Titi Livii Patavini Historiarum belli punici secundi, libri quinque priores

발행: 1800년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

141쪽

Τ. LIVII LIBER XXIV.

sub quorum tutela atque cura militent. Lacus Trasimenus et Cannae tristia ad recordationem eXempla, Sed ad praecavendum simile utili documento, sunt. Praeco, Aniensem juniorum in

suffragium revoca.

IX. Quum T. Otacilius ferociter, eum continuare consulatum velle, vociferaretur atque ObStreperet, lictores ad eum accedere consul jussit: et, quia in urbem non inierat, protinus in campumox itinere profectus, admonuit cum Securibu S Sibi fasces praeferri. Iterum praerogativa suffragium init; creatique in ea consules Q. Fabius Maximus quartum, M. Marcellus tertium. Eosdem

consuleS ceterae centuriae Sine Variatione ulla dixerunt. Et

praetor unus resectus, Q. Fulvius Flaccus: novi alii creati, T. Otacilius Crassus iterum, Q. Fabius, consulis filius, qui tum aedilis curulis erat, P. Cornelius Lentulus. Comitiis praetorum

persectiS, Senatu Sconsultum factum est, ut Q. Fulvio extra ordinem urbana proVincia eSSet: i Sque potissimum, consulibus ad bellum profectis, urbi praee8Set. Aquae magnae bi S eo anno fuerunt: Tiberisque agros inundavit cum magna Strage tectorum, peeorumque et hominum pernicie. Quinto anno secundi Punici belli, Q. Fabius Maximus quartum, M. Claudius Marcellus tertium,

eonsulatum ineuntes, plus Solito converterant in Se civitatis animos. multis enim annis tale consulum par non fuerat. Referebant Senes, sic Maximum Rullum cum P. Decio ad bellum Gallicum, sic postea Papirium Carviliumque adversus SamniteS,

Bruttiosque, et Lucanum cum Tarentino populum, con Sules declaratos. Absens Marcellu S conSul creatus, quum ad exercitum esset; praesenti Fabio, atque ipso comitia habente, consulatus continuatus. Tempus, ac necesSitas belli, ac diScrimen Summae rerum, faciebant, ne quis aut in exemplum exquireret, aut SUS pectum cupiditatis imperii consulem haberet. quin laudabant potius magnitudinem animi, quod, quum Summo imperatore eSSO Opus reipublicae sciret, Seque eum haud dubie esse, minoris invidiam Suam, si qua ex re oriretur, quam utilitatem reipublicae, feci8Set. X. Quo die magistratum inierunt consules, Senatus in Capitolio est habitus : decretumque omnium primum ut conSuleSSOrtirentur, compararentve inter Se, uter censoribus creandiSc0mitia haberet, priusquam ad exercitum proficisceretur. Pro-r0gatum deinde imperium omnibus, qui ad exercitus erant, JUSSique in provinciis manere, Ti. Gracchus Luceriae, ubi cum Volonum exercitu erat, C. Terentius Varro in agro Piceno, M'. Pomponius in Gallico. ex praetoribus prioris anni, pro praetore Q. Mucius obtineret Sardiniam : M. Valerius ad Brundisium orae maritimae, intentus adversus omnes motus Philippi, Macedonum regis, Praee8Set. P. Cornelio Lentulo praetori Sicilia decreta provincia ;T. Otacilio classis eadem, quam adversus I tarthaginienses Priore

