장음표시 사용
111쪽
quadragesimum. Dubium autem non est, quin redum Athenas lactus continuo id consilii sequutus sit, ut missis reipublicae honoribus atque muneribus uniectatudio Sapientiao vacaret adeoque philosophiam ira Academia doceret. Quod quidem consilium statim post reditum in patriam ab eo captum et ad exitum perductum esse, facile ex iis intelligitur, quae Diogen. Laert. III. s. et 20. atque Plutarch. Vii. Dion. c. 17. de rebus ipsius memoriae prodiderunt. Nimirum redierat sane tum amplissimis doctrinae opibus instructus, quandoquidem per itinerum opportunitatem, cognitis imprimis Pythagoreorum placitis, paullatim eo pervenerat, ut omnem philosophiae copiam et ubertatem mente et animo suo comple ter
tur, ut facile intelligatur, cur iam philosopsiae magister scilicet haud vulgaris in medium prodire eiu
que vim beneficam atque salutarem vivae vocis i stitutione ad vitam hominum communem traducere constituerit. Haec igitur, si quid iudicaro possumu8, illa ipsa fuerunt tempora, quibus Phaedri Scriptionem ab eo susceptam esse longo est verisimillimum. Quod quidem ita esse, ubi libri argumentum et disputationis in eo tractatae rationem cum fortuna et conditione philosophi tum praesenti paullisper contenderimus, non ita difficile ad iudicandum soro existimamus. Etenim primum quidem illud ab omnibus concessum iri confidimus, nihil tum esse potuisse, quod Plato aut ardentius optare aut studiosius agere debuerit, quam ut populares sui de rationibus philosophiae, cui ipse esset deditus, aliquando certiora edocerentur, praesertim quum illius longe aliam notionem animo in rmavisset, quam a superioribus philosophis factum esset. Hoc ipsum autem in Phaedro apparet ita ab eo effectum esse, ut nihil fingi cogitarique
possit huic consilio convenientius. Demonstravit enim, ut antea vidimus, aequalibus suis omnis philosophiae sontes vel in appetitu et comprehensioneidoae vel in commentatione dialecti ea positos eSSe, eaque ratione simul etiam ostendit elegantissime, quanta esset eius amplitudo, quanta dignitas et maiestas, quanta denique in hominibus tum aci alte sentiendum atque cogitandum tum ad subtilius iudicandum beneque dicendum ac docendum consuefaciondis vis
ot ei sicacitas. Quibus omnibus quid tandem dicemus.
112쪽
esse, quod ad sapientiae studium commendandum et ab immerito contemtu vindicandum efficacius ideoque ipsis temporibus convenientius fuisse iudicari oporteat 3 Iam vero ad haec etiam aliud quid accedit, quod in hac caus8a prosecto non minus dignum est diligenti animadversione. Viguerunt enim, sicuti iam antea animadvertimus, illa aetate studia oratoria Athenis adeo, ut iis unis Vulgo maximus honos haberetur. Quippe capti erant plurimorum hominum animi recentibus istis artibus, quibus orationi mirum quantum subtilitatis, gratiae et venustatis conciliari videretur. Occueatae item multorum mentes erant cogitatione magnitudinis commodorum, quae ex iisdem
illis redundare possent, quippe quum Ope earum ad maiorem quamdam in republica gratiam, auctoritatem, potentiam denique, pervenire liceret. Ac traiiehantur
etiam plurimi studio laudis atque glorias inde ad doctrinae et eruditionis famam nascentis, si quidem sibi videbantur tanto doctiores et humanitatis cultu politiores extituri esse, quanto studiosius rhetoricae dedissent operam et legendis audiendisve orationibus ad artis et ingenii ostentationem comparatis Occuparentur. Quippe grassari tum etiam occeperat intemperans
quoddam lectitandi studium, quod facete carpit Aristo ph an. Rann. V. 1125. βιβυον et ἔχων ἔκαστος
Α. Xenoph. Mem. IV. 2. 8 sqq. Diog. Laert. VII. 3. IA. 5, 47. coli B o e o h h. Oecon. Attic. I. P. 68. sqq. ed. 2. Becker. Charthi. I. p. 210. sqq. qui ibi de re libraria breviter exposuerunt. Ita Verosactum est, ut, sicuti ait Isocrates, dicendi ratio aedisciplina apud Athenienses eundem obtineret dignitatis locum, quem apud Spartanos ars bellica et apud Thessalos equitandi peritia occupavisset; De Antidos. p. 4 II. Sq. ed. Behh. Haec autem quum esset rerum conditio, certe consentaneum est Platonem,
qui sese totum philosophiae dedere eiusque causam docendo adiuvare constituisset, imprimis etiam hoc sibi agendum iudicavisse, ut non modo intelligeretur, cur ipse studia philosophiae oratoriis studiis anteponeret,
Verum etiam perspiceretur quam clarissime, laudatissimam et multum expetitam artem neutiquam tanti
aestimandam esse, quanti vulgari hominum iudicio Restimaretur. Quod ipsum alterum est, quod ei in
113쪽
Phaedro scribendo ob oculos Versatum esse certissime intelleximus. Corripuit enim in hoo libro rho-toricen ut inanem merae opinionis ac verisimilitudinis captatricem a sincero veritatia studio mirum qua tum abhorrentem; arguit ipsam miserandae cuiusdam inopiae et ieiunitatis cum putido et inepto frigida rum argutiarum studio coniunctae; reprehendit in ea abiectam sentiendi humilitatem a dignarum celsarumque rerum Gogitatione prorsus aversam; detraxit denique ipsi etiam artis laudem, quippe quae sine philosophia omnino nulla intelligeretur. Haec omnia vero quo luculentius etiam appareret quam graviterae severe ita statueret, callidissimo artificio omnem disputationem ita moderatus est, ac si id unum potissimum ageretur. Adornavit enim Sermonem eo modo,
ut nihil aliud disceptari videretur quam rhetoricae ars et facultas, quum tamen revera etiam altius quiddam spectaverit, siquidem eadem opera philosophiae quoque aperuit penetralia. Nimirum nocui ita faceret, procul dubio ipsa tempora, quibus scripsit, effecerunt, quibus hoo dandum esse iudic vit, ut periculosissima philosophiae inimica apertius oppugnaretur atque humi prosterneretur. Sed praeterea etiam tertium quiddam in universi sermonia Rrgumento reperitur, unde Verisimillime coniicere liceat, Phaedrum a Platone ex itineribus in Aegyptum et Italiam susceptis reverso, capto iam philosophiae in Academia docendae consilio, litteris exaratum esse. Quod enim loco celeberrimo indo a p. 274. B. sqq. primum scribendi ars liberae animi agitationi ea ratione opponitur, ut illa memoriam debilitare et falsam sapientiae opinionem gignere Ronutrire arguatur p. 274. B. - 275. B.; deinde
institutio scriptae et non scriptae orationis ita inter se comparatur, ut oratio scripta omnino muta et vi vitali vacua esse iudicetur, quae neo POS sit prudρnter accommodari ingeniorum varietati et una coram dicentis oratio ore prolata movere animos Qvere erudire posse dieatur; porro usus sorip tae orationis eo restringitur, quod sapiens animi cogitata recordationis tantum gratia scripto commissurus, in docendo autem viva voce usuruS esse eXiStimatur p. 275. C. - 277. A. ; denique omnis
