Titi Livii Patavini Historiarum belli punici secundi, libri quinque priores

발행: 1800년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

181쪽

T. LIVII LIBER XXV.

imiminet faucibus portus, mare liberum habebant: urbs contra exclusa maritimis commeatibus, propiusque inopiam erant obsidente' quam obseMi. Hannibal, convocatis principibus Tarentinorum, omneS praesentes dissicultates exposuit: neque arcis tam munitae expugnandae Viam cernere, neque in obsidione quicquam habere spei, donec mari potiantur hostes. Quod si naves sint, quibus commeatus invehi prohibeant, extemplo aut abSc surOS aut dedituros se hostes. Amentiebantur Tisentini; ceterum ei, qui consilium afferret, opem quoque in eam rem afferendam eme cenSebant. Punicas enim naves, ex Sicilia accitas, id posse facere :SunS, quae Sinu eriguo iut inclusae essent, quum claustra portuS hostis haberet, ecquem ad modum inde in apertum mare e Sur lEvadent,'' inquit Hannibal. Multa, quae impedita natura Sunt, con Silio expediuntur. Urbem in campo sitam habetis: planae et satis latae Viae patent in omnes partes. Via, quae inportum per mediam urbem ad mare tranSmisSa eSt, plauriris transeham naves haud magna mole ; et mare noStrum erit, quo nunc hostes potiuntur : et illinc mari, hinc terra, circumsidebimi arcem. immo brevi, aut relictam ab li tibus, aut cum ipsis hosti-b , capiemu8.V Haec oratio non Spem modo effectus, Sed ingentem etiam ducis admirationem, fecit. Contracta extemplo undique plaustra, junctaque inter se : et machinae ad Subducendas naves admotae, munitumque iter, quo faciliora plaUStra, minorque moles in transitu esset. Jumenta inde, et homines contracti et opus impigre coeptum : paucosque post dies classis infitructanc parata circumvehitur arcem, et ante os ipsum portus anchor jacit. Hunc statum rerum Hannibal Tarenti reliquit, regressus ipse in hiberna. Ceterum, desectio Tarentinorum utrum priore anno, an hoc, facta Sit, in diversum auctoreS trahunt. plures, propioreSque aetate memoriae rerum, hoc anno tradunt factum. XII. Romae consules praetoresque usque ante diem quintum Kalendas Maiis Latinae tenuerunt. eo die, perpetrato Sacro in monte, m Sum quiSque provincias proficiscuntur. Religio deindo nova objecta est ex carminibus Marcianis. Vates hic ma eius illustris fuerat, et, quum conquisitio priore anno ex SenniuS-

consulto talium librorum fieret, in M. Atilii praetoris urbani, qui

Sullae, tradiderat. Ex hujus Marcii duobus carminibus, alterius,pOSt rem actum editi, cum rato auctoritaS eVentu alteri quoque, cujuS nondum tempus venerat, afferebat fidem. Priore camine Cannensis praedicta clades in haec ferine verba erat: Amnem Trojugena Cannam Romane fuge : ne te alienigenae cogant in campo Diomodis conserere manus. Sed neque credes tu mihi, donec compleris Sanguine crempum ; multaque millia occisa tua

182쪽

T. LIVII LIBER XXV.

nam mihi ita Jiipiter fatus est.' Et Diomedis Argivi campos et Cannam sumen, qui militaverant in iis locis, juxta atque ipsum

cladem, agnoScebant. Tum alterum carmen recitatum, non eo

tantum obscurius, quia incertiora futura praeteriti S Sunt, sodperplexius etiam Scripturae genere. Ho8tem, Romani, Si expellere Vulti S, Vomicamque quae gentium Venit longe, Ap0llini VOVendos cenSeO ludos, qui quotannis comiter Apollini fiant: quum p0pulus dederit eX publico partem, privati uti conferant pro se suisque. Iis ludis faciendis praeerit praet0r is, qui jus populo plebeique dabit Summum. Decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant. Haec si recte semitis, gaudebitis semper, fietque

res vestra melior ; nam is dios exstinguet perduelles VeStros, qui Vestros campos pascunt placide.' Ad id carmen explanandum

diem unum Sumpserunt. POStero die senatusconinitum factum est,

ut docomviri libros de ludis Apollini, reque divina faciunda,

inspicerent. Ea quum inSpecta relataque ad Senatum essent, censuerunt Patres, Apollini ludos Vovendos faciundosque ; et, quando ludi facti essent, duodecim millia aeris praetori ad rem divinam, et duas hostias majores dandas. Alterum senatusconsultum factum est, ut decemviri sacra Graeco ritu facerent, iisque hostiis: Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, LR- tonae bove femina aurata. Ludos praetor in circo maximo quum facturus esSet, edixit, ut populus per eos lud0s Stipem Apollini,

quantum Commodum eSSet, conferret. Haec est origo ludorum

Apollinarium, Victoriae, n011 Valetudinis, ergo, ut plerique rentur,

votorum factorumque. popuIUS coronatuS SpectaVit: matronae

suppllicavere: Vulgo apertis janula in pr0patulis epulati sunt,

celeberque dies omni ceremoniarum genere fuit. XIII. Quum Harinibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio essent, Sed cucumMSSuri Capuam viderentur; quod malum diuturnae obsidionis esse Solet, jam famem Campani sentiebant, quia sementem facere prohibuerunt eos Romani exercitus. Itaque legatos ad Hannibalem mi Serunt, Orante' ut priUS, quam consules in agrOS SUOS educerent legiones, Viaeque omnes hostium praesidiis insiderentur, frumentum ex propinquis locis convehi juboret Capuam. Hannibal Hannonem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire, et dare operam, ut frumenti copia fieret Campanis, juSSit. Hanno, eX Bruttiis prosectus cum exercitu, vitabundus caStra hostium conSUIeSque, qui in Samnio erant, quum Benevento jam appropinquaret, tria pa8suum millia ab ipsa urbe loco edito castra poSuit: inde ex sociis circa populi S, quo aestate comportatum erat, deVehi frumentum in castra jussit; pra idiis datis, quae commeatus eos prOSequerentur. Capuam inde nuncium misit, qua die in e tris ad accipiendum frumentum praesto OSSent, Omni undique genere Vehiculorum jumentorumque ex agris contracto. Id pro cetera Socordia negligentiaque a

183쪽

T. LIVII LIBER XXV.

Campanis actum. paulo plus quadringenta Vehicula missa, et pauca praeterea jumenta. ob id castigatis ab Hannone, quod nofames quidem, quae mutas accenderet beStiaS, curam eorum stimulare posset, alia prodita dies ad frumentum majore apparatu petendum. Ea omnia, Sicut acta erant, quum enunciata Bene-Ventanis eSsent, legatos decem extemplo ad consules circa Bovianum castra Romanorum erant) miserunt. Qui quum, auditis, quae ad Capuam agerentur, inter Se comparaSSent, ut alter in Campaniam exercitum duceret; Fulvius, cui ea provincia Obvenerat, profectus, nocte Beneventi moenia eSt ingresSus. EX propinquo cognoscit, Hannonem cum eXercitus parte profectum frumentatum: per quaestorem Campanis datum frumentum :duo millia plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam, advenisse : per tumultum ac trepidationem Omnia agi, caStrorumque formam, et militarem ordinem, immixtis agrestibus iis eae terris, Sublatum. His Satis compertis, consul militibus edicit, signa tantum armaque in proximam noctem expedirent: castra Punica oppugnanda esse. Quarta Vigilia profecti, Sarcinis omnibus impedimentisque Beneventi relictis, paulo ante lucem quum ad castra perveni Ssent, tantum paVori S injecerunt, ut, si in plano caStra posita essent, haud dubie primo impetu capi potuerint. altitudo loci et munimenta defenderunt, quae nulla ex parte adiri, nisi arduo ac difficili ascensu, poterant. . Luce prima Proelium ingens accensum est; nec Vallum modo tutantur Poeni, Sed, ut quibus locus aequior esset, deturbant nitentes per ardua hOSteS. XIV. Vicit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot Simul partibus ad vallum ac fossas perventum est; Sed cum multis vulneribus ac militum pernicie. Itaque convocatis tribunis militum consul, absistendum temerario incepto, ait: tutius sibi videri, reduci eo die exercitum Beneventum; dein postero castri S Sehostium jungi, ne exire inde Campani, neve Hanno regredi P0SSet. Id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum ejuS Se acciturum, totumque eo versuros bellum. Haec consilia ducis, quum jam receptui caneret, clamor militum, aspernantium tam segne imperium, disjecit. Proxima portae hostium erat cohors Peligna : cujus praefectus, Vibius Accuaeus, arreptum vexillum trans vallum hostium trajecit. Exsecratus inde Seque et cohortem, si ejus vexilli hostes potiti essent, princepS ipse per DSSam Vallumque in castra irrumpit. Ja1nque intra vallum Peligni pugnabant, quum altera parte, Valerio Flacco, tribuno militum tertiae legionis, exprobrante Romanis ignaviam, qui Socila captorum caStrorum concederent decus, T. Pedanius, princeps primus centurio, quum Signifero signum ademiSset, dam hoc signum et hic centurio,'' inquit, intra vallum hostium erit. Sequantur, qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.V Manipulares sui Primum transcendentem fossam, dein legio t0ta Secuta est. Jam

184쪽

T. LIVII LIBER XXV.

et consul, ad conspectum transgredientium Vallum mutato consilio, ab revocando ad incitandos hortandosque Versus militeS, OStendere, in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors Sociorum, et civium legio esset. Itaque, pro Se quiSque, Omnes per aequa atque iniqua loca, quum undique tela conjicerentur, armaque et corpora hoStes objicerent, pervadunt, irrumpuntque.multi vulnerati, etiam quos Vires, Sanguisque deSereret, ut intra vallum hostium caderent, nitebantur. Capta itaque momento

temporis, Velut in plano Sita, nec permunita, caStra. CaedeSinde, non jam pugna erat, omnibus intra Vallum permixti S, Supra sex millia hostium Occisa, Supra Septem millia capitum, cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et jumentorum apparatu, capta. et alia ingens praeda fuit, quam Hanno, p0pulabunduS paSSim quum iSSet, ex Sociorum populi Romani agris traxerat. Inde, dejectis hoStium castris, Beneventum reditum est, praedamque ibi ambo consules nam et Ap. Claudius eo post paucos dies venit) vendiderunt, diviseruntque. et donati, quorum opera eaStra hoStium capta erant: ante alios Accuaeus Pelignus, et T. Pedanius, princeps tertiae legionis. Hanno ab Cominio Cerito, quo nunciata caStrorum cladeS est, cum paucis frumentatoribus, quos forte Secum habuerat, fugae magis, quam itineris, modo in Bruttios rediit. XV. Et Campani, audita sua pariter Sociorumque clade, legatos ad Hannibalem miserunt, qui nunciarent du0S con Sules ad Beneventum esse, diei iter a Capua; tantum non ad portas et muros bellum esse. ni propere Subveniat, celeriuS Capuam, quam Arp08, in potestatem hostium Venturam. ne Tarentum quidem, non modo arcem, tanti debere eSSe, ut Capuam, quam Karthagini aequare sit solitus, desertam indefensamque populo Romano tradat. Hannibal, curae Sibi fore rem Campanam pollicitus, in praesentia duo millia equitum cum legatis mittit, quo praeSidio agros p0pulationibus possent prohibere. Romanis interim, sicut aliarum rerum, arcis Tarentinae, praeSidiique, quod ibi obsideretur, curaeSSe. C. Servilius legatus, ex auctoritate Patrum a P. C0rnelio

praetore in Etruriam ad frumentum coemendum miSSUS, Cum

aliquot navibus onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias pervenit. Cujus adventu, qui ante, in exigua Spe, Vocati saepe ad transitionem ab hostibus per colloquia erant, ultro ad transeundem hostes vocabant sollicitabantque. et erat satis validum praesidium, trad actis ad arcem Tarenti tuendam, qui Metaponti erant, militibus. Itaque Metapontini extemplo, metu, quo tenebantur, liberati, ad Hannibalem defecere. Hoc idem eadem ora maris et Thurini fecerunt. movit e0S non Tarentinorum magi1 defectio, Metapontinorumque, quibus, indidem ex Achaia oriundi, etiam cognatione juncti erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper interfect0s. Eorum amici cognatique ii ras au

185쪽

T. LIVII LIBER XXV.

nuncioS ad Hannonem Magonemque, qui in propinquo in Bruttiis

erant, mi Serunt, Si exercitum ad moenia admOViSSent, Se in potestatem eorum urbem tradituros esse. II. Atinius Thuriis cum

modico praesidio praeerat, quem facile elici ad certamen temere ineundum rebantur poSSe ; non militum, quOS perpaucos habebat, fiducia, quam juventutis Thurinae. eam ex induStria centuriaverat armaveratque ad tales casus. Divisis copiis inter se, duces Poeniquum agrum Thurinum ingressi eSSent; Hanno cum peditum agmine infestis signis ire ad urbem pergit, Mago cum equitatu, tectus collibus ad tegendas insidias oppositis, Subsistit. Atinius, peditum tantum agmine per e loratores comperto, in aciem copias educit, et fraudis intestinae et hostium insidiarum ignarus. Pedestre proelium fuit persegne, paucis in prima acie pugnantibus Romanis, Thurinis e pectantibus magis, quam adjuVantibus, eventum : et Karthaginiensium acies de industria pedem referebat, ut ad terga collis ab equite suo insessi hostem incautum pertraheret. Quo ubi Ventum est, coorti cum clam0re, equiteS propere inconditam Thurinorum turbam, nec Sati S fido animo, unde pugnabat, Stantem, extemplo in fugam averterunt. Romani, quanquam circumventos hinc pedes hinc eques urgebat, tamen aliquandiu pugnam traXere. postremo et ipSi terga Vertunt, atque ad urbem fugiunt. Ibi proditores conglobati, quum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant, instare Poenum, permiMOSque et hostes urbem inVasuros, ni propere portaS claudant. Ita eXclusos Romanos praebuere hosti ad caedem. AtiniuS tamen cum paucis receptus. Seditio inde paulisper tenuit; quum alii urbem tuondam, inde alii cedendum fortunae, et tradendam urbem victoribus,eenSerent. ceterum, ut plerumque, fortuna et conSilia mala vicerunt. Atinio cum Suis ad mare ac naves deducto, magiS quia

ipsi, ob imperium in Se mite ac juStum, conSultum Volebant, quam respectu Romanorum ; Karthaginien Ses in urbem accipiunt. Consules a Benevento in Campanum agrum legiones ducunt, non ad frumenta modo, quae jam in hiberni S erant, corrumpenda, Sed ad Capuam oppugnandam ; nobilem se conSulatum tam opulentae urbis excidio rati facturos, Simul et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam propinquae tertium annum impunita desectio esset. Ceterum, ne Beneventum Sine praeSidio eSSet, et

ut ad subita belli, si Hannibal quod facturum haud dubitabant)ad opem ferendam Sociis Capuam Venisset, equites Vim sustinere possent, Τi. Gracchum ex Lucanis, cum equitatu ac levi armatura, Beneventum Venire jubent: legionibus stativisque ad obtinendas res in Lucanis aliquem praeficeret. XVI. Graccho, priusquam eta Lucanis moveret, Sacrificanti, triste prodigium factum eSt. ad eXta, Sacrificio perpetrato, angUeS duo, eta occulto allapsi, edere jecur conspectique repente ex

186쪽

Τ. LIVII LIBER XXV.

oculis abierunt. id quum a spicum monitu sacrificium in8fauraretur, atque intentiuS extares Servarentur; iterum ac tertium

venisse tradunt, libatoque jocinore intactos angues abii 8Se. Quum aruspices, ad imperatorem id pertinere prodigium, praemonuimSent, et ab occultis cavendum hominibus consultisque ; nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit. Flavius Lucanus fuit, caput parila ejus Lucanorum, quum parS ad Hannibalem defecisset, quae cum Romanis stabat; et jam anno in magistratu erat, ab eisdem illis creatus praetor. IS, mutata repente Voluntate, locum gratiae apud Poenum quaerens, neque transire ipSe, neque trahere ad defectionem Lucanos, satis habuit, nisi imperatoris et ejusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum hostibus sanXisset. ad Μagonem, qui in Bruttiis praeerat, clam in colloquium venit: fideque ab eo accepta, Si Romanum iis i mperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus venturos in amicitiam Lucanos ; deducit Poenum, in locum pacis Gracchum adducturus. Magonem ibi pedites equitesque armare, et capere eas latebras, ubi ingentem numerum occuleret, jubet. Loco Satis inspecto, atque undique eXplorato, dies composita gerendae rei est. Flavius ad Romanum imperatorem Venit: Rem Se, ait, magnam inchoasse, ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera OpHS e e. Omnium populorum praetoribus, qui ad P0enum in illo communi Italiae motu descissent, persuasisse, ut redirent in amicitiam Romanorum ; quando res quoque Romana, quae Prope exitium clade Cannensi venisset, in dies melior atque auctior fieret, Hannibalis vis senesceret, ac prope ad nihilum Venisset. Votori delicto haud implacabiles fore Romanos: nullam unquam gentem magis exorabilem, promptioremque veniae dandae, fuisse. quoties rebellioni etiam majorum suorum ignotum l Haec ab se, ait, dicta : ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos, praesentisque contingere dextram; id pignus fidei secum ferre. Locum Se conSciis dixisse a conspectu amotum, haud procul a castris Romanis. ibi paucis verbis transigi rem poSSe, ut omne nomen Lucanum is fide ac societate Romana sit. Gracchus, fraudem et sermoni et rei abesse ratus, ac Similitudine veri captus, cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus, duce hospite in insidias praecipitatur. Hostes subito exorti: et, ne dubia proditio esset, Flavius his se adjungit. tela undique in Gracchum atque equiteS conjiciuntur. Gracchus ex equo desidit. idem ceteros facere jubet, hortaturque, ut, quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent virtute. Reliquum autem quid eSSe paucis,

a multitudino in vallo silva ac montibus Septa circumventia, praeter mortem l id referre, utrum, praebenteS Corpora, pecorum modo inulti trucidentur, an, toto animo a patiendo eXSpectandoque eventu in impetum atque iram Verso, agenteS audenteSque, se fusi hostium cruore, inter exspirantium inimic0rum cumulata

187쪽

T. LIVII LIBER XXV.

mmaque et corpora cadant. Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent. qui eam Victimam prae Se ad inferos misisset, eum decus eximium egregiumque Solatium suae morti inventurum. Inter haec dicta paludamento circum laevum brachium intorto, nam ne Scuta quidem Secum extulerant) in hostes impetum fecit. Major, quam pro numero hominum, editur pugna.jaculis maxime aperta corpora Romanorum, et, quum undiqueox altioribus locis in cavam Vallem conjectus esset, tranSfiguntur. Gracchum, jam nudatum praesidio, Vivum capere Poeni nituntur. ceterum ille, conspicatus Lucanum hospitem inter hostes, adeo infestus confertos invasit, ut parci ei sine multorum pernicie non posset. Exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit, ponique cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris jussit. Haec vera fama est. Gracchus in Lucanis ad campos, qui Veteres Vocantur, periit. XVII. Sunt, qui in agro Beneventano, prope Calorem fluVium, ostendant, a castris cum lictoribus ac tribus servis lavandi causa pr0greSSum, quum forte inter salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque inermem, SaXlaque, quae Vol Vit amnis, Propugnantem, interfectum. Sunt, qui, aruspicum monitu quingentos PMSUS a caStris progreSSum, uti loco puro ea, quae ante dicta prodigia sunt, procuraret, ab insidentibus forte locum duabus