142쪽

T. LIVII LIBER XXIV.

anno habuisset. Prodigia eo anno multa nunciata Sunt, quae, quo magis credebant simplices ac religioSi homines, eo plura nunciabantur: Lanuvii in aede intus Sospitae Junonis corvos nidum fecisse: in Apulia palmam viridem arsisse : Mantuae stagnum effusum Mincio amni cruentum Visum : et Calibus creta, et Romae in foro boario sanguine, pluisse : et in vico Istrico fontem sub terra tanta vi aquarum fluXisse, ut Seri doliaque, quae in eo loco erant, provoluta, velut impetus torrentis, tulerit: tacta de coelo, atrium publicum in Capitolio, aedem in campo Vulcani, nucem in Sabinis publicamque Viam, murum ac P0rtam Gabiis. Jam alia vulgata miracula erant: hastam Martis Prae-ΠeSte sua Sponte promotam : bovem in Sicilia locutum : infantem in utero matris in Marrucinis Io triumphe s clamasse : ex muliere Spoleti virum factum : Hadriae aram in coelo, SpecieSque hominum circum eam, cum candida VeSte, Visas eSSe. Quin Romaequ0que in ipsa urbe, Secundum apum examen in foro ViSum, assirmantes quidam, legiones se armatas in Janiculo Videre, concitaverunt civitatem ad arma: qui tum in daniculo eSSent, negarunt, quemquam ibi, praeter assuetos collis ejus cultoreS, apparuisse. Haec prodigia hostiis majoribus procurata sunt eXaruspicum reSponSO : et Supplicatio omnibus deis, quorum pulvinaria Romae essent, indicta est.

XI. Perpetratis, quae ad pacem deum pertinebant, de republica belloque gerendo, et quantum copiarum, et ubi quaeque eSSent, consules ad Senatum retulerunt. Duodeviginti legionibus bellum geri placuit: binas c0nsules sibi sumore : binis Galliam, Siciliam- que, ac Sardiniam obtineri: duabusque Q. Fabium praetorem Apuliae, duabus V onum Ti. Gracchum circa Luceriam praeeSSe : ivsingulas C. Terentio proconsuli ad Picenum, et M. Valerio ad

classem circa Brundisium, relinqui, et duas urbi praesidio eSSe. Hic ut numerus legionum expleretur, Sex novae legioneS erant Scribendae. eas primo quoque tempore con Sules Scribere juSSi, et claSSem parare ; ut cum eis navibus, quae pro Calabriae littoribtis in Statione eSSent, centum quinquaginta longarum navium claSSis eo anno expleretur. Delectu habito et centum navibus novi8 deductis, Q. Fabius comitia censoribus creandis habuit. creati

M. Atilius Regulus et P. Furius Philus. Quum increbresceret rumor, bellum in Sicilia esse, T. Otacilius eo cum classe proficisci

ediserunt, ut, qui, L. Aemilio, C. Flaminio censoribus, millibus aeris quinquaginta, ipse aut pater ejus, census fuiSSet, uSque ad

centum millia, aut cui p0Stea res tanta esset facta, nautam unum cum sex mensium Stipendio daret: qui supra centum millia, usque ad trecenta millia, tres nautas cum stipendio annuo : qiii supra trecenta millia, uSque ad decies aeris, quinque nautas : qui supra decies, Septem : SenatoreS octo nautas cum annuo Stipendiis

143쪽

T. LIVII LIBER XXIV.

darent. Ex hoc edicto dati nautae, armati instractique abdominis, cum triginta dierum costis cibariis naves conScenderunt. Tum primum est sactum, ut classis Romana sociis navalibus privata impensa paratiS compleretur. XII. Hic major solito apparatus praecipue conterruit CampanoS, ne ab obsidione Capuae bellum ejus anni Romani inciperent. itaque legatos ad Hannibalem oratum miserunt, ut Capuam

eXercitum admoveret: ad eam Oppugnandam novos exercitu Sseribi Romae; nec ullius urbis defectioni magis infensos eorum animos esse. Id quia tam trepidi nunciabant, maturandum Hannibal ratus, ne praevenirent Romani, profectus Arpis, ad Tifata in Voleribus castris Super Capuam consedit. inde, Numidis Hispanisque ad praesidium Simul castrorum Simul Capuae relictis, Cum cetero exercitu ad lacum Averni per speciem sacrificandi,

re ipsa, ut tentaret Puteolos, quodque ibi praesidii erat, descendit. Maximus, poStquam Hannibalem Arpis profectum, et regredi in

Campaniam, allatum eSt; nec die nec nocte intermisso itinere, ad exercitum redit: et Ti. Gracchum ab Luceria Beneventum copias

admovere, Q. Fabium praetorem is filius consulis erat) Luceriam Graccho Succedere, jubet. In Siciliam eodem tempore duo praetoreS profecti, P. Cornelius ad exercitum; Otacilius, qui

maritimae orae reique Davali praeesset: et ceteri in Suas quisque provincias profecti. et, quibuS prorogatum imperium erat, eaSdem, quas priore anno, regioneS Obtinuerunt.

XIII. Ad Hannibalem, quum ad lacum Averni eSSet, quinque nobiles juvenes ab Tarento Venerunt, partim ad Trasimenum lacum partim ad Cannas capti, dimissique domos cum eadem

comitate, qua HSuS adverSus omnes Romanorum Socios Poenus

fuerat. Ii, memores beneficiorum ejuS, perpuliSSe magnam Partem Se juventutis Tarentinae reserunt, ut Hannibalis amicitiam ac Societatem, quam populi Romani, mallent; legatosque ab suis missos rogare Hannibalem, ut exercitum propius Tarentum admoveat. Si Signa ejus, Si castra, conspecta a Tarento Sint, haud ullam intercessuram moram, quin urbs dedatur. In potestate juni0rum plebem, in manu plebis rem Tarentinam, eSSe. Hannibal collaudatos eos, oneratosque ingentibus promissis, domum adc0epta maturanda redire jubet: se in tempore affuturum eSSe. Hac cum spe dimissi Tarentini. Ipsum ingens cupido incesserat Tarenti potiundi. Urbem esse videbat, quum opulentam nobilemque, tum maritimam, et in Macedoniam opportune Veraam :regemque Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, quum Brundisium Romani haberent, petiturum. Sacro inde perpetrato, ud qu0d venerat, et, dum ibi moratur, perVastato agro Cumano usque ad Miseni promontorium, Puteolos repente Bgmen con- Vertit, ad opprimendum praesidium Romanum. Sex millia

h0minum erant, et locus munimento quoque, non natura modo,

144쪽

T. LIVII LIBER XXIV.

tutus. Triduum ibi moratus, Poenus, ab omni parte tentato praesidio, deinde, ut nihil procedebat, ad populandum agrum

Neapolitanum, magis ira, quam potiundae urbi S Spe, proceSSit. Adventu ejus in propinquum agrum Nolana mota eSt plebs, jamdiu aversa ab Romanis, et infesta senatui suo. Itaque legati ad arcessendum Hannibalem, cum haud dubio promisso tradendauurbis, Venerunt. Praevenit inceptum eorum Marcellu S consul, a primoribus accitus. Die uno Suessulam a Calibus, quum Vulturnus amnis trajicientem moratus esset, contenderat. inde

proxima nocte Sex millia peditum, equitesque trecentos, qui praesidio sonatui essent, Nolam intromisit: et, uti a consule omnia impigre facta sunt ad praeoccupandam Nolam, ita Hannibal tempus terebat, bis jam ante nequicquam tentata re, Segnior nil credendum Nolanis factus. XIV. Iisdem diebus et Q. Fabius consul ad Casilinum tentandum, quod praesidio Punico tenebatur, venit; et ad Beneventum, velut ex compOSito, parte altera Hanno ex Bruttiis cum magna peditum equitumque manu, altera Ti. Gracchus ab Luceria, accessit: qui primo oppidum intravit. Deinde, ut Hannonem tria millia ferme ab urbe ad Calorem fluvium castra p0SutSSe, et inde agrum populari audivit, et ipse egressus moenibus, mille ferme passus ab hoSte castra locat, ibique concionem militum habuit. Legiones magna ex parte Volonum habebat; qui jam

alterum annum libertatem tacite mereri, quam poStulare palam, maluerant. SenSerat tamen, hiberniS egrediens, murmur in agmine eSSe quaerentium, en unquam liberi militaturi essent; ScripSeratque Senatui, non tam quid deSiderarent, quam quid meruissent: bona fortique opera eorum Se ad eam diem usum :neque ad exemplum justi militis quicquam eis, praeter libertatem, deesse. De eo permiSSum ipSi erat, faceret, quod e republica

