Titi Livii Patavini Historiarum belli punici secundi, libri quinque priores

발행: 1800년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

151쪽

T. LIVII LIBER XXIV.

non insidentem equo, relinquere tyrannidem, diXerit, debere. Facile osse momento, quo quiS Velit, cedere pomeSSione magiano fortunae : facere et parare eam difficile atque arduum osse. Paulum sumeret spatii ad consultandum ab legatis. eo uteretur ad arcessendos ex L0ontinis milites : quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, omnia in potestate ejus futura. Haec muliebria consilia Andranodorus neque tota aspernatus eSt, neque eXtemplo accepit: tutiorem ad opes affectandas ratus esse viam, Si in pra

sentia tempori cesSisset. Itaque legatos renunciare jussit, futurum Se in senatus ac p0puli potestate. Postero die luce prima, patefactis Insulae portis, in forum Achradinae venit. ibi in aram Concordiae, ex qua pridie Polyaenus conesonatus erat, escendit:

orationemque eam OrSUS eSt, qua primum cunctationis Suae

veniam petivit. Se enim clausas habuiSSe portas, non Separantem Sua8 res a publici S, sed, Strictis Semel gladiis, timentem, qui finis caedibus esset futurus : utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni eSSent, an, quicunque aut propinquitate, aut amnitate, aut aliquibus ministeriis, regiam contigissent, alienae eulpae rei trucidarentur. Postquam animadvertit eos, qui liberassent patriam, Servare etiam liberatam Velle, atque undique consuli in medium ; non dubitaSse, quin et corpus Suum, et cetera Omnia, quae suae fidei tutelaeque eSSent, quoniam eum, qui mandaSSet, Suus furor absumpsiSset, patriae restitueret. Conversus deinde ad interfectores tyranni, ac nomine appellans Theodotum ne Sosim ; Facinus,' inquit, memorabile focistis. Sod mihi credite, inchoata Vestra gloria, nondum perfecta, eSt: periculumque ingens manet, niSi paci et concordiae consulitis, ne libera efferatur respublica.VXXIII. Post hanc orationem claves portarum pecuniaeque regiae ante pedes eorum posuit. atque illo quidem die, dimissi ox concione laeti, circa omnia fana deum supplicaverunt cum conjugibus ac liberis ; postero die comitia praetoribus creandis habita. Creatus in primis Andranodorus; ceteri magna ex parte interfectores tyranni. duos etiam absentes, Sopatrum ac Dinomenem, fecerunt. Qui, auditis, quae SyracuSis aeta erant, pecuniam regiam, quae in Leontinis erat, SyracuMS devectam, quaestoribus, ad id ipsum creatis, tradiderunt: et ea, quae in Insula erat clΑchradina, tradita est; murique ea pars, quae ab cetera urbe

nimis firmo munimento intersepiebat Insulam, consensu Omnium dejecta est. secutae et ceterae res hanc inclinationem animorum ad libortatem. Hippocratos atque Epico des, audita morte tyranni, quam Hippocrates etiam nuncio interfeeto colare voluerat, dosortia militibus, quia id tutissimum eX praesentibus videbatur, Syra-CUSAS rediore. ubi, ne Suspeeti Obversarentur innquam novandi roS ali sunm Oee ionem quaerenteS, praetor 'S primum, d un per

152쪽

Τ. LIVII LIBER XXIV.

eos Senatum, adeunt. Ab Hannibale se missos praedicant ad Hieronymum, tanquam amicum ac Socium. ParuiSSe imperio HUS, cujuS imperator suus Voluerit. Velle ad Hannibalem redire. ceterum, quum iter tutum non Sit, Vagantibus paSSim per totam

Siciliam Romanis armis, petere, ut praesidii dent aliquid, quo

Locros in Italiam perducantur. gratiam magnam eOS PRTVR Opera apud Hannibalem inituros. Facile res impetrata: abire enim duces regios, quum peritOS militiae, tum egentes eoSdem atque audaces, cupiebant: Sed, quod Volebant, non, quam maturato OpuS erat, naviter eXpediebant. Interim juvenes militares et assueti militibus, nunc apud eos ipsos, nunc apud tranSfugaS,

quorum maxima parS ex naValibus SociiS Romanorum erat, nunc

etiam apud infimae plebis homines, crimina Serebant in Senatum optimatesque : id moliri clam eos atque Struere, ut SyracuSae per speciem reconciliatae societatis in ditione Romanorum Sint, dein factio et pauci auctores foederis renovati dominentur. XXIV. His audiendis credendisque opportuna multitudo, major in dies, Syracusas confluebat: nec Epicydi Solum Spem novandarum rerum, Sed Andranodoro etiam, praebebat. Qui, fessus tandem uxoris Vocibus, monentiS, nunc illud eSSe tempus occupandi res, dum turbata omnia nova atque incondita libortato ossent, dum regiis stipendiis pastuS obversaretur miles, dum ab Hannibale missi duces, assueti militibus, juvare possent incepta; cum Themisto, cui Gelonis filia nupta, rem conSociatam paucos post dies Aristoni cuidam, tragico actori, cui et alia areana committere assuerat, incaute aperit. Huic et genus et fortuna honesta erant; nec ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat. itaque, fidem potiorem ratus, quam patriae debebat, indicium ad praetores defert. Qui, ubi rem haud Vanam esse certis indiciis compererunt, conSulti S SenioribuS, et auctoritate eorum pinosidio ad fores posito, ingreSSOS curiam Themistum atque Andranodorum interfecerunt: et, quum tumultus ab re in Speciem atrociore, cauSam alii S ignorantibus, ortus esset, silentio tandem facto, indicem in curiam introduxerunt. Qui quum ordine omnia edocuisset, et principium conjurationis factum ab

Harmoniae, Gelonis filiae, nuptiis, quibus Themisto juncta esset;

Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum principumque aliorum; bonaque eorum praedae futura interfectoribus pronunciatum ; jam mercenariorum munum, suptam imperiis Andranodori, paratam fuisse ad Insulam rursus occupandam ; Singula deinde, quae per qu0Sque agerentur, totam- io viris arinisque inStructam conjurationem, ante oculos poSui3set : senatui quidem tam jure caeSi, quam Hieronymus, Videbuntur. Ante curiam variae atque ineertne rerum multitudinis clamor erat. quam, ferociter minitantem in veStibulo curiae, corpora

153쪽

T. LIVII LIBER XXIV.

conjuratorum eo metu compreSSerunt, ut Silentes integram plebem in concionem Sequerentur. Sopatro mandatum ab Senatu et ab collegis, ut Verba faceret. XXV. Is, tanquam reos ageret, ab anteacta Vita OrSUS, quaecunque post Hieronis mortem Sceleste atque impie facta essent, Andranodorum ac Themistum arguit fecisse. Quid enim sua Sponte fecisse Hieronymum puerum, ac ViXdum pubeScentem facere potuisse i Tutores ac magistros ejus sub aliena invidia regnaSSe. itaque aut ante Hieronymum, aut certe cum Hieronymo,

perire eos debuisse. At illos, debitos jam morti destinatosque, alia nova Scelera post mortem tyranni molitos: palam primo, quum clausis Andranodorus Insulae portis hereditatem regni CreVerit, quaeque procurator tenuerat pro domino possederit; proditus deinde ab eis, qui in Insula erant, circumSeSSuS ab uni-Versa civitate, quae Achradinam tenuerit, nequicquam palam atque aperte petitum, regnum clam et dolo affectare conatus Sit, et ne beneficio quidem atque honore potuerit Vinci, quum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor. Sed animos eis regios conjuges regias fecisse, alteri HieroniS, alteri Gelonis, filias nuptas. Sub hanc vocem ex omnibuS partibus concionis clamor oritur, nullam earum Vivere debere, nec quemquam SupereSSe tyrannorum Stirpis. Haec natura multi.

tudinis est; aut servit humiliter, aut superbe dominatur : libertatem, quae media eSt, nec Spernere modice nec habere Sciunt: et non serme desunt irarum indulgentes ministri, qui aVidos atque intemperantes plebeiorum animos ad sanguinem et caedes irritent. Sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt, acceptaque pene prius, quam promulgata, est) ut Omnis regia stirps interficeretur. missique a praetoribus Damaratam Hieronis, et

Harmoniam Gelonis, filias, conjuges Andranodori et Themisti,

interfecerunt.

XXVI. Horaclea erat filia Hieronis, uxor Z0ippi; qui, legatus

ab Hieronymo ad regem Ptolemaeum miSSus, Voluntarium consciverat eXSilium. Ea, quum ad Se quoque Venire praeSciSSet, in Sacrarium ad penates confugit, cum duabus filiabus virginibus, Solutis crinibus, miserabilique alio habitu ; et ad ea addidit preces, nunc per memoriam Hieronis patris, Gelonisque fratris, ne se innoxiam invidia Hieronymi conflagrare sinerent. Nihil Se eae regno illius, praeter exsilium Viri, habere : neque fortunam Suam eandem vivo Hieronymo fuisse, quam SororiS ; neque, interfecto eo, caurum eandem eSSe. Quid quod, si Andranodoro consilia processissent, illa cum viro fuerit regnatura, Sibi cum ceteriSserviendum i Si quis Zoippo nunciet interfectum Hieronymum, ac liberatas Syracusas, cui dubium esse, quin eXtemplo ConSeen- SuruS Sit navim, atque in patriam rediturus t Quantum Spes hominum salliti In liborata Datria conjugem ejus ac liber08 de

154쪽

Τ. LIVII LIBER XXIV.

vita dimicare ; quid obstantes libertati aut legibus t Quod ab in

cuiquam periculum, a S0la ac prope Vidua, et puellis in orbitate dogentibus, esse i At enim periculi quidem nihil ab se timori:

invi Sam tamen regiam stirpem eSSe. Ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque, et asportari Alexandriam juberent, ad virum uxorem, ad patrem filias. AVerSiS auribuS animi Sque, casse ne tempus tereretur, ferrum quoSdam expedienteS cernebat: tum, omissis pro Se precibus, puellis ut saltem parcerent, orare institit, a qua aetate etiam hostes iratos Stinere. ne, tyrannOS ulciScendo, quae odissent, scelera ipsi imitarentur. Inter haec abstractam a penetralibus jugulant: in Virgines deinde, reSperinS matri S cruore, impetum faeiunt. quae, alienata mente Simul luctu metuque, Velut captae furore, eo curSu Se ex Sacrario proripuerunt, ut, Si offugium patuisset in publicum, imploturae urbem tumultu fuerint. Tum quoque, haud magno aedium spatio, inter medios tot armatos, aliquoties integro corpore evaSerunt; tenentibuSque,

quum tot ac tam validae eluctandae manuS eSSent, SeSe eripuerunt : tandem vulneribus consectae, quum omnia replement Sanguine, eXanimeS corruerunt; caedemque, per Se mi Serabilem,

miserabiliorem casus fecit, quod paulo poSt nunciu8 Venit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne interficerentur. Ira deinde ex misericordia orta, quod adeo festinatum ad Supplicium, neque locus poenitendi aut rogressus ab ira relictus esset. itaque fremere multitudo, et in locum Andranodori ac Thumisti nam ambo praetores fuerant) comitia p0Scere ; quae nequaquam ex Sententia

praetorum futura eSSent.

XXVII. Statutus est comitiis dies : quo, necopinantibu S Omnibus, unus ex ultima turba Epicydem nominavit, tum inde alius Hippocratem. crebriores deinde eae voces, et cum haud dubio uSSensu multitudinis, esse. Et erat confuSa concio, non populari modo sed militari quoque turba, magna e X parte etiam perfugiS, qui omnia novare cupiebant, permixtis. Praetores dissimulare primo, et trahenda re eSSe : poStremo, Victi consensu, et Seditionem metuentes, pronunciant eos praetores. Nec illi primo statim creati nudare, quid vellent: quanquam aegre ferebant, et de

induciis dierum docem legatos isse ad Ap. Claudium, et, impetratis eis, alios, qui de foedere antiquo renovando agerent, miSSOS. Ad Murgantiam tum classem navium centum Romanus habebat, quonam evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti SyracuSis, quove eos ageret nova atque insolita libertas, opperiens. Per

eosdem dies quum ad Marcellum, venientem in Siciliam, legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis conditionibus pacis,

MarcelluS, poSSe rem convenire ratus, et ipse legatOS SyracuSas, qui coram cum praetoribus de renovando foedere agerent, miSit. Et jam ibi nequaquam eadem quies et tranquillitaS erat. POSt- quam Punicam classem accessisse Pachynum allatum eSt, demto

155쪽

T. LIVII LIBER XXIV. I 5ltimore, Hippocrates et Epicydes, nunc apud mercenarios milite' nunc apud transfugas, prodi Romano Syracusas criminabantur. V t vero Appius naves ad ostium portus, quo aliae partiS hominibus animuS accederet, in stationo habere coepit, ingenS in Speciem criminibus vanis accesserat fides, ac primo etiam tumultuose decurrerat multitudo ad prohibendos, si in terram egrederentur. XXVIII. In hac turbatione rerum in concionem Vocari placuit. ubi, quum alii alio tenderent, Iide procul Seditione reS eSSet,Ap0llonides, principum unus, orationem Salutarem, ut in tali temp0re, habuit: Nec spem salutis, nec perniciem, propiorem unquam civitati ulli fuisse. Si enim uno animo omnes Vel ad R0man0s, vel ad Karthaginisensus, inclinent, nullius civitatis Statum fortunatiorem beatioremuo lare. Si alii alio trahant res, non inter Poenos Romanosque bellum atrocius fore, quam inter

ipsos Syracusan0S ; quum intra eosdem murOS parS Utraque Suot exercituS, Sua arma, Suos habitura Sit duces. Itaque, ut omnes idem Sentiant, Summa vi agendum esse : utra societaS Sit utilior, eam longe minorem ac levioris momenti consultationem eSS2. Sed

tamen Hieronis potius, quam Hieronymi, auctoritatem Sequendam in sociis legendis, vel quinquaginta annis feliciter expertam amicitiam nunc incognitae, quondam infideli, praeferendam. Esse etiam momenti aliquid ad consilium, quod Karthaginiensibus ita paX negari possit, ut non utique in praesentia bellum cum eis geratur: cum Romanis extemplo aut pacem aut bellum habendum. Quo minus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo plus auctoritatis habuit. Adjoctum est praetoribus ac delectis

Senatorum militare otiam consilium. jussi et duces ordinum praefectique auxiliorum simul consulere. Quum Saepe acta TeS eSSet

magniS certaminibus, postremo, quia belli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem fieri placuit, mittique cum eis legatos

ad rem confirmandum.

XXIX. Dios haud ita multi intercesserunt, quum eX Leontinis legati, praesidium finibus suis orantes, Venerunt; quae legatio peropportuna ViSa ad multitudinem inconditam ac tumultuosam exonerandam, ducesque ejus ablegandos. Hipp0crates praetor ducere eo tranSfugas jussus : Secuti multi ex mercenariis auxiliis quatuor millia armatorum effecerunt. Et mittentibus et missis

ea laeta cXpeditio fuit. nam et illis, quod jam diu cupiebant,

novandi res occasio data est; et hi, sentinam quandam urbis rati exhaustam, laetabantur. Ceterum levaverunt modo in praesentia velut corpuS aegrum, quo mox in graviorem morbum recideret. Hippocrates enim finitima provinciae Romanae primo furtivis eXcursionibus Vastare coepit: deinde, quum ad tuendos Sociorumngros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum in opp0Sitam Stationem cum caede multorum fecit. Quae quum eSSent nunciata Marcello, legatos extemplo Syracusas misit, qui

156쪽

Τ. IIVII LIBER XXIV.

pacis fidem ruptam esse dicerent; nec belli defuturam unquam causam, nisi HippocrateS atque Epicydes non ab Syracutis modo, sed tota procul Sicilia, ablegarentur. EpicydeS, ne aut reuctoriminis absentis fratris praesenS esset, aut deeSSet pro parte Sua concitando bello, profectus et ipse in Leontinos, quia Satis eos

adversus populum Romanum concitatos cernebat, aVertere etiam

ab Syracusis coepit: nam ita e0s pacem pepigisse cum RomaniS, ut, quicunque populi Sub regibus fuissent, et suae ditionis essent; nec jam libertate contentos esse, nisi etiam regnent ac dominentur. Renunciandum igitur eis eSSe, Leontinos quoque aequum cenSere liberos esse ; vel quod in Solo urbis suae tyrannuS ceciderit, Vel quod ibi primum conclamatum ad libertatem, relictisque regiis ducibus Syracusas Sit concursum. Itaque aut eximendum id de laedere eSSe, aut legem eam foederis non accipiendam. Facile multitudini persuasum ; legatisque Syracusanorum, et de caede Stationis Romanae querentibus, et Hipp0cratem atque Epicydem abire seu Locros Seu quo alio mallent, dummodo Sicilia cederent,

jubentibus, ferociter responsum est: Neque mandRSSe SeSe Syra-CHSaniS, ut pacem pro Se cum Romani S facerent: neque teneri alienis foederibus. Haec ad Romanos Syracusani detulerunt, abnuentes, LeontinOS in Sua potestate eSSe. itaque integro Secum foedere bellum Romanos cum iis gesturos. neque SeSe defuturosei bello ; ita ut, in poteStatem redacti, Suae rurSuS ditioni S eSSent,

XXX. Marcellus, cum omni exercitu profectus in Leontinos, Appio quoque accito, ut altera parte aggredereti , tanto ardore militum est usus ab ira inter conditiones pacis inter ectae stationis, ut primo impetu urbem expugnarent. Hippocrates atque Epicydes, p0Stquam capi muros refringique porta S Videre, in arcem

SeSe cum pauci S recepere. inde clam nocte HerbeSSum perfugiunt. Syracu Sanis, octo millium armatorum agmine profectis domo, ad Mylam sumen nuncius occurrit, captam urbem eSSe ; cetera falSamixta VeriS ferens, caedem promi Scuam militum atque oppidanorum factam, nec quenquam puberem arbitrari Superesse : direptam urbem : bona locupletium donata. Ad nuncium tam atrocem constitit agmen : concitatisque omnibus duces, erant autem Sosis ac Dinomenes) quid agerent, consultabant. Terroris Speciem haud Vanam mendacio praebuerant verberati ac Securi percuSSi transfugae ad duo millia hominum. ceterum Leontinorum mili tumque aliorum nemo, post captam urbem, violatus fuerat: Suaque omnia eiS, niSi quae primus tumultus captae urbis abSumpSerat, reStituebantur. Nec, ut Leontinos irent, proditos ad caedem commilitones querentes, perpelli potuere, nec ut eodem loco Certiorem nuncium exspectarent. Quum ad defectionem inclinatOS animos cernerent praetores, Sed eum motum haud diuturnum lare, Si duceS amentiae sublati essent; exercitum ducunt

157쪽

T. LIVII LIBER XXIV.

Megaram. ipsi cum paucis equitibus Herbessum proficiScuntur, Spe, territiS omnibus, per proditionem urbis potiundae. quod ubis stra eis fuit inceptum, vi agendum rati, postero die Megaris

caStra movent, ut HerbeSSum omnibus copiis Oppugnarent.

Hippocrates et Epicydes, non tam tutum prima Specie, quam unum, Spe undique Scisa, consilium esse rati, ut se militibus permitterent, et aSsuetis magna ex parte sibi, et tum fama caedis commilitonum accensis, obviam agmini procedunt. Prima sorte Signa Sexcentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis, et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasimenum inter Romanorum auxilia, dimissique. quos ubi eXSigniS armorumque habitu cognovere Hippocrates atque Epicydes, ramOS Oleae ac Velamenta alia Supplicum porrigenteS, Orare ut reciperent SeSe, receptoSque tutarentur, neu proderent Syracu- Sanis, a quibus mox ipsi trucidandi populo Romano dederentur. XXXI. Enimvero, conclamant, bonum ut animum haberent: Omnem Se cum illis sortunam subituros. Inter hoc colloquium Signa conStiterant, tenebaturque agmen: necdum, quae morae cauSa foret, pervenerat ad duces. postquam Hippocratem atque Epicydem adesse pervasit rumor, fremitusque toto agmine erat haud dubie approbantium adventum eorum ; extemplo praetoreScitatis equiS ad prima Signa perrexerunt, qui mos ille, quae licentia CretenSium eSSet, rogitantes, colloquia Serendi cum hoSte, injuSSu-que praetorum miscendi eos agmini suo. Comprehendi, injicique catenas, juSSerunt Hippocrati. ad quam Vocem tantus extemplo primum a Cretibus clamor est ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, Si ultra tenderent, appareret, eis timendum esse. Solliciti incertique rerum Suarum, Megaram, unde profecti erant, referri Signa jubent, nunciosque de statu praesenti Syracusa S mittunt. Fraudem quoque Hippocrates addit, inclinatis ad omnem SUSpicionem animis : et, Cretensium quibusdam ad itinera insidenda miSSiS, Velut interceptas, literas, quas ipse compoSuerat, recitat:

Praetores Syracusani consuli Marcello.'' secundum 8alutem, ut nSSOlet, Scriptum erat: Recte eum atque ordine fecisse, quod in Le0ntinis nulli pepercisset. Sed omnium mercenariorum militum eandem OSSe cauSam, nec unquam SyracuSas quieturaS, donec quicquam externorum auxiliorum aut in urbe, aut in exercitu SU0, QSSet. itaque daret operam, ut eoS, qui cum Suis praetoribus caStra ad Megaram haberent, in suam potestatem redigeret, ne Supplicio eorum liberaret tandem Syracusas. Haec quum recitatis QSSent, cum tanto clamore ad arma discursum est, ut praet0res

inter tumultum pavidi abequitaverint Syracusas : et ne fuga quidem eorum seditio compressa est, impetusque in SyracuSanos milites fiebant. nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atqu0 Ilippocratus irae multitudinis obviam issent; non a misericordia aut humano consilio, Sed ne spem reditus praeciderent Sibi, et, G 2

158쪽

T. LIVII LIBER XXIV.

quum ipsos simul milites fidos haberent, simul obsides, tum cognatOS quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore, Sibi conciliarent: expertique, quam Vana aut levi aura mobile vulgus esset, militem nancti ex eo numero, qui in Leontinis circumsessi erant, Subornant, ut SyracuSaS perferret nuncium convenientem eis, quae ad Mylam falso nunciata erant; auctoremque se exhibendo, ac Vel ut Viin, quae dubia erant, narrando, concitaret iras hominum.

XXXII. Huic non apud vulgum modo fides fuit, sed Senatum quoque, in curiam introductus, movit. haud vani quidam homines

palam ferre, perbene detectam in Leontinis esse avaritiam et crudelitatem Romanorum, eadem, Si intraSSent SyracuSm, aut foediora etiam, quo majus ibi avaritiae praemium eSSet, facturos fuisse. Itaque claudendas cuncti portas, et custodiendam urbem, censere. Sed non ab eisdem omnes timere, nec eoSdem Odi SSe. ad militare genus omne, partemque magnam plebi S, inViSum eSSenomen Romanum: praetores optimatiumque pauci, quanquam inflammati vano nuncio erant, tamen ad propiuS praesentiuSque malum cautiores esse. Et jam ad Hexapylum erant HippocrateS atque Epicydes: serebanturque colloquia per propinqu08p0pularium, qui in exercitu erant, ut portas aperirent, Sinerentque communem patriam defendi ab impetu Romanorum. Jam, unis foribus Hexapyli apertis, coepti erant recipi, quum Pra tores intervenerunt: et primo imperio minisque, deinde auctoritate, deterrendo, postremo, ut omnia Vana erant, obliti majestatis, PrecibuS agebant, ne proderent patriam tyranni ante satellitibus et tum corruptoribus exercitus. Sed surdae ad haec omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intuS Vi, quam lariS, portae offringebantur: effractisque omnibus, tuto in Hexapylo agmen receptum est. Praetores in Achradinam cum juventute popularium confugiunt. mercenarii militeS perfugaeque, et quicquid regiorum militum Syracusis erat, agmen hoStium augent. Ita Achradina quoque primo impetu capitur. praetorumque nisi qui inter tumultum effugerunt) omnes interficiuntur. ΠOX caedi-- Q tius finem secit. Postero die servi ad pilaum vocati, et carcer' vincti omissi: confusaque haec omnis multitudo Hippocratem atque Epicydem creant praetores ; SyracuSaeque, quum breVetempus libertas affulsisset, in antiquam Servitutem reciderunt. XXXIII. Haec nunciata quum essunt Romanis, ex Leontinis mota Sunt eXtemplo castra ad Syracusas. Et ab Appio legatii ter portum mi SSi forte in quinqueremi erant. praemlasa quadriremi S, quum intraSSet fauces portus, capitur: legati aegre essu,

gerunt. Et jam n0n modo pacis, sed ne belli quidem, jura relicta erant: quum Romanus exercitus ad Olympium Jovis id templum est mille et quingentos passus ab urbe castra poSuit. Inde qu0que legat0s praemitti placuit: quibus, ne intrarent urbem,

159쪽

T. LIVII LIBER XXIV.

cxtra portam Hippocrates atque Epicydes obviam cum Suis pro-CeSSerunt. Romanus Orator, non bellum Se SyracuSanis, sed

opem auxiliumque, afferre, ait; et ei S, qui, ex media caede elapsi, perfugerint ad se, et eis, qui, metu oppreSSi, foediorem non exsiliu solum, sed etiam morte, Servitutem patiantur : nec caedem nefamdam sociorum inultam Romanos paSSuros. Itaque, si eis, qui ad se perfugerunt, tutus in patriam reditus pateret, caedis auctoros dedantur, et libertas legesque Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse : Si ea non fiant, quicunque in mora Sit, bello persecuturos. Ad ea Epicydes, Si qua ad se mandata haberent, TeSponSum eis, ait, Se daturoS fui8Se : quum in eorum, ad quos Venerint, manu res Syracusana eSset, tum reverterentur. Si bello lacessant, ipsa re intellecturoS, nequaquam idem eSSe SyracuS ac Leontinos oppugnare. Ita legatis relictis, portas clausit. Inde terra marique simul coeptae oppugnari Syracusae : terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cujus murus fluctu alluitur. et, quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non dissidebant, vastam disjectamque Spatio urbem parte aliqua SeinVaSUTOS, Omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admoVerunt.

I XXXIV. Et habuisset, tanto impetu coepta, TeS fortunam nisi unus homo Syracusis ea tempestate fuisset. Archimedus is

erat, unicuS Spectator coeli Siderumque ; mirabilior tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque, quibUS ea,

quae hostes ingenti mole agerent, ipse perlevi momento ludificaretur. Murum, per inaequales ductum colles, pleraque alta et dissicilia aditu, submissa quaedam, et quae planis Vallibus adiri possent) ut cuique aptum visum est loco, ita Omni genere tormentorum instruxit. Achradinae murum, qui, ut ante dictum est, mari alluitur, ex quinqueremibus Marcellus oppugnabat. Ex ceteris navibus sagittarii funditoresque, et Veles etiam, qu0rum totum inhabito ad romittendum imperitis est, ViX quenqnam Sine Vulnere consistere in muro patiebantur. Hi, quia spatio missilibuS Opus est, procul muro tenebant naves. junctae aliae binae ad quinqueremes, demptis interioribus remis, ut latus lateri applicaretur, quum exteriore ordine remorum Velut naVes agerentur,

turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris portabant. Adversus hunc navalem apparatum Archimedos variae magnitudinis tormenta in muris disposuit. in ea S, quae Procul erant, naves saxa ingenti pondere emittebat; propiores leVioribus, eoque magis crebris, petebat telis : poStremo, ut sui Vulnere intacti tota in hostem ingererent, murum ab imo ad Summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit; per quae caVa pars Sagittis, pars Scorpionibus modicis, ex occulto petebant hostem. Quae propius quaedam subibant naves, quo interiores ictibus

tormentorum eSSent ,-in eas tollanone Super murum eminentes

160쪽

T. LIVII LIBER XXIV.

ferrea manus, firmae catenae illigata, quum injecta pr0rae o8Set, gravi libramento plumbi recellente ad Solum, SUSPenSa PTOrn, navim in puppim Statuebat: dem, remisSa Subito, Velut ex muro cadentem, navim cum ingenti trepidatione nautarum ita undaeam ebat, ut, etiamsi recta reciderat, aliquantum aquae acciperet. ita maritima oppugnatio eSt elusa, Omnisque Vi S QSt eo VerSn, ut . 1OtiS ViribuS terra aggrederentur. Sed ea quoque pars eodem joco Gmni apparatu t0rmentorum in Structa erat, Hier0nis impensis curaque per multoS annos, Archimedis unica arte. natura etiam juvabat loci, quod saxum, cui imposita muri fundamenta Sunt, magna eX parte ita proclive eSt, ut non Solum mi SSa tormento, Sed etiam quae pondere Suo provoluta essent, graviter in hostem inciderent. eadem causa ad subeundum arduum aditum instabilemque ingressum praebebat. Ita, consilio habito, quum omnis conatus ludibrio eSSet, absistere oppugnatione, atque ObSidendo tantum arcere terra marique commeatibus hoStem, placuit. XXXV. Interim Mareellus, cum tertia fere parte exercituS ad recipiendas urbeS profectus, quae in motu rerum ad Karthaginienses defecerant, Helorum atque Herbessum, dedentibus ipsis,

recipit: Megara, Vi capta, diruit ac diripuit, ad reliquorum, ac

maXime SyracuSanorum, terrorem. Per idem fere tempus ot

Himilc0, qui ad Pachyni promontorium classem diu tenuerat, ad Heracleam, quam Vocant Minoam, quinque et viginti millia peditum, tria equitum, duodecim elephantos, eXp0Suit; nequaquam cum quanti S copiis ante tenuerat ad Pachynum claSSem. Sed, p0Stquam ab Hippocrate occupatae Syracia Sae erant, profectUS

Karthaginem, adjutusque ibi et ab legatis Hippocratis, literisque

Hannibalis, qui venisse tempus aiebat Siciliae per summum decus repetendae, et ipse haud vanus praesena monitor, facile perpulerat, Ut, quantae maximae POSSent, peditum equitumque copiae in Siciliam trajicerentur. Adveniens Heracleam, intra paucos dieSinde Agrigentum recipit: aliarumque civitatium, quae partis Karthaginiensium erant, adeo accensae sunt spes ad pellendos Sicilia Romanos, ut postremo etiam, qui obSidebantur SyracuSiS, animOS SUStulerint; et, parte copiarum satis defendi urbem p0SSerati, ita inter so munera bulli partiti sint, ut Epicydes praeeSSet custodiae urbis, Hippocrates, Himilconi conjunctus, bellum adver-SIIS COI1Sulem Romanum gereret. Cum decem millibus peditum, quingentis equitibus, nocte per intermissa cuStodii S loca profectus, caStra circa Acrillas urbem ponebat. Munientibus supervenit Marcellus, ab Agrigento jam occupato, quum fruStra eo praevenire hostem festinans tetendisset, rediens ; nihil minuS ratus, quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi exercitum obviam fore: sed tamen, metu Himilconis Poenorumque, ut quibus nequaquam eiS copiis, quaS habebat, par esset) quam p0texat maxime intentus atque agmine ad omnes caSus compoSito, ibat.

SEARCH

MENU NAVIGATION