperatum. gravi tributo et tollatione iniqua frumenti press0s. nihil deeSSe aliud, quam Ructorem, ad quem deficerent. Haec clandestina legatio per principes mi SSa erat; maXime eam rem moliente HampSicora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat. His nunciis prope uno tempore turbati erectique, Magonem cum claSSe Sua copiisque in Hispaniam mittunt. in Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem : et tantum ferme copiarum, quantum Magoni, decernunt. Et Romae consules, transactis rebus, quae in urbe agendae erant, movebant jam Sese ad bellum. Ti. Sempronius militibus Sinuessam diem ad conveniendum edixit; et Q. Fabius, c0nSulto priuS Senatu, ut frumenta omnes ex agris, ante Kalendas Junias prima' in urbes munitas conveherent: qui non invexisset, HuSSe agrum populaturum, Servos Sub hasta venditurum, VillaS incen-

Surum. Ne praetoribus quidem, qui ad jus dicendum creati erant, vacatio ab belli administratione data est. Valerium praetorem in Apuliam ire placuit, ad exercitum a Terentio accipiendum : quum ex Sicilia legiones venissent, iis potissimum uti ad regionis ejus praesidium : Terentianum mitti cum aliquo legatorum. Et viginti quinque naves M. Valerio datae sunt, quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION