Platonis Phaedrus

발행: 1857년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

dem hominem nonne recto censebimus primario libri consilio, quale supra esse iudicavimus, longe Convenientissime fictum et adumbratum esse Θ Nimirum sustinet ille profecto toto dialogo partes Secundarias, quum et amoris non philosophi et rhetorices a philosopho alienae caussam tueatur, qualis Persona ut prodiret in medium, plane consentaneum fuit universi

libri rationibuS. Haec igitur de Phaedro. Sequitur ut do Socratis persona dicendum sit. Cui si quis quaerat quaenam sartes sint demandatae, responsio in promtu est. st enim Socrati hoc impositum muneris et officii, ut vel amatoris vere philosophi vel persecti dialoetici

partes agat. Quamobrem ipse quoque est plane amatorius. Sed sectatur genus amoris Celsum, magnificum, inusitatum, quod totum pertinet ad rerum divinarum studium et cognitionem. Quod quale sit, quoniam iam supra declaratum est, hoc loco exponere Supervacaneum putamus. Quoniam vero amor ipsius plane coelestis est et ad res divinas spectat, certo nemo mirabitur, quod per totum dialogum animum ostentat vero pium, religioSum, Plenum saneta erga deos et res divinas reverentia atque verecundia. Quorsum praeter alia spectant illa p. 229. C. sqq. ubi Socrates acriter carpit sophistas, qui in interpretandis fabulosis popularis religionis narrationibus grassentur licentius et divina atque humana promiscua habeant, dummodo splendidis nugis et argutiis suis indulgere queant. Nimirum isto modo significat

castum et intaminatum servandum esse sancti et religiosi sensum, siquidem futurum sit, ut quis purus et integer ad sacra divinioris sapientiae contemplanda aggrediatur. Eodem vero pertinent quae p. 242. et 257. A. B. perscripta leguntur. Quo loco ille sese profitetur de iis, quae priore oratione Sua EXPOSuerit, vehementer esse sollicitum, ideoque Amorem piis recibus rogat, ut, si quid dixerit numine ipsius in-ignum, ei sibi propitius veniam impertiatur. In quo simul aculeus in Lysiam atque Phaedrum inest,

qui humilem tantum ac vulgarem amorem laudavissent; divinum atque celsiorem temere neglexissent. Neque ab hae caussa aliena sunt quae p. 279. B. C. dicuntur. Finita enim oratione vir sanctissimus ibi protenus ad deos locorum tutelares pias preces facit,

102쪽

ab iisque petit, ut sibi benigne largiantur internam animi pulcritudinem; externa nutem bona, si qua sibi obtigerint, animi mentisque virtuti paria essiciant.

Quod quemadmodum omnino praeclare ac superioribus Sermonibus plane convenienter dictum est, ita spirat nescio quam religiosam pietatem, qua imbutus est dicentis animus. Denique hue non temere videmur morem quemdam revocare per omnem sere Sermonem constanter observatum. Fatetur enim Socrates, quaecumque de amore proserat, en accepta reserenda esse instinctui cuidam animi sui diviniori. In quo tamen diligenter est animadvertendum, aliter ipsum ea in re sacero, ubi de vulgari amore loquitur,reliter, ubi exponit de amoro divino. Nam do vulgari quidem amore sicubi verba facit, sese simulat extrinsecus a Dymphis aliisque diis locorum tutelaribus insolito quodam spiritu concitatum esse, ut p. 238. C. D. 241. E. p. 262. D. 263. D. De coelesti autem amore dicturus orationis suae oaussam repetita daemonio, quod ipsum iusserit animum religion exsolvere. Nimirum ita scito urbaneque vulgaria amoris rationes ad opinionem sive Θυῖαν referendas

esse significat, ut adeo de iis dicturo mentis motus et concitatio aliunde obtingere videatur. Quo nomine popularem religionem utilitati esse posse haud sane inepto statuit. Sed vulgaria ista de amore placita

quoniam divinat et auguratur cum errore eSSe coniuncta adeoque indigna numinis maiestate; ubi ad

sublimiorem accessurus est de amore Sententiam, Sectest daemonio suo monitum esse ait, ut retraetatis liliquando superioribus deo digniora in medium afferat. In quo sicuti saceta quaedam atque urbana continetur cavillatio, qua festivo ridentur vulgares rhetorum de amore declamationos, ita etiam pii et religiosi animi quandam inesso testificationem nemo facile infitias iverit. En igitur imaginem Socratis, servatis primitivis proprii ingenii lineamentis, convenienter iis adumbratam, quae de divino amore ab ipso disputantur. Verum eadem illa imago certe negari non poterit quin etiam iis plane sit conveniens, quae in hoc libro exponuntur do dialectica. Etenim idem ille Socrates, qui perfecti amatoris PerSOnam Sustinet, etiam perfecti et consummati dialectici summique oratoris partes agit, ut ipsi, si verum quaeri-

103쪽

XO Imus, denique ad philosophi omni laudo cumulati vir

tutem nihil deesse existimandum sit. Nam primum quidem sermonum et audiendorum et iustituendorum est longe avidi Asimus, sicuti exigit munus dialecti ei,

ut ne rhetoricas quidem declamationeS RSPernetur. V.

p. 228. B. 230. I . E. 236. E. 237. A. al. Deinde

non tam externam rerum naturam eiuSque amoenita

tes contemplari cupit, quam homines potius studet

cognoscere eorumque mores et ingenia explorare,

omnia quippe referens ad divinum illud γνῶiγι σεαυτ ιν, ideoque etiam raro ex urbe egrediens, quoniam arbores et regiones circumiectae ipsum nihil doceant; homines in urbe versantes doceant plurima, quae

ad veritatis cognitionem valeant; v. p. 230. D. Nimirum istud quoque facile apparet proprium esSedialectici, perpetuo tam in gymnasiis quam in aliis hominum coetibus colloquendi atque disserendi opportunitatem quaerentis; V. p. 227. A. et 26 l. D.

Porro vim rationemque artis dialecticae adeo tenet, ut non modo eius Praecepta exponat Sollertissime, sed etiam usum eorum plane callent. Nam quae P.

265. D. - 266. C. 270. Α. - 272. B. p. 277. B. C al. do dialecticis disputat, ea non Inodo patefaciunt luculentor, quidnam illud sit, in quo dialecticae vir-t IS ac praestantia cernatur, verum etiam aperte declarant quantum ea ad emendandam rhetorium Valeat.

Quod certe eius esse fatendum est, qui totus in di loeticis habitet. Postremo etiam in orationibus, quaS declamat, is est, qui omnia rite definiat, subtiliter partiatur, iusto ordine exponat, denique oo modo persequatur, ut nihil non idonea ratione illustretur. Quae omnia certe SatiS evincunt, opinor, eundem illuni Socratem, quem antea ut perfectum amatorem in-sormari vidimus, etiam ut perfectum dialecticum loquenlom induci, ita ut artis dialecticae caussam agat sollertissime. Iam vero ad haec omnia accedit denique etiam tertium illud, quod cum utroque munere, quod ei proprium esse vidimus, arctissime Sane coniunctum est. Tvetur enim oratoris plane Excelsi ac divini laudes ita, ut prope persectus hoc in genere censeri debeat. Nam quum recte et Subtilitor verba faciat, tum etiam propter 8apientiae divinae amorem incredibilem plane abundat praeclaris ac magnificis

104쪽

vulgaria abiectum, sed celsarum rerum cogitationo plenum, unde fieri non potest quin etiam ea nascatur oratio, qua nihil excellentius fingi cogitarique possit, Praesertim quum etiam ita statuat p. 273. E. , ut rhetoricae nihil esse debere antiquius, quam ut quae dicantur etiam deo grata sint atque ac epta. IIae igitur sunt Socratis in hoo dialogo partes; hoc est ipsius ingenium; hi sunt eius mores. Quae omnia

quam egregie conveniant cum iis, quae antea de universi operis argumento et consilio disputavimus, uberius exponere certe minime OpuS erit. Nec vero in aliis apparatus scenici partibus quidquam repertum iri putamus, quod non eum nostra ratione pulcerrime concordet. Imo omnia ita videntur esse comparata, ut eam non mediocriter fulciant et communiant. Nam ut primum de tempore

colloquii dicamus, est illud profecto tale delectum, quod tam amoris studiosis quam rhetoricae ae dialecticae amantibus longe sit accommodatissimum. Incidit quippe sermo in aestivum tempus; V. P. 229. A. 230. O.; instituiturque circa meridiem, dum inter solis Metum cicadae acutum emittetites cantum ad colloquendum atque confabulandum Suaviter exhortantur. V. p. 229. A. 330. C. 242. A. 259. A. D. Nimirum tam amoris laus et consideratio quam sermonum de arte rhetorica miscendorum cupiditas eos adeo occupatos tenet, ut laborum, qui Ipsis exant-landi sint, facile obliviscantur noque sese ardore solis a confabulando ullo modo retineri patiantur, ut facile rursus in his agnoscamus homines et rei amatoriae et rhetoricae vel dialecticae studiosissimos, quales antea vidimus universi dialogi rationes utique sibi deposcere. Nec vero aliter iudicandum est dolocorum, ubi sermo habitus fingitur, descriptione, quam quidem vel ideo suspicari licet a scriptore subtilissime elaboratam esse, quia est solito amplior et copiosior. Versantur enim Phaedrus atque Socrates urbe relicta in loco quodam amoenissimo ad Ilissiripas sub platano patulis ramis diffusa; V. p. 227. D. - 230. Ibi igitur postquam consederunt, Suaves miscent sermones; ibi amatorias declamitant orationes; ibi de rebus gravissimis, de amore, de arte oratoria, de dialectica. disputationes instituunt. Neque vero una regiovis amoenitas est, quae colloquen-

105쪽

los mulcet ac detinet. Habet eadem etiam alias suavitates. Est enim consecrata antiquis deorum religionibus. Quippe sunt ibi in vicinia ripae Ityssi

mysteriis minoribus sacrae, ubi Dianae Agraeae templum erat consecratum atque Boreae ara exstructa,

V. p. 229. Α. - C. Sunt ibi porro antiqua simulacra et donaria, quae Socrates suspicatur Nymphis quibusdam atque Acheloo esse dedicata; p. 230. D. C. Adorantur deniquo illio etiam Pan aliique dii ἔγχω-οιοι; p. 279. B. C. Itaque totus locus sacer est, ut fieri non possit, quin eos, qui ibi commorantur, religiosae pietatis sensus sanctique ac divini animi motus cieant ac perfundant; de qua re v. p. 238. D. 241. E. 263. D. Quid igitur 3 Quorsum tandem spectare dicemus elegantissimain hanc; locorum descriptionem pan illam cum quibusdam libri enarratoribus meriornatus gratia exhibitam esse arbitrabimur 3 Enimvero nos quidem si quid iudicare possumus, praeclare ea attemperata est universi operis argumento et consilio. Agitur enim primum in eo, sicuti vidimus, dore ad ciendos animi affectus longe gravissima, do amore. Huic igitur locorum rationes earegie plane conveniunt, siquidem ipsae quoque ad molliores, teneriores, celsiores, diviniores denique sensus exei tandos alendosque comparatae sunt. Id quod etiam Socrates identidem significat, ut p. 238. C. D. 241. E. 263. D. 278. B. C. al. Agitur vero etiam de dialectica et rhetorica, cuius natura ita fert, ut ad colloquendum, sermocinandum, quaerendum, disserendum, invitet et cohortetur. Quid vero ad haec omnia magis possit pellicere et incitare, quam talis

locorum amoenitas, suavitas, magnificentia 3 Enimvero quantum ea hoc in genere possit quantamque vim exserere soleat, id rursus clarissime edocemur

ab ipso Socrate, qui p. 258. E. leni etiam admixta

irrisione opportunissime ostendit, ipsum chorum esca-darum in v1cinia stridentium cohortari videri, ut ne ipsi in disserendo languescant, sed sermonum institutorum cursum gnaviter perSequantur. Verum satis haec de ornatu dialogi foenico. Quae si vere recteque disputata sunt, non videmur iniuria contendere et affirmare, etiam exordium libri omnemque scenicum dialogi apparatum ita esse inventum, ut quid potissimum in hoc opere agatur,

106쪽

non obscure significetur. Tantum abest enim, ut quae in loenica re attinguntur, aut ad unam rhetoricam aut ad unum solum amorem aut ad solas rationes dialecticas comparata Sint, ut ad ista omnia communiter reserantur. Ex quo quantum roboris ac firmamenti ei sententiae accedat, quam antea de universi libri consiliis exprom8imus, adeo manifestum' extare putamus, ut res neutiquam uberiore disputatione indigere videatur.

Sed uic tandem aliquando finire placet disputationem de libri argumento et consilio su ceptam, quandoquidem satis iam perspicuum fore

confidimus, quorsum denique universae Seriptionis r tiones referendae sint. Quamquam eae plenius etiam cognoScentur, opinor, ubi adhuc de temporibus quaesiverimus, quibus librum a Platone scriptum et inlacem emissum esse verisimile sit. Licet enim prosecto ex ipso eius argumento coniicere, Singulares quasdam extitisse causam, cur Plato animum ad eum scribendum appulerit. Nam quod in eo philosophiae vis et natura ea, qua factum esse vidimus, ratione aperitur ac declaratur; quod porro ars rhetorica acrius corripitur et exagitatur; quod denique litterarum scripturae pariter atque Vivae vocis institutioni suum pretium statuitur; sunt profecto haec omnia ita comparata, ut non temere inde suspiceris,

ipsa tempora ita tulisse, ut philosophus harum rerum disputationem suscipiendam statuerit. Est autem pervulgata et iam antiquitus prodita hominum doctorum opinio, fuisse hunc dialogum omnium primum, quem Plato et litteris consignaverit et in lucem publicam emiserit. Nam veterum quorundam criticorum eam fuisse sententiam, liquido testantur Ο-lympiodorus Viti Platon. p. 78. ed. Fischer. coss.Schol. ad Phaedr. p. 311. ed. Vehher. et Diogen.

Laert. III. 38. , a quibus discimus, floridam et luxuriantem dialogi orationem imprimis caussam eXtistisse, cur illi ita statuerint. Ex recentioribus autem eam sententiam defenderunt Schleier macherus,

Astius, Heu adius, Boeokhius, Brandis ius, Henr. Ritterus, Κris chius, alii, qui sere ita

sibi persuaserunt, ut praeter orationis Speciem, quae iuventutem scriptoris argueret, etiam rerum tractationem eo perducere existimarent, ut iuvenilem hunc esse

107쪽

insonii Platonici fetum putara cogeremur. Quo irenorigines eius ad eadem sero tempora retulerunt, quo

colloquium habitum fingitur. Quod quale sit, satis certo definiri potest. Incidit enim illud procul dubio in Olymp. XCIII. 2. vel 3. Id quod his argumentis conficitur. Ρrimum enim Lysias ut rhetor celeberrimus in medium producitur. ΙS Vero quum Olymp. XCII. 1. Thuriis Athenas revertisse narretur,conSequens est, ut Sermo post illum annum habitus

sit. Porro p. 268. C. D. Sophoclis et Euripidis ut

vivorum mentio est iniecta. Eos autem constat Olymp. XCIII. 3. vel 4. diem supremum obiisse, do qua re V. BOech h. Graeco. Tragice. Princi p. p. 209 et Bodo Gesoli. d. dram. Poea. d. Heli. Vol. I. P. 354. et p. 456. Itaque sermonem manifestum estante illorum obitum habitum fingi. Atque oodem sere faciunt etiam ea, quae p. 278. E. de Isocrate dicuntur, ubi Plato Socratem fecit de illo ut adolescente optima quaeque augurantem. Is enim quum Olymp. XCIV. 1. triginta tyrannis dominantibus, facta bonorum suorum iactura, in Chium insulammigraverit ibi ludum rhetoricum moderaturus nequo proximo inde tempore Athenas redierit, colloquium ante illum annum institutum esse sponte intelligitur. Quod iudicium confirmatur etiam loco p. 257. B. ubi Polemarchi, fratris Lysias natu maioris, mentio fit. Qui quum teste Plutarcho Vitt. X. Orati. p. 835. D. et Photio s. n. coli. Lysia adv. Eratosthen. q. 8 - 19. Olymp. XCIV. 1. tempore oligar hiao supplicio sit affectus, certo nullo pacto sic, ut ibi factum est, memorari potuisset, nisi etiam tum in vivis fuisset. Ex his omnibus igitur necessario consequitur, ut colloquium intra Olymp.

