Titi Livii Patavini Historiarum belli punici secundi, libri quinque priores

발행: 1800년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

71쪽

T. LIVII LIBER XXII.

quae posset, Servaturum. Ita obtinuit, uti legiones, sicut consulibus mos esset, inter Se dividerent. prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio evenerunt. Item equites pari numero, sociumque et Latini nominis auxilia, diviserunt: castris Se quoque Separari magister equitum Voluit.

XXVIII. Duplex inde Hannibali gaudium fuit: neque enim

quicquam eorum, quae apud hoStes agerentur, eum fallebat, et perfugis multa indicantibus, et per SuoS eXplorantem : nam et liboram Minucii temeritatem se suo modo captaturum, et Solertiae Fabii dimidium virium docessisse. Tumulus erat inter onStra Minucii Poenorumque. eum qui occupasset, haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. eum non tam capere Sine certumino volebat Hannibal, quanquam id operae pretium erat)quam cauSam certaminis cum Minucio, quem Semper OecurSHrUm

ad obsistendum satis sciebat, contrahere , ger Omnis medius orat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestro quicquam, Sed ne Vepribus quidem vestitum habebat; re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat. et erant in amfractibus cavae rupeS, ut quaedam earum ducenos armatos possent capore. In has latebras, quot quemque locum apte inSidere poterant, quinque millia conduntur peditum equitumque. necubi tamen aut motus alicujhia temere egre8Si, aut fulgor armorum, fraudem in valle tam aperta detegeret, misSi S paucis prima luce ad capiendum, quem ante diximus, tumulum, avertit oculos hostium. Primo Statim con- Spectu contempta paucitas: ac Sibi quisque deposcere pellendos inde hostes. ad locum capiendum dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat; et Vanis animis et minis increpat hostem. Principio levem armaturam dimittit; deinde conferto agmine mittit equites : p0Stremo, quum hostibus quoque SubSidia mitti videret, instructis legionibus procedit. Et Hannibal, laborantibus SutS alia atque alia, creScente certamine, mittens auXilia peditum equitumque, jam juStam expleverat aciem, ac totis utrinque viribus certabatur. Prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum inferiore loco Succedens tumulum, pulSa detruSaque, terrorem in Succedentem intulit equitem, et ad signa legionum refugit. peditum acies inter perculsos impavida Sola erat, Videbaturque, si justa aut Si recta pugna esset, haudquaquam impar futura : tantum animorum fecerat prospere ante paucos dieS TeS gesta. Sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque, in latera utrinque ab tergoque incudiantes, fecerunt, ut neque animuS ad pugnam, neque ad fugam SpeS, cuiquam Super-

XXIX. Tunc Fabius, primo clamore paventium audito, dein conspecta procul turbata acie, Ita est,'' inquit, non celeriuS, quam timui, deprehendit fortuna temeritatem. Fabio aequatus

72쪽

T. LIVII LIBER XXII.

imperio Hannibalem et virtute et fortuna superiorem videt. Sed aliud jurgandi succensendique tempus erit. nunc Signa eXtra Val-l um proferte. Victoriam hosti extorqueamus, conseSSionem erroris civibus.V Jam magna eX parte caesis aliis, alii S circumspectantibus fugam, Fabiana se acies repente, Velut coelo demi SSa, ad auxilium ostendit: itaque, priusquam ad conjectum teli veniret, Rut manum conSereret, et Suo8 a fuga effusa, et ab nimis feroci pugna hostes, continuit. qui solutis ordinibus vage dissipati erant, undique confugerunt ad integram aciem : qui plures simul terga dederant, conversi in hostem, volventeSque orbem, nune SenSim referre pedem, nunc conglobati restare. ac jam prope una acies facta erat victi atque integri exercitus, inferebantque Signa in hoStem ; quum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale, ab se Minucium, se a Fabio Victum. Ita per Variam fortunam diei majore parte exacta, quum in castra reditum eSSet, Minucius, convocatis militibus, Saepe ego,'' inquit, audivi, militeS, eum primum eSSe Virum, qui ipSe cunSulat quid in renari; Secundum eum, qui bene monenti obediat: qui nec ipse consulere, nec alteri parere, Sciat, eum eXtremi ingenii eSSe. Nobis quoniam prima animi ingeniique negata Sors eSt, Secundum ac mediam teneam us et, dum imperare discimus, parere prudenti in animum inducamus. Castra cum Fabio jungamus: ad praetorium ejuS Signa quum tulerimus, ubi ego eum PARENTEM appellavero, quod beneficio ejus erga nos ac majestate ejus dignum eSt; VOS, militeS,