turmis Numidarum circumventum scribant. adeo nec locus nec

ratio mortis in viro tam claro et insigni constat. FuneriS quoque Gracchi varia est fama. Alii in castris Romanis sepultum ab

suis, alii ab Hannibale et ea vulgatior fama est) tradunt in

Vestibulo Punicorum castrorum rogum e tructum CSSe : RrmR-

tum exercitum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum, motibuSque armorum et corporum Suae cuique genti aSSuetis, ipso Hannibale omni rerum Verborumque honore exsequi celebrante.

Haec tradunt, qui in Lucanis rei gestae auctores sunt. Si illis, qui ad Calorem fluvium interfectum memorant, credere VeliS, capitis tantum Gracchi hostes potiti sunt: eo delato ad Hannibalem, missus ab eo confestim Carthalo, qui in castra Romana ad Cn. Cornelium quaestorem deferret. is funus imperatoris in castris, celebrantibus cum exercitu Beneventanis, fecit. XVIII. Consules, agrum Campanum ingreSSi, quum paSSim P0pularentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi, ad signa milites, palatoS paMim, revocarunt: et, Vixdum instructa acie fusi, supra mille et quingentos milites amiserunt. Inde ingens ferocia, Superbae suopte ingenio, genti crevit, multisque proeliis lacessebant Romanos: sed intentiores ad cavendum consules una pugna fecerat, incaute atque inconsulte inita. Restituit tamen his animos, et illis minuit audaciam, Parva una res. Sed in bello nihil tam leve est, quod non magnae

interdum rei momentum faciat. T. Quinctio Crispino Badius

188쪽

T. LIVII LIBER XxV.

Campanus h0Spes erat, perfamiliari hospitio junctus. creverat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius, ante desectionem Campanum, liberaliter comiterque curatus fuerat. Tum Badius, progressu8 ante Stationes, quae pro porta Stabant, vocari Crispinum jussit. quod ubi est Crispino nunciatum, ratus colloquium amicum ac familiare quaeri, manente memoria, etiam in discidio publicorum foederum, privati juris, paulum a ceteris proceSSit. Postquam in conspectum Venere, ProVoco te,'' inquit, ad pugnam, Crispine,'' Badius. ConscendamuS equOS, Summotisque aliis uter bello melior sit decernamus.' Ad ea Crispinus, nec sibi, nec illi, ait, hostes deesse, in quibus virtutem ostendant; Se, etiamsi in acie occurrat, declinaturum, ne hospitali caede dextram violet: conversusque abibat. Enimvero ferocius tum Campanus increpare mollitiem ignaviamque, et se digna probra in insontem jacere, hospitalem hostem appellans, Simulantemque Parcere, cui Sciat parem Se non esse. Si parum, publicis foederibus

ruptis, dirempta simul et privata jura esse putet, Badium Campanum Τ. Quinctio Crispino Romano palam, duobus exercitibus

