Titi Livii Patavini Historiarum belli punici secundi, libri quinque priores

발행: 1800년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

61쪽

Τ. LIVII LIBER XXII.

intcgro seditio accensa. quieverant enim per paucos dies ; quia, quum celerius Solito ductum agmen fuisset, festinari ad prohibendam p0pulationibus Campaniam crediderant. Ut vero in extrema juga Massici montis Ventum est, liostesque Sub oculiS erant, Falerni agri colonorumque Sinuessae tecta urentes, nec ulla erat mentio pugnae, Spectatumne huc,'' inquit Minucius, ut rem fruendam oculis, sociorum caedes et incendia Venimus i nec, Si nullius alterius nos, ne civium quidem horum pudet, qu0SSinueSSam colonos patres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste

tuta haec ora cSSet: quam nunc non vicinus Samnis urit, Sed Poenus advena, ab extremis orbis terrarum terminiS, noStra

cunctatione et Socordia, jam huc progressus. Tantum prol)degeneramuS a parentibuS nostris, ut, praeter quam oram illi Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam nos nunc plenam ho8tium, Numidarumque ac Maurorum jam factam videamus t Qui modo, Saguntum oppugnari indignando, n0n

homines tantum, Sed foedera et deos, ciebamus, Scandentem moenia Romanae coloniae Hannibalem lenti spectamus. FumVS eX incendiis Villarum agrorumque in Oculos atque ora Venit; Strepunt aures clamoribus plorantium Sociorum, SaepiuS Π0S quam deorum invocantium opem : nos hic pecorum modo per aeStivos

Saltus deviaSque calles exercitum ducimus, conditi nubibus silvisque. Si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a Gallis urbum voluisset, quo hic novus Camillus, nobis dictator unicus in rebus affectis quaesitus, Italiam ab Hannibale recuperare parat, Gallorum Roma esset: quam Vereor ne, Sic cunctantibus nobis, Hannibali ac Poenis toties servaverint majores nOStri. Sed Vir, ac Vere Romanus, quo die, dictatorem eum eX

auctoritate Patrum jussuque populi dictum, V os allatum est, quum esset Satis altum Janiculum, ubi sedens prospectaret hOS-tem, descendit in aequum : atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et postero die citra Gabios, cecidit Gallorum legionus. Quid i post multos annos, quum ad fumula8 Caudinas ab Samnite hoste sub jugum missi SumVS, utrum tandem L. Papirius Curs0r juga Samnii perlustrando, an Luceriam premendo ObSidendoque, et lacessendo victorem hostem, depulSum ab Romanis cervicibus jugum supcrbo Samniti imposuit i Modo C. Lutatio quae alia res, quam celeritas, victoriam dedit i quodp0Stero die, quam hoStem Vidit, claSSem graVem commeatibUS, impeditam suomet ipsam instrumento atque apparatu, OPPTeSSit. Stultitia est, sedendo aut votis debellari credere poSSe. armari copias oportet, deducendas in aequum, ut Vir cum Viro congrediaris. Audendo atque agendo res Romana crevit, non hiS Segnibus consiliis, quae timidi cauta vocant.V Haec velut concionanti IIinucio circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum

62쪽

T. LIVII LIBER XXII.

ac, si militaris suffragii res esset, haud dubie serebant, Minucium Fabio duci praelatuΓOS. XV. Fabius pariter, in suos haud minus quam in hostes

intentus, prius ab illis invictum animum praeStat. quanquam probe Scit, non in castris modo SutS, Sed jam etiam Romae, insamem Suam cunctationem esse, ObStinatuS tamen eodem consiliorum tenore aeStatis reliquum extraxit: ut Hannibal, destitutus ab spe summopere petiti certaminis, jam hibernis locum circumspectaret ; quia ea regio praeSentiS erat copiae, non perpetuae

arbusta Vineaeque, et conSita Omnia magiS amoeni S, quam neceS-

Sariis, fructibuS. Haec per eXploratores relata Fabio. Quum Satis Sciret, per eaSdem angu Stias, quibus intraverat Falernum agrum, rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat

modicis praesidiis ; quae urbs, Vulturno flumine dirempta, Falernum ae Campanum agros dividit: ipse jugis iisdem exercitum

reducit, miSSO exploratum cum quadringentis equitibus Sociorum L. Hostilio Mancino : qui, ex turba juvenum audientium Saepe ferociter concionantem magiStrum equitum, progreSSUS Primo exploratori S modo, ut eX tuto Specularetur hostem, ubi vagos pa8Sim per Vicos Numidas Vidit, per OccaSionem etiam paucos occidit. extemplo occupatus certamine est animus, eXcideruntque praecepta dictatori S ; qui, quantum tuto p0SSet, progreSSum, prius recipere SeSe juSSerat, quam in conspectum hostium veniret. Numidae, alii atque alii occursantes refugientesque, ad caStra prope ipsum cum fatigatione equorum atque hominum pertraxere. inde Carthalo, penes quem summa equeStriS imperii erat, concitatis equis invectus, quum prius, quam ad conjectum teli Veniret, averti SSet hostem, quinque millia ferme continenti cursu SecutuS est fugientes. Mancinus, postquam nec hostem desistere Sequi, nec spem Vidit effugiendi esse, cohortatus Suos, in proelium

rediit, omni parte virium impar. Itaque ipse et delecti equitum,

. circumVenti, Occiduntur. ceteri effuSO rurSuS cursu Cales primum,

nile propo inviis callibus ad dictatorem perfugerunt. Eo forte dio Minucius so conjunxerat Fabio, missus ad firmandum praesidio Saltum, qui Super Tarracinam, in arctRS coactuS fauceS, imminet mari, ne, immunito Appiae limite, Poenus pervenire in agrum Romanum poSSet. Conjunctis exercitibus, dictator ac magister equitum castra in viam deferunt, qua Hannibal ducturus erat. duo inde millia hostes aberant. XVI. Postero die Poeni, quod viae inter bina castra erat, agmine complevere. Quum Romani Sub ipso constitissent vallo, haud dubie aequiore loco, successit tamen Poenus cum expeditis equitibus, atque ad laceSSendum ho8tem earptim et procursando recipiendoque Sese pugnaVere. reStitit Suo loco Romana acies. lenta pugna et ex dictatoriS magis, quam Hannibalis, fuit voluntato, ducenti ab Romanis, octingenti hostium cecidere. Inclusus

63쪽

T. LIVII LIBER XXII.

indo videri Hannibal, via ad Casilinum obsessa : quum Capua et Samnium, et tantum ab tergo divitum sociorum, Romanis commeatus subveheret; Poenus contra inter Formiana SaXa, ne Literni arenas stagnaque, perhorrida situ, hibernaturuS eSSet. Nec Hannibalom fefellit, suis se artibus peti. itaque, quum per Casilinum evadere non p0SSet, petendique monteS, et jugum Calliculae superandum esset; necubi Romanus inclusum vallibus agmen aggrederetur, ludibrium oculorum, specie terribile, ad frustrandum hostem commentus, principio noctis furtim succedere ad montes Statuit. Fallacis consilii talis apparatus fuit. Faces, undique ex agriS collectae, saScesque Virgarum atque arida inridenta praeligantur cornibus boum, quos, domitos indomitosque, multos inter ceteram agrestem praedam agebat. ad duo millia ferme boum effecta : Hasdrubalique negotium datum, ut primis tenebris noctis id armentum accensis cornibus ad montes ageret; maXime, Si POSSet, super Saltus ab hoste inSeSSOS. XVII. Primis tenebris silentio mota castra; boves aliquanto

ante Signa acti. ubi ad radices montium viasque anguStRS Ventum eSt, Signum etatemplo datur, ut accensis cornibus armenta in adverSOS concitentur montes. Et metus ipse relucentis flammae eX capite, calorque, jam ad Vivum ad imaque cornuum advenienS, velut Stimulatos furore agebat boves. quo repente discurSu, haud SecHS quam SilviS montibusque accensis, omnia circum Virgulta

ardere : capitumque irrita quassatio, excitans flammam, hominum pasSim diScurrentium Speciem praebebat. Qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis montibuS ac Super

se qu0Sdam igneS conSpexerunt, circumventos Se QSSe rati, Prae-Sidio exceSSere, qua minime densae micabant flammae, Velut

tutissimum iter, petentes Summa montium juga: tamen in quOS-dam boves, palatos ab Suis gregibus, inciderunt. Et primo, quum procul cernerent, Veluti flammas spirantium miraculo attoniti, constiterunt; deinde, ut humana apparuit fraus, tum vero inSidias rati eSSe, dum majore metu concitant se in fugam, levi qu0que

armaturae hOStium incurrere. ceterum 11OX, aequato timore,

neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit. Interea toto agmine Hannibal tranSducto per saltum, et quibusdam in ip80 Saltu hostium oppressiS, in agro Allifano posuit castra. XVIII. Hunc tumultum sensit Fabius. ceterum, et inSidiaS eSSeratu8, et ab nocturno utique abhorrens certamine, SuOS munimentis tenuit. Luce prima sub jugo montis proelium fuit: quo, interclusam ab suis, levem armaturam facile fetenim numero aliquantum praestabant) Romani superassent, niSi Hispanorum

c0h0rs, ad id ipsum remissa ab Hannibale, perveniSSet. ea, RSSUetior montibus, et ad concursandum inter Saxa rupeSque aptior, auteVior, quum Velocitate Corporum, tum armorum habitu, eam-PeStrem hOStem, gravem armis Statarium que, Pugnae genere

64쪽

T. LIVII LIBER XXII.

sacile elusit. Ita haudquaqiuam pari certamine digressi, Hispanisere omnes incolumes, Romani, aliquot Suis amiSSis, in caStra contenderunt. Fabius quoque movit castra: tran reSSuSque

saltum super Allifas loco alto ac munito conSedit. Tum, per Samnium Romam se petere simulans, Hannibal usque in Pelignos populabundus rediit. Fabius mediis inter hostium agmen urbemque Romam jugis ducebat, nec Sistens, nec congrediens. EX Pelignis Poenus flexit iter, retroque Apuliam repetens Geronium

pervenit, urbem metu, quia colla Sa Tuini S parS moenium erat, ab suis desertam. Dictator in Larinate agro caStra communiit. inde Sacrorum causa Romam revocatus, non imperio modo, Sed

conSilio etiam, ac prope precibus, agenS cum magiStro equitum, ut plus conSilio, quam fortunae, considat; et Se potius ducem, quam Sempronium Flaminiumque, imitetur: ne nihil actum cenSeret, extracta prope aestate per ludificationem hostis : medicos quoqu pluS interdum quiete, quam movendo atque agendo, proficere : haud parvam rem esse, ab toties Victore hoSte Vinci desisse, et ab continuis cladibus respirasse : Haec nequicquam praemonito magiStro equitum, Romam eSt profectuS. XIX. Principio aestatis, qua haec gerebantur, in Hispaniaqu0que terra marique coeptum bellum est. Hasdrubal ad eum

navium numerum, quem a fratre instructum paratumque acceperat, decem adjecit: quadraginta navium classem Himilconi tradidit; atque, ita Carthagine profectus naVibuS prope terram, exercitum in littore ducebat, paratus confligere, quacumque Parte copiarum hostis occurriSset. Cn. Scipioni, postquam moViSSe eX hibernis hostem audivit, primo idem consilii fuit: deinde, minus

terra, propter ingentem famam novorum auxiliorum, concurrere

ausus, delecto milite ad naves imposito, quinque et triginta navium classe ire obviam hosti pergit. Altero ab Tarracone die ad Stationem, decem millia passuum distantem ab ostio Iberinmnis, pervenit. inde duae Massilensium speculatoriae praemiSSae retulerunt, classem Punicam Stare in ostio fluminis, caStraque in ripa posita. Itaque, ut improvidos incautoSque uni VerSO Simul effuSo terrore opprimeret, Sublatis ancoris, ad hoStem Vadit. Multas et locis altis positas turres Hispania habet, quibus et SpeculiS et propugnaculiS adversus latroneS utuntur. Inde primo, conSpectis hostium navibus, datum signum Hasdrubali est: tumultusque prius in terra et castris, quam ad mare et ad naVeS,eSt OrtUS, nondum aut pulsu remorum Strepituque alio nautico exaudito, aut aperientibus classem promontoriis: quum repente equeS, alius Super alium ab Hasdrubale missus, vagos in littore, quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hoStem aut proelium eo die exspectantes, con Scendere naves propere Rique arma

capere jubet; classem Romanam jam haud procul portu eSSe. Haec equites dimissi passim imperabant. mox Hasdrubal ipSo

65쪽

T. LIVII LIBER XXII.

cum omni exercitu aderat; Varioque Omnia tumultu strepunt, ruentibus in naves simul remigibus militibusque, fugientium magis e terra, quam in pugnam euntium, modo. ViXdum Omnes conScenderant, quum alii, reSolutiS OriS, in ancoras evehuntur; alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt: raptimque Omnia prae-uropere agendo, militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur.

Et jam Romanus 110n appropinquabat modo, Sod direxerat etiam tu pugnam naves. itaque non ab h0Ste et proelio magis, Poeni, quam suomet ipsi tumultu, turbati, tentata Verius pugna quam inita, in fugam averterunt claSSem. et, quum adversi amniS OS lato agmine, ac tam multiS Simul, Venientibus haud sane intrabile esset, in littus paSSim naves egerunt: atque alii vadis, alii sicco littore excepti, partim armati, partim inermes, ad instructam per

littus aciem Suorum perfugere. Duae tamen primo concurSucaptae erant Punicae naVeS, quatuor SUPpreSSae. XX. Romani, quanquam terra hostium erat, armatam 1 Ueaciem toto praetentam in littore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium claSSem, naveS omneS, quae non Rutperfregerant proras littore illiSas, aut carinas fixerant vadis, religatas puppibuS in altum eXtraXere. ad quinque et viginti naves ex quadraginta cepere. Neque id pulcherrimum ejus victoriast fuit, sed quod una levi pugna toto ejus orae mari potiti erant. itaque ad Honoscam claSse provecti, eXScensione ab navibus in terram facta, quum urbem Vi cepiSSent, captamque diripui SSent, Karthaginem inde petunt; atque, omnem agrum circa depopulati, postremo tecta quoque conjuncta muro portisque incenderunt. Inde, jam praeda gravis, ad I 0ngunticam pervenit classis: ubi Vis magna Sparti ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. quod

satis in usum suit, Sublato, ceterum omne incenSum eSt. Nec continentis modo projectaS oraS praetervecta, sed in Ebusum insulam tranSmissum. ubi urbe, quae caput insulae est, biduum nequicquam Summo labore oppugnata, ubi in spem irritam frustra teri tempus animadverSum est, ad p0pulationem agri VerSi, direptis aliquot incenSiSque Vicis, majore, quam eX continenti, Praeda parta, quum in naves Se recepissent, ex Baliaribus insulis

legati pacem petentes ad Scipionem venerunt. Inde flexa retro classis, reditumque in citeriora provinciae ; quo omnium populorum, qui Iberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae, legati concurrerunt. Sed, qui Vere ditionis imperiique Romani facti sunt, obsidibus datis, populi amplius fuerunt centum viginti. Igitur, terrestribus quoque copiis Satis fidens, Romanus usque ad Saltum Castulonensem est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam

ac propius Oceanum conceSSit.