duceret eSSe. Itaque prius, quam eum hOSte manum conSereret,

pronunciat, tempus Veni Sse ei S libertatis, quam diu SperaSSent, potiundae. postero die signis collatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi sine ullo inSidiarum metu vera virtute geri reS POSSet. Qui caput hostis retulisset, eum se extemplo liberum juSSurum eSSe : qui loco ceSSiSSet, in eum Servili supplicio animadverSurum. Suam cuique sortunam in manu esse : libertatis auctorem eis non se fore Solum, Sed consulem M. Marcellum, Sed universos Patres ;quos, consultos ab Se de libertate eorum, sibi permisisse. Literas inde consulis ac SenatuSconsultum recitavit. Ad quae clamor cum ingenti asSenSu est Sublatus. pugnam p0Scebant, Signumque ut daret extemplo ferociter instabant. Gracchus, proelio in P0Sterum diem pronunciato, concionem dimisit. Milites laeti, Praecipue quibuS merceS navatae in unum diem operae libertas futura erat, armi S expediendis quod reliquum conSumunt. XV. Postero die, ubi Signa coeperunt canere, primi omnium

145쪽

T. LIVII LIBER XXIV.

parati instructique ad praetorium conveniunt. Sole orto, Gracchus in aciem copias educit. nec hostes moram dimicandi socerunt.

Decom et Septem millia peditum erant, maxima ex parte Bruttii ac Lucani: equites mille ducenti; inter quos pauci admodum Italici, ceteri Numidae sere omnes Maurique. Pugnatum oStot acriter et diu. quatuor horis neutro inclinata est pugna: nec alia magis Romanum impediebat res, quam capita hostium pretia libertati facta. Nam, ut quisque hostem impigre occiderat, primum capite aegre inter turbam tumultumque abscidendo tempus terebat: deinde, occupata dextra tenendo caput, fortissimus quisque pugnator esse desierat; segnibus ac timidis tradita pugna erat. Quod ubi tribuni militum Graccho nunciaverunt, neminem Stantem jam Vulnerari hostem, carnificari jacentes, et in dextris militum pro gladiis humana capita esse ; Signum dari pr0pere jussit, projicerent capita, invaderentque hostem : claram

Satis et insignem virtutem esse; nec dubiam libertatem futuram Strenuis Viris. Tum redintegrata pugna eSt, et eques etiam in hostem emissus. Quibus quum impigre Numidae concurrisSent, nec Segnior equitum, quam peditum, pugna esset, iterum in dubium adducta res. Quum utrinque duces, Romanus Bruttium Lucanumque toties a majoribus Suis Victos Subactosque, Poenus mancipia Romana, et ex ergastulo militem, Verbis obtereret; POStremo pronunciat Gracchus, eSse nihil, quod de libertato sperarent, nisi eo die fusi fugatique hostes essent. XVI. Ea demum vox ita animos accendit, atqUe, renOVato clamore, velut alii repente facti, tanta vi se in hostem intulerunt, ut sustineri ultra non possent. Primo anteSignani Poenorum,

deinde Signa perturbata, postremo tota impulsa acies ; inde haud dubie terga data, ruuntque fugientes in castra, adeo pavidi trepidique, ut ne in p0rtis quidem aut vallo quisquam reStiterit, ac, prope continenti agmine, Romani, insecuti, novum de integro proelium inclusi hostium vallo ediderint. Ibi, Sicut pugna imp ditior in angustiis, ita caedes atrocior fuit: et adjuvere captivi, qui, rapto inter tumultum ferro, conglobati, et ab tergo ceciderunt Poenos, et fugam impedierunt. Itaque minus duo millia

hominum ex tanto exercitu, et ea major parS equitum, cum iPSO duce effugerunt: alii omnes caesi aut capti. capta et signa duodequadraginta. Ex victoribus duo millia ferme cecidere. praeda omnis, praeterquam hominum captorum, militi concesSa est. et pecuS eXceptum est, quod intra dies triginta domini cognovissent. Q Uum praeda onuSti in castra redissent, quatuor millia ferme Vol0num militum, qui pugnaverant Segnius, nec in caStra irruperant simul, metu poenae collem haud procul castriS ceperunt. p0Stero die per tribunos militum inde deducti, concione militum advocata a Graccho, superveniunt. Ubi, quum proconSul Veteros milites primum, prout cujusque virtus atque Opera in ea pugna