ara atque laus scriptae orationis ex una rerum Sci-
114쪽
ontia et dialectica commentatione utque ex mode8tOde eius pretio ac dignitate iudicio suspenditur p. 276. A. - 277. E. adeoque is unus pro philosopho
probatur, qui eorum, quae Scripserit, rationem reddere ac defensionem suscipere possit p. 278. B. ;sunt profecto haec omnia ita comparata, ut nisi verba plane aliter quam menti ac sententiae Ρlatonis conveniat, cum Sohleter machero Protegg. ad Uaton. I. 1. P. 8. Sqq. et P. 19. sqq. interpretari velis, hoc unum superesse fatendum sit, ut ea reserantur ad illa tempora, quibus Plato post reditum in patriam docondi in Academia provinciam suSeepit. Tum enim, si ullo alio tempore, libere et cum summa animi voluptate profiteri potuit, quod aperte proseSsuS eSt, maius quiddam ac praestantius sibi videri docere quam scribere, quandoquidem docendo atque disserendo animi audientium ad veram boni et honesti
scientiam instituerentur, scripta autem tantummodo ad recordationem et commonitionem valerent. Nimirum isto quidem modo Verissime indicavit, quaenam scriptis suis cum scholis, quas esset habiturus, necessitudo et coniunctio futura esset. Neque enim geriptae orationi omne eripuit pretium, sed potius tamquam germanae institutionis viva vocs prolatae
sorori p. 276. A. hoo tribuit, ut ipsi tanto plus
laudis impertiendum esse statuerit, quanto plus haberet coniunctionis cum veritatis scientia et commentatione vero philosopho digna. Quin licebit otiam hae in re aliquanto ulterius procedere. Voluit enim, ut videtur, philosophus etiam significare, quo loco habendi essent, quos dudum edidisset, dialogi vel ad
sententiam Socratis vel ad rationem Megaricorum, quibuscum post obitum Socratis erat conversatus, compositi. Nimirum ea ratione scite sane atqucteleganter etiam eam, qua antea usus erat, dialogorum scribendorum consuetudinem defendit et commendavit. Ac fieri potest, ut eadem opera etiam significa- Verit, cur usus sit forma dialogorum. Quippe referunt sane illi planissimo speciem sermonum dialectico institutorum, quibus unis iudicavit animos discentium ad veri intelligentiam maxime excitari, aeui, confor mari. Verum sunt etiam alia scitu non indigna, quae
ex hoe Phaodri loco de disciplinae ratione, quam Philosophus animo designavisset, prob&biliter colligi
115쪽
liceat. Nam primum quidem inde suspicari possumus, eum, quo tempore ista scripsit, id habuisse propositum, ut in scholis suis eam disserendi rationem, quam in Phaedro adumbravit, uaque coleret a . Sequeretur; V. P. 277. B. C. Ex quo tamen neutiquam GonSequItur, ut acroamaticum docendi genustum sprevisse existimandus sit, quod certe et ipsum cum Interrogandi respondendique consuetudine commode copulari potuit. Neque dubium est, quin procedente tempore continuum et nullis sermonibus distinctum docendi genus magis magisque adamare occeperit, quandoquidem etiam in operibus prove liore aetate compositis et doctrinae severitate ac subtilitato imprimis conspicuis. in Politico, Sophista, Philebo, Republica, Legibus, misso crebriore interrogandi et respondendi uau, ad perpetuam docendi
orandique rationem propius aecessisse reperitur. Doqua re duco Aristotele nuper doctissime exposuerunt
Brandis do porditis Mistotelis libris p. 4. sqq. C.