XXI. Quietum inde fore videbatur reliquum aeStatis tempus,sulasetque per Poenum hostem ; Sed, praeterquam qu0d ips0rum

66쪽

Τ. LIVII LIBER XXII.

Ηispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia, Manidonius, Indibili3que, qui antea Ilergetum reguluS fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus, in agrum pacatum Sociorum Romanorum ad populandum Venerunt. Adversus eos, tribunus militum cum expeditis auxiliis, a Scipione missi, levi certamine, ut tumultuariam manum, fudere omnes : OcciSis quibuSdam captisque, magna parSarmis exuta. Hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Iberum ad socios tutandos retraxit. Castra Punica in agro Ilercaonensium, castra Romana ad NoVam ClaSSem erant,

quum fama repens alio avertit bellum. Celtiberi, qui principes regionis Suae legatos miserant, obsidesque dederant Romanis, nuncio misso a Scipione exciti, arma capiunt, prOVinciamque Karthaginiensium valido exercitu invadunt: tria oppida vi expugnant. inde, cum ip80 Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnanteS, quindecim millia hostium occiderunt, quatuor millia cum multis militaribus signi S capiunt. XXII. Hoc statu rerum in Hispania, P. Scipio in provinciam Venit, prorogato p0St conSulatum imperio ab Senatu miSSus, cum triginta longis navibus, et octo millibus militum, magnoque commeatu advecto. Ea claSsis ingens agmine Onerariarum procul visa, cum magna laetitia civium sociorumque, portum Tarraconis

ex alto tenuit. ibi milito exposito, profectus Scipio fratri Se conjungit : ac deinde communi animo consilioque gerebant bellum. Occupatis igitur Karthaginiensibus Celtiberico bello, haud cunctanter Iberum transgrediuntur: nec ullo viso hoste Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides totius Hispaniae, custodiae traditos ab Hannibale, fama erat modico in arce custodiri praesidio. id

unum pignus, inclinatos ad Romanam societatem, omnium Hispaniae populorum animos morabatur, ne sanguine liberum Suorum culpa defectionis lueretur. Eo Vinculo Hispaniam vir unus, Solerti magis quam fideli consilio, exsolvit. Abelux erat

Sagunti, nobilis Hispanus, fidus ante Poenis : tum qualia plerumque Sunt barbarorum ingenia) cum fortuna mutaverat fidem. ceterum, tranSfugam, Sine magnae rei proditione venientem ad hostes, nihil aliud quam unum vile atque infame corpuS QSSe ratUS, id agebat, ut quam maximum emolumentum novis SociiS ESSet.

Circumspectis igitur omnibus, quae fortuna potestatis ejuS poterat facere, obsidibus potissimum tradendis animum adjecit, eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniae amicitiam. Sed quum, injussu Bostaris praefecti, Satis Sciret, nihil obsidum custodes facturos esse, Bostarem ipsum arte aggreditur. Castra extra urbem in ipso littore habebat Bostar, ut aditum ex portu intercluderet Romanis. ibi eum, in Secretum abductum, velut ignorantem, monet, quo Statu sit res : Metum tontinuisse ad eam diem Hispanorum anim0s, quia procul R0mani

67쪽

T. LIVII LIBER XXII.

essent: nunc cis Iberum caStra Romana eSSe, arcem tutam perfugiumque n0Vas VolentibuS res. itaque, quoS metus non

teneat, beneficio et gratia devinciendos eSSe. Miranti Bostari, percunctantique, quodnam id Subitum tantae rei donum possit osse, Obsides,' inquit, in civitates remitto. id et privatim

parentibus, quorum maXimum nomen in civitatibus est suis, et

publice p0pulis gratum erit. Vult sibi quisque credi, et habita

fides ipsam plerumque obligat fidem. Ministerium restituendorum domos obsidum millimet dep08co ipse, ut opera quoque impensa consilium adjuvem meum, et rei, Suapte natura gratae, quantam insuper gratiam p0SSim, adjiciam.' Homini, non ad Lcetera Punica ingenia callido, ut Per Suasio; nocte clam progreSSUS ad hostium stationes, conventis quibusdam auxiliaribus Hispanis,ot ab iis ad Scipionem perductus, quid afferret, expromit. Fides accepta dataque, ac loco et tempore constituto ad obsides tradendos, Saguntum redit; diem insequentem absumpsit cum Bostare