audientibus, renunciare hospitium. Nihil sibi cum eo consociatum : nihil foederatum hosti cum hoste, cujus patriam ac penate8 public0S privatosque oppugnatum Veni SSet. Si Vir eSSet, congrederetur. Diu cunctantem, Crispinum perpulere turmaleS, ne impune insultare Campanum pateretur. itaque, tantum moratuS, dum imperatores consuleret, permitterentne sibi extra ordinem in proVocantem hoStem pugnare, permiSSu eorum arma Cepit, lequumque conScendit, et Badium, nomine compellans, ad pugnam iovocavit. Nulla mora a Campano facta est. infestis equis con- jCurrerunt. Crispinus Supra scutum Sinistrum humerum Badio haSta tranSs Ait, superque delapsum cum Vulnere ex equo desiluit, lut pedes jacentem conficeret. BadiuS, priusquam opprimeretur, parma atque equo relicto, ad suos aufugit. CriSpinus, equum, armaque capta, et cruentam cuspidem, insignis Spoliis, ostentans, lcum magna laude et gratulatione militum ad c0nsules est deductus, llaudatusque ibi magnifice, et donis d0natus. XIX. Hannibal ex agro Beneventano castra ad Capuam quum mOViSSet, tertio post die, quam Venit, copias in aciem eduxit: lliaudquaquam dubius, quod Campanis, Sente se, paucos ante ldies Secunda fuisset pugna, quin multo minus Se Suumque toties lvictorem exercitum Sustinere Romani poSSent. Ceterum, p0St- quam pugnari coeptum eSt, equitum maXime incurSU, quum

jaculis obrueretur, laborabat Romana acies, donec Signum equiti- lbus datum est, ut in hostem admitterent equos. ita equestre lproelium erat: quum procul visus Sempronianus exercitus, cui lCn. Cornelius quaeSt0r praeerat, utrique parti parem metum lPraebuit, ne hostes novi adventarent. Velut eX composito, utrin- lque Signum receptui datum: reductique in castra pr0po aequo li

189쪽

Τ. LIVII LIBER XXV.

Marte discesserunt. plures tamen ab Romanis primo incursu equitum ceciderunt. Inde consules, ut averterent Capua Hannibalem, nocte, quae secuta eSt, diversi, Fulvius in agrum Cumanum, Claudius in Lucanos abiit. Postero die, quum Vacua caStraeSSe Romanorum nunciatum Hannibali esset, et duobus agminibus

diversos abiisse ; incertus primo, utrum Sequeretur, Appium institit sequi. Ille, circumducto hoste, qua voluit, alio itinere ad Capuam rediit: Hannibali alia in his locis bene gerendae rei fortuna oblata est. M. Centenius fuit, cognomine Poenula, insignis inter primipili centuriones et magnitudine corporis et animo. is, perfunctuS militia, per P. Cornelium Sullam praetorem in Senatum introductus, petit a Patribus, uti sibi quinque milita militum darentur. Se, peritum et hostis et regionum, brevi operae pretium facturum ; et, quibus artibus ad id locorum nostri

et duces et exercitus capti forent, iis adverSus inventorem HSurum.

Id non promissum magis stolide, quam stolide creditum, tanquam eaedem militares et imperatoriae artes eSSent. data, pro quinque, octo millia militum ; pars dimidia cives, pars socii: et ipse aliquantum Voluntariorum itinere in agriS conci Vit, ac, prope duplicato exercitu, in Lucanos pervenit, ubi Hannibal, nequicquam secutus Claudium, Substiterat. Haud dubia res eSt, quippe

inter Hannibalem ducem et centurionem, exercituSque, alterum Vincendo Veteranum, alterum novum totum, magna ex parte etiam tumultuarium ac Semiermem. Ut conSpecta inter Se

agmina Sunt, et neutra pars detrectavit pugnam, extemplo mStructae acieS. pugnatum tamen, ut in nulla pari re, duas amplius horas, concitata et, donec dux Steti et, Romana acie. P0Stquam is non pro Vetere fama solum, sed etiam metu futuri dedecoris, Si sua temeritate contractae cladi SupereSSet, Objectans se hostium telis, cecidit, fusa extemplo est Romana acies. Sed adeone fugae quidem iter patuit, omnibus Viis ub equite inSessis, ut ex tanta multitudine vix mille evaserint; ceteri passim, alii alia Peste, absumpti sint.

XX. Capua a consulibus iterum summa vi obSideri coepta est: quaeque in eam rem opuS erant comportabantur, parabanturque.Casilinum frumentum convectum : ad Vulturni ostium, ubi nunc urbs eSt, castellum communitum : ante Fabius maximus munierat) praesidium impositum, ut mare proximum et flumen in potestate essent. In ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper missum erat, quodque M. JuniuS praetor eae Etruria coemerat, ab Ostia convectum est, ut exercitui per hiemem copia eSset. Ceterum, Super eam cladem, quae in Lucanis accepta erat, volonum quoque exercituS, qui, ViVO Graccho, Summa fide stipendia fecerat, velut exauctoratus morte ducis, ab Signis discessit. Hannibal non Capuam neglectam, neque, ut tanto discrimine, desertos Volebat socios: Sed, proSpero ex temeritate

190쪽

Τ. LIVII LIBER XXV.

unius Romani ducis successu, in alterius ducis eXercitusque oppri mendi occasionem imminebat. Cn. Fulvium praetorem, Apuli legati nunciabant, primo, dum urbeS qumdam Apulorum, quae ad Hannibalem descivissent, oppugnaret, intenti US Tem egiSSe: postea nimio succeSSu et ipsum et milite8, praeda impletos, in tantam licentiam socordiamque effusos, ut nulla disciplina militiae esset. Quum Saepe alias, tum paucis diebUS ante, e ertus, qualis sub inscio duce exercitus esset, in Apuliam caStra movit. XXI. Circa Herdoneam Romanae legiones et praetor Fulvius erant. quo ubi allatum est hostes adventare, prope eSt factum, ut injussu praetoris, Signis convulsis, in aciem exirent. nec res ulla magis tenuit, quam spes haud dubia, suo id arbitrio, ubi Vellent, acturos. Nocte insequenti Hannibal, quum tumultuatum in caStris, et plerosque ferociter, signum ut daret, institisse duci, ad arma VocanteS, Seiret, haud dubius prosperae pugnae Oee ionem dari, tria millia expeditorum militum in villis circa, VesribuSque, et silvis, disponit; qui, signo dato, simul omnes e latebris existerent: et Magonem ac duo ferme millia equitum, qua fugam inclinaturam credebat, omnia itinera insidere jubet. his nocte Praeparatis, prima luce in aciem copias educit. Nec Fulvius ostcunetatuS, non tam Sua ulla spe, quam militum impetu fortuit0, tractus. itaque eadem temeritate, qua procesSum in aciem eSt, instruitur ipsa acies, ad libidinem militum, forte procurrentium con Sistentiumque, quo loco ipsorum tulisset animus, deinde per libidinem aut metum deserentium locum. prima legio et Sinistra ala in primo instructae, et in longitudinem porrecta ReieS. Clamantibus tribunis, nihil introrsus roboris ac Virium eSSe, et, quacunque impetum fecisset hostis, perrupturos ; nihil, quod salutare esset, non modo ad animum, Sed ne ad aures quidem, admittebant. Et Hannibal, haudquaquam similis do, neque simili exercitu, neque ita instructo, aderat. ergo ne clamorem quidem atque impetum primum eorum Romani SuStinuere. Dux, stultitia et temeritate Centenio par, animo nequaquam comparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantes Suos vidit, equo Rrrepto, cum ducentis ferme equitibus effugit: cetera, a fronte PutSa, a tergo atque alis circumventa, acies eo usque est caesa, ut

ex duodeviginti millibus hominum duo millia haud amplius leVRSerint. castris hostes potiti sunt. XXII. Hae clades, super aliam alia, Romam quum eSSent

nunciatae, ingens quidem et luctus et pavor civitatem cepit. sed

tamen, quia conSules, ubi Summa rerum esset, ad id locorum lPTOSpere rem gererent, minus his cladibus commovebantur.

Legatos ad consules mittunt C. Laet0rium, M. Metilium, qui inunciarent, ut reliquias duorum exercituum cum cura colligerent; ldarentque operam, ne per metum ac desperationem hosti se dede- irent, id, quod p0st Cannensem accidisset cladem) et ut desertores

SEARCH

MENU NAVIGATION