20. Κris che. Ueber Plat. Phaedr. p. 127. Sqq. Zeller. ΙIist. Philos. Vet. II. p. 144. sqq. Deinde otiam illud ex loco Phaedri non obscure Perspicitur, destinasse Platonem ab initio certe Serapim sua maximo scientibus p. 275. B. 278. B. , quippe
quum scribendi usum non tam ad efficiendam et procreandam quam ad instaurandam veritatis scientiam valero iudicaverit. Quamquam neutiquam veri dissimile est, ipsum eadem etiam aliis scientiae amantibus, hoc est philosophiae amicis iam ad philosophandum institutis et exercitatis, tradidisse. Sunt enim ad similitudinem verarum disputationum diligentissimo comparata, ut in excitandis ad veritatem quaerendam animi5 prope vivae vocis institutionem aequiparent. Itaque assentimur utique A. Boockhio Annal. Heidelberg. a. 1808. F c. I. p. 86. ita disputanti:,, Wεdsr an sich noch gegen Sehleterm a c hctra
116쪽
sqq. imprimisque p. 304. sqq. Nimirum sit istud vel ex eo credibile, quod philosophus doctrinam
suam non totam et integram in scriptis suis exposuit, sed praetermissis summis eius principiis ea tantum explicavit, quae, licet ad illa referrentur, nihilominus tamen ab eruditis hominibus possent intelligi, qui interioribus scholae sacris non initiati essent. Do qua re certissime constat ex Aristotele, qui quae de Platonis placitis refert singularia, ea certe non ex huius dialogis in litteras relatis, sed ex αγραφοις eius dogmatis vel συνουσiως depromta sunt; id quod uberrime demonstrarunt Brandis. De perditis Aristotelis libris, de ideis atque bono. Bonn. 1823. 8. Tren- delen burg. Platonis de ideis et numeris doctrina ex Aristotele illustrata. Lips. 1826. 8. W eis se ad Aristotel. De anima p. 123-143. coli. auctore Epistol. Platon. II. p. 313. C. et VII. p. 341. B. Clarius autem res perspicitur etiam ex ipso Platone, apud quem fere transmittuntur silentio, quae altioris sunt
indaginis, licet qui interioris philosophiae penetralia introgressi sint, de iis leniter quasi atque obiter admoneantur. Ita enim De Rep. VI. p. 506. D. quid
bonum Per se spectatum sit, neutiquam eXponitur, sed indicatur tantum imagine rei consimilis adhibita, quum tamen ex Aristotele compertum habeatur philosophum in scholis quaestionem de bono ita tractavisse , ut eam ad ultima principia revocare conatus sit, de quo V. Aris tot. De anim. I. 2. coli. Brandis et Tren delen b. l. c. Pariter in Timaeo de mundi Sylva ac primis elementis non aliter nisi sabu-lOSe exponitur utpote de re experientiae subiecta et
ad unam opinionem 3oξα- pertinente; verum istud ipsum argumentum non dubitabunt quin aliter multo a philosopho in scholis sit illustratum, qui bene perpenderint illa Aristote I. Physic. IV. 5. Ac pertinent huc etiam quas de doctrina idearum disseruntur in Parmenide, quae licet subtilissime sint tractata, tamen a scholae more et consuetudine recedere plurimum lacile tibi persuadeas lectis iis, quae a Brandisio et Trendo lonburgio de idearum doctrina a Platone ad principia sua revocata disputata sunt.
117쪽
Quin etiam pars corum, quae in Phaedro de animorum indolo nativa atque vita diviniore sunt exposita, ita videntur accipienda esse, ut suspicari liceat, Philosophum, quo tempore ea fabulosae sapientiae involucris obtexit, id habuisse propositum, ut ea in scholis remoto imaginum usu subtilius tractaret et ad altiora philosophiae principia revocaret. Verum nolumus ista iam persequi ulterius, quae satis erit paucis sisnificavisse. Revertimur eo, unde Prop. invita deflexit disputatio. Sunt igitur etiam ea, quae extrema dialogi parte de artis scribendi utilitato a que damno, de scriptae orationis atque sermonis ore prolati in docendo cliversitate, denique de agnoscenda vel non agnoscenda scriptionis laude atque dignitate exponuntur, ita disputata, ut a iuvene Platone scribi nullo pacto Potuerint; a viro aetate provectiore tum demum scribi potuerint, quum