mandatis ad rem agendam accipiendis. dimiSSus, quum Se nocte iturum, ut custodias hostium falleret, constituisset, ad compositam cum iis horam excitatis custodibus puerorum profectus, Veluti ignarus in praeparatas sua fraude insidias ducit. In castra Romana perducti. cetera omnia de reddendis obsidibus, sicut cum Bostare conStitutum erat, acta per eundem ordinem, quo, Si Karthaginiensium nomine sic ageretur. Major aliquanto Romanorum gratia fuit in re pari, quam quanta futura Karthaginiensium fuerat. illos enim, graveS Superb0Sque in rebus Secundis expertOS, Drtuna et timor mitigasse videri poterat. Romanus primo adventu, incognitus ante, ab re clementi liberaliquo initium fecerat: et AbeluX, vir prudens, haud frustra Videbatur Socios mutaSSe. itaque ingenti consensu defectionem Omnes Spectare : Rrmaque extemplo mota forent, ni hiems, quae RomanoS quoque et Karthaginienses concedere in tecta coegit, interveniSSet.

XXIII. Haec in Hispania quoque secunda aeState Punici belli gesta, quum in Italia paulum intervalli cladibus Romanis solers lata 'cunctatio Fabii fecisset: quae, ut Hannibalem non mediocri

sollicitum cura habebat, tandem eum militiae magistrum delegisse Romanos cernentem, qui bellum ratione, non fortuna, gereret; ita contempta erat inter cives, armatos pariter togato que, utique postquam, abSente eo, temeritate magistri equitum, laeto Verius dixerim, quam proSpero, eventu pugnatum fuerat. AcceSSerant duae res ad augendam invidiam dictatoris: una fraude ac dolo Hannibalis, quod, quum a perfugiS ei monStratus ager dictatoris eSSet, omnibus circa Solo aequatis, ab uno eo serrum ignemque et vim omnem hostium abstineri jussit, ut occulti alicujus pacti ea merces videri posset: altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non exspectata in eo Senatus auctoritas est, ad extremum haud ambigue in maximam laudem VerSO, in

68쪽

Τ. LIVII LIBER XXII.

pormutandis captivis: quod, sicut primo Punico bello factum

erat, convenerat inter duceS Romanum Poenumque, ut, quae Pars PIUS reciperet, quam daret, argenti pondo bina et selthras in .militem praestaret. Ducentos quadraginta Septem quum plures Romanus, quam PoenuS, recepiSSet, argentumque pro eis debitum, Saepe jactata in Senatu re, quoniam non conSuluisset Patres, tardius erogaretur ; inViolatum ab hoste agrum, misso Romam

Quinto filio, vendidit, fidemque publicam impendio privato

exsolvit. Hannibal pro Geronii moenibus, cujuS urbis, captae atque incensae ab se, in uSum horreorum pauca reliquerat tecta, an stativis erat. inde frumentatum duas exercitus partes mittebat: cum tertia ipse expedita in Statione erat, Simul castris praesidio, et circumSpectans, necunde impetus in frumentatores fieret. XXIV. Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat. praeerat Minucius, magiSter equitum, profecto, Sicut ante dictum eSt, ad urbem dictatore. Ceterum castra, quae in monte alto ac tuto

loco posita fuerant, jam in planum deferuntur: agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos, aut in castra, relicta cum levi praeSidio, fieret. Noe Hannibalem fefellit, cum duce mutatam esse belli rationem, et ferociuS, quam conSultius, rem h0SteS geSturOS. IpSe autem, quod minime quis crederet) quum hostis propius e8set, tertiam partem militum frumentatum, duabus in castris retentis, dimisit: dein castra ipsa propius hostem movit, duo ferme a Geronio millia, in tumulum h0sti conspectum ; ut intentum Seiret esse ad frumentatores, Si qua Vis fieret, tutandos. Propior inde ei, atque ipsis imminens Romanorum castris, tumuluS apparuit: ad quem capiendum Si luce palam iretur, quia haud dubie hostis brevioro

via praeventuruS orat, nocte clam misSi Numidae ceperunt. quos

tenentes locum, contempta paucitate, Romani postero die quum ejecissent, ipsi eo transferunt castra. Tum itaque, ut eXiguum, spatii Vallum a Vallo aberat, et id ipsum totum prope comple-Verat Romana acieS, Simul et per aversa castra a castris Hannibalis equitatus, cum levi armatura omissus in frumentatoreS, late caedem fugamque hostium palatorum fecit. nec acie ce1lare Hannibal ausus : quia tanta paucitate ViX caStra, Si oppugnarentur, tutari p0terat. Jamque artibus Fabii, pars exercitus aberat)jam ferme sedendo et cunctando bellum gerebat, receperatque Suos in priora caStra, quae pro Geronii moenibus erant. Justa quoque acie et collatis signis dimicatum, quidam auctores sunt: primo concursu Poenum USque ad castra fusum, inde eruptione facta repente Versum terrorem in Romanos; Num. Decimii Samnitis deinde interventu proelium restitutum. Hunc, principem genere ac divitiis non Boviani modo, unde erat, Sed toto Samnio, jussu dictatoris octo millia peditum et equites quingentos ducentem in castra, ab tergo quum apparuisset Hannibali,

69쪽

T. LIVII LIBER XXII.

speciem parti latrique praebuiSSe novi praesidii, cum Q. Fabio ab

Roma venientis : Hannibalem insidiarum quoque aliquid timontem recepisse SuOS : Romanum, inSecutum, adjuVante Samnite, duo castella eo die expugnaSSe : Sex millia hoStium caesa, quinque admodum Romanorum. tamen, in tam pari prope clade, famam egregiae victoriae cum Vanioribus literis magistri equitum Romam

perlatam.

XXV. De his robus persaepe et in senatu et in concione actum est. Quum, laeta civitate, dictator unus nihil nec famae, nec litoris, crederet; ut Vera Omnia eSSent, Secunda Se magiS, quam adverSa, timere diceret; tum M. Metilius, tribunus plebis, Id enim serendum esse negat. Non praesuntem Solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae, Sed absentem etiam geStae ObStare :ot in ducendo bello sedulo tempus terere, quo diutius in magiStratu Sit, soluSque et Romae et in exercitu imperium habeat. Quippe consulum alterum in acie cecidisSe; alterum, Specie classi8 Punicae porSequendae, procul ab Italia ablegatum. Duos praetores Sicilia atque Sardinia occupatos, quorum neutra hoc tempore provincia praetore egeat. M. Minucium, magiStrum equitum, ne h0Stem Videret, ne quid rei bellicae gereret, prope in custodiam habitum. Itaque Hercule, non Samnium modo, quo jam, tanquam tranS Iberum agro, Poenis conceSSum Sit, et Campanum Calenumque et Falernum agros perVaStatOS OSSe, Sedente Casilini dictatore, et legionibus populi Romani agrum Suum tutante : exercitum, cupientem pugnare, et magiStrum equitum, clauSOS prope intra vallum retentos ; tanquam hostibus captivis, arma adhmpta. tandem ut abscesserit inde dictator, ut obsidion oliberatos, eXtra vallum egreSSos, fudisse ac fugasse hosteS. Quas ob res, Si antiquuS animus plebi Romanae esset, audaciter Selaturum fuisse de abrogando Q. Fabii imperio : nunc modicam rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum et dictatoris jure : nec tamen, ne ita quidem, prius mittendum adeXercitum Q. Fabium, quam consulem in locum C. Flaminii suffecisset. Dictator concionibus se abstinuit, in actione minime popularis. ne in Senatu quidem satis aequis auribus audiebatur tunc, quum hostem Verbis extolleret, bienniique clades per temeritatem atque inscientiam ducum acceptaS referret; magiStroque equitum, quod contra dictum Suum pugnaSSet, rationem diceret reddendam osse. Si penes Se summa imperii consiliique Sit, propediem effecturum, ut sciant homines, bono imperatori haud