146쪽

T. LIVII LIBER XXIV.

suerat, militaribus donis donasset; tunc, quod ad volones attineret, OmneS, ait, malle laudatos a Se, dignos indigno8que, quam quemquam eo die castigatum esSe. Quod bonum, faustum, felixque reipublicae ipsisque, esset, Omne8 eos liberos eSSe jubere. Ad quam Vocem quum clamor ingenti alacritate sublatus eSSet,

ac, nunc compleXi inter Se gratulantesque, nunc minus ad coelum

tollentes, bona omnia populo Romano Gracchoque ipSi precarentur ; tum Gracchus, Priusquam omnes jure libertati S aequaSSem,'' inquit, neminem nota strenui aut ignavi militis notasse Volui. Nunc, eXSoluta jam fide publica, ne discrimen omne Virtutis ignaviaeque pereat, nomina eorum, qui, detrectatae Pu

nae memoreS, SeceSSionem paullo ante fecerunt, referri ad me

jubeb0 ; citatosque singulos jurejurando adigam, nisi quibus

morbus cauSa erit, non aliter, quam StanteS, cibum poti0nemque, quoad stipendia facient, capturos esse. Hanc mulctam ita aequo

animo seretis, si reputabitis nulla ignaviae nota leviore Vos designari potuisse.' Signum duinde colligendi vasa dedit: militesque, praedam portantes agentesque, per lasciviam ac jocum ita ludiabundi Beneventum rediere, ut ab epulis per celebrem festumque diem actis, non ex acie, reverti Videremtur. Beneventani Omnes turba effusa quum obviam ad portas exissent, complecti milites, gratulari, Vocare in hospitium. Apparata convivia omnibus in propatulo aedium fuerant: ad ea invitabant, Gracchumque Orabant, ut epulari permitteret militibus. Et Gracchus ita permisit, in publico epularentur omnes. Ante suas quibusque fores prolata omnia. pileati, aut lana alba Velatis capitibus, Volones epulati sunt; alii accubantes, alii stantes, qui simul ministrabant veSeebanturque. Digna res visa, ut simulacrum celebrati ejus diei Gracchus, postquam Romam rediit, pingi juberet in aede Libertatis, quam pater ejus in Aventino ex multaticia pecunia faciendam curavit dedicavitque. XVII. Dum haso ad Beneventum geruntur, Hannibal, dep0pH-

latus agrum Neapolitanum, ad Nolam castra moVet. quem ubi adventare conSul Sensit, Pomponio propraetore cum eo eXercitu, qui Super Suessulam in castris erat, accito, ire obviam hosti parat, nec moram dimicandi facere. C. Claudium Neronem cum robore equitum, Silentio noctis, per aversam maxime ab hoSteportam emittit: circumvectumque occulte subsequi SenSim agmen h0stium jubet, et, quum coortum proelium Videret, ab tergo Se objicere. Id errore viarum, an exiguitate temporis, Nero e equi non p0tuerit, incertum est. Absente eo quum proelium commissum esset, Superior quidem haud dubie Romanus erat: Sed, quia equites non affuere in tempore, ratio compositae rei turbataeSt. non ausus insequi cedentes, Marcellus vincentibus Sulla signum

receptui dedit: plus tamen duo millia hostium eo die caesa finduntur; Romani minus quadringentis. Solis sere oce u

147쪽

T. LIVII LIBER XXIV.

Nero, diem noctemque nequicquam fatigatis equis hominibusque, ne viso quidem hoste rediens, adeo graviter eSt ab consule increpitus, ut per eum Steti SSe diceret, quo minuS accepta ad Cannas redderetur hosti clades. Postero die Romanus in aciem descendit : Poenus, tacita etiam confessione Victus, caStris Se tenuit. Tertio die silentio noctis, omissa Spe Nolae potiundae, rei nunquam proSpere tentatae, Τarentum ad certiorem spem proditionis proficiscitur. XVIII. Nec minore animo res Romana domi, quam militiae, gerebatur. ConSores, Vacui ab operum locandorum cura propter inopiam aerarii, ad mores hominum regendoS animum adverterunt, castigandaque Vitia; quae, Velut diutinis morbis aegra corpora ex Se gignunt, nata bello erant. Primum eOS citaVerunt, qui post Cannensem pugnam rempublicam deseruiSSe, Italiaque exceSSiSSe, Velle dicebantur. princeps eorum, L. Caecilius Metellus, quaestor tum sorte erat. Jusso deinde eo, ceteriSque ejusdem