XCII. 1. et Olymp. XCIII. 3. - 412. et 406. a. Chr. n. habitum fingi putandum sit. Quamquam Lysias

sine dubio nec gio statim post adventum suum Athenis ad maiorem quandam rhetoris eximii famam et auctoritatem pervenit neo soso ibi continuo ad scria hendas orationes contulit, siquidem teste Cicerone Brut. c. 12. Primo artem tantum professus est, Repostea demum in scribendis orationibus ela- Dormit. Ex quo verisimillimum fit colloquium Ο-lymp. XCIII. 2. vel 3. h. e. a. 407.. vet. 406. R. Chr.

n. habitum singi, id quod etiam Astio De Vita ot

108쪽

Scriptis Ρlaton. p. 110. ita visum est. Jam vero haec si recte sunt a nobis disputata, Phaedrus so-cundum eorum Aententiam criticorum, quos S ramemoravimus, a Platone adolescentulo viginti trium Vel quattuor serine annorum scriptus Sit necesSe est,

quippe quem Olmp. LXXXVII. 3. - 429. a. Chr.

n. natum esse Certum et exploratum habeatur.

Haec igitur est vulgaris de Phaedri tempore natali sententia, non modo Olympiodori et Diogenis narrationibus ad memoriam posteritatis commendata, verum etiam nuper doctissimorum hominum

liadiciis ita comprobata, ut hodie quoque plurimos

Patronos atque defensores nacta sit. Nihilominus autem ingenue fatemur, sententiam istam nobis Semper non modo dubiam et incertam, sed etiam aperte salsam Visam esSe, ut ea in re alia omnia sequenda esse arbitremur, praesertim quum Olympiodoriot Diogenis testimonia admodum suspecta et partim ex malo errore, Partim ex malignorum Platonis obtrectato-xum iniquis iudiciis prodiisse videantur, de qua re disputavimus in Ex amine testimoniorum do Phaedri Platonici temporo natali antiquitus proditorum. LipSiae, 1849. 4., nonnulla etiam postmodo exposituri sumus. Videmur autem huius iudicii nostri caussas et rationes duplicos potissimum habere, quandoquidem primum quidem totius operis argumentum neutiquam iis Platonis temporibus convenit, in quae Vulgo origines eius conferuntur, sed consentaneum potius est temporibus philosophi multo post insecutis, ut his demum ortum suum debere existimandum sit; deinde vero etiam non pauca alia .reperiuntur, unde luculentissime appareat, fieri nullo modo posse, ut Phaedrus iam a Platone adolescenta necdum viro laeto litteris consignatus esse putetur. De quibus rebus omnibus ordine deinceps breviter disputavisse iuva t. Itaque primum quidem universi Phaedri argumentum, dummodo recte fuerit intellectum, nostro iudicio tale esse fatendum est, quod nulla ex parte

aetati Platonis annum vitae vicesimum tertium Vel quartum agentis conveniat, planissime autem con

gruat ei tempori, quod philosophus Olymp. XCVII.

. vel 3., hoc est viginti circiter annis post, exegit. Quid onim 3 Num qua credibile est fieri po-

109쪽

- MI tuisse ut Plato septem sero annis ante Socratis mose rem leta litteris perscriberet, quorum caussa Ρhaedrum modo vidimus ab eo compositum esse 3 Enimvero erat ille priurum quidem tum adhuc totus addictus rationi .ae disciplinae Socraticae, quae unice mentis notiones et populariter quidem rimabatur,

non ideas nut rerum in se spectatarum vim et naturam subtilius exquirere conabatur. Id quod non obscure ostendunt aut potius luculente evincunt vel

minores illi dialogi communi antiquitatia testimonio Platoni auctori attributi, Lysis, Charmides, Laches, Meno, Euthyphro, Crito, alii, qui certe plurimum a

Phaedri ratione ac doctrina diversi sunt. Quocirca nΘdialectica quidem eo, quo in Phaedro factum est, modotum ab eo illustrari potuerunt, nedum ut gravissimi philosophiae loci, quibus sublimiores atque magnificentiores sapientiae disciplina nullo umquam temporo novit, tam grandi oratione ab ipso descripti et illuminati sint. Et quid quaeso caussae fuisse putabimus, eur adolescentulus, qui nullumdum iniisset certum vivendi consilium, tum in artem rhetoricam adeo inclementer invectus sit 3 Nimirum vigebant sano etiam tum eloquentiae studia mirabiliter, quippe quactiam inde ab aetate Periclis ad maiorem quandam artis persectionem atque usus celebritatem adducta essent. Sed quid obsecro ista tum ad Platonem 3 aut qui tandem ea putabimul ipsum illa aetate adeo commovere potuisse, ut studiis oratoriis internecivum prope bellum indiceret, quum satis certo testatum habeatur eum post mortem Socratis demum civilium rerum taedio captum et in omne tempus a republica abalienatum esse 3 Testis enim huius rei perquam gravis . est scriptor Epistolae Plat. VII. p. 324. C. Aqq. coss.Apolog. p. 31. E. quae ut sit originis adulterinae, tamen haudquaquam ex fontibus turbidis aut lutulentis fluxisse videtur. Denique quid quaeso dic mus de eo, quod philosophus uni oris institutioni sapientiae et cognitionis in hominum animis gignendae et procreandae vim et emcacitatem attribuit; librarum scriptionem propemodum omnem improbat et contemnit 3 Enimvero convεnit prosecto hoc iudicium tanto minus in Platonem iuvenem, quod is Socrate Vivo non modo non sustinuit ullum docendi munus in se recipere, sed ne a scribendo quidem abstinuit.

110쪽

Nam Lysidem quidem, dum magister adhuc in vivis

esSet, ab eo scriptum esse, satis constat ex Diogeno

Laertio ΙΙΙ. h. 35. cuius hac in re testimonium

neutiquam reiiciendum est. Menonem autem et Euthyphronem imminente Socratis accusatione ab eo editos esse, ipsum horum librorum argumentum indicat. Nec vero dubium est quin etiam alii libollimore disserendi Socratico insignes illa aetate ab eo omissi sint. Quocirca iuvenis philosophus, si tum

omnem sere scribendi operam condemnavisset atque noxiam aut parum utilem iudicavisset, fieri prosecto non potuisset, quin tamquam gladium in semet ipsum strinxisse videretur. Haec igitur omnia quum ita sese habeant, Phaedri scriptionem apertum est in adolescentiam Ρlatonis haudquaquam potuisse incidere. Advorsatur enim libri argumentum gravissime ei fortunae et conditioni, qua Platonem illa aetate usum

esse constat. Iam vero lustrantes omnem reliquum

vitae cursum, quem postea exegit philosophus, propemodum ultro in ea tempora deferimur, quae tali Scripto, quale Phaedrus est, conficiendo unico suerint opportuna, ita ut Ρlatonem tantum non ad illud exarandum exhortari ac prope cogere potuerint. Quae qualia sint, nobis quidem non dubium est. Verissime enim Josephus Socherus de Scriptis Platon. p. 300. sqq. animadvertit videri Platonem ad Phaedrum scribendum animum appulisse quo tempore

ex primis itineribus in patriam redux factus id consilii agitaverit, ut philosophiam in Academia traderet eiusque copias cum alia cummunicaret. Quae sententia sicuti nobis dudum probata est, ita postea etiam nacta est patronos gravissimos Car. Fr. Hermannum, Grctgor. Nit schium, C. Ste in-hartum, Fr. Sus emi lilium, alios; quamquam neo desuerunt nuper qui veterem opinionem defenderent ertinacius, rerum momentis minus diligenter poneratis. Sed istos quidem mittamus; exponamuS PO

tiua caussas et rationes, cur vel universi operis argumentum suadere videatur, ut eius natales ad illa tem-

sora reseramus, quae modo indicavimus. Etenim 'Iatonem constat ex primis itineribus, de quibus Praefat. ad Plat. opp. Vol. I. P. I. p. XIX. sqq. exposuimus, in patriam rediisse olymp. XCVII. 4. 388. a. Chr. n. quo tempore circiter annum aetatis egit

SEARCH

MENU NAVIGATION