magni fortunam momenti esse ; mentem rationemque dominari. Se in tempore et sine ignominia Bervasse exercitum, quam multa

millia hostium occidisse, majorem gloriam eSSe. HujUS generia orationibus frustra habitis, et consule creato M. Atilio Regulo, ne praesens de jure imperii dimicaret, pridie quam rogationis serendae dies adesset, nocte ad exercitum abiit. Luce orta,

70쪽

T. LIVII LIBER XXII.

quum plebis concilium esset, magis tacita invidia dictatoris,

favorque magiStri equitum animos verSabat, quam Satis audebant homines ad suadendum, quod vulgo placebat, pr0dire ; et, favore Superante, auctoritas tamen rogationi deerat. Unus inventus est uasor legis, C. Terentius Varro, qui priore anno praetor fuerat, loco non humili solum, sed etiam sordido, ortus. patrem lanium

fuisse ferunt, ipsum institorem mercis ; filioque hoc ipso in servilia

XXVI. Is juvenis, ubi ex eo genere quaeStUS pecunia, a Patre

relicta animos ad spem liberalioris fortunae fecit, togaque et Drum placuere, proclamando pro sordidis hominibus causisque adversus rem et famam bonorum, primum in notitiam populi, deinde ad honores, pervenit. quaestura quoque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus, jam ad conSulatus Spem quum attolleret animos, haud parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petiit, scitique plebis unus gratiam tulit. Omnes eam rogationem, quique Romae quique in eXercitu erant, aequi atque iniqui, praeter ipsum dictatorem, in contumeliam ejus latam acceperunt. ipSe, qua graVitate animi criminantes se ad multitudinem inimicos tulerat, eadem et populi in se saevientis injuriam tulit: acceptisque in ipso itinere literis senatus consulti de aequato imperio, Satis fidens, haudquaquam cum imperii jure artem imperandi aequatam, cumque invicto a civibus hostibusque animo, ad exercitum rediit. XXVII. Minucius vero, quum jam ante vix tolerabilis fuisset pecundis rebus ac favore vulgi, tum utique immodice immodesteque, non Hannibale magis Victo ab se, quam Q. Fabio, gloriari: Illum, in rebus asperis unicum ducem ae parem quaeSitum Hannibali, majorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, jussu populi aequatum in eadem civitate, in qua magistri equitum Virgas ac Secures dictatoris tremere atque horrore Soliti sint: in tantum suam felicitatem

virtutemque enituiSSe. Ergo secuturum Se fortunam Suam, Si

dictator in cunctatione, ac segnitie, deorum hominumque judicio damnata, perStaret. Itaque, quo die primum congreSSUS eSt cum Q. Fabio, Statuendum omnium primum, ait, eSSe, quemadmodum imperio aequato utantur. Se optimum ducere, aut diebus alternis, aut, Si majora intervalla placerent, partitis temporibus, alterius Summum jus imperiumque esse ; ut par hosti non solum consilio, Sed Viribus etiam, esset, Si quam occuSionem rei gerendae habuisset. Q. Fabio haudquaquam id placere : omnia enim lar tunam habituram, quaecunque temeritas collegae habuisset. Sibi

communicatum cum illo, non ademptum, imperium eSSe. Itaque Se nunquam Volentem parte, qua POSSet, rerum conSilio gerendarum ceSSurum : nec Se tempora aut dies imperii cum eo, exercitus divisurum, suisque conSiliis, quoniam Omnia non liceret.

SEARCH

MENU NAVIGATION