Exegesis in epistolam divi Pauli ad Colossenses juxta textum Graecum et vulgatam editionem instituta a sacerdote J. Borlini

발행: 1854년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

nictio, qua nimirum honoratur et sanctificatur corpus, dum eidem non parcitur, neque indulgetur, sed per abstinentiam spiritui servire cogitur. Verum si haec abstinentia alio spiritu fiat, vel quia tamquam ad salutem omnino necesSaria putatur, vel quia cibi et potus, Dei creat ra, tamquam immundi rejiciuntur, vel quia damnantur ii, qui eamdem observationem sequi nolunt, tunc quidem hoc non solum inutile, sed etiam nocuum et perniciosum erit. Attamen qui posteriorem hanc expositionem tuentur, nullo poterunt testimonio probare, vocabulum ε'Θελοθρησκει α in hono sensu usquam adhiberi; hinc quamvis illustres Calmetus et Martini eam priori praeserant, nos tamen innixi potissimum Chrysostomi, Hieronymi, et Ambrosii

auctoritati priorem amplectimur. Sive autem in priore, sive in secundo fiensu hic versus sumatur, apertissime liquet, toto Coelo errare recentiores: Neotericos, qui Ecclesiastica jeiunia et abstinentiam hoc Apostoli loco reprobari contendunt, perinde ac si hoc esset corpori non parcere, sed suum ei honorem detrahere, et carni saturitatem denegare. Etenim

juxta primae expositionis patronos Paulus hic insurgit adversus jejunia et abstinentias Iudaizantium, quae quidem duplici laborabant vitio, cum

et immoderata essent, unde, Hieronymo et Epiphanio testibus, corporis debilitas et mors quandoque contrahebatur, et cum superstitione Conjungerentur; existimabant enim, ea per se place-

92쪽

re Deo, non vero ratione habita ad carnis castigationem. His autem vitiis Ecclesiastica jejunia, saltem quoad Ecclesiae intentionem, penitus carent. Nam immoderatas corporis afflictiones et abstinentias'semper generatim improbavit Ecclesia; quo sit, ut quam plures ratione aetatis, Se-Xus, aegritudinis, laborum a jejuniis excusatos habeat, nolens cujusquam valetudinem jejunio vexari. Moderatas autem asstictiones exigit, docetque reserendas esse omni cum modestia et humilitate ad reprimendam carnis Iasciviam, ad peccatorum punitionem, ad pietatem denique, charitatem, Et religionem magis ac magis flavendam augendamque. Si vero hic versiculus juxta Secundam interpretationem sumatur, abstinentia et jejunium tamquam opera ad Salutem utilia a Paulo commendantur, dummodo tamen careant vutiis ibidem adnotatis. Sive igitur sub prima, Sive sub posteriore expositione hic versus accipia tur, Perperam arbitrantur Sectarii, abstinentiam et Ecclesiastica jejunia hoc Apostoli loco condemnari.

M. l.

u Si igitur consurrexistis cum Christo, quae sursum Sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, n Dogmatica epistolao partε in duobus priori- 'bus capitibus iam absoluta, ad partem ejusdem

93쪽

practicam modo gradum lacit Apostolus, in qua

Colossenses ad vitam Christo dignam, sanctam ac coelestem vehementer hortatur. Animadvertendum est adverbium οἶν igitur, quod ex praecedentibus illationem ostendit. Dixerat autem superius o. II. v v. 1 1. et 13. , Christianos per baptismum, quem receperant, Cum Christo ad novam vitam resurrexisse. Si igitur, inquit, una cum Christo conviviscati estis, ea por- agite, quae novae ac coelesti huic vitae omnino

coa veniunt.

Quas sursum sunt quacrite. Verbum ζWriae quacro eX usu loquendi biblico sibi vult proprio Omnes mentis cogitationes, omnia studia in aliis

quid conserre; hinc per hujusmodi verba debemus intelligere: Omnem curam et sollicitudinem vestram ad res supernas ac Spirituales conserto. Ubi Christus est in dextera Dei Scdens. Quemadmodum Christus vestrae resurrectionis principium etiexemplar in coelis ad dexteram Patris sedet, eadem ratione vos per Christum ad novam vitam suscitati, debetis eidem, tamquam capiti vestro, Consorinari, Coelestibus tantum ac divinis rebus studendo. Phrasis scdore in dcxlctra Dei non est hic Sumenda proprio, sed improprio sensu, et sibi vult proximam a Deo Patre dignitatem, potestatem et gloriam in coelis possidere. Metaphora enim desumpta est ex rebus humanis, ubi TeX in in excelso ac medio residens throtio eum, cui

primum post se honorem deserri vult, ad solii

94쪽

sui dexteram sedere jubet. Per phrasim igitur

sederct in desitoria Desi Christo tributam, de- hemus intelligere tum judiciariam potestatem, qua christus omnium rex et judex a Patre Constitutus est, tum etiam quietam singularis beatitudinis ac supremae potestatis possesSionem, qua in Coelo in summa Patris gloria omnibus creaturis infinito intervallo praecellit, iisdemque pacisice et absolute dominatur. - Hoc autem dicitur de Christo, non quatenus Deus, sed quatenus homo est: divinae enim naturae ratione habita, Christus non modo proximam, sed eamdem cum Patre habet gloriam et potestatem. Hinc ESt, cur Scriptura, Symbolum Apostolicum, nee non OmueSPatres cum Christum ad Patris dexteram sedere testantur, hoc eidem tribuant post ejus in Coelum ascensum; hinc est, cur in Dominicae Ascensionis sesto infra actionem haec verba legati turru Diem' celebrantes, quo Dominus nouer unig nitus Filius tuus unitam sibi fragilitatis nostrae in tantiam in gloriae tuae dextera collocaviti nEt sane Christus in coelum receptus quietam Suis premae selicitatis, dominii, ac excellentiae, qua omni creatura superior e8t, posses8ionem accepit. Confer. ad Rom. c. VIII. v. 34., ad Ephes. c. I. V. 20., ad Bebr. c. I. V. 3.

uduae sursum sunt sapite, non quae super

Quae Sursum sunt sapite. Verbum φρονεῖ τε

95쪽

verti posset etiam curate, prouti reddunt grasmus et Bentenius, et sensus idem maneti Apostolus in hoc versu idem, quod in praecedenti, praeceptum inculcat, cum τἀ άνω φρονε ιν coelestia υμ re vel curares idem omnino sit,

u Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. nMorini enim estis. Haec ad superiora rela

ram, quasi dicat hagiographus scriptor: Merito Os moneo et obsecro, ne terrena quaeratis, quia jam per baptismum terrenis rebus, muudo, atque Peccato mortui estis. Et ritia Mestra abscondita est cum Christo in Deso, et vita omnino spiritualia ac prope durina, ad quam modo resurrexistis, saeculi hujus sensibus atque oculis abdita, non minus quam Christi in coelo regnantis vita, est apud Deum, unique Deo cognita et manisesta. p. 4.M cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria. nVulgata vertit Mita restra: pleraque tamen graeca exemplaria habent η - nostrum, et Sensus est: Nunc quidem spiritualis nostra vita abscondita est, sed cum Christus causa vitae nostrae tum meritoria cum exemplaris, ultima ju-

96쪽

dieii die universo mundo in gloria ac maiestate manifestabitur, tunc vos quoque, qui una cum Christo ad recentem et immortalem vitam reSuris rexistis, una cum christo magna ditati gloria manifestabimini.

- Mortificate igitur membra Vestra, quae sunt super terram, sornicatiouem, immunditiam, Iubidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus, nMortificates igitur membra Mestra, quact Sunt suρsr terram. Intelligit membra illius corporis, quod superiori capite V. 11. το σαγμα των αμαρ- τιων τῆς σαρκος comus yeccatorum carnis, ad Rom. C. VI. V. 6. τὸ σαμα τῆς αμαρτίας Comus Peccati, quodque ibidem et alibi passim τον παλαιον αν- Θρωπον Meterem Aominem appellat. Sicut enim homo, sive corpus hominis, Variis constat meminhris, ita vetus homo, Vel corpus peccati, ex Variis peccatorum generibus, diversis velut artubus, coagmentatur. Hujusmodi autem membra, quae super terram, idest terrena, ab Apostolo Vocantur, quia a Deo hominem avocant et ad terram deprimunt, debet christianus homo in se mortificare, essicere nimirum, ut quidquid in se est carnale, terrenum, Corruptum, penitus moriatur. Εnumerat postea hos veteris hominis artus, haec peccatorum corporis membra subdens: fornicationem, immunditiam, libidinem; quae

97쪽

inter se in eo discriminantur, quod πορνεῖα fomnicatio omnem maris ac foeminae concubitum Extra matrimonium comprehendit: ἀκοαρσία immunditia ad carnis peccata refertur, quae Suut contra naturam, scilicet ad generationem non ordinantur; παΘος libido denique praeposteram denotat obscenitatem, qua mares turpia Patiuntur, παΘικοῖ propterea nuncupati. Nonnulli interpretes vocem παΘos Verterunt Passionem, incompositum nempe voluptatum assectum generatim intelligentes: alii una cum Augustino legerunt Porturbationem; sed Apostoli, mentem minus assecuti videntur. ConcuPiscentiam malam. Cum in antecedentibus de carnis peccatis loquatur, videtur in hoc loco rei Venereae concupiscentiam innuere, quam κακόν malam vocat ad discrimen alterius concupiscentiae , qua spiritus adversus Carnem Concupiscit, quaeque bona est, et in epistola ad Gal.

C. V. Commendatur. Et a Maritiam, quas est idoloriam scrpitus.

Πλεονεμ aoaritia est immodica opum cupiditas, qua per las perque Delas eas avarus a Cumulat. Monet hic Apostolus lectores suos, ut caveant ab avaritia juxta illud Eccli. c. X. v. 10.: - nihil est iniquius, quam amare pecuniam; is et Psalm. LXI. v. l l .r divitiae si assiuant, nolite cor arimnere. Θ Cur autem avaritia vocatur εἰδωλολα-

τρει 'οι idoloriam scroitus p Idololatria lunc habetur, cum honor soli Deo debitus creaturae impenditur. Dupliciter autem Deo debetur honos, ut

98쪽

scilicet in eo finem nostrum constituamus, et fiduciam nostram in eo Collocemus. Ergo qui hoc in creaturis ponit, reus est idololatriae. Atqui avarus finem suum, totamque fiduciam suam in re creata, nempe pecunia collocati Ergo avarus est idolorum servus. Eruditi quidam critici post d. Hieronymum vocabulum i α tum in hoc, tum ad Ephes. E. V. V. 5., de evaeni immundarum voluptatum cupiditate interpretantur. Qua expositione flemel admissa, clarius pateret, cur Paulus subjunxit quae est idolorum serpitus: omnibus enim in comperto est, Simonianos, adversus quos tum haec ad Colossenses, tum illa ad Ephesios litterae Conscriptae sunt, insandum quodcumque libid nis genus exercuisse tamquam honorem et Cultum

quemdam, prout ipsi impie docebant, Deo gratissimum. M. 6.

M Propter quae venit ira Dei in filios incred litatis, mTradit modo rationem, cur hujusmodi peccata sint evitanda: quia scilicet propter hujusmodi peccata hominibus Evangelieae praedicationi non acquiescentibus imminet ac superventura eSt gravis a Deo vindicta. Venit. Adhibet praesens pro suturo, quod majorem vim addit sermoni, cum tali pacto ostem dat Apostolus, se divinam ultionem filiis ineredulitatis jam iam imminentem videre.

99쪽

Filios incredulitatis. Est phrasis hebraica loco dicendi flios incredulos. Vox άπιοει'oe fit gnificat proprie vitium contumacia ac praefracti animi rationabilem suasionem respuentis; et perflios incredia litatis debemus eos intelligere, qui Deo ejusque Evangelio contumaciter resistunt; de quibua I. ad Tim. c. VI. v. 3. dicitur: μ qui

non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi .... superbus eAt, nihil scienS. is M. T.

- In quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. - Sensus est: Iisdem vitiis vos quoque, o C 'Iossetises, ante Conversionem vestram indulsistis, cum Ethnicismus gravissima quaelibet nagitia non solum pateretur, sed ipsa religionis exercit tione probaret. Phrases ambulare in peccatis, et pipers in peccatis inter se disserunt velut actus et ha

vulgata. - Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem , malitiam, blasphemiam ,

turpem sermonem de ore veStro. ΜΤextus graecus ad literam. - Nunc autem deis ponite et vos omnia, iram, furorem, malitiam, blasphemiam, turpiloquium ex Ore vestro. is Postquam superius P. 5. Peccata recensui

Bet, quae ex concupiscibili appetitu praesertim

Dissili sed by Cooste

100쪽

originem ducunt, nunc ad ea 'numeranda a Cedit, quae ex appetitu irascibili proseisciantur. Iram, furor m. Haec juxta d. Hieronymum ab invicem in eo distinguuntur, quod Θυμος finror est incipi ns et servescens in animo iudignatio, οπι' ira est perversus auimi affectus, qui furore restincto ultionem expetit, et eum, quem nocuisse putat, laedere vult. Malitiam. Per κακι αν malitiam in N. F. intelligendum est quodcumque opus, quo proximus laeditur. Blasphemiam.Vox ελασφημι αδ μαWris noceo, et φημη fama proprie maDdMentiam sonat: ju ta biblicum tamen loquendi usum est sermo Comtumeliosus contra Deum. Tumiloquium, hoc est.verborum Obscenita

tem.

Dct orct Mostro. Haec ad duo posteriora ta tum modo μασφημ'α ν αι'σκρολογι'αν, quae sunt oris peccata, referri debent.

ν. s. Vulgata. v Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus Suis, is Graecus textus ad literam. v Ne mentiamini ad invicem, exuti veterem hominem cum acti

Ne mentiamini ad inolesm, id est alii aliis; quibus verbis non solum mendacium, sed omnia generis fraus et deceptio prohibetur. Exuti reterem hominem cum actibus Suis.

SEARCH

MENU NAVIGATION