noXae reis, cauSam dicere, quum purgari nequiMent, pronunciarunt, Verba orationemque eos adverSus rempublicam habuisse, quo conjuratio deserendae Italiae causa fieret. Secundum eos

citati nimis callidi exsolvendi juri urandi

VOTUm, ex itinere rogressi clam in castra L quod juraverant redituros, rebantur. His se tui adempti, qui publicum equum habebraerarii omnes facti. Neque senatu modo regendo Cura Se censorum tenuit. nomina omnium eta juniorum tabulis excerpserunt, qui quadriennio non milita 8Sent, quibus neque Vacatio juSta militiae, neque morbus, causa fuisSet. Et ea supra duo millia nominum in aerarios relata, tribuque omnes moti. Additumque inerti censoriae notae triste SenatuSconSultum: ut ii omnes, quos cenSores notaSSent, pedibuS mererent, mitterenturque in Siciliam ad Cannensis exercitus reliquias; cui militum generi non prius, quam pulsus Italia hostis esset, finitum stipendiorum tempus erat. Quum cenSores, ob inopiam aerarii, Se jam locationibus abstinerent aedium sacrarum tuendarum, curuliumque equorum praebendorum, ac Similium his rerum ; conVenere ad eos frequentes, qui hastae hujus generis assueverant, hortatique cenSOreS, ut Omnia perinde agerent, locarent, ac Si pecunia in aerario esset: neminem, nisi bello confecto, pecuniam ab aerario petiturum esse. Convenere deinde domini eorum, quos Ti.Sempronius ad Beneventum manu emiserat: arcessitOSque Se ab triumviris mensariis esse dixerunt, ut pretia servorum acciperent; ceterum non ante, quam bello confecto, accepturos eSSe. Uum

haec inclinatio anim0rum plebis ad sustinendam inopiam aerarii fieret, pecuniae quoque pupillares primo, deinde Viduarum,

coeptae conferri; nusquam eas tutius Sanctiusque deponere credentibus, qui deferebant, quam in publica fide, inde, si quid

148쪽

T. LIVII LIBER XXIV.

omptum paratumque pupilliS ac Viduis foret, a quaestore perscribebatur. Manavit ea privatorum benignitas ex urbe etiam in

ca Stra, ut non eques, non centurio, Stipendium acciperent, me cenariumque increpanteS Vocarent, qui accepi SSet.

XIX. Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum millium Campanorum, et septingentorum militum Hannibalis, tenebatur praesidio. Praeerat Statius Metius, missus ab Cn. Magio Atellano ; qui seo anno MediXtuticus erat, SerVitiaque et plebem promiscue armabat, ut caStra Romana inVaderet, intento consule ad Casilinum oppugnandum. Nihil eorum Fabium s fellit. Itaque Nolam ad collegam mittit, altero exercitu, dum CaSilinum oppugnatur, opuS esse, qui Campanis opponatur. Vel ipse, relicto Nolae praesidio modico, veniret: vel, Si eum Nola