20S, quorum VOS modo arma dextraeque texerunt, PATRONOS Salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum certe nobi S animorum gloriam dios haec dederit.' XXX. Signo dato, conclamatur inde, ut colliSantur VaSa : profecti et agmine incedentes ad dictatoris castra, in admirationem et USum, et omneS qui circa erant, converterunt. Ut constitu uea sunt ante tribunal signa, progreSSus ante ali 0S, magi Ster equitum quum patrem Fabium appellaMet, circumfusosque militum ejus totum agmen patronog conSalutaSSet, Parentibus,' inquit, meis, dictator, quibus te modo nomine, quo fando P0SSum, aequavi) vitam tantum debeo; tibi quum meam Salutem, tum Omnium horum. f Itaque plebeiscitum, quo oneratuS magiS, quam honoratuS, Sum, primuS antiquo abrogoque : et, qu0d tibi mihique, quod eXercitibusque his tuiS, Servato ac conservatori, Sit feliX, sub imperium auspiciumque tuum redeo, et Signa haec legioneSque reStituo. Tu, quaeS0, placatuS, me magi Sterium equitum, hoS ordines Suos quemque, tenere jubeaS.'' Tum dextrae interjunctae, militesque, concione dimissa, a notis ignotiSque benigne atque hospitaliter invitati: laetusque dies ex admodum tristi paulo ante, ac prope exsecrabili, factuS. Romae, ut eSt perlata fama rei gestae, dein literis non magiS ipSorum imperatorum, quam vulgo militum ex utroque eXercitu, affirmata, pio

73쪽

T. LIVII LIBER XXII.

se quisque Maximum laudibus ad coelum ferre. Par gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat: ac tum demum Sentire, cum Romanis atque in Italia bellum esse. Nam biennio ante adeo ciducus Romanos et milites Spreverant, ut ViX cum eadem gente bellum esse crederent, cujus terribilem cam famam a patribus accepiSSent. Hannibalem quoque, ex acie redeuntem, dixiSSeferunt, tandem eam nubem, quae Sedere in jugis montium Solita Sit, cum procella imbrem dedisse.

XXXI. Dum haec geruntur in Italia, Cn. Servilius Geminus

conSul cum classe centum Viginti navium, circumvectus Sardiniae ct Corsicae oram, et obSidibus utrinque acceptis, in Africam tranS-miSit : et, priusquam in continentem eXScenSiones faceret, Menige insula vastata, ut ab incolentibus Cercinam, ne et ipSorum ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis, ad littora Africae acceSSit, copiaSque expoSuit. Inde ad populandum agrum ducti milites navalesque socii, juxta effusi, ac Si iuSulis cultorum egentibus praedarentur. itaque in insidias temere illati, quum a frequentibus palantes, ab locorum gnaris ignari, circumvenirentur, cum multa caede ac foeda fuga retro ad naves compulsi sunt. Ad mille hominum, cum his Sempronio Blae80 quaeStore, amiSSO,

classis, a littoribus hostium plenis trepide soluta, in Siciliam cursum tenuit; traditaque Lilybaei T. Otacilio praetori, ut ablegato ejuS, P. Sura, Romam reduceretur. ipSe, per Siciliam pedibus profectus, freto in Italiam trajecit, literis Q. Fabii aeditus et ipse, et colJega ejus, M. Atilius, ut exercitus ab se, eXacto jam

prope SemeStri imperio, acciperent. Omnium prope annales Fabium dictatorem adversus Hannibalem rem geSSi e tradunt. C0elius etiam eum primum a populo creatum dictatorem Scribit.

