장음표시 사용
161쪽
T. LIVII LIBER XXIV. i57XXXVI. Forte ea cura, quae erat adverSUS PoenOS Praeparata,
advorsus Siculos usui fuit. CaStris ponendis incompositos ac disperSOS nanctuS eOS, et plerosque inermes, quod peditum fuit circumvenit: eques, levi certamine inito, cum Hippocrate Acras perfugit. Ea pugna deficientes ab Romanis quum cohibuisset Siculos, Marcellus Syracusas rediit: et post paucos dies Himiloo, adjuncto Hippocrate, ad flumen Anapum, octo ferme inde millia, castra posuit. Sub idem fere tempus et naves longae quinque et quinquaginta Karthaginiensium cum Bomilcare, claSSiS praefecto, in magnum portum Syracusas ex alto decurrere, et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam Panormi expOSuere : Versumque ab Italia bellum, adeo uterque populus in Siciliam intentus, fuisse videri poterat. Legionem Romanam, quae exposita Panormi erat, Venientem SyracuSaS, praedae haud dubio sibi futuram Himilco ratus, via decipitur, mediterraneo namque Poenus itinere duxit; legio maritimis locis, classe prosequente, ad Ap. Claudium, Puchmum cum parte copiarum obviam progreSSum, pervenit. Nec diutius Poeni ad Syracusas morati Sunt. et Bomilcar, Simul parum fidens navibus suis, duplici facito numero classem habentibus Romanis, Simul inutili mora cernens nihil aliud ab suis, quam inopiam aggravari Sociorum, Velis in altum datis, in Africam transmisit: et Himilco, SecutuS nequicquam Marcellum Syracu Sas, Si qua, priusquam majoribus copiis jungeretur, occaSio pugnandi eSSet, p0Stquam ea nulla contigerat,
tutumque ad Syracusas et munimento et viribuS hoStem cernebat, ne frustra assidendo spectandoque obsidionem Sociorum tempus tereret, caStra inde movit: ut, quocunque VocaSSet defectionis ab Romanis Spes, admoveret eXercitum, Re PraeSenS SURS TOS
foventibus adderet animos. Murgantiam primum, prodito ab ipsis praesidio Romano, recepit; ubi frumenti magna ViS commeatuSque omni S generis convecti erant Romanis.
XXXVII. Ad hanc defection0m erecti sunt et aliarum civitatium animi: praesidiaque Romana aut pellebantur arcibuS, aut, prodita per fraudem, opprimebantur. Henna, excelSO IOCO, Repraerupto undique, Sita, quum loco inexpugnabilis erat, tum praesidium in arce Validum, praefectumque praesidii haud sane opportunum insidiantibus, habebat. L. Pinarius erat, Vir acer,
et qui plus in eo, ne posset decipi, quam in fide Sicul01 iam,
reponeret: et tum intenderant eum ad cavendi omnia curam tot auditae proditiones defectionesque urbium, et clades praeSidiorum. Itaque nocte dieque juxta parata instructaque omnia custodiis ac Vigiliis erant: nec ab armis aut loco suo miles abscedebat. Quod
ubi Hennensium principes, jam pacti cum Himilcone de proditione
praesidii, animadverterunt, nulli occasioni fraudis Romanum Patere, palam rentur agendum. Urbem arcemque Suae poteStatiS, Riunt, debere esse, si liberi in Societatem, non Servi in cuStodiam,
162쪽
traditi ess0nt Romanis. itaque claves portarum reddi sibi aequum censent: bonis sociis fidem Suam maximum Vinculum esse ; et ita sibi populum Romanum Senatumque gratias habiturum, si Volentes, ac non coacti, manSilasent in amicitia. Ad ea Romanus, se in praesidio impositum eSSe, dicere, ab imperatore Euo; claVeS-que poriarum et cuStodiam arcis ab eo accepi SSe, quae nec Suo nec Hennensium arbitrio haberet, sed ejus qui commisisset: praesidio decedere apud Romanos capital esse ; et nece liberorum otium Suorum eum legem parenteS Sanxisse. Consulem Marcollum haud
procul Se : ad eum mitterent legat08, cujus juris atque arbitrii esset. Se Vero negare illi miSSuros : testarique, si verbis nihil agerent, vindictam aliquam lihertatis Suae quaesituros. Tum Pinarius: at illi, si ad consulem gravarentur mittere, Sibi saltem darent populi
concilium ; ut Sciretur, utrum paucorum ea denunciata, an unive me civitatis, eSSent. ConSenSu in poSterum diem concio edicitur.
XXXVIII. Postquam ab eo colloquio in arcem SeSe recepit, convocatis militibuS, Credo ego Vos audisse, milites,' inquit, quemadmodum praesidia Romana ab Siculis circumventa et oppressa Sint per hos dies. Eam Vos fraudem, deum primo bonignitate, dein Vestra ipsi Virtute, dies noctesque perstando ac pervigilando in armis, Vitastis. utinam reliquum tempus nec patiendo infanda, nec faciend0, traduci possiti Haec occulta in
fraude cautio est, qua HSi adhuc SumHS : cui quoniam parum Suecedit, aperte ac propalam claveS portarum reposcunt; quaS Simul
tradiderimus, Karthaginiensium extemplo Henna erit, foediuSque hic trucidabimur, quam Murgantiae praesidium interfectum eSt.
Noctem unam aegre ad conSultandum sumsi, qua Vos certiores
periculi instantis facerem. Orta luce concionem habituri sunt ad criminandum me, concitandumque in Vos populum. itaque eraStino die aut vestro, aut Hennensium, Sanguine Henna inundabitur. nec praeoccupati Spem ullam, nec Occupantes periculi quicqIaam habebitis. qui prior Strinxerit ferrum, ejus victoria erit. Intenti ergo OmneS armatique Signum eXSpectabitis. ego in concione ero ;et tempus, quoad omnia inStructa Sint, loquendo altercandoque traham. Quum toga Signum dedero, tum mihi undique clamore sublato turbam invadite, ac Sternite omnia ferro ; et cavete, qui S- quam Supersit, a quibus aut Vis aut fraus timeri possit. Vos, CereS mater ac PrOSerpina, precor, ceteri Superi infernique dii, qui hanc urbem, hos Sacratos lacus lucosque colitis, ut ita nobis volentes propitii adsitis, si vitandae, Tmn serendae, fraudis cauSahoc consilii capimus. Pluribus Vos, milites, hortarer, Si cum armatis dimicatio futura esset. inermes, incautos, ad Satietatem
trucidabitis. Et consulis castra in propinquo Sunt, ne quid ab Himilcono et Karthaginiensibus timeri possit. XXXIX. Ab hac adhortatione dimissi, corpora curant. POS-tero die, alii aliis l0cis, ad obsidenda itinera claudendosque oppi-
163쪽
danis exituS, pars maxima Super theatrum circaque, sueti otante SpectaculiS concionum, conSistunt. Productus ad populum a magistratibus, praefectu S RomanuS, quum consulis ea de re jusne poteStatem eSSe, non Suam, et pleraque eadem, quae pridie,
dixiSSet; primo Sensim, ac plures, reddere claVeS, dein jam una voce id omnes juberent, cunctantique ac differenti ferociter minitarentur, nec viderentur ultra vim ultimam dilaturi: tum praesectus toga Signum, ut convenerat, dedit. militesque, intenti dudum ac parati, alii Superne in aVerSam concionem, clamore sublato, decurrunt, alii ad exitus theatri conserti obsistunt. Caeduntur Hennenses cavea incluSi: coacervanturque, non caede
solum, sed etiam fuga ; quum alii super aliorum capita ruerent, atque, integri sauciiS, Vivi mortuis, incidentes, cumularentur. Inde passim discurritur, et, urbis captae modo, fugaque et caedes Omnia tenet; nihilo remissiore militum ira, quod turbam inermem caedebant, quam Si periculum par et ardor certaminis eos iratitaret. Ita Henna aut malo, aut neceSSario, facinore retenta. Marcellus nec factum improbavit, et praedam Hennensium militibuS conceSSit, ratus, timore deterritos, temperaturos proditionibus praesidiorum Siculos. Atque ea clades, ut urbis in media Sicilia sitae, claraeque vel ob insignem munimento naturali locum, vel ob sacrata omnia Vestigiis raptae quondam Proserpinae, prope uno die omnem Siciliam pervasit. Et, quia caede infanda rebantur non hominum tantum, Sed etiam deorum, Sedem Violatam eSSe, tum Vero, qui etiam ante dubii fuerant, defecere ad Poenos. Hippocrates inde Murgantiam, Himilco Agrigentum SeSe recepit: quum, acciti a proditoribus, nequicquam ad Hennam exercitum admovissent. Marcellus retro in Leontinos redit: frumentoque et commeatibus aliis in caStra convectis, praesidio modico ibi relicto, ad Syracusas obsidendas venit. inde Ap. Claudio Romam ad consulatum petendum misso, T. Quinctium Crispinum in ejus locum classi castrisque praefecit Veteribus : ipse
hibernacula quinque millia passuum Hexapylo Leonta vocant locum) communiit, aedificavitque. Haec in Sicilia usque ad principium hiemis geSta. XL. Eadem aestate et cum Philippo rege, quod jam ante
SuSpectum fuerat, motum bellum est. Legati ab Orico ad M. Valerium praetorem Venerunt, praesidentem classi Brundisio
Calabriaeque circa littoribus, nunciantes, Philippum primum Apolloniam tentasse, levibis biremibus centum viginti flumine
adverso Subvectum : deinde, ut ea res tardior spe fuerit, ad Oricum clam nocte exercitum admovisse ; eamque urbem, Sitam in plano, neque moenibuS, neque Viri S atque armiS, Validam, pruno impetu oppreSSam eSSe. Haec nuneiantes Orabant, Ut Opem
ferret, hostemque haud dubium Romanis terra aut maritimis Viribus arceret; qui ob nullam aliam causam, nisi quod immine-
164쪽
rent Italiae, puterentur. M. Valerius, praesidio loci ejus relicto P. Valerio legato, cum classe instructa parataque, et quod longae naVes militum capere non poterant, in onerarias imp0Sitis, altero die Oricum pervenit: urbemque eam, levi tenente praeSidio, quod xocedens inde reliquerat Philippus, haud magno certamine recepit. Legati eo ab Apollonia Venerunt, nunciantes in ObSidione Sese, quod deficere ab Romanis nollent, esse : neque SuStinere ultra vim Μacedonum posse, nisi praesidium mittatur Romanum. Facturum Se, quae Vellent, pollicitus, duo millia delectorum militum navibus longis mittit ad ostium fluminis, cum praefecto S0cium Q. Naevio Crista, Viro impigro, et perito militiae. IS, expositis in terram militibus, navibusque Oricum retro, unde Venerat, ad ceteram claSSem remissis, milites procul a flumine per Viam minime ab regiis obsessam duxit, et nocte, ita ut nemo hostium sentiret, urbem est ingressus. Die inSequenti quieVere, dum praefectus juventutem Apolloniatium, armaque, et urbis
vires, inspiceret. ubi ea Vi Sa inspectaque Satis animorum fecere, Simulque ab exploratoribus comperit, quanta Socordia ac negligentia apud hostes esset; silentio noctis ab urbe sine ullo tumultu egreSSUS, c tra hostium adeo neglecta atque aperta intravit, ut satis constaret prius mille hominum vallum intraSSe, quam quiS- quam Sentiret, ac, Si caede abStinuissent, pervenire ad tabernaculum regium potui SSe. Caedes proximorum p0rtae excitavit hostos. inde tantus terror paVOrque omnes occupaVit, ut non modo aliuS quiSquam arma caperet, aut castris pellere hOStem conaretur ; Sed etiam ipse rex, Sicut Somno eXcituS erat, prope Seminudus fugiens, militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad
flumen naveSque perfugerit. eodem et alia turba effuSa est. Paulo minus tria millia militum in castris aut capta aut Occi Sa. plus tamen hominum aliquanto captum, quam caeSum, eSt.
Castris direptis, Ap0lloniatae catapultas, ballistas, tormentaque
alia, quae oppugnandae urbi comparata erant, ad tuenda moenia, Si quando similis fortuna venisset, Apolloniam devexere : cetera Omnis praeda castrorum Romanis conceSSa eSt. Haec quum Oricum essent nunciata, M. Valerius classem extemplo ad ostium fluminis duxit, ne navibus capessere fugam rex p0SSet. Itaque
Philippus, neque terrestri neque navali certamine satis fore parem se fidens, Subductis aut incenSis navibus, terra Macedoniam petiit, magna ex parte inermi exercitu Sp0liatoque. Romana classis cum M. Valerio Orici hibernavit. 'XLI. Eodem anno in Hispania Varie reS geStae. nam, PriUS- quam Romani amnem Iberum transirent, ingentes copias Hi panorum Mago et Hasdrubal fuderunt; defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius, raptim traducto exercitu Iberum, dubiis Sociorum animis in tempore advenisset. Primo ad castrum Altum locus est insuauis caede magni HamilcHris
165쪽
onstra Romani habuere. ArX erat munita, et convexerant antes frumentum. tamen, quia Omnia circa hOStium plena erant, agmenque Romanum impune incursatum ab equitibus hostium fuerat, ct ad duo millia, aut moratorum aut palantium per agroS, intemfecta, cessere inde Romani propius pacata loca, et ad montem Victoriae castra communivere. Eo Cn. Scipio cum omnibus
copiis, et Hasdrubal, Gisgonis filius, tertius Karthaginiensium
duX, cum exercitu justo advenit: contraque castra Romana tranS fluvium omnes consedere. P. Scipio, cum expeditis clam profectus
ad loca circa visenda, haud fefellit hostes : oppreMiSSentque eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepisset. ibi quoque circumSessus, adventu fratriS Obsidione eximitur. Castulo, urbs Hispaniae valida ac nobilis, et adeo conjuncta Societate Poenis, ut uxor inde Hannibali esset, ad Romanos defecit. M
thaginienses Illiturgin oppugnare adorti, quia praesidium ibi
Romanum erat: videbanturque inopia eum locum maxime
expugnaturi. Cn. Scipio, ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita profectus, inter bina castra cum magna caede h0Stium urbem est ingressus, et postero die eruptione aeque felici pugnavit. Supra duodecim millia hominum caesa duobus proeliis; pluS mille capti, cum sex et triginta militaribus signis. ita ab Illiturgi recessum est. Bigerra inde urbs socia et haec Roma-n0rum erat) a Karthaginiensibus oppugnari coepta eSt. Eam Obsidionem Sine certamine adveniens Cn. Scipio Solvit. XLII. Ad Mundam exinde castra Punica mota : et Romani eo confestim secuti sunt. Ibi signis collatis pugnatum per quatuor ferme horas: egregieque vincentibus Romanis Signum receptui est datum, quod Cn. Scipionis femur tragula oonfiXum erat;
Pavorque circa eum ceperat milites, ne mortiferum eSSet VulnuS.
Ceterum haud dubium fuit, quin, nisi ea mora interVenimet, castra eo die Punica capi potuerint. jam non milites Solum, Sed elephanti etiam, usque ad vallum acti erant, Superque USO novem et triginta elephanti pilis confixi. Hoc quoque proelio ad duodecim millia hominum dicuntur caeSa, prope tria capta, cum Signis militaribus septem et quinquaginta. Ad Auringen inde urbem Poeni recessere ; et, ut territis instaret, SecutuS Romanus. Ibi iterum Scipio, lecticula in aciem illatus, conflixit; nec dubia victoria fuit: minus tamen dimidio hostium, quam antea, quia paucioreS Superfuerant, qui pugnarent, occiSum. Sed gens nata instaurandis reparandisque bellis, Magone ad conquisitionem militum fratre misso, brevi replevit exercitum, animOSque adtentandum de integro certamen fecit. Alii plerique milites, Sicut pro parte toties intra paucos dies victa, iisdem animis, quibus PriuS, eodemque eVentU, pugnavere. plus octo millia hominum caeSa : haud multo minus quam mille captum, et Signa militaria quinquaginta octo ; et w0lia plurima Gallica fuere, aurei torque
166쪽
armillaeque, magnus numerus. duo etiam insignes reguli Gallorum Moenicapto et Civismaro nomina erant) eo proelio cecidoriant. octo elephanti capti, tres Occisi. Quum jam res proSperae in Hispania essent, Verecundia Romanos tandem cepit, Saguntum oppidum, quae causa belli esset, octavum jam annum sub hostium potestate esse. Itaque id oppidum, vi pulso praesidio Punico, receperunt, cultoribusque antiquis, quos vis reliquerat belli, restituerunt; et Turdetanos, qui contraxerant OiS cum Karthaginiensibus bellum, in potestatem redactos, Sub corona Vendiderunt, urbemque eorum doleVere.
XLIII. Haec in Hispania, Q. Fabio M. Claudio consulibus,
gesta. Romae quum tribuni plebis novi magistratum miSSent, extemplo cenSoribus, P. Furio et M. Atilio, a L. Metello, tribuno plebis, dies dicta ad populum cSt. quaeStorem eum prorimo anno, adempto equo, tribu moVerant, atque aerarium fecerant, propter conjurationem deserendae Italiae ad Cannas factam. Sed novem tribunorum auxilio vetiti causam in magistratu dicere, dimissique, fuerant. Ne lustrum perficerent, mors prohibuit P. Furii. Μ. Atilius magistratu se abdicavit. Consularia comitia habita a Q. Fabio Maximo consule. creati consules, ambo absentes, Q. Fabius Maximus, consulis filius, et Ti. Sempronius Gracchus iterum. Praetores fiunt Μ. Atilius, et, qui tum aediles curules erant, PSempronius Tuditanus, et Cn. Fulvius Contumalus, et M. Aemilius Lepidus. Ludos scenicos per quatriduum eo anno primum factos ab curulibus aedilibus, mem0riae proditur. Aedilis Tuditanu8 hic erat, qui ad Cannas, pavore alus in tanta clade torpentibus, per medios hostes evasit. Comitiis perfectis, auctore Q. Fabio consule, designati consules, Romam arcessiti, magi Stratum inierunt : senatumque de bello ac provinciis suis praetorumque, et de exercitibus. quibus quique praeeSSent, conSuluerunt. XLIV. Itaque provinciae, atque exercitus divisi. Bellum
cum Hannibale consulibus mandatum, et exercituum unuS, quem
ipse Sempronius habuerat, alter, quem Fabius consul: eae binae erant legiones) M. Aemilius praetor, cujuS peregrina Sora erat, jurisdictione M. Atilio collegae, praetori urbano, mandata, Luceriam proVinciam haberet, logionesque duas, quibus Q. Fabius, qui tum consul erat, praetor praefuerat. P. Sempronio pr0Vincia Ariminum, Cn. Fulvio Suessula, cum binis item legionibus, evenerunt; ut Fulvius urbanas legiones duceret, Tuditanus a M'. Pomponio acciperet. Prorogata imperia proVinciaeque, M. Claudio Sicilia finibus seis, quibus regnum Hieronis fuisset: Lentulo propraetori provincia vetus: T. Otacilio classi S. exercitus nulli additi novi. Μ. Valerio Graecia Macedoniaque cum legione, et claSSe, quam haberet: Q. Μueio cum Volere exercitu duae autem legiones erant) Sardinia: C. Terentio legio una, cui jam Praeerat. et Picenum. Scribi praeterea duae legiones urbanae
167쪽
Jussast, et viginti millia sociorum. His ducibuS, his copiis, adversus multa Simul, aut mota aut Suspecta, bella munierunt Romanum imperium. Consules, duabu8 urbanis legionibus Scriptis, Supplementoque in alias lecto, priusquam ab urbe m0Verent, prodigia procurarunt, quae nunciata erant. Muru S, ac portae tactae ; et Ariciae etiam Jovis aedes de coelo tacta fuerat. Et alia ludibria oculorum auriumque credita pro Veris : navium longarum Species in flumine Tarracinae, quae nullae erant, Visae ; et in Jovis Vicilini templo, quod in CompSano agro eSt, arma concrepuiSS2 ; et flumen Amiterni cruentum fluxisse. His procuratis ex decreto pontificum, profecti consules, Sempronius in Lucanos, in Apuliam Fabius. Pater filio legatus ad Suessulam in caStra Venit. quum obviam filius progrederetur, lictoresque verecundia majeStatis Hus taciti anteirent; praeter undecim faSceS equo praevectUS, Senex, ut consul animadvertere proximum lictorem jussit, et is, Ut descenderet ex equo, inclamavit, tum demum desiliens, Experiri,'' inquit, volui, fili, satin' scires consulem te eSM.V XLV. In ea castra Dasius Altinius Arpinus clam nocte cum tribuS Servis venit, promittens, Si Sibi praemio foret, Se Arpos proditurum esse. Quum eam rem ad consilium retulisset Fabius, aliis pro transfuga verberandus necandusque Videri, ancipitiSanimi communis hostis : qui post Cannen Sem cladem, tanquam eum fortuna fidem stare oporteret, ad Hannibalem discessisset,
traxissetque ad defectionem Arpos, quumque reS Romana contra Spem Votaque ejus Velut resurgeret, turpius Videatur novam
referre proditionem proditis olim ; qui aliunde stet Semper, aliunde Sentiat, infidus socius, Vanus hostis; ad Faleriorum Pyrrhi veproditorem, tertium transfugis documentum esset. Contra ea consulis pater, Fabius, temporum oblitos, homines in medio ardore belli, tanquam in pace, libera de quoque arbitria agere aiebat: qui, quum illud potius agendum atque eis cogitandum Sit, Si quomodo fieri possit, ne qui socii a populo Romano desciscant, id non cogitent; documentum autem dicant statui oportere, si quis reSipiscat, et antiquam societatem respiciat. Quod si abire ab Romanis liceat, redire ad eos non liceat; cui dubium eSSe, quin brevi, deserta ab sociis, Romana res foederibus Punicis omnia in Italia juncta visura sit 3 Se tamen non eum esse, qui Altinio fidei quicquam censeat habendum, sed mediam consecuturum consilii Viam. neque eum pro hoste, neque pro Socio, in praesentia habitum, libera custodia haud procul a castris placere in aliqua fida civitate servari per belli tempus: perpetrato bello, tum conSultandum, utrum defectio prior plus merita sit poenae, an hic reditus
Veniae. Fabio assensum est. catenisque ligatus traditur et ipse, et comiteS : et auri satis magnum pondus, quod Secum tum attulerat, ei Servari jussum. Calibus eum interdiu solutum custodes Sequebantur: nocte clausum asservabant. Arpis domi primum
168쪽
desiderari quaerique est coeptus: dein fama, per totam urbem Vulgata, tumultum, ut principe amiSS0, secit; metuque rerum novarum extemplo nuncii ad Hannibalem missi. Quibus nequaquam OffenSus Poenus, quia et ipsum, ut ambiguae fidei Virum, Suspectum jam pridem habebat, et causam nactus erat tam ditis hominis bona possidendi vendendique : ceterum, ut irae magiS, quam avaritiae, datum crederent homines, crudelitati quoque gravitatem addidit; conjugemque ejus ac liberos, in caStra accit0S, quaeStione prius habita, primum de fuga Altinii, dein quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibuS, ViVOS combuSSit.
XLVI. Fabius, ab Suessula profectus, Arpos primum institit
oppugnare. ubi, quum a quingentiS fere passibus caStra poSuisset, contemplatuS ex propinquo Situm urbila moeniaque, quae sal Stuti Mima moenibus erat, qua maxime neglectam cuStodiam vidit, ea potissimum aggredi statuit. Comparatis omnibuS, quae ad
urbeS Oppugnandas usui Sunt, centurionum robora eX toto exercitu delegit, tribunosque, vir0s fortes, eis praefecit, et milites SexcentOS, quantum Sati S ViSum eSt, attribuit: eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset, ad eum l00um Scalm juSSit ferre. Porta ibi humilis et angusta erat, via infrequenti per desertam Partem urbis: eam portam scalis prius tranSgreSSOS, ad murum pergere, et eX interiore parte Vi claustra refringere, jubet, et,
tenentes partem urbis, cornu Signum dare, ut ceterae copiae admoverentur: parata omnia atque instructa SeSe habiturum.
Ea impigre facta : et, quod impedimentum agentibus fore videbatur, id maxime ad fallendum adjuvit. imber, ab nocte media coortus, cuStodeS Vigilesque, dilapsos e StationibuS, Subfugere in tecta coegit: sonituque primo largioris procellae Strepitum molientium portam exaudiri prohibuit; lentior deinde aequaliorque accidens auribus, magnam partem hominum S0pivit. Postquam portam tenuerunt, cornicines, in via paribus intervallis dispositos, canere jubent, ut consulem excirent. Id ubi factum ex compoSito eSt, Signa efferri consul jubet, ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur. XLVII. Tum denium hostes excitati sunt, jam et imbre conquiescente, et propinqua luce. Praesidium in urbe erat Hannibalis, quinque millia ferme armatorum : et ipsi Arpini tria millia hominum armabant. eos primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti opposuerunt. Pugnatum primo in tenebris angustisque Viis eSt: quum Romani non Vias tantum, Sed tecta etiam proxima portae, OccupaSSent, ne peti Superne ac Vulnerari pOSSent. Cogniti inter su quidam Arpinique et Romani; atque inde colloquia coepta fieri, percunctantibus Romanis quid sibi vellent Arpini t quam ob noxam Romanorum, quod aut meritum Poe-riorum, pro alienigeni S ac barbaris Italici adversus veteres socios Romanos bellum gererent, et vectigalem ac Stipendiariam Italiam
169쪽
A Dicae lacoronti Arpinis purgantibus, ignaros omnium Se, Venumn principibus datos Poeno, capt0S OppreSSOSque a paucis eSSO. Initio orto, plures cum pluribus colloqui. POStremo praetor Arpinus ab suis ad consulem deductus ; fideque data inter signa aciesque Arpini repente pro Romanis adversus Karthaginiensem arma Verterunt. HiSpani quoque, paulo minus mille homines, nihil praeterea cum consule pacti, quam ut sine fraude Punicum emitteretur praesidium, ad conSulem tranStulerunt Signa. Karthaginiensibus portae patefactae, emissique cum fide incolumes ad Hannibalem Salapiam Venerunt. Arpi Sine clade ullius, praeterquam unius Veteris proditoris novi perfugae, restituti ad Romanos. Hispanis duplicia cibaria dari jussa : operaque eorum forti ac sideli persaepe respublica usa est. Quum consul alter in Apulia, alter in Lucanis esset; equites centum duodecim, nobiles Campani, per Speciem praedandi eX hostium agro, permiSSumagistratuum ab Capua prosecti, ad caStra Romana, quae Super SueSSulam erant, Venerunt. Stationi militum, qui essent, dixerunt; colloqui Sese cum praetore velle. Cn. Fulvius caStris praeerat: cui ubi nunciatum est, decem ex eo numero jussis inermibus
deduci ad Se, ubi, quae postularent, audivit, nihil autem aliud
Petebant, quam ut, Capua recepta, bona sibi restituerentur) in fidem omnes accepti. Et ab altero praetore, Sempronio Tuditano, Oppidum Aternum expugnatum. amplius septem millia hominum capta, et aeris argentique Signati aliquantum. Romae foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit: solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem, cum Aequimaelio, Jugarioque vico. in templis Fortunae ac matris Matutae, et Spei extra portam, late Vagatus, ignis Sacra profanaque multa absumpSit. XLVIII. Eodem anno P. et Cn. Cornelii, quum in Hispania
novos adjicerent, in Africam quoque Spem extenderunt. SyphaXerat, rex Numidarum, Subito Karthaginiensibus hostis factus :ad eum centuriones tres legatos miserunt, qui cum eo amicitiam societatemque facerent; et pollicerentur, Si perSeVeraret urgere bello Karthaginienses, gratam eam rem foro Senatui populoque Romano, et adnisuros, ut in tempore et bene cumulatam gratiam reserant. Grata ea legatio barbaro fuit: collocutusque cum legatis de ratione belli gerundi, ut veterum militum verba audivit,
quam multarum rerum ipSe ignarUS eSSet, ex comparatione tam ordinatae disciplinae, animum advertit. Tum, primum ut Pro bonis ac fidelibus sociis facerent, Oravit, ut duo legationem referrent ad imperatores suos ; unus apud sese magister rei militaris remaneret: rudem ad pedestria bella Numidarum gentem eSS0,
equis tantum habilom. Ita jam indo a principiis gentis majores suos bella gessisse, ita se a pueris insuetos. Sed habere hostem Pud 'stri fidentem Marto : cui si nouuari robore virium Velit, ei
170쪽
sibi pedites comparandos esse : et ad id multitudine hominum
regnum ubundare ; Sed armandi, Ornandique, et inStruendi eos, artem ignorare. Omnia, Velut forte congregata turba, V ta ac temeraria eSSe. Facturos Se in praesentia, quod Vellet, legati responderunt; fide accepta, ut remitteret extemplo eum, Si imperatoreS Sui non comprobassent factum. Q. Statorio nomen fuit,
qui ad regem remansit. Cum duobus Romanis reliquis Numida legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis. iisdem mandavit, ut protinus Numidas, qui intra
praesidia Karthaginiensium auxiliares essent, ad transitionem perlicerent. Et Statorius ex multa juventute regi pedites con- Scripsit : ordinatosque proxime morem Romanum, instruendo et decurrendo Signa Sequi, et Servare ordines, docuit: et operi aliisque justis militaribus ita assuefecit, ut brevi reX non equiti magis fideret, quam pediti; collatisque aequo campo signis justo proelio
Karthaginiensem hostem superaret. Romanis quoque in HiSpania legatorum regis adventus magno emolumento fuit. namque ad famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri.
Ita cum Syphace Romanis juncta amicitia est. Quod ubi Karthaginienses acceperunt, extemplo ad Galam, in parte altera Numidiae Massyli ea gens vocatur) regnantem, legatos mittunt. XLIX. Filium Gala Masinissam habebat, septem et decem
annos natum ; ceterum juVenem ea indole, ut jam tum appareret, latius regnum opulentiusque, quam accepiSSet, facturum. Legati, quoniam Syphax se Romanis junxisset, ut potentior societato eorum adverSUS reges populoSque Africae e88et, docent, melius
fore Galae quoque Karthaginiensibus jungi quam primum : antequam Syphax in Hispaniam, aut Romani in Africam transeant, opprimi Syphacem, nihildum praeter nomen eX foedere Romano habentem, p0SSe. Facile persuasum Galae, filio deposconio id bellum, ut exercitum mitteret: qui, Karthaginiensium legionibus conjunctis, magno proelio Syphacem devicit. Triginta millia eo proelio hominum caesa dicuntur. SyphaX cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas extremi prope Oceanum adversus Gades colunt) rufugit: amuentibusque ad famam ejus undique barbaris ingentes brevi copias armavit. cum quibus antequam in Hispaniam, angusto diremptam freto, trajiceret, Masinissa cum victore exercitu advenit: isque ibi cum Syphace ingenti gloria per se, Sine ullis Karthaginiensium opibus, gessit bellum. In Hispania nihil memorabile gestum, praeterquam quod Celtiberum
juventutem eadem mercede, qua pacta cum Karthaginiensibus erat, imperatores Romani ad se perduXerunt: et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad Sollicitandos populares, qui Ditor auxilia Hannibalis orant, miserunt. Id modo sejus anni in Hispania ad memoriam insigne est, quod mercenarium militem in StriS neminem ante, quam tum Celtiberi ' Romani habuerunt.