Titi Livii Patavini Historiarum belli punici secundi, libri quinque priores

발행: 1800년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

121쪽

Τ. LIVII LIBER XXIII.

oram maritimam intor Brundisium ac Tarentum tutari posSet. Par navium numerus Q. Fulvio, praetori urbano, decretus ad suburbana littora tutanda. C. Terentio proconsuli negotium datum, ut in Piceno agro conquisitionem militum haberet, locisque iis praesidio esset. Et Τ. Otacilius Crassus, poStquam aedem

Montis in Capitolio dedicavit, in Siciliam cum imperio, qui clami

XXXIII. In hanc dimicationem duorum opulentissimorum in

terriS populorum omnes reges gentesque animos intenderant.

inter quos Philippus, Macedonum reX; eo magiS, quod propi0r Italiae, ac mari tantum Ionio discretus, erat. Is ubi primur 'fama accepit, Hannibalem Alpes transgressum, ut bello intex Romanos Poenumque Orto laetatus erat, ita, utrius populi mallet Victoriam esse, incertis adhuc Viribus, fluctuatus animo fuerat. Postquam tertia jam pugna, tertia Victoria cum Poenis erat, ad fortunam inclinavit, legat08que ad Hannibalem misit; qui, vitantes portus Brundisinum Tarentinumque, quia cuStodiiS navium Romanarum tenebantur, ad Laciniae Junonis templum in terram egreSSi sunt. Inde per Apuliam petentes Capuam, media in praesidia Romana illati sunt, deductiquo ad M. Valerium Lae-Vinum praetorem, circa Nuceriam castra habentem. Ibi intrepide Xen0phanes, legati0nis princeps, a Philippo rege Se miSSum, ait, Ad amicitiam Societatemque jungendam cum p0pulo Romano ;mandata habere ad consules ac Senatum populumque Romanum. Inter desectiones Veterum sociorum, Valerius, nova Societate tam

clari regis laetus admodum, hostes pro hospitibus comiter accepit. dat, qui pr0Sequantur, itinera cum cura demonstrent, quae loca, quOSque SaltUS, aut Romanus, aut hostes teneant. XenophaneSper praesidia Romana in Campaniam, inde, qua proNimum fuit, in castra Hannibalis, pervenit, foedusque cum eo atque amicitiam junxit legibus his: Ut Philippus rex quam maxima ClB Se ducentas autem naves videbatur effecturus) in Italiam trajiceret, et Vastaret maritimam oram : bellum pro parte Sua terra marique gereret. ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma Karthaginiensium atque Hannibalis esset, praedaque OmniS Hannibali cederet. Perdomita Italia navigarent in Graeciam, bellumque, cum quibus regibuS placeret, gererent. quae ciVitates continentis, quae in Sulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi

XXXIV. In has sermo logos inter Poenum ducem legatoSquo Macedonum ictum foedus, missiquo cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo, et Bostar, et Mago, eodem ad Junonis

Laciniae, ubi navis Occulta in statione erat, perveniunt: inde profecti, quum jam altum tenerent, conspecti a classe Romana Sunt, quae praesidio erat Calabriae littoribus. P. Valerius Flaccus cercurOS ad PerSequendam retrahendamque naVem quum

122쪽

T. LIVII LIBER XXIII.

miSiSSet, primo fugere regii conati: deinde, ubi coloritato vinci SenSerunt, tradunt Se Romani S : et, ad praefectum classis adducti, quum quaereret, qui, et unde, et quo tenderent cursum ; Xenophanes primo, SatiS jam Semel feliX, mendacium Struere, a Philippo se ad Romanos miSSum, ad M. Valerium, ad quem unum iter tutum fuerit, perveni SSe : Campaniam Superare nequiSSe, Septam hostium praesidiis. Deinde, ut Punicus cultus habitusque SuSpectos legatos secit Hannibalis, interrogatosque sermo prodidit; tum, comitibus eorum Seductis, ac metu territis, literae quoquo ab Hannibale ad Philippum inventae, et pacta inter regem Macedonum Poenumque ducem. Quibus satis cognitis, optimum

visum eSt, captiVOS comiteSque eorum Romam ad senatum, aut ad conSules, ubicunque eSSent, quam primum deportare. ad id celerrimae quinque naves delectae, ac L. Valerius Antias, qui praeeSSet, mi SSUS: eique mandatum, ut in omnes naVes legatos,

separatim custodiendos, divideret; daretque operam, ne quod iis colloquium inter se, neVe quae communicatio consilii esset. Peridem tempus Romae quum A. Cornelius Mammula, ex Sardinia provincia decedens, retulisset, qui Status rerum in insula eSset, bellum ac desectionem omnes Spectare ; Q. Μucium, qui SucceS-sisset sibi, gravitate coeli aquarumque advenientem exceptum, non tam in periculosum, quam longum, morbum implicitum, diu ad belli vim sustinendam inutilem fore, exercitumque ibi, ut Satis firmum pacatae provinciae praeSidio eSSe, ita parum bello, quod motum iri videretur: decreverunt Patres, ut Q. Fulvius Flaccus quinque millia peditum, quadringentos equites, Scriberet, eamque legionem primo quoque temp0re in Sardiniam trajiciendam curaret; mitteretque cum imperio, quem ipsi Videretur, qui rem gereret, quoad Mucius convaluiSSet. Ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus, qui bis consul censorque fuerat, Subegeratque in consulatu Sardos. Sub idem sere tempus et a Karthagine in Sardiniam classis missa, duce Hasdrubale, cui Calvo cognomen erat, foeda tempestate vexata, ad Baliares insulas dejicitur : ibique adeo non armamenta modo, Sed etiam alvei navium quassati erant) Subductae naves, dum reficiuntur, aliquantum temporis

triverunt.

XXXV. In Italia quum post Cannensem pugnam, fractiS partis

alterius viribus, alterius mollitis animis, segnius bellum esset: Campani per se adorti sunt rem Cumanam suae ditionis facere ;primo sollicitantes, ut ab Romanis deficerent. ubi id parum proceSSit, dolum ad capiendos eos comparant. Campanis omnibus statum Sacrificium ad Hamas. eo senatum Campanum Venturum certiores Cumanos fecerunt; petieruntque ut et CumanuS eo Senatus veniret ad consultandum communiter, ut eosdem uterque

populus socios hostesque haberet: praesidium ibi armatum Sese habituros, ne quid ab Romano Poenovo puriculi esset. Cumani

123쪽

T. LIVII LIBER XXIII.

quanquam suspecta fraus erat) nihil abnuere ; ita togi sallax

consilium posse rati. Interim Ti. SemproniuS, conSul Romanus, Sinuessae, quo ad conveniendum diem edixerat, exercitu lustrato, transgressus Vulturnum flumen, circa Liternum castra poSuit. Ibi, quia otiosa StatiVa erant, crebro decurrere milites cogebat, ut tirones ea maxima pars Volonum erat) assuescerent signa sequi, et in acie agnOScere ordines suos. inter quae maxima inerat cura duci, itaque legatis tribunisque praeceperat, ne qua e TO-bratio cuiquam veteris fortunae discordiam inter ordines sereret: vetus miles tironi, liber voloni sese exaequari Sineret. Omnes Satis honestos generosoSque ducerent, quibus arma Sua Signaque populus Romanus commiSisset. quae fortuna coegisset ita fieri, eandem gere tueri factum. Ea non majore cura praecepta ab ducibus

Sunt, quam a militibus observata ; brevique tanta concordia coaluerant omnium animi, ut prope in obliVionem Veniret, qua ex conditione quisque esset miles factus. Haec agenti, Graccho legati Cumani nunciarunt, quae a Campanis legatio paucos ante dies venisset, et quid iis ipsi respondissent: triduum post eum

diem festum eme : non senatum solum omnem ibi futurum, sed castra etiam et exercitum Campanum. Gracchus, jussis Cumanis Omnia ex agris in urbem convehere, et manere intra muros, ipSe pridie, quam Statum Sacrificium Campanis esset, Cum moVet castra. Hamae inde tria millia passuum absunt. Jam Campani eo frequenteS eta composito convenerant, nec procul inde in

occulto Marius Alfius Medistiaticus summus magistratus erat Campanis) cum quatuordecim millibus armatorum habebat castra; sacrificio apparando, et inter id instruendae fraudi, aliquanto intentior, quam muniendis castris, aut ulli militari operi. Triduum sacrificatum ad Hamas. Nocturnum erat Sacrum, ita ut ante mediam noctem compleretur. Huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas positiS, ne quis enunciare posset coepta, et ab decima diei hora coactis militibus corpora curare, Somnoque Operam dare, ut primis tenebris convenire ad

Signum poSSent, vigilia ferme prima tolli jussit signa ; silentiquo

prosectuS agmine, quum ad Ham media nocte pervenimet, e tra

Campana, ut in pervigilio neglecta, simul omnibus portis invadit:

alios somno Stratos, alios perpetrato Sacro inermeS redeunteS, Obtruncat. hominum eo tumultu nocturno caesa plus duo millia,

cum ipso duce Mario Alfio : capta sunt signa militaria quatuor et triginta. XXXVI. Gracchus, minus centum militum jactura castria hostium potitus, Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuen qui super Capuam in Tifatis habebat castra. Nec eum provida

futuri fostillit opinio. nam, simul Capuam ea cladeS eSt nunciata, ratus Hannibal, ab re bene gesta insolenter laetum exercitum, tironum magna OS Parte servorumque, Spoliantem Vict0S, Pra

124쪽

T. LIVII LIBER XXIII.

das Pic agentem, ad HamaS Se inventurum ; citatum agmen praetor Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari, jubet. ipse Hamis vacua ab hostibus caStra, nec quicquam praeter recentiis VeStigia caediΑ. Strataque paSSim corpora Sociorum, in Venit. Auctores erant quidam, ut protinus inde Cumas duceret, urbemque oppugnaret.

Id quanquam haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim

non potuerat, CumaS Saltem, maritimam urbem, haberet; tamen, quia praeter arma nihil secum miles, raptim Reto agmine, eXtulerat, retro in castra Supra Tifata se recepit. inde, fatigatus Campanorum precibuS, Sequenti die, cum omni apparatu oppugnandae urbis, Cumas redit: perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe castra locat; quum Gracchus, magis verecundia in tali necessitate deserendi socios, implorantes fidem suam populique Romani, substitisset, quam Satis fidens exercitui. Nec alter consul, Fabius, qui ad Cales castra habebat, Vulturnum flumen traducere audebat exercitum ; occupatuS primo auSpicit S repetendis, dein prodigiis, quae alia Super alia nunciabantur, e tantiquo ea haud facile litari aruspices reSpondebant. XXXVII. Hae causae quum Fabium tenerent, SemproniuS in obsidione erat; et jam operibus oppugnabatur. adversuS ligneam ingentem admotam urbi, aliam turrem eX ipso muro excitavit consul Romanus, aliquanto altiorem : quia muro, Sati S per Se alto,inbjectis validis sublicis, pro solo uSus erat. inde primum Saxi Asudibusque, et ceteri S miSSilibus, propugnatores moenia atque urbem tuebantur: poStremo, ubi promovendo adjunctam muro viderunt turrem, facibus ardentibuS plurimum simul ignem conjecerunt. quo incendio trepida, armatorum multitudo quum do turre SeSe praecipitaret, eruptio eX oppido Simul duabus portis stationes hostium fudit, fugavitque in castra; ut eo die obSeSSO, quam obsidenti, similior esset Poenus. Ad mille trecenti Karthaginiensium caesi, et undeseXaginta Vivi capti ; qui, circa muros et in stationibus solute ac negligenter agentes, quum nihil minus, quam eruptionem, timuiSSent, eX improviSO Oppressi fuerant. Gracchus, priusquam se hoStes ab repentino pavore colligerent, receptui Signum dedit, ac suos intra muros recepit. Postero die Hannibal, laetum Secunda re, conSulem juSto proelio ratus certaturum, aciem inter caStra atque urbem inStrurit. ceterum, POSt-

quam neminem moveri ab Solita custodia urbis vidit, nec committi quicquam temerariae Spei, ad Tifata redit infecta re. Quibus diebus Cumas liberatae sunt obsidione, iisdem diebus ot in Lucanis ad Grumentum Ti. Sempronius, cui Longo cognomen erat, Cum Hannone Poeno prospere pugnat. Supra duo millia hostium occidit, et ducentos octoginta milites amisit: signa militaria ad quadraginta unum cepit. Pulsus finibus Lucanis, Hanno retro in Bruttios sese recepit. Et ex Hirpinis oppida tria, quae a

125쪽

T. LIVII LIBER XXIII.

populo Romano desecerant, Vi recepta per M. Valcrium praetorum. Vercellius Siciliusque, auctores defectionis, Securi percussi. Supra mille captivorum Sub limis Venierunt: praeda alia militi concessa, exercitus Luceriam reductuS.

XXXVIII. Dum haoc in Lucanis atque in HiiPiniS geruntur,

quinque naVes, quae Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab Supero mari ad inferum circumvectae prope omnem Italiae oram, quum praeter Cumas Velis ferrentur, neque, hoStium an Sociorum eSSent, Saliis Sciretur, Gracchus obviam ex claSSe Sua naves misit. Quum percunctando in vicem cognitum esset consulem Cumis eSSe ; naVeS CumaS appulsae,

captivique ad consulem deducti, et literae datae. Consul, litoris Philippi atque Hannibalis perlectis, consignata omnia ad Senatum itinere terrestri misit; navibus devehi legatos jussit. Quum

o0dom sero die literae legatique Romam VeniSSent, et, pereunetatione facta, dicta cum scriptis congruerent, primo graViS cura Patres incesSit, cernentes, quanta vix tolerantibus Punicum belJum Macedonici belli moles instaret. cui tamen adeo non Succubuerent, ut extemplo agitaretur, quemadmodum ultro inserendo

bello averterent ab Italia hostem. Captivis in vincula condijuSSis, comitibusque eorum Sub hasta Venditis, ad naves viginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus praefectus praeerat, Viginti paratas alias decernunt. His comparatis deductisque, et additis quinque navibus, quae adveXerant captivoS legatos, triginta naves ab Ostia Tarentum profectae ; jussusque P. Valerius, militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti praeerat, in naves impositis, quinquaginta navium classe non tueri modo Italiae oram, sed explorare de Macedonico bello. Si congruentialiteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent, ut M. Valerium praetorem literis certiorem faceret: isque, L. Apustio legato exercitui praeposito, Tarentum ad claSSem profectus, primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret; daretque operam, ut Philippum in regno contineret. Pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea decreta est, quae Ap. Claudio in Siciliam missa erat, ut redderetur Hieroni regi: ea per L. Apustium legatum Tarentum est devecta. simul ab Hierone missa ducenta millia modium tritici, et hordei centum.

XXXIX. Dum hasic Romani parant aguntque, ad Philippumeaptiva navis, una ex iis, quae Romam miSSae erant, eX CurSurefugit; inde scitum, legatos cum literis captos. itaque, ignarus de iis, quae cum Hannibale legatis Suis conveniSSent, quaeque legati ejus ad se allaturi fuissent, legationem aliam cum eisdem mandatis mittit. Legati ad Hannibalem missi Heraclitus, cui

Otino cognomen erat, et Crito Beroeaeus, et Sositheus Magnes. Hi prospere tulerunt ac retulerunt mandata. Sed prius Se aeStas circumegit, quam movere ac moliri quicquam reX posset: tantum

126쪽

Τ. LIVII LIBER XXIII.

navis una capta cum legatis momenti socii ad dilationom 1mmi-nsentis Romanis belli. Et circa Capuam, transgresso Vulturnum Fabio p0st expiata tandem prodigia, ambo conSuleS rem gerebant. Compulteriam, et Trebulam, et Saticulam, urbeS, quae ad Poenum defecerant, Fabius vi cepit; praesidiaque in iis Hannibalis Campanique permulti capti. Et Nolae, Sicut priore anno, Senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat: consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis inibantur. Quibus ne incepta procederent, inter Capuam castra quo Hannibalis, quae in Tifatis erant, traducto exercitu, Fabius super Vesuvium in castris Claudianis consedit; inde M. Marcellum proconsulem cum iis copiis, quas habebat, Nolam in praesidium misit. XL. Et in Sardinia res per T. Manlium praetorem adminiStrari coeptae, quae omiSSae erant, postquam Q. Mucius praetor gravi morbo est implicitus. Μanlius, navibus longis ad Carales subductis, naValibusque Sociis armatis, ut terra rem gereret, et a praetore eXercitu accepto, duo et viginti millia peditum, mille et ducentos equiteS, confecit. Cum his equitum peditumque copiis prosectus in agrum hostium, haud procul ab Hampsicorae castris caStra p0Suit. Hampsicora tum sorte prosectus erat in Pellitos Sardos ad juventutem armandam, qua copias augeret. Filius HUS, nomine Hi0Stus, castris praeerat: is, adolescentia ferox, temere proelio inito, fusus fugatusque. ad tria millia Sardorum eo proelio caesa, octingenti ferme vivi capti: alius exercitus primo per agros Silvasque fuga palatus ; dein, quo ducem fugisse fama erat, ad urbem nomine Comum, caput ejus regionis, confugit. debellatumque eo proelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum duce Hasdrubale, quae tempestate dejecta ad Baliares erat, in tempore ad spem rebellandi advenisset. Manlius, post famam appulsae Punicae classis, Carales se recepit. ea occasio HampSicorae data Poeno se jungendi. Hasdrubal, copiis in terram expositis, et classe remissa Karthaginem, duce Hampsicora ad sociorum populi Romani agrum populandum profectus, Carales

perventurus erat, ni Manlius obvio exercitu ab effusa eum populatione continuisset. Primo castra castris modico intervallo sunt objecta, deinde procursationes leviaque certamina Vario QVentuinita: postremo descensum in aciem, signisque collatis justo proelio per quatuor h0ras pugnatum. Diu pugnam ancipitem Poeni, Sardis facile vinci assuetis, secerunt: postremo et ipSi,

quum omnia circa strage ac fuga Sardorum repleta esSent, fuSi. ceterum terga dantes, circumducto cornu, quo pepulerat Sard0S, inclusit Romanus. caedes inde magis, quam pugna, fuit. Du0- decim millia hostium caesa, Sardorum simul Poenorumque

ferme tria millia et septingenti capti, et signa militaria Septem et viginti. XLI. Ante omnia claram ct memorabilem pugnam fecit Has ,

127쪽

T. LIVII LIBER XXIII.

drubal imperator captus, et Hanno et Mago, nobiles Icarthaginienses : Μago eae gente Barcina, propinqua cognatione Hannibali junctus; Hanno, auctor rebellionis Sardis, bellique ejus haud dubio concitor. Nec Sardorum duces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt. nam et filius Hampsicorae, Hiosius, in acie cecidit: et Hampsicora, cum paucis equitibus fugiens, ut super amictas res necem quoque filii audiVit, nocte, ne cujus interventus coepta impediret, mortem sibi conscivit. Ceteris urbS Cornus, eadem, quae ante, fugae receptaculum fuit: quam Manlius, Victore exercitu aggreSSUS, intra paucos dies recepit. Deinde aliae quoque civitates, quae ad Hampsicoram Poenosque defecerant, obsidibus datis, dediderunt Sese. quibus stipendio frumentoque imperato pro cujusque aut Viribus aut delicto, Carales exercitum reduxit. Ibi navibus longis deductis, impositoque, quem Secum adveXerat, milite, Romam naVigat, Sardiniamque perdomitam nunciat Patribus: et Stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captivosque Fulvio praetori, tradidit. Peridem tempus T. Otacilius praetor, quinquaginta navium ab Lilybaeo classo in Africam transvectus, depopulatuSque agrum Karthaginiensem, quum Sardiniam inde peteret, quo fama erat

Hasdrubalem a Baliaribus nuper trajecisse, classi Africam repetenti occurrit, levique certamine in alto commisso, Septem indonaves cum sociis naValibus cepit: ceteras motus haud SecuS, quam tempuStas, paSSim disjecit. Per eosdem forte dies et Bomilcar, cum militibus ad supplementum Karthagine misSiS, elephantiSque, ct commeatu, Locros acceSSit. quem ut incautum opprimeret, Ap. Claudius, per simulationem provinciae circumeundae Mos- Sunam raptim exercitu ducto, aestu Secundo Locros trajecit. Jam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectuS erat, et LocrenSes portas Romanis clauSerunt. Appi US, magno conatu nulla re goSta, Messanam repetit. Eadem aestate Marcellus ab Nola, quam praeSidio obtinebat, crebraS excurSiones in agrum

Hirpinum et Samnites Caudinos fecit ; adeoque omnia ferro atque igni vastavit, ut antiquarum cladium Samnio memoriam

XLII. Itaque extemplo togati, ad Hannibalem missi simul ex utraque gente, ita Poenum allocuti Sunt: Hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per noS ipSi, quoad DOStra arma,

nostrae Vires, nos tutari poterant. p08tquam iis parum fidebamus, Pyrrho rogi nos adjunximus : a quo relicti, pacem neceSSariam Recepimus, fuimusque in ea per annos prope quinquaginta, ad id tempus, quo in Italiam veniSti. Tua nos non magis Virtus fortuna line, quam unica comitas ac benignitas erga cives nostros, quoS captos nobis romisisti, ita conciliavit tibi, ut, te salvo atque incolumi amico, non modo populum Romanum, Sed ne deos

quidem iratos si diei fas est timoremus. At, Hercule, nou

128쪽

solum incolumi ut victore sed praesente te, c0mploratum prope

conjugum ac liberorum nostrorum exaudire, et flagrantia tecta posses conspicere) ita Sumus aliquoties hac aestate devastati, ut M. Marcellus, non Hannibal, vicisse ad Cannas Videatur : glorienturque Romani, te, ad unum modo ictum Vigentem, Velut aculeo emiSSO, torpere. Per centum prope ann0S cum P0pulo Romano bellum gessimus, nullo externo adjuti nec duce nec exercitu : nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit vires, quam SutS ViribuS nos defendit. Non ego Secundis rebus nostris gloriabor; duos con Sules ac duos conSulares exercitus a nobis sub jugum missos, et Si qua alia aut laeta aut gloriosa nobis eVenerunt. quae RSpera ad VerSaque tunc acciderunt, minore indignatione referre poSSumuS, quam quae hodie eveniunt. Magni dictatores cum magistris equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus, ingrediebantur fines noStros ; ante explorato,

ot subsidiis p0sitis, et sub Signis ad populandum ducebant: nunc proprii unius et parvi ad tuendam Nolam praesidii praeda sumus.

Jam ne manipulatim quidem, Sed latronum modo, pereurSant totis finibus nostris negligentius, quam Si in Romano Vagarentur agro. CauSa autem haec eSt, quod neque tu defendis, et nostra juventu S, quae, Si domi eSSet, tutaretur, omnis sub signis militat tuis. Nec te nec exercitum tuum norim, nisi, a quo tot RomanaSacies fvSas Stratasque eSse Sciam, ei facile eSSe ducam opprimere populatoreS Π0StrOS V 0S, Sine SigniS, palatOS, quo quem JUetrahit, quamVi S Vana, praedae Spes. Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt, praeSidiumque, mi SSum nobis, et Nolae

ademerit; Si modo, quoS, ut Socios haberes, dignos duxisti, haud indign0s judicas, quos in fidem receptos tueariS.VXLIII. Ad ea Hannibal respondit: Omnia simul facere Hirpinos SamniteSque : et indicare cladeS Suas, et petere praeSidium, et queri indefenSOS se neglectosque. Indicandum autem fuisse primum, dein petendum praeSidium : poStremo, ni impetraretur, tum denique querendum frustra Opem imploratam. EXercitum Sese, non in agrum Hirpinum Samnitemve, ne et ipSe oneri eSSet, Sed in proXima loca sociorum populi Romani adducturum. iis populandis et militem Suum retileturum Se, et metu procul ab iis summoturum hoStes. Quod ad bellum Romanum attinoret, si Trasimeni quam Trebiae, Si Cannarum quam TraSimeni pugna

nobilior esset; Cannarum Se quoque memoriam ObScuram majoreot clariore Victoria facturum. Cum hoc responSO muneribuSque

amplis legatos dimisit. ipse, praesidio modico relicto in Τisatis,

profectus cetero oXercitu, ire Nolam pergit. Eodem Hanno eX Bruttiis cum supplemento Karthagine advecto, atque elephantis, Venit. caStris haud procul positis, longe alia omnia inquironti l Comperta Sunt, quam quae a legatis sociorum audierat. nihil enim lMarcellus ita gerebat, ut aut fortunae aut temere hosti commis-

129쪽

T. LIVII LIBER XXIII.

sum dici posset. explorato, cum firmiSque praeSidiis, tuto receptu praedatum ierat: Omniaque, Velut adverSus praeSentem Hannibalem, cauta provisaque fuerunt. Tum, ubi SonSit hostem adventare, copias intra moenia tenuit; per muros inambulare senatores Nolanos jussit, et omnia circa explorare, quae apud hostes fierent. Ex iis Hanno, quum ad murum SuccessisSet, Herennium BaSSumet Herium Petrium, ad colloquium evocatoS, permiSSuque Murcelli egressos, per interpretem alloquitur. Hannibalis virtutum fortunamque extollit: populi Romani obterit Aenescentem cum viribus majestatem. Quae Si paria eSSent, ut quondam fuiSSeni, tamen eXpertis, quam grave Romanum imperium Sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiam in captivos omnes Italici nominis fuisset, Punicam Romanae societatem atque amicitiam praeoptandam esse. Si ambo consules cum Suis exercitibus ad Nolam eSSent, tamen non magis pares Hannibali futuros, quam ad Cannas fuiSSent: nedum praetor unus, cum paucis et novis militibus, Nolam tutari possit. ipsorum, quam Hannibali S, intereSSe, capta an tradita Nola potiretur; potiturum enim, ut Capua Nucerinque p0titus esset: Sed, quid inter Capuae Nuceriaeque fortunam interesset, ip80S, prope in medio Sitos, Nolanos scire. Nolle ominari, quae captae urbi ceSSura forent ; Sed potius Spondere, si Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidiSSent, neminem alium, quam ipsos, legem, qua in societatem amicitiamque Hannibalis venirent, dicturum. XLIV. Ad ea Herennius Bassus respotidit: Multos annos jam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam eSSe, cujuS neutros ad eam diem poenitere ; et, Sibi si cum fortuna mutanda fides fuerat, Sero jam eSse mutare eam. dedituris se Hannibali non fuisse arceSSendum Romanum praesidium: cum iis, qui ad SetuendOS veniSSent, omnia Sibi et esse consociata, et ad ultimum fore. Hoc colloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae. itaque oppidum corona circumdedit, ut simul ab omni parte moenia aggrederetur. Quem ut SucceSSiSSe muris Marcellus vidit, instructa intra portam acie, cum magno tumultia erupit. aliquot primo impetu perculsi caesique Sunt; dein, concursu ad pugnantes facto, aequatisque Viribus, atroX coepit eSSepugna: memorabilisque inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantes. Eo die commiSSO modico certamine, atque irritatis animis, in urbem Romani,

Poeni in castra, sese receperunt. tamen Poenorum, Prima erUP-ti0ne perculSi, ceciderunt haud plus quam triginta, Romanorum

nullus. Imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit: itaque, quanquam utraque Pa avidi certaminis erant, eo die tenuerunt Sese tamen munimentiri.

tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum misit. Quod ubi animadvertit Marcellus, extemplo in aciem

130쪽

Τ. LIVII LIBER XXIII.

copias educit: neque Hannibal detrectavit. Mille sere passuum inter urbem erant castraque. eo Spati0 et Sunt omnia campi circa Nolam) concurrerunt. Clamor, eX parte utraque Sublatu S, PTOXimos ex cohortibus iiS, quae in agros praedatum eXierant, ad proelium jam commissum revocavit. Et Nolani aciem Romanam auxerunt: qHOS, collaudatos, Marcellus in Subsidiis stare, otinucios eX acie efferre, juSSit; pugna Stinere, ni ab Se Signum

accepi SSent.

XLV. Proelium erat anceps: summa vi et duces hortabantur, et milites pugnabant. Marcellus victis ante diem tertium, fugatis ante paucos dieS a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, in Stare jubet. Non omneS esse in acie: praedantes Vagari in agro. Sed, qui pugnent, marcere Campana luxuria ; Vino, et Scortis, OmnibuSque lustris, per totam hiemem confectos. Abisse illam Vim Vigoremque, dilapSa eSSe robora corporum animorumque, quDHS Pyrenaei Alpiumque superata sint juga. reliquiaS illorum Virorum, Vix arma membraque SuStinenteS, pugnare. Capuam Hannibali Cannas fuisse. ibi virtutombolli eam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam,

ibi spem futuri exstinctam. Quum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat: Arma Signaque eadem Se nOScere, quae ad Trebiam Trasimenumque, poStremo ad Cannas, viderit habueritque. militem alium profecto Se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse. Legatumne Romanum et legionis unius atque alae magno certamine ViX toleratiS pugnam, quos binae acies con Sulares nunquam Sustinuerunt i Marcellus tirone milito,

ac Nolanis subsidiis, inultus nos jam iterum lacussit i Ubi illo meus mileS eSt, qui, erepto eX equo, C. Flaminio consuli caput abstulit i ubi, qui L. Paullum ad Cannas occidit i Ferrum nunc

hebet, an dextrae torpent i an quid prodigii est aliud l Qui pauet

plures vincere Soliti eStiS, nunc pauciS plureS ViX reStatis. Romam

Vos expugnaturos, Si quis duceret, fortes lingua, jactabatis. En

nunc minor eSt res. hic experiri Vim Virtutemque Volo. Expugnate Nolam, campeStrem urbem, non flumine non mari Septam. hinc vos ex tam opulenta urbe praeda Spoliisque Onustos vel ducam, quo VoletiS, Vel Sequar.VXLVI. Nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos animos. Quum omni parte pellerentur, Romanisque creScerent animi, non duce Solum adhortante, Sed Nolani S etiam per clamorem, favoris indicem, accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni dederunt, atque in caStra compulSi Sunt. quae oppugnare cupienteS, milites Romanos Marcellus Nolam reduxit, cum magno gaudio

et gratulatione etiam plebis, quae ante inclinatior ad Poenos fuerat. Hostium plus quinque millia caesa eo die, vivi capti Sexcenti, et Signa militaria undeviginti, et duo elephanti; quatuor

SEARCH

MENU NAVIGATION