Sod et Coclium et ceteros fugit, uni consuli Cn. Servilio, qui tum procul in Gallia provincia aberat, jus fuisse dicendi dictatoris :quam moram quia eXSpectare territa jam clade civitas non poterat, eo decurSum CSSe, ut a populo crearetur, qui pro dictatore eSSet:

res inde gestas gloriamque insignem ducis, et augentes titulum imaginis posteros, ut, qui pro dictatore, dictator diceretur, facile

XXXII. Consules, Atilius Fabiano, Geminus Servilius Minuciano eXercitu accepto, hibernaculiS mature communitis, extremum autumni erat) Fabii artibus cum Summa inter Se concordia bellum geSSerunt. Frumentatum exeunti Hannibali diversisl0cis opportuni aderant, carpentes agmen, palatOSque eXcipienteS in caSum univerSae dimicationis, quam omnibus artibus petebat hoStis, non Veniebant. adeoque inopia est coactus Hannibal, ut, nisi tum fugae Speciem abeundo timuisset, Galliam repetiturus fuerit, nulla relicta spe alendi exercitus in eis locis, Si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent. Quum ad Geronium,

jam hieme impediente, constitisset bellum, Neapolitani legati

74쪽

T. LIVII LIBER XXII.

Romam Venere. ab iis quadraginta paterae aureae magni ponderis in curiam illatae, atque ita verba facta, ut dicerent: Seire sese, Romani populi aerarium bello exhauriri: et, quum juxta pro urbibus agri Sque Sociorum, ac pro capite atque arce Italiae, urbe Romana atque imperio, geratur, aequum cen SutSSe Neapolitanos, quod auri sibi, quum ad templorum ornatum, tum ad subsidium fortunae, a majoribus relictum foret, eo juVare populum Romanum. Si quam opem in Sese crederent, eodem Studio fuisse oblaturos. gratum Sibi Patres RomanoS populumque facturum, si omnes res Neapolitanorum suas duxissent; dignosque judicaverint, ab quibus donum, animo ac Voluntate eorum, qui libentes darent, quam re, majus ampliuSque, acciperent. Legatis gratiae actae pro munificentia curaque. patera, quae ponderis minimi fuit, accepta.

XXXIII. Per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per biennium fefellerat, Romae deprehen SuS, praeciῶSque manibus dimissus: et Servi quinque et Viginti in crucem acti, quod in eampo Martio conjurassent. indici data libertas, et aeris gravis viginti millia. Legati et ad Philippum, Macedonum regem, misSi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui, bello Victus, ad eum fugisset: et alii in Ligures ad expostulandum, quod Poenum opibus auxiliisque suis juvissent: Simul ad ViSendum ex propinquo, quae in Boiis atque Insubribus gererentur. Ad Pineum quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium, cujus dios

exierat, p0Scendum ; aut, Si diem proferre Vellet, Obsides accipiendos. adeo, etsi bellum ingenS in cervicibus erat, nullius usquam terrarum rei cura RomanoS, ne longinqua quidem, effugiebat. In religionem etiam Venit, aedem Concordiae, quam per Seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse. itaque duumviri, ad eam rem creati a M. Aemilio, praetore urbis, Cn. Pupius et K. Quintius Flamininus, aedem in arce faciendam locaverunt. Ab eodem praetore ex Senatus conSulto literae ad consules missae, ut, si iis videretur, alter eorum ad conSules creandos Romam Veniret: se

in eam diem, quam jussissent, comitia edicturum. Ad haec a consulibus rescriptum, Sine detrimento reipublicae abscedi non posse ab hoste : itaque per interregem comitia habenda esse potius, quam conSulum alter a bello avocaretur. Patribus rectius visum est, dictatorem a consule dici comitiorum habendorum causa. dictus, L. Veturius Philo M'. Pomponium Mathonem, magistrum equitum dixit. His vitio creatis, jussisque die quarto- decimo Se magi Stratu abdicare, ad interregnum res rediit. XXXIV. Consulibus prorogatum in annum imperium. interroges proditi a Patribus C. Claudius, Ap. filius, Centho, inde P.

Cornelius Asina. In ejus interregno comitia habita magno certamine Patrum ac plebis. C. Terentio Varroni, quem, Sui generis

75쪽

Τ. LIVII LIBER XXII. . Ihominem, plebei iiiSqcinione principum popillat busque artibus oconciliatum, ab Q. Fabii opibus et dictatorio imperio concussis aliena invidia splendentum, vulgus et extrahere ad consulatum nitebatur, Patres Summa ope obstabant, ne se insectando sibi aequari GSuescerent homines. Q. Baebius Herennius, tribunus plebis, cognatus C. Terentii, criminando non Senatum modo, sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia perficero, per invidiam eorum favorem candidato suo conciliabat: Ab hominibus nobilibus, per multos annos bellum quaerentibus,

Hannibalem in Italiam adductum: ab iisdem, quum debellari possit, fraude id bellum trahi. cum quatuor militum legionibus uniVersis pugnari posse apparuisse eo, quod M. Minucius, absente Fabi0, prospere pugnasset; duas legiones hosti ad caedem objectas, deinde eX ipSa caede ereptas, ut pater patronu8que appellaretur, qui prius Vincere prohibuisSet Romanos, quam Vinci. Consules deinde Fabianis artibus, quum debellare possent, bellum traxisse. Id foedus inter omnes nobiles ictum : nec finem anto belli habituros, quam consulum vere plebeium, id est, hominem noVum, feciSSent. nam plebeios nobiles jam iisdem initiatos CSSe SacriS, et contemnere plebem, ex quo contemni desierint a Patribus, coepisse. Cui non id apparere, id actum et quaesitum eSSe, ut interregnum iniaretur, ut in Patrum potestate comitia essent i Id consules ambos ad exercitum morando quaesiSSe : id p0stea, quia invitis iis dictator esset dictus comitiorum cauSa,PXpugnatum esse, ut vitiosus dictator per augureS fieret. habere igitur interregnum eos. Consulatum unum certe plebi8 RomanaeeSSe : populum liberum habiturum, ac daturum ei, qui magiS Vero vincere, quam diu imperare, malit. XXXV. Quum his orationibus accensa plebs esset, tribUS

patriciis petentibus, P. Cornelio Merenda, L. Manlio Volsone, M. Aemilio Lepido, duobus nobilibus jam familiarum plebei, C. Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter pontifeX, alter

augur erat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manu ejus essent comitia rogando collegae. Tum eXperta nobilitaS, parum

fuisse virium in competitoribus, L. Aemilium Paullum, qui cum M. Livio consul fuerat, et damnatione collegae, et Sua Prose, ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recuSantem, ad petitionem compellit. is proximo comitiali die, concedentibus omnibus, qui cum Varrone certaverant, par magis in adverSandum, quam collega, datur consuli. Inde praetoria comitia habita. Creati M'. Pomponius Matho et P. Furius Philus. Romae juridicundo urbana sors Pomponio, inter civeS Romanos et peregrinos

P. Furio Philo evenit. Additi duo praetores, M. Claudius Marcellus in Siciliam, Lucius Postumius Albinus in Galliam. Omnes

Sentes creati sunt: nec cuiquam eorum, praeter Τerentium P0nsulem, mandatuS honoS, quem jam non antea geSSiSSet, prae-

76쪽

T. LIVII LIBER XXII.

teritis aliquot sortibus ac strenuis viris ; quia in tali temporc nulli

novus magistratuS Videbatur mandandus.

XXXVI. Exercitus quoque multiplicati sunt. Quantae autem poditum equitumque additae Sint copiae, adeo et numero et genere copiarum Variant auctoreS, ut ViX quicquam Satis certum amrmare ausim. Decem millia novorum militum alii seripta in supplementum: alii novas quatuor legiones, ut octo legionibus rem gererent: numero quoque peditum equitumque legiones auctas, millibus peditum et centenis equitibus in singulas adjectis, ut quina millia peditum, treceni equites essent; socii duplicem numerum equitum darent, pedites aequarent: septem et Octoginta millia armatorum et ducentos in castris Romanis, quum pugnatum ad Cannas eSt, quidam auctores sunt. Illud haudquaquam di Screpat, majore conatu atque impetu rem Retam, quam prioribus anniS; , quia Spem, posse Vinci hostem, dictator praebuerat. Ceterum, priuSquam Signa ab urbe novae legiones moverent, decemviri libros adire atque inspicere jussi propter territos vulgo homines novis prodigiis. nam, et Romae in AVentino et Ariciae, nunciatum erat, sub idem tempus lapidibus pluisse : et multo cruore signa in Sabinis caedis, aquas e fonte calidas manaSSe. Id quidem, etiam, quod saepius acciderat, magis terrebat; et in Via Fornicata, quae ad campum erat, aliquot homines de coelo tacti exanimatique fuerant. Ea prodigia erilibris procurata. Legati a Paesto pateras aureas Romam attulerunt. iis, Sicut Neapolitanis, gratiae actae, aurum non Receptum. XXXVII. Per eosdem dies ab Hierone classis Ostiam cum magno commeatu acceSsit. Legati Syracusani, in senatum introducti, nuticiarunt: Caedem C. Flaminii consulis oxercitusque allatam adeo aegre tulisse regem Hieronem, ut nulla Sua propria regnique Sui clade moveri magis potuerit. Itaque, quanquam probe Sciat, magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope adverSi S rebuS, quam SecundiS, OSSe; tamen Se omnia, quibuS a bonis fidelibusque sociis bella juvari soleant, mi Si SSe : quae ne accipere abnuant, magno opere Se Patres conscriptOS Orare. Jam omnium primum, Omini S causa, Victoriam auream potido trecentum viginti afferre sese. acciperent eam, tenerentque, et haberent propriam et perpetuam. Advexisse etiam trecenta millia modium - trimi, ducenta hordei, ne commeatus deeSSent: et, quantum Praeterea OPUS eSSet, quo juSSiSSent, subvecturos. Milite atque equite, Seire, ni Si Romano Latinique nominis, non uti populum Romanum : levium armatorum auxilia etiam externa vidisse in castris Romanis. Itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum adverSUS Baliares ac MauroS, pugnaceSque alias missili telo gentes. Ad ea dona consilium quoque addebant, ut praetor, cui provincia Sicilia evenisset, classem in Africam trajiceret; ut et hostos in terra sua bellum haberent, minuSque

77쪽

T. LIVII LIBER XXII.

laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali submittenda. Ab

senatu ita responsum regi est: Virum bonum egregiumque socium Hieronem eSSe, atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani venerit, fidem coluisse, ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adjuviSSe. id, perinde ac deberet, gratum populo Romano eSSe. Aurum, et a civitatibus quibusdam allatum, gratia rei accepta, non accepiSSe populum Romanum. Victoriam omenque accipere; sedemque ei se divae dare dicare

Capitolium, templum Jovis Optimi Maximi. in ea arce urbis

Romanae Sacratam, Volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano. Funditores, Sagittariique, et frumentum traditum consulibus. Quinqueremes ad naVium claSSem, quae

cum T. Otacilio propraetore in Sicilia erant, quinque et viginti additae; permissumque est, ut, si e republica cenSeret eSSe, in Africam trajiceret. XXXVIII. Delectu perfecto, consules paucos morati dies, dum socii ab nomine Latino venirent. Milites tunc, quod nunquam antea factum erat, jurejurando ab tribunis militum adacti, jussu

ConSulum conVenturos, neque injussu abituros. nam ad eam diem

nihil praeter Sacramentum fuerat; et, ubi ad decuriatum aut centuriatum conVenissent, Sua Voluntate ipsi inter se, equites decuriati, centuriati pedites, conjurabant, Sese fugae atque formidinis ergo non abituros, neque ex ordine recessuros, niSi teli sumendi aut petendi, et aut hostis feriendi, aut civis Servandi, causa. id ex Voluntario inter ipsos foedere a tribunis ad legitimam juri urandi adactionem translatum. Conciones, priuSquam ab

urbe Signa moVerentur, conSulis Varronis multae ac feroces fuere,

denunciantis, bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus, mansurumque in Visceribus reipublicae, si plures Fabios imperatores haberet) se, quo die hostem Vidisset, persecturum. Collegae ejus Paulli una, pridie quam eX urbe proficiscerentur, concio fuit, Veri0r, quam grati0r populo, qua nihil inclementer in Varronem dictum, nisi id modo : mirari se, quomodo quis duX, priuSquam

aut suum aut hoStium exercitum, locorum situm, naturam regioniS, noSSet, jam nunc locatus in urbe Sciret, quae sibi agenda armato forent; et diem quoque praedicere p0SSet, qua cum h0Stesignis collatis esset dimicaturus. Se, quae consilia magis res dent hominibus, quam homines rebus, ea ante tempus immatura non praecepturum. Optare, ut, quae caute atque consulte geSta eSSent, Satis pr0Spere evenirent. temeritatem, praeterquam quod Stulta sit, infelicem etiam ad id locorum fuisse. Id sua Sponte apparebat, tuta celeribus consiliis praepositurum. et, quo id c0nStantiUS perseveraret, Q. Fabius Maximus Sic eum proficiscentem allocutus

fertur :

XXXIX. Si aut collegam id quod mallem tui similem,

L. Aemili, haberes, aut tu collegae tui Similis eSSeS, Supervacanea

78쪽

T. LIVII LIBER XXII.

essct oratio mea. nam et duo boni consules, etiam me indicente, omnia e republica fide vestra saceretis: et mali nec mea verba auribus Vestris, nec conSilia animi S, acciperetis. nunc, et collegam tuum et te talem virum intuenti, mihi tecum omnis oratio est: quem video nequicquam et Virum bonum et civem fore, si altera

parto cla icet respublica. malis consiliis idem ac bonis juris stpotestatis erit. Erras enim, L. Paulle, si tibi minus certaminis cum C. Terentio, quam cum Hannibale, futurum cenSes. nescio an infestior hic adversarius, quam ille hostis, maneat: cum illo in acie tantum, cum hoc omnibus locis ac temporibus, certaturus es : et adversus Hannibalem, legionesque ejus, tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi est: Varro dux tuis militibus te est oppugnaturus. ominis etiam tibi causa absit C. Flaminii memoria. tamen ille consul demum, et in proVincia, et ad exercitum, coepit furere : hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo conSulatu, nunc quoque conSul, priuSquam castra Videat aut hostem, insanit. et, qui tantas jam nunc procellas, proelia atque acies jactando, inter t0gatos ciet, quid inter armatam juventutem censeS facturum, et ubi extemplo Verba res sequitur Atqui, si hic, quod facturum Se denunciat, extemplo pugnaVerit; aut ego rem militarem, belli hoc genus, h0Stem hunc, ignoro, aut nobilior alius Trasimeno locus nostris cladibus erit. Nec gloriandi tempus adverSuS unum eSt; et ego, contemnendo p0tiuS, quam appetendo, gloriam, modum eMeSSerim. Sed ita res se habet. una ratio belli gerendi adversus Hannibalem eSt, qua ego geSSi. nec eventus modo hoc docet, stultorum iste magister est) sed eadem ratio, quae fuit, futuraque, donec TeS eaedem manebunt, immutabilis est. In Italia bellum gerimus, in Sede ac Solonostro. omnia circa plena ciVium ac Sociorum Sunt. armis, Viris,

equis, commeatibus juvant juvabuntque : id jam fidei documentum in adversis rebus nostris dederunt. melioreS, prudentiores,

constantiores, nos tempus diesque facit. Hannibal, contra, in aliona, in hostili est terra, inter omnia inimica infeStaque, procul ab domo, procul a patria : neque illi terra, neque mari, est pax ;nullae eum urbes accipiunt, nulla moenia: nihil usquam sui videt: in diem rapto vivit. Partem ViX tertiam exercitus ejus habet, quem Iberum amnem trajecit. plureS fameS, quam ferrum, absumpsit: nec his paucis jam Victus Suppeditas. Dubitas ergo, ' quin sedendo superaturi Simus eum, qui SeneScat in dies: non commentuS, non Supplementum, non pecuniam, habeat i Quamdiu pro Ger0nii, castelli Apuliae in0pis, tanquam pro Carthaginis

moenibus i Sed ne adversus te quidem ego gloriabor. CD. Servilius atque Atilius, proximi con Sules, Vide, quemadmodum eum ludificati sint. Haec una salutiS eSt Via, L. Paule, quam difficilom infestamque cives Sibi magis, quam hostes, facient. idem enim tui, quod hostium milites, v0lent: idem Varro, consul

79쪽

T. LIVII LIBER XXII.

Romanus, quod Hannibal, Poenus imperator, cupiet. duobus

ducibus unus resistas, oportet: reSiStes autem, adverSus famam

rumoresque hominum Si SatiS firmus steteris ; Si te neque collegae vana gloria, neque tua falsa infamia moverit. Veritatem laboraro nimis saepe, aiunt, e tingui nunquam. Gloriam qui spreverit, veram habebit. Sine, timidum pro cauto, tardum pro eo iderato, imbellem pro perito belli, vocent. malo te inpiens hostia metuat, quam Stulti cives laudent. Omnia audentem contemnet Hannibal: nil temere agentem metuet. Nec ego, ut nihil agatur, moneo ; sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna : tuae poteStatis Semper, tuaque omnia Sint. armatus intentuSque Sis : neque occasioni tuae desis, neque Suam occasionem hosti des. Omnia non properanti clara certaque erunt. festinatio improvida est, et caeca. XL Ἀdversus ea oratio consulis haud sane laeta fuit, magis latentis, ea, quae diceret, Vera, quam facilia factu, esse. Dictatori magistrum equitum intolerabilem fuisse ; quid consuli adversus collegam Seditiosum ac temerarium virium atque auctoritatis fore i Se populare incendium priore consulatu Semiustum effugiSSe : optare, ut omnia proSpere evenirent. at, Si quid adversi caderet, hostium Se telis potius, quam Suffragiis iratorum civium, caput objecturum.. ab hoc Sermone profectum Paullum tradunt, prosequentibus primoribus Patrum. Plebeium consulem sua plebes proSecuta, turba, quam dignitate, conspectior. Ut in caStra Venerunt, permixto nOVO exercitu ac Vetere, castris bifariam factis, ut nova minora eSSent propius Hannibalem, in Veteribus maj0r parS, et Omne robar Virium esset: tum, conSulum anni prioris, M. Atilium, aetatem excuSantem, Romam miSerunt; Geminum Servilium in minoribus castris legioni Romanae, et socium peditum equitumque duobus millibus, praeficiunt. Hannibal, quanquam parte dimidia auctas hostium copias cernebat,

tamen adventu conSulum mire gaudere. non solum enim nihil ex

raptis in diem commeatibus Superabat, Sed ne, unde raperet, quidem quicquam reliqui erat, omni undique frumento, postquam ager parum tutuS erat, in urbes munitas convecto ; ut vix decem dierum quod compertum p0stea est) frumentum Superesset, Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum exspectata seret. XLI. Ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio materiam etiam fortuna dedit: quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio, ac procurSu magiS militum, quam eX praeparato aut jussu imperatorum, orto, haudquaquam par Poenis dimicatio fuit. ad mille et septingenti caeSi, non pluS centum

Romanorum Sociorumque occisis. celemm Victoribus, effuse

sequentibus, metu insidiarum obstitit Paullus consul, cujus eo

die nam alternis unperitabant) imperium erat, Varrone indig-

80쪽

T. LIVII LIBER XXII.

nante, ac Vociferante, emissum hostem e manibus; debellarique, ni cessatum foret, potuiSSe. Hannibal id damnum haud aegerrime pati, quin p0tius credere, Velut inescolam temeritatem ferocioris consulis ac nOVorum maxime militum esse. et omnia ei

hostium, haud Secus quam Sua, nota erant: dissimiles discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in exercitu osse. Itaque, locum et tempus inSidiis aptum se habere ratus, nocte proxima nihil praeter arma ferentes secum milites ducens, castra plena omni S fortunae publicae privataeque relinquit; transque proxim0S montes laeVa pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per conVallem, medium agmen, traducit; ut diripiendis, velut desertis fuga dominorum, caStris occupatum

impeditumque hostem opprimeret. Crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret, dum ipse longius spatium fuga praeciperet, salsa imagine castrorum Sicut Fabium priore anno frustratus esset

XLII. Ubi illuxit, sub ctae primo stationes, deinde propius

adeuntibus insolitum silentium admirationem fecit. Jam satis comperta solitudine in castris, concursus fit ad praetoria consulum, nunciantium fugam hostium adeo trepidam, ut, tabernaculis stantibus, castra reliquerint: quoque fuga obscurior eSset, crebros etiam relictos ignes. Clamor inde ortus, ut signa proferri juberent, ducerentque ad perSequendOS hoStes, ac protinus caStradiripienda. Et consul alter Velut unus turbae militaris erat. Paullus etiam atque etiam dicere, prOVidendum praecaVendumqueeSSe. POStremo, quum aliter neque Seditionem neque ducem seditionis sustinere posset, Marium Statilium praefectum cum turma Lucana exploratum mittit. qui, ubi adequitavit portis, subsistere extra munimenta ceteris juSSis, ipse cum duobus equitibus Vallum intravit: Speculatusque omnia cum cura renunciat, inSidiaS profecto esse : ignes in parte caStrorum, quae Vergat in hOStem, relictos: tabernacula aperta, et omnia cara in promptu relicta argentum quibusdam locis temere per vias, Velut objectum ad praedam, Vidi SSe. Quae ad deterrendos a cupiditate animoS nun-Cinta erant, ea accenderunt; et, clamore orto a militibus, ni Signum detur, sine ducibus ituros, haudquaquam dnx defuit. nam extemplo Varro signum dedit proficiscendi. Paullus, quum ei, Sua Sponte cunctanti, pulli quoque auspicio non addixissent, obnunciari jam efferenti porta Signa collegae juSSit. quod quanquam Varro aegre est passus, Flaminii tamen recens QRSUS. Claudiique consulis primo Punico bello memorata navaliS cladeS, religionem animo incussit. Dii prope ipsi eo die magis distulere, quam prohibuere, imminentem pestem Romanis. nam sorte ita QVenit, ut, quum referri signa in castra jubenti consuli milites

non parerent, SerVi duo, Formiani unus, alter Sidicini equitis, qui, Servilio atque Atilio consulibus, inter pabulat0res excepti a l

SEARCH

MENU NAVIGATION