teneret, et necdum Securae res ab Hannibale essent, Se Ti. Gracchum proconsulem a Benevento acciturum. Hoc nuncio Marcellus, duobus militum millibus Nolae in praesidio relictis, cum cetero exercitu Casilinum Venit; adventuque ejus Campani, jammoVenteS SeSe, quieverunt. Ita a duobus consulibus Casilinum oppugnari coeptum. ubi quum multa, Succedentes temere moenibus, Romani milites acciperent vulnera, neque Satis incepti Ssuccederet, Fabius omittendam rem parvam ac juxta magnis difficilem, abscedendumque inde, cenSebat, quum TeS majOTOS instarent. Marcellus, multa magnis ducibus Sicut non aggredienda, ita semel aggressis non dimittenda esse, dicendo, quia magna famae momenta in utramque partem fierent, tenuit, ne irrito incepto abiretur. Vineae inde omniaque alia operum machinationumque genera quum admoverentur, Campanique Fabium orarent ut abire Capuam tuto liceret; paucis egresSis, Marcellus portam, qua egrediebantur, occupaVit, caedeSque promiScue omnium circa portam primo, deinde, irruptione facta, etiam in urbe, fieri coepta est. Quinquaginta fere primo egreSSi Campanorum, quum ad Fabium confugisSent, praesidio ejus Capuam pervenerunt. Casilinum, inter colloquia cunctationemque petentium fidem, per occasionem captum eSt. captiVi, quique Campanorum, quique Hannibalis militum erant, Romam missi atque ibi in carcere inclusi sunt: oppidanorum turba per finitim0s populos in custodiam divisa. XX. Quibus diebus a Casilino, re bene geSta, receSSum eSt, eis Gracchus in Lucanis aliquot cohortes, in ea regione conScriptaS, cum praefecto Sociorum in agros hostium praedatum miSit. eos effuse palatos Hanno adortus, haud multo minorem, quam ad Beneventum acceperat, reddidit hosti cladem, atque in Bruttios raptim, ne GracchuS RSSequeretur, conceSSit. ConSules, Marcellus retro, unde Venerat, Nolam redit; Fabius in Samnium ad populandos agroS, reeipiendaSque armiS, quae defecerant, urbeS, Processit. Caudinus Samnis gravius devastatus: perusti Iate agri,

149쪽

Τ. LIVII LIBER XXIV.

praedae pecudum hominumque actae : oppida vi capta, Compulteria, Τelesia, Compsa, Melae, Fulsulae, et Orbitanium. ex Lucanis Blandae, Apulorum Aecae oppugnatae. Μillia hostium in his urbibus viginti quinque capta, aut occi Sa : et recepti perfugae trecenti septuaginta ; quos quum Romam misi Sset consul, virgis in comitio caesi omnes, ac de saxo dejecti. Haec a Q. Fabio intra paucos dies gesta. Marcellum ab gerundis rebus valetudo adversa Nolae tenuit. Et a praetore Q. Fabio, cui circa Luceriam provincia erat, Accua oppidum per eoS dies Vi captum, stativaque ad Ardoneas communita. Dum haec aliis locis ab Romanis geruntur, jam Τarentum pervenerat Hannibal cum maxima omnium, quacunque ierat, clade. In Tarentino demum agro pacatum incedere agmen coepit. nihil ibi violatum, nequouSquam Via exceSSum eSt: apparebatque non id modestia militum aut ducis, nisi ad conciliandos Tarentinorum animos, fieri. Ceterum quum propemodo muriS acceSSiSSet, nullo ad conspectum primi agminiS, ut rebatur, motu facto, caStra ab urbe serme passus mille locat. Tarenti, triduo ante, quam Hannibal ad moenia accederet, a M. Valerio propraetore, qui classi ad Brundisium praeerat, missus M. Livius, primore juventute conscripta, dispositiSque ad omnes portaS, circaque murOS, qua reS POStulabat, stationibus, die ac nocte plurimum intentus, neque hostibus neque dubiis sociis loci quicquam praebuit ad tentandum. Quare, diebus aliquot frustra ibi absumptis, Hannibal, quum eorum nemo.qui ad lacum A verni adissent, aut ipsi venirent, aut nuncium

literasve mitterent, Vana promiSSa Se temere Secutum CernenS,

castra inde movit. Tum quoque intacto agro Tarentino, quanquam simulata lenitas nihildum profuerat, tamen spe labefactandae fidoi haud absistens) Salapiam ut Venit, frumentum eX agris Metapontino atque Heracliensi jam media aeStas exacta erat, et hibernis placebat locus) comportat. Praedatum inde Numidae Maurique per Salentinum agrum, proximoSque Apuliae saltus, dimissi. unde ceterae praedae haud multum, equorum greges maxime abacti: e quibus ad quatuor millia domanda equitibus