suscepta philosophiae in Academia iacendae provincia scholarum habendarum consuetudinem rite expendisset eiusque magnitudinem et gravitatem librorum scribendorum muneriet officio neutiquam postponendam ESSE Statui Sset. His vero ita disputatis sponte iam inrellectum iri sPeramus, quo iure antea censuerimus, totum Phaedri argumentum esse eiusmodi, unde satis 1uculente Rupareat, operis primordia non ad adolescemtiam , sea ad aetatem virilem Platonis, hoc est, ad Olympiad. XCVIII. referri oportere. Quo eXplorato etiam facile est ad coniiciendum, unde inter veteres quosdam criticos error iste natus sit, quo Phaedrum omnium dialogorum, quos Plato Scripserit, primum fuisse putaverunt , de qua ip8orum opinione tum smPru memoraVim . v. Diogen. Laert. III. 35. 38. et Olympiodor. Vii. Plat. p. 73. ed. Fischer. Nempe verisimillimum est sane Phaedrum primum suisse dialogum a Platone in patriam ex itineribus revereo scriptum et evulgatum. Scribit autem Eusebius in Chronico Platonem Olymp. demum XCVII. 4. pro philosopho agnitum esse, quod quomodo interpretandum Sit, minime obscurum est. Enimvero extitit Plato inde ab illo tempore is, qui non iam aut Socratis aut aliorum disciplinae addictus haberetur, sed
suam ipsius doctrinam atque rationem Videretur condidisse, unde tum demum plenam iusti philosophi lamdem adeptus esse iudicandus est. Itaque verisimiliter
118쪽
memoriae proditum fuit antiquitus, Phaedrum primum fuisse dialogum, quem Plato, quo tempore in patriam redux factus Athenis scholam condidisset, in publicum emisisset. Quod postea per malignitatem
et calumniam adversariorum, maxime Peripateticorum, qui in eo nescio quid puerile αειρακιῶδες notassent, sic Receptum eat, ae si liber omnium primus ab adolescentulo litteris consignatus esset. De qua re pluribus commentati sumus in libello, quem inscripsimus: Examen testimoniorum de Ρhaedri Platonici tempore natali antiquitus proditorum. Lipsiae, a. 1849. quaternis evulgato. Quemadmodum autem universi Phaedri argumentum tale est, unde dialogum appareat aetate prO- vectiore a philosopho scriptum esse, ita etiam singularia quaedam huius rei in eo reperiuntur documenta Sanequam luculentissima. Testatur enim huius sententiae veritatem primum quidem illud, quod plurimi extant eius sermones, qui neque ad doctrinae absolutionem neque ad artis et compositionis perfectionem cum eo comparandi gunt. Quorsum sine
ulla dubitatione reserendi sunt Lysis, Laches, Chase
mides, Hippias, Ion, Meno, Euthyphro, Crito, alii;
quos qui aut cum Schleier machero pro maiorum operum tamquam comitibus et adiutoribus aut cum
Astio pro libellis subditiciis habent, ii multum veremur ne nodum, quem Solvere lato modo studuerunt, neutiquam expediverint, sed multo etiam i tricatiorem reddiderint. Nimirum sunt hi libri omnes sine dubio a Platone ea aetate scripti, qua Rdisciplinae Socratica prosectus paullatim ad altiora coepit contendere, ne dum doctrinae rationem eam conditam habuit, quam postea est professus. Id quod etiam ex eo intelligitur, quod in illis doctrina idearum nondum expressa cernitur, quae in Ρhaedro iam habetur absolutissima. Ex quo consequitur, salsos esse iudicio suo, qui absolutissimae
artis et doctrinae opus puerilibus prope philosophi annis attribuerunt, scilicet boni Olympiodoxi et
Diogenis narratione in Daudem inducti. Porro non praetereundum silentio est, quod sane non indignum est diligenti animadversione, philosophum bis rerum Aegyptiacariam ita iniecisse mentionem, ut id deliberato consilio secissct videatur, de qua re
119쪽
consulas p. 274. C. sqq. et p. 257. D. Nimirum nos quidem si quid iudicare possumus, ista ratione ips oleganter significavit tempora, in quae Phaedri origines incidisse existimandae essent, quandoquidem itineris haud ita pridem a se in Aegyptum suscepti
memoriam quodammodo instauratam voluit. Accedit ad haec Phaedri cum Symposio coniunctio et necessitudo, quae certe tanta est, ut hi libri non modo
in eodem plane argumento tractando Versentur, quandoquidem amatoriam philosophandi rationem ac disciplinam illustrant, sed etiam unum quasi corpuSconficiunt, ita quidem ut alterum altero expleatur atque consummetur. De qua re per se satis aperta nolumus hoc loco disputare uberius, praesertim quum eam iam in Praefations ad Symposium p. LXVI. Sq. ed. 3. attigerimus. Est autem verisimillimum, operu tanta argumenti Pariter atque artis similitudine et cognatione inter se coniuncta, quanta maiorem vix cogitare liceat, etiam temporibus finitimis neque multum diversis elaborata
et in lucem publicam emissa esse, id quod profecto
tanto rectius ita statuere licebit, quod Sympos. p. 182. A. manifesto ad Lysianam orationem in Phaedro habitam respicitur. Quod quidem nec praeteriit Schleier macherum Praes ad Symp. II. 2. p. 381. Quamquam is ibi putat Phaedrum ab ipso Platono ut iuvenile opus designari; de quo tamen nobis quidem longo videtur aliter, quandoquidem Lysiae abiecta humilitas etiam gravius in ipso Phaedro castigata est, quam in Symposio fieri meminimus. Iam Vero certum et exploratum habetur, Symposium nullo pacto potuisso ante Olymp. XVIII. 4. - a. 38b. ante Chr. n. litteriS exarari. Nec tamen credibile est idem illud multo post scriptum esSe. De qua re v. Prolegg. ad Sympos . p. 40. ed. 3. et annot. ad p. k93. Α. Ex quo certe verisimillimum fit, Phaedrum non ita multo ante in lucem publicam prodiisse.
Quum vero haec argumenta satis valida sint ad confirmandam eam sententiam, quam antea de natali
temporo Phaedri, ex ipsa libri materia explicatam, proposuimus; tum reliqua sunt adhuc duo alia, quae eandem illam certissime videntur confirmare, ut illa quidem certe opinio, qua dialogi origines ad Platonis adolescentiam reiectae Sunt, utique prorsus resicula existimari debeat. Quorum alterum sumtum
120쪽
est ex celeberrimis atque luculentistimis doctrinae Pythagoricae vestigiis in Phaedro extantibus; alterum
repetitum est a vita ac studiis Isocratis, cuius in Phaedro mentionem iniectam esso iam in superioribus animadvertimus. De his igitur argumentis adhuc licebit paucis exponere; quo tacto ad ea examinanda accedemu8. quae ad veterem opinionem vel confirmandam ac tuendam vel illustrandam atque dilucidandam in medium allata sunt, uuippe quorum V nitate domum demonstrata haud dubie futurum erit, Ut ea, quam nos defendondam suscepimus, Sententia firmo talo stare existimetur. Aggredimur igitur adurgumentum prius, quod certe ad dirimendam Memet controversiam non exiguum momentum faetet.
Narrat enim Cicero identidom De Fin. V. 29. Τusc. IV. 19. De Rep. I. 10. aliis non dissentientibus, Platonem philosophiae Pythagoricae notitiam accuratiorem susceptis demum in Italiam et Siciliam
itineribus sibi comparavisse, ita ut, quum antea SO- cratem expressis Set, hoc eSt, Socratis Sequutus eSSet rationem, postea a liuiuerit pythagoreorum disel-plinam atque etiam philolat tum nactus sit commentarios, hominibus PythagoreiΗ et studiis illis plane deditus. Quorum testimoniorum fidem et auctoritatem qui ita elevare studuerunt, ut e Phaedonis laco p. 61. D. docere conati sint, philosophiae Pythagoricae notitiam vivo adhue Socrate a Simmia et Cebete Athptias esse perlatam, ii parum videntur reputavissse nec Phaedonis locum id luculente testari nee Ciceronem aliosque ista repetitis vicibus fuisse narraturos, nisi locupletioreS eius narrationis auctores habuissent, in quibus videtur etiam Aristoteles fuisse. Noc vero illi quidquam prolaeerunt, qui ex Politico et Parmenide demonstratum iverunt, Platonem iam mature Pythagoricae sapientiae notitiam habuisse, quippe cuius vestigia in illis libris extent manifesta. Nempe de his quid existimandum Sit, patebit ex Protegg. nostris ad Plat. OPP. I. P. XX. ed. teri. