R.P.F. Candidi Brognoli Bergomensis ... Alexicacon hoc est De maleficiis, ac morbis maleficis cognoscendis. Opus tam exorcistis, quam medicis, ac theologis ... Tomus primus °secundus

발행: 1714년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

138 Disput II De Daemone, ut causa Maleficiorum

disti Olius Dei est, ut principaliter agentis , &efficimilam intellectum cogitatis-Dε tantam o nes immitere, &illas m ejus imitas generarer quia ibius lassicientem habet

immittit virtutem respectu tali semctus i ut docet D. Bon V. De citat. Daemon tem non po-

.hiu: ibi, ' test illum producere 3 quia si illi esset Sibilis, mentem humanam semper rima in Intellectu. tum impelleret ι & sic homo nunquam a pravis cogitationibus desistere valeret squod fallam est. At quamvis non queat ut causa principaliter aῖens cogitationes immittere, hoc tamen potest ut causa excitans, &impellens; cum respectu taliso ἡ.K. , effectus sufficiente virtute Praeditus sit. Immo sicut Angelorum haec quasi propria, iudi uisunt munia, in homines sanctos, & optimos immittere cogitationes, & virtutes excitans excitare; Ita daemonum hoc singulare officium, mortiferis suggestionibus, quae nihil aliud sunt, quam pravae cogitationum immissiones ad vitia urgere, ut patet in Iuda, qui suggerente, &impellente daemoneὰ Christum tradidit C.m di urm se set incor, ut traiseret eum Iudas . Nam mittere in cor nihil est aliud, quam cogitationes instillare. Et experimur ipsi quotidie tot noxi cogitatus, quibus incitante daemone provocam ad malum; quia indesesib, &contianuo studio spiritui nostru insidiatur ἀg. I I Uplici autem via intellectum a Joritur,. sensus, nempe, & appetitus; cum

Dupliei I tota ejuLinterior operatiocircae utrunque versari videatur.

Ex parte seniux suas illusionestanquam per fenestras immittit: quia eummiud μνς ς' με - ω'ius non fueris insensu, teste Aristot lib. de sensu, &sentibilibus, quandiu spiritus ine stulo corporis retrusus manet, hostis primo species rerum affingit exterioribus se bus, re obtrudit oculis spectra,&oDucit in phantasmate, in quo tanquam speculo omnium rerum similitudines repraesentantur . Unde idemnobis accidit, quod ei, qui ante oculos speculum habet ita potentiae visivae alligatum, ut eos alio contorquere non possit. Nam sicut iste non se pote istimpedire, quin videat imagines in speculo repraesentatas; ita cum phantasma sit tanquam speculum potentiae cogitativae semper alligatum , quod assidue menti nostrae obversatur,&ineo diversae rerum formae, & species odiiciuntur, prout asesidue ab exterioribus sensibus, vel ab alia causa subministrantes repraesentantur , non potest fieri, quin spiritus illud consideret, de contueatur, clim in tenebroso carnis ergastulo nihil videati vel si q uid videt, alio non possit eernere lumine,quam sibi utri uitiue sensus ope subministrato Et ita ex objectis speciebus sequitur comi tio in intellectum per quencunque sensu immissae ut bene testatu rectam S. Ber-

Cujus veritatis etsi plura exempIa referre posiem eorum, qui hujusmodi tenta- τά ri,ita Gilolicis vexati ad me confugerunt, ut sibi opportuna remedia adhibe-eomproba- , unicum tantum reseram scitu dignum Anno mini I664. Venetiis Ad Iescentula annum aetatis quartumdecimum ensfilia cuiusdam viri utique sicut fortunae bonis ditati, ita morum gravitate, prudentia aliisque bonis qualitatibus ornati, haec cum sui estgiem in speculo magno in cubicula existente Contemplaretur, & aliqualem complacentiam de sua puIchritudine haberet, saepius huiusmodi operationem repetebat, tandem daemon in speculo apparuit sub specie Juvenis pulcherrimi estigiem illius amplectentis, ec osculantis, cujus facti cum ipsa

182쪽

Ejus potentia in Creaturas medias &c, I 39

m1gnam perciperet delaehitionem se totam in tali contemplatione addicebat, quare daemon seipuim ei patefecit dicens se esse daemonem Deorum principem, qui eam valde amore prosequebatur, sed si & ipsa vellet ei placere, opus erat, ut crederet non esse alium Deum, quam ipsum daemonem, nec crederet in Christum , caeteraque fidei dogmata abnegaret, quae Omnia absque ulla animi advertentia .ae eonssideratione adimplevit, prout tibi versipellis inlinuarat; sed interim super. veniens ipsius mater mulier utique prudens atque devota eam interrogavit, curtandiu se detineret in contemplatione illius speculi, dc quaenam essent illa verba , quae versus speculum submurmurabat, cui licet difficulter ob secretum daemoni promissum, tamen tacere nescia omnia patefecit, quare mater illam reprehendit, abscondit speculum, &admonuit, ne amplius talia praestaret. Tunc tilia in tantiim incidit maerorem, retristitiam, quo die, noctuque lacrymis , ac fletibus detinebatur, nec poterat prae dolore somnum, vel cibum capere dicens, se fidem negasse, nec amplius credere in Deum , ac subdaemonis potestate totaliter exist re, ac propterea nihil libi manere, quim infernum 3 accurrerunt amici, &con sanguinei alii dicentes esse humorem melancholicum, alii humores matricales 3 ideoque accitus fuit Medicus omnium Medicorum Uenetiis existentium quoad aetatem facilὸ princeps, qui statim multis pharmacis adhibitis, emissione sanguinis saepius repetita, cibi maxima abstinentia adolescentulae indicta, ut humorem compesceret peccantem, omnia praestitit incassum ita ut adolescentula , quae prius unicum habebat seductorem torquentem in anima , caepit habete ducis tori res affligentes unum intrinsecus in spiritu, nempὰ daemonem , alterum extrins cus in corpore, scilicet Medicum, qui ad talem, ac tantam eam perduxerat debilitatem, ut vix posset inlectulo dimoveri. Tandem cum Medicus adhuc reperitere vellet medicamina, ac sanguinis emissionem, Consei larius dictae filiae eius Genitori consuluit, ut me advocaret, ad quam ut vix accessi, agnovi in ea esse daemonem talia operantem, ideoque Medicum esse admonendum, ut saltem quin que dies, vel sex expectaret, donec meam functionem exercerem , promea praecepi, ut cibis delicatis, ac vino generoso reficeretur, sequenti die eam secie lecto surgere, tertia die ad Parochialem Ecclesiam uae prope eorum palatium extat, accedere, ac Sanctissimis Sacramentis Confessionis, re Communionis refici , quarta die operi manuali incumbere, sicut&sequentibus diebus : quotidie orationi jugiter esse intentam, actus fidei, spei, &charitatis eliciendo, &contemptus in daemonem proserendo. Transacta autem quinta die venit Medicus, cui praetice ostendi praesentibus ejus Genitoribus, nec non patruo, ejusque uxore piis, atque devotis, eam esse a daemone obsessiam, idcirco non corporalibus , sed spiritualibus remediis esse liberandam, ac roborandam. Itaque Medicus cessavit eam invisere, ego vero meum prosecutus munus per exercitium divers rum actuum theologicorum, Sacramentorum frequentiam, voluntariam ipsius praesentationem coram Reverendissimo P. Inquisitore S. off. ad quem accessit nomine ipsius praedictus ejus Patruus, qui missis R. P. Commissario omnia praestitit coram me, quae necessaria aestimabantur: tandem per obiurgationes seri uenter a me daemoni factas, ac praecepta in Nomine Iesu saepius repetita , continuam P tris, ac Matris ipsius solicitudinem, ac diligentiam in ea ad executionem praeceptorum meorum impellenda , perfectὰ sanitati restituta est. Ex quo videas, quomodo versipellis daemon per sensus tanquam per fenestras deceptionem tinmiserat in intellectum, illam ad Deum, ejusque fidem catholicam abnegandum inducendo.

. III. SImiliter ex parte appetitus sensitivi Diabolus sicile potest eooperari, determi- hnatum cordis notum, humores singulares, &passiones varias excitando ,

quae

183쪽

I o Disput. II. De Daemone, ut causa Maleficiorum

quae causa sunt, quod homo aliquid imaginetur, &cogitet 3 Nam ex illis passionibus in appetitu excitatis subsequitur , intentionem Ienubilem, 1eu Ipeciem actvrincipium apprehensivum deductam magis ab homine percipiet quia, ut ait Philosophus lib desomno, dc vigilia c.a. Amanter modica semilitudine 1n res amasa apprehem nem moventur s se illud, quod proponitur imetinarioni, iudicant m Muondum. Nam illud homini aliqua passione detento videtur elle bonum, alquod per passionem inclinatur. Hinc est, quod multi operante daemone variis c gitationibus ita torquentur, ut vix die, noctuque conquiescant; illi praecipue , qui alicujus effraenatae passionis furiis agitantur: ita enim cogitationibus rei amatae verb. grat. addicti sunt, ut si parumper averti contingat, revertantur citius in hoc experientia comprobatum est in quodam Presbytero Bergonaen si, qui ab omnibus simplicibus, & ignaris suspiciebatur ut sanctus: hic prae nimio amore , quo diversas suas filias spirituales adolescentulas etiam satis pulchras prosequebatur, in plures prolapsus est errores, de quibus convictus, ac sponte consessus anno Domini 3662. in aula Palatii Episcopalis coram Eminent. ac Reverendissimo D D. Cardinati Gregorio Barbadico Episcopo Bergomi, ac Reverendistimo Patre Inquisitore generali S. Officii, assii tente Excellent. D. Vicario Praetorio, ac caeteris, ad quos spectat, praesentibus vocatis Presbyteris multis , de aliquibus omnium Religionum Regularibus condemnatus est, prout infra. Quorum erro rum , ut alii discant eos evitare, summarium hic subiiciam ex actis publieis Sancti Inquisitionis extractum.

Αrt. I. Conventus, ac congregat Ioner faciebat mulierum sertio, ne aurer Superis rum not ista perveniret, isqvibur vocarip et . Att. II. Saepius solus cum sola clausio Milo manebat . . . λArt. III. Docabat modώm orandi passivi, ides , manere genu xum non elisiendo aliqum actum intellectus, μι voluntatis , scilicet actur theologicos Fidei , Spei, Charitatis, vel moratir, etiam meritorior, qui fiunt per intellectum, ac

voluntatem.

Art. IV. Prohibebat medita=ἀPrisonem Christ. Art. U. Dixit, quod quaerere humilitatem, patientiam, aliasque virtuteres impediamentum in via Dei, ae murus , qui separata Deo. Art. VI. Dixit, quod ammad Deo ad taetracta non indiget aliquiae nere morti ars

nam a

Art. VII. Dixit, non esse resisendum diabolisistentationibus. Art. VIII. Docuit quandam Saluιarionem Angelicam. Art. IX. Laudatis Pelaginor Valeamonicae eo tempora, quo sciebat aliquor rerum esse e remi r mancipator Brixiae, ae fuisse in manibus eorum inventum II m eontinentem propositiones haereticatis, eremonear. Art. X. Dixit, qmis securi erant de suasalute illi, qui obediebant eius princeptir , m. Observabant ipsius documenta. Art. XI. Prohibuis DisSectatoritar eonfiteri pereata Regularibus: aliquibus 'AE cepit, ut ei soli confiterenturr . Art. XII. Dixit, quod tactus e ales ἐκ rer hominem, O mulierem non sunt peccasum in illis, qui ais perfectionem pervenerunt. Art. XIII. Praecipiebas Dissiliabus Apiritualibus, in aliae emitterent tria vola ,scilicet, obedientiae, paupertatis, eis comitaris, aliae duo, aliae unum. Art. XlV. Conversans cum mulieribus praevictis solus eum sola tactus earnatis con

mittebat . .

Arr. XV. Dixis sentinquam tetigisse, aut osculatum fuisse aliquam mulierem vel

Iam .

184쪽

Ejus potentia in Creaturas medita &c. I I

Ptimis, Die eindemnatur ad clausuam manendum in aliquo AG serio per trienniam eam obligatione reeiisndi semes in hebd-ada me as mortuo , ac tersiam partem Rofarsi. Meundo, foι exilio demandatur is sua patria assue limitarimis temporis, Da ρώδου non posι etapprophinuare Datisdecem militarium, resemando Sancto O is Desitatem alterandibus. odipaenitentiar. Tertio , fuit ei praeceptum impositu evrrὸ nou ampliar faciendὸ huiusmodi eo inera. siones, nec assumendi directionem personarum, aeraecipue mulierum. Quarto , sis condemnatur ad abfurandum tanquam verumenter δεθι rda haeres , omisocialiter abiuravit arriculum septimum ,-duodecimum. Mulieres vero ejus filiae spirituales, ac sectatrices, quae erant circiter 2q. nulla fuerunt publicὰ poena mulciatae, quia cum mihi onus formandi inquisitionem contra praedictum Presbyterum fuisset impositum, tempus gratiae proposui eas invia tans ad sponte comparendum, quae sisntὰ coram me comparuerunt deponentes contra se, &alios id, ad quod per leges tenebantur, ideoque liberae a quacunque

panitentia publica evaserunt.

Videas modo benigne Lector, quibus decipulis daemon capiat incautos, eoru que intellectum per appetitum ess natum in errores inducat detestabiles. . IV.

AT Iieὸt utraque via, nempe per sensus, & appetitum sensitivum possit dae- u. 2 2 ἡό

mon in intellectum cogitationes introducere ι non tamen valet eum compellere ad cogitationes malas simpliciter: quia voluntas potest imperare intelle- pelsere ad

tui, ut alio se converiat, nempe ad contemplationem Divinorum, quibus intel- lactus non sicile a pravis cogitationibus per spiritum nequam immissis distrahitur. Sic enim experimur in nobis, quod nonnunquam a pertis oculis praetereum tes vel non videmus, vel videre non attendimus propter sortem imaginationem , vel spiritus attentionem. Quare non sacilὰ daemoniacae su elliones obtruduntur iis, qui in bonis occupantur; sed ociosis, qui primae cogitationi obversanti im

haerent a

In hoc est laudanda quaedam Adolescentula DiaecessBergomensis, quae nuper hoc anno habitum tertii ordinis Sancti Francisci suscepit, cui aliquoties det-mon apparuit modo diurno, modo nocturno tempore sub specie nunc unius I venis etiam consa vinei, nunc alterius, qui eam diligebat, tentans , ac eam alliciens ad carnaliter peccandum, ac coeundum, plures actus immundos incon e tu eius gereris; sed ipsa semper stabilis, de inconcussa mansit in fide, ae fiducia in Deum eum invocans, ac daemonem contemnens, qui tandem illam graviter percussit, ac laceravit in mamillis, pectore, cruribus, quae hoc annomem se Novembris Bergomi ad me confugit omnia praedicta enarrans coram suo Confessario, quam sacris benedictionibus munivi, ac documenta, quibus facilEhujusmodi daemonem Asmodaeum in fugam verieret, ac de eo victoriam referret stradidi. Quam veritatem etiam in me ipso saepius expertus, praecipuὸ anno I 8. Dum enit adua in Conventu S.Caroli occupatus essem in componendo, rescribendo Manuale Exorcistarum, ac praesertim doctrinam de fide, ae fiducia in Deum collocanda, ut typis ederem contra diabolicas phalanges, serpens infernalis me suis stimulis urgenat, ut oculum dextrum mihi eruerem, ac deinde Deum magna fide, ac fiducia deprecarer, ut illum mihi restitueret; quod si vera esset it Iadoctrina, quam scribebam, utique Deus illum restitueret, sic postea hujusmodi miraculum pro testimonio meae doctrinae reserre valerem I ac de hac re Ita vinhementer meos sensus exagitabat internos, ut quoties manu scalprum librarium sumebam, toti s hujusmodi renovabat tentationem: ac si nollem dictum oculum eruere

185쪽

r et Disput.II. De Daemone, ut causa Maleficiorum

reuere, saltem acumine gladioli pupillam illius oculi levher tangerem. Ego auctem virtute Sanctissimi Nominis Iesu huiusmodi diabolicas technas tanquam fumum divino favente Nomine di1perdebam. I. V. 266 Ajora ad huc agetreditur in intellectu . Non enim solum cogitationes exci-

An pollix tat; sed etiam scientiam infundere simulat, Se aemulatur: ut videmus ita Idiotas, qui arte daemoniaca i at sium rhi. Potest enim versipellis Doctor artes, reicientias aliquas suos edocere fideles, si Deus permittat, non tantum v ce sensibili, cum visibiliter apparet, & loquitur , sed etiam interna suggestione, locutione, &manifestatione sui conceptus. Nam nihil illi iacit his , quimirum exterius velocissime sormatissimulacris in aere ita phantasiae proponere spectanda ea, quae docere vult, ut spirisus, quasi in speculo uno intuitu eundiaconis spiciat. Tum interius spiritum sensitivum expurgare ab humoribus densioribus . de expeditiora reddere interni sensusorgana, undὰ expeditior nascitur intellectio. Insuper apta ad hoc tribuere pharmaca, & adhibere medicamenta agentium naturalium, & sic velocissime ingerere, quae interius vult a discipulis coneipi, de retineri: ut saepe accidis in Anabaptistis haereticis, & ordinariE in Magis, de maleficis, qui in instanti ab illo accipiunt ea, quae successive, & in tempore so-rent ad discenda . Sic in vita S. Norberti cap.27. apud Surium G. Iun. legitur, Idi

tam oue m Sacrae Scripturς subito perstissimum reddidisse.De his legendus Deu

Mnta tamen illa cognitio non ilIuminatio, nee purgatio inteIIectus3 sed potius illusio, &insectio dicenda est . Non enim tendit ad Deum; sed ma- Ium finem respicitia Neque solum tenebras mentibus ostundit humanis; sed etiam non raroa recto mentis statu deiicere solet. Spiritus enim illi excisat, imbecilles sunt, dc impuri, miserosque homines non doctos iaciunt, sed fanaticos. Idecisi semel hos discipulos tenebrarum ad veram lucem venire contingat, statim I ta haec profana peritia , & scientia diabolica evanescis 3 pristinaeque ignorantiae docti illi substanei restituunturr ut experimento probant . qui reticta magia, α res,catholicam veritatem amplectuntur. Hoc evenisse incomperto est Romae anno Domini I et dum ibi commorarer, pervenit illuc quidam puer ann Seiret eroeto aetatis habenscum suo Magistro Religioso cujusdam Religionis, quos ego vidi r qui quidem puer publicas theses proposuit disputandas continen& t tam philosophiam , aetheologiam universam D Thomae quasdicavit Summo Pontifici felicis reeordat Innocentio X. easoue publicὰ defendit in EccIesia Minervae praesentibus multis Cardinalibus, Episcopis, Praelatis, Theologis , Religiolis, ac cujuslibet conditionis, ac status hominibus, qui omnes lauiusmodi puerum ut prodigiosumadmirabantur, pinquaram defensionem multis a Cardi natibus donariis acceptis una cum suo Magistro e Roma honorified discessit. At cum Lauretum perveni mi, & quidam 'aelati in magnam Ecclesiam Lauretanam eum adduxissemi, observarunt, quod nec aqua benedicta frontem abstersit, nec sim crucis christianorum more se munivit, ac tandem dum in sanctissimam aediculam Beatissimae Virginis introducere vellent, illico Daemon illum se posside rem prodidit, voces amorosas emittendo ν Magister vero illius aufugit , quictima Ministri Sanctae Inquisitionis quaererαur, seipsum volumarie ex alta tur-Ii praecipitem deditia Puer vero daemoni abrenuntians totam illam scientiam ad mone infusam amisit, ac pristinae ignorantiaerestitutus in quodam Conventu piorum Religiosorum inclusus sub magistro catholico, ac pio educatus vitam in

186쪽

Ejus potentia in Creaturas medias &e. z I I

meliuscommutavit. Ex quo ratot, quod illius pueri scientia in publiea Melesia

Minetvae patefacta non fuit habitus acquisitus, vel infusus, sed potius daemonis illusio, stit lanatica conspersio, atque insectio . Contra quam vanitatem fuse seripsit Cirvetus M. desupes. parr.3. p.I. ac Ioan. Baptista Semus Mo-sul. capA.

ARTICULUS IL

I. I. AT in Voluntatem daemon noniam liberam assecutus est potestatem . Non amenim potest illam movere tanquam principium intrinsecum, quod solius . .. . et 'Dei est illam creantis e sed tanquam principium exdrinsecum. Quod contingit luntarem detis tripliciter. Primo per illecebras appetitus sensitivi. Tanta est enim illius cum v FIuntate connexio, ut potentia concupiscibilis Pars voluntatis videatur . Undὰ tia. I.4:

dissicile est, unam ab alia secernere in delectationibus sensitivis, .& determina. mrerin tecum. re: an voluntas consenserit, an non. Secundo per excitationem cogitationum . aamvis enim intellectus. re voluntas sint distinctae potemiae distinetos habentes ais, sensiti.i. actus; tamen ita sunt connexae, ut una agente, alia similiter agere videatur semper ad actum voluntatis concurrat intellectus, ex cujus cognitione movetur

ad volendum. Tertio per boni delectabilis, & apparentis obaeetionem . Obje- objectionem. tum enim movet potentiam . & potentia sine objecto moveri non potest. mare cum daemon valeat movere appetitum sensitivum per motionem sanguinis, spirituum, re humorum: cogitationes immittere per irritationem sensus, & appetitus sensitivi: &objectare speciem boni delectabilis, & convenientis ver ministe- .rium sensuum, &phantasiae, potest etiam movere voluntatem, & allectiones e

citare, non emeienter, di principaliter agendo: sed subministrando ea, quibus tanquam lenociniis demulceri valet. Quod testatur D. Λugust. li 83. qq. loquorde daemoris. Serpit, inquit, hoc malum per omner aditur sensibiles, dat sese Ruris , μα-modas eoi Hur , Odori r sa subiicit, in dis saporibuν . Maia nihil illud est, quam ex his Mictrix deis si neminanimo proυωare. Quare sicut inma terialibus ille dicitur ignem accendere, qui pabulum igni ministrat, &ei aliquid eombustibile applicat3 ita in spiritualibus daemon dicitur malas accendere in v Iuntate assiectiones, cum sensui, appetitui, &concupiscentiae, seu perversae libidini pabulum offert objectorum carnalium, & terrenarum a ctionum 3 servereque iacit sanguinem ι aut humores movet, ut voluntas ad concupiscentiam provocetur . Hoc probavit in seipsis Bergomi anno Domini I Ss7. quidam Iuvenis Mercator aeratis annum agens circiter 22. qui vexabatur a spiritu succubo , qui mihi enarravit, iam ab aliquot mensibus sibi noctu in cubiculo cum in Ie ici ει tus expergefacius jaceret, daemonem apparuissesub speete cuiusdam adolescent Iae pulcherrimae, quam ipse amore prosequebatur, quam vigens exclamavit, sed daemonet statim silentium indixit, asserens se esse Adolescentulam, quam ipse amabat, illucque migrasse, quia a matre fuerat petcussa alapa, idcirco se indignatam e domo aufugisse, &aecessisse ad invisendum suum dilectum. Ipse autem bene novit illum non fuisse Teresiam, sed daemonem aliquem similiarem, nihilominus post diversas collocutiones, & aliquos amplexus stiriain concubuit iac post concubitum eum admonuisse nonasse Adoleseentulam, sed daemonem idisus amatorem, qui die , noctuque ei ut socium se praeberet, ae coiret, sic aliquot menses prosecutus est, donec a Deo per meum ministeriumlotalucr liber evasit .

ac de peccatis sitis pqnitentiam egit. En quibus pedicis daemon Iuvenem traheret inna u. F. II.

187쪽

i Disput.Ib De Daemone , ut causa Maleficiorum.

ωὐ 2. .. Ta Is tamen artibus non valet daemon voluntati necessitatem imponere. Sive ei potest ne- III enim excitatis imaginariis illusionibus: sive passionibus inflammatis: sive ooiectis amabilibus, aut odibilibus propositis, semper libera manet, & sui

actus domina. Evicerit daemon sensum utrumque internum, dc externum, noniar maneat. dum rationem perstringit. Sed esto rationem occupaverit per objecta in potentia cogitativa repraesentata, adhuc voluntatem cogere non potest. Maenia urbis, α portas occupavit, nondum invasit arcem. Ostentat afforis delicias, de divitias , remanens praesoribus sensuum non pervertit mentem . Λctu allicitivo demulcte voluntatem, non tamen extorquet actum ejus elicitivum 3 Nam ejus est saeuitatis elicere, vel non elicere; consentire, aut dissentire. Potest quidem moverismplici apprehensione ι non autem cogi plena determinatione. Semper sui iuris est,&liberὰ potest respuere, quae sensus, re ratio dictante quae appetitus ι decon cupiscentia osterante quae daemon de ejus ministri repraesentant . Nam nihil est tam in potestate voluntatis, quam ipsa voluntas: ut bene dixit Augustinus Γλ Iais Retractavaa.

ARTICULUS III.

, D Memoriam.

et po

s. I. Enique in memoriam intellectivam daemon suam conatur exercere vInutem eam vel sortem r vel debilem reddendos non quidem immediatd opera in Lilicet in illas aut altera, sed mediatὰ scilicet operando in memoria lansit -va. Nanque pro statu isto istae mentiae sensitivae subserviunt intellectivis. ut i tellectus nisi actu intelligere valeat, nisi phantasia phantatietur circa phantasma tali o cto intellecto accommodatum. Phantasia autem ad hoc ut operetur, in diget sMciebus phantasticis. Hae autem in memoria sensitiva veluti in quodam ponu conservantur, ex quo promuntur, quando iis operari volumus. Et quo pro Wiores hae ex penu sensitivo promuntur, eo facilius, dc promptius etiam mem ita intellectiva suaseorrespondentes spirituales imagines depromit 3 ac sic prompte praeteritorum alias a nobis cognitorum recordamur . Si ergo daemon vult me moriam sensitivam sortem reddere speciebus vel recipiendis: vel retinendis, re dit illam ampliorem, dc tenaciorem utroque modo ι quo utitur in suis operati nibus, scilicet, motu locali, Ec applicatione agentium naturalium. Nam vel impedimenta motu locali tollit,scilicet, humiditatem nimiam,propter quam species concreditas fluere, dc dilabi, necesse est. Uel applicatione iuvantium remedi rum moderatam siccitatem inducit, ob quam imagines rerum profundius impri muntur, dc impressae longius remanent.

s. I 1.27r π T is adde dispositionem organi, quod ita adaerat, ut aptius sit ad recipiendum.

λα & retinendum. Talem puto fuisse memoriam Athalidae apud Laertium Iib. Ins υ--. Talem Apollonii Tyanai, quam laudat Suidas. Quod si illam potentiam debilitare, aut omnino tollere desiderat, contrariis utitur rilis, de lac intentum consequitur. Talis sortasse fuit oblivio Simonis Thuruati gli, de quo Deiriu lib.i. Diri. Mag. qu.a . Hic cum esset dialecticus acutissimus, ocinium liberalium Parisiis proseubrniagni nominis, plenior scien

188쪽

Ejus potentia in Creaturas medias &c. I s

tia, quae inflat, quam charitate, quae aedificat, temere in Scholis, & palam non est veritus jactitare,se scire totam Christi legem,& improbando eam posse an nihilare sed ita subita oblivione percussus suit, ut primarum litterarum oblitus nec Dominicam orationem pronuntiare, nec alphabetum legere sciret. Quod factum esse, Deo sic volente, nemini est ambigendum. Cum tamen non possit daemon spiritui humano illabi, nec sumetenter in illius cum potentiis operari, quamvis sit ipse spiritus, sequitur, eum non posse homines reis fuliantes ad peccatum impellere: aut in peccato detinere. Unde si sagae, Magi, & mi. nee mismalefici praecipites feruntur ad maleficia , haec lubenter faciunt. Voluptates, deliciae, divitiae, res omnes sensibiles promistae, vel oblatae eos incitare possunt, coge- kisistitiure non possunt. Si obstinato animo perseverant in maleficiis perpetrandis, volun- operari ι neetariὰ perseverant. Suggestiones, consilia, pacta, dc alia hujusmodi obstinationem possunt fovere, non causare. Paeniteant serio, Deo reconciIiabuntur etiam reni inlidantes. tente diabolo. Plus enim potens est Deus in benefaciendo, quam daemon in mal faetendo. Et plus paratus est Deus benefaciens homines in gloriam introducere , quam daemon malefaciens detrudere in gehennam.

In Animam.

amvis uniea sit hominis Anima, duae tamen solent assignari eius portiones, et a

scilicet, Superior, quam spiritum vocamus, in qua tres illae potentiae resi- Anima dieb, dent nullo organo corporali alligatae, de quibus locuti sumus. Et Inferior , h. '... quam nominamus Animam, quae dicitur ab animando, in qua virtutes vegetativae, diris eom di sensitivae eontinentur. Et ita, sicut vegetativa triplici ornata est facultate:nutrien i. tadit augendi: & generandi: Sic sensitiva tum apprehensivis exterioribus, & interim sensiti.,mribus: tum appetiti vis concupiscibilibus, di iralcibilibus praedita est; in quibus om- In utraquenibus daemon diversa agere potest, si a Domino concedatur, vel locali, vel applica- φ tiva operatione: ut duobus articulis palam fiet.

ARTICULUS I.

Quoad Regelativam.

ET primo quidem potentias vegetati vas adoritur, quarum actus , aut impedit , 73

aut juvat.

eliciendo, mulgendo, &exsiccando, ex quo faetum marcescere, necesse est ted etiam cibi in ventricula recepti solvendo digestionem. Nam stomacho relaxato, ejus viribus in astrictione sitis dissolutis concoctio reliquorum ciborum impeditur, qui semicocti, &semicrudi stomacho excidunt. Unde oritur cruditas morborum omnium Mater, ut ait Galenus lib. I. Mevio boni, avit , quae quamvis ordinariὰ procedat, vel ex nimia ciborum quantitate, ut d a.zehtim .cet Franciscus Valeriola loramum eommunium lib.2. vel ex eorum qualisate unde ninibi. contumaci: vel ex varietate simul assumpta, teste Dirario Medico apud Maer Mum libJ. Salu I. ρ.4. & Socrater vel ex eo, quod iustum deest intervallum

ad periectam concoctionem: Extraordinarie tamen diabolica operatione cau-Ergn. Amichaeon. Κ satur. Digiti ou by Cooste

189쪽

r is Disput II.De Daemone, ut causa Maleficiorum.

satur. Ubi vero introducta est, Chylus, aut succus, qui ex cibis conficitur, est erudus, seu maligne a stomacho consectus, di inquinatus potius, quam concoqctus: Ex illo chylo non potest in Epate sanguinis officina confici probus ian . uis , sed vitioius, quia secunda concinitio, ut aJunt Medici, non potest emenare primam: Ex vitioso sanguine non fit proba nutritio; sed necesse est, vitiosum existere corporis temperamentum, & morbis obnoxium.' Nam tertia con

coctio, qua inporis minutissimis toto corpore agitur, ubi sanguis parti cuiliabet alendae assignatur, &ultimo disponitur ad eius formam suscipiendam, non

poteli emendare secundam. Hac ratione per cruditatem totius corporis tempe ramentum sensim mutatur, & depravatur. Venae per totum corpus impuro, α multis humoribus pravis permixto sanguine replentur, qui tractu temporis putrescunt a de tandem data occasione per laborem, aestum, frigus, ventum, dic. in graves, periculolas, & mortales subres accenduntur. Fumi in caput emi tuntur, unde nebulae, tui es, asthmata, aliaque pulmonis mala; Viscera pravis humoribus, & materia febrili replentur, dum partim in biliosos r partim

in negmaticos succos cibi convertuntur . Denique in ventriculo obstructiones, inflationes, tormina, morsus, lancinationes causantur 3 atque ita corporis, &animi functionibus laesiis, quotidiὰ vita decrescit, tabescunt artus ex de ἀcaninam fectu nutritionisue &tandem longa inaedia miser homo perire cogitur. Nec hic famem im--demoniacae virus malitiae: Sepius enim caninam famem inducit, quae qua- ςRQ0 -eiborum multitudine compesci non potest; immo quo largius man ducator, dc bibitur, eo magis esuritur, de sititur, toto corpore interne palle -- te, desitum aethiopicae cutis obducente, donec omnino deficiat. inorum omnium plures sapisIime variis temporibus hvsusmodi molestiis affini ad me confugerunt, qui divino sustulti auxilio a quacunque diabolica vexatione liberi remanserunt. Huius rei testes oculati fuerunt parentes, ac consanguinei cujusdam Pueri, qui anno Domini i663. mense Julii, dum Venetiis existerem ,

Iame canina, vel lupina ita afficiebatur , quod licet a mane usque ad vesperas incestanter manducasset, numquam saturari poterat 3 sed continua macie extenuebatur . Maternus Avus D. Filippus Brasius meus familiaris praesentibus pueri parentibus, ac consanguineis haec mihi enarravit e quare illis a me b n 8 instructis in fide, ac confidentia in Deum, ac potestate a Deo, &ab Ecclesia mihi tradita, praecepi daemoni, ne puerum fame assiceret, deinde admonui Avum, ut ipse puerum interrogaret: an esuriret, vel non: qui statim reia oondit: minime. Deinde latino idiomate praecepi daemoni, ut iterum puerum tame vexaret, & immediate monui Λvum, ut idiomate vulgari puerum inte rogaret, ut supra, &ipse illico, respondit juxta praeceptum a me daemoni factum: quas interrogationes negative oppositas septies, vel decies repetit, Ec Puer semper, respondit Avo interroganti, prout ego daemoni praeceperam. Tandem praecepi d moni, ne ullam amplius operationem in puero exerceret, qui Deo favente perse sanitati restitutus est. Alii ita a daemone assecti sunt, quod spreto cibo naturali ad nutritionem apto sterra, carbone, corio, di similibus ad nutritionem ineptis vescuntur, eaque ma gno desiderio inquirunt. Sio anno i638. quidam homo Diaecesis Berg'mensis annos natus 3 . toto corpore pallens, variosque in stomacho, ac caeteris corporis membris dolores serens coram me a sua Uxore ductus fuit, quae mihi asseruit , eum nolle cibos aptos ad nutricionem sumere, sed terram, & carbonem, ideoque spatio unius mensis magnam carbonis sportam manducasse; quod etiam ipse amrmabat dicens, se maNrigulto carbonem, ac terram manducare, quam cibos Iam

eos 3 qui favente Deo ab huiusmodi damonis vexatione liber evasit. Sic quaedam Molescentula quindecim annos nata ex parentibus divitibus Minomatibus majoriis. gustumanducabat corium cathedrarum, quam lautos cibos.

Quod si nutricionem juvare desiderat, nec potestas, nec industria, nec u ria

190쪽

Ejus potentia in Creaturas medias, &c. 147

pharinaea digestioni proficua illi desunt, ut hine cruditatem altomacho, putredinem e venis, obstructiones viscerum, superfluitates juncturarum, &totius vae multiplia corporis humores supervacaneos tollere valeate Illinc ex cibis chylum facere naturae convenientem: ex chylo probum sanguinem ex bono sanguine bonam to- do sube florutius corporis nutritionem, e bona nutritione bonum temperamentum, &debi.

tam humorum proportionem, atque symmetriam, tam secundum qualitatem , bis: Aquam secundum quantitatem, ex quibus longaevitas, & extrema senectus proce- faciendo .ciunt. Goavidi apertὰ adimpleri Venetiis anno I662. in quadam Adolescentula vidua a daemone obsessa, quae nullo alio cibo vescebatur, quam ovis putridis, qu tum quotidie comedebat plusquam septuaginta, & ita conservabatur pinguis, atque robusta. Sed statim ac coram me fuit adducta praecepi daemoni, ne ullam amplius operationem in ea exerceret: sic immediate non amplius ova putrida, sed cibos ordinarios , quibus alii familiae suae vescebantur, comedere caepit, ac tandem a Gm ne libera permansit. Alio modo daemon adjuvit nutritionem in quodam Homine Bergomensi a Gandino, qui mihi enarravit se biennio a daemone variis tormentis in corpore fuisse vexatum, sed praecipue se ab hominum consortio aufugere coactilin, in nemoribus se abscondere compelli, ita ut mense Novembris anni i663. quadam nocte e domo sua aufugiste, ac se absconditie in quadam specu in nemore supra Gandinum sito, nemine sciente, ubi mansit sexdecim diebus sine ullo cibo, ac toto illo tempore bis tantum bibisse parum aquae in fundo cususdam Cisternae, inquam descendebat noctu tempore obscuriori manibus, ac pedibus adsimilitudinem pecudum per nemus progrediens, die vero semper absconditus manebat in illo specu ι tandem divino auxilio sui ultus cppit se esse hominem cognoscere ac recitavit coronam D. N. Iesu Christi, cujus adiutorici ad se reversus domum suam petiit, ac manducavit. Iterum autem anno I 667. huc illucque per nemora discurrebat, ac diebus 2'. sime cibo, ac potu absconditus permaniit, in quodam specu tandem inventus a suis filiis coram me ductus, ae in fide, ae confidentia in Deum instructus facto daemoni praecepto de egressu, a daemoniaca tyrannide liber discessit. Ex quo manifeste apparuit, daemonem in eo nutritionem juvasse, cum tot diebus manserit sine cibo . . Sed circa hanc facultatem juvandam progreditur in ulterius, praecipuὸ in s gis, & mulierculis, quibus utitur ad incautos sub specie pietatis decipiendos . Sexum enim tamineum, ut Pote imbecilliorem daemoniacis operibus aptiorem esse, docet experientia. Nam sibi somnia fingit, quae credit vera; quia passioniabus admodum acribus, re vehementibus abundant. Citius imaginatur, di aegrius, ae serius ab imaginatione recedit; cum sit naturae humidioris , &viscosioris, de humidum factu commoveatur, & varias recipiat figuras . Daemoniacas suggestiones ut plurimum habet pro divinis, &eo magis, quo talibus suggestionibus,

visionibus, di revelationibus tamam aucupatur, & nomen . Praeterea mulieres sunt vagae, garrulae, criminatrices, cerebrosae, avarae, lascivae , & Iaudis appetentissimae, ideoque eis quasi instrumentis Cacodaemon utitur in suis fallaciis

concinnandis.

Interea vero, quae in eis operatur, ut pro sanctis ab omnibus reputentur, essi- 27scit, ut aliae multorum mensium inaeaiam serante aliae nihil omnino manducent , nec alio cibo utantur, quam Sam issimo Sacramento; quod si semel recipere omi- ζζhomo ne serint, videntur velle exhalare animam: si sumpserint, vegetiores, de alacriores Cibo viva apparent corpore bene sano, sorti, nec ulla macie tentato, etiamsi ieiunae persistant, di . 'nec aliud cibi praegustent; quare suspiciuntur, & laudantur a pluribus, praese tim ab aliis mulierculis, vel iacerdotibus simplicioribus, qui vana illa specie dec minon advertunt vitiligatoris antiqui praestigia, quem, certum est, sagas illas d pliciter nutrire posse. . Primo interius in corpore: Vel per humorem negmaticum crudum, lentum spe, humit 'Κ a atque

SEARCH

MENU NAVIGATION