diviSR. XXI. Romani, quum bellum nequaquam contemnendum in Sicilia oriretur, morsque tyranni duces magis impigros dedisset Syracusanis, quam cauSam aut animos mutaSSet, M. Marcello, alteri consulum, eam provinciam decernunt. Secundum Hieronymi caedem, primo tumultuatum in Leontinis apud militos fuerat, Vociferatumque ferociter, parentandum regi Sanguine Con-juratorum esse : deinde libertatis restitutae dulce auditu nomen crebro usurpatum, Spes facta ex pecunia regia largitionis, missiliaeque sungendae potioribus ducibus, et relata tyranni foeda Scelera 1Dedioresque libidines, adeo mutavere animos, ut UISepultum jacere corpus paullo ante desiderati regis paterentur. Quum

150쪽

T. LIVII LIBER XXIV.

tori ex conjuratis ad exercitum obtinendum remansissent, Theodotus et Sosis regiis equiS, quanto maximo curSu Poterant, ut ignaros Omnium regiOS Opprimerent, SyracuSaS contendunt. ceterum praevenerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus est celerius) sed nuncius etiam ex regiis Servis. Itaque Andranodorus et Insulam, et arcem, et alia, quae poterat, quaeque opportuna erant, praesidiis firmarat. Hexapylo Τheodotus ac Sosis post solis occaSum jam obscura luce invecti, quum cruentam regiam vestem atque insigne capitis ostentarent, travecti per Τycham, simul ad libortatem simul ad arma vocantes, in Achradinam convenire jubent. Multitudo, pars procurrit in Vias, parS mvestibulis stat, pars ex tectis fenestriSque proSpectant, et, quid rei sit, rogitant. Omnia luminibus collucent, strepituque Vario

complentur. armati locis patentibus congregantur : inermes OX

Olympii Jovis templo spolia Gallorum Illyriorumque, dono data

Hieroni a populo Romano, .fixaque ab eo, detrahunt, precanteSJovem, ut VolenS propitiuS praebeat Sacra arma, Pro patria, pro deum dolubris, pro libertate, Sese armantibuS. Haec quoque multitudo Stationibus per principes regionum urbis dispositis adjungitur. In Insula inter cetera Andranodorus praesidiis firmat liorrea publica. Locus SaXo quadrato Septus, atque areis in modum emunitus, capitur ab juventute, quae praesidio ejus locini trilinta erat; mittuntque nuncios in Achradinam, liorrea

frumentumque in SenatuS poteState OSSe.

XXII. Luce prima populus omnis, armatuS inermiSque, in Achradinam ad curiam convenit. ibi pro Concordiae ara, quae in eo Sita loco erat, eX principibuS unus, nomine PolyaenuS, COI1cionem et liberam et moderatam habuit: Servitudinis indignitatisque homines eXpertos adversus notum malum irritatos eSSe.

Discordia civilis quas importet clades, audiSSe magiS a patribus SyracuSanos, quam ipsos Vidi88e. Arma quod impigre ceperint, laudare : magis laudaturum, Si non utantur, nisi ultima nece Sitate coacti. In praesentia legatos ad Andranodorum mitti placere, qui denuncient, ut in potestate senatus ac populi Sit; portae InSulae pateant; recollat praesidium. Si tutelam alieni

regni suum regnum Velit facere, eundem Se cenSere, multo uerius

ab Andranodoro, quam ab Hieronymo, repeti libertatem. Ab hac concione legati missi sunt. Senatus inde haberi cooptus est. quod Sicut, regnante Hierone, manserat publicum consilium, ita

P0St mortem ejus, antea eum diem, nulla de re neque convocatinoque consulti fuerant. Ut ventum ad Andranodorum oSt, ipSum quidem movebat Ot civium consensus, et quum aliae occupatine

urbis partes, tum parS InSulae, Velut muniti SSima, prodita alipio alienata. Sed evocatum Oum ab legatis Damarata uxor, filia Hieronis, inflata adhuc rogiis animis ac muliebri Spiritu, admonet saepe usurpatae Dionysii tyn:nni voci S: qua, pedibuS tractitan,

SEARCH

MENU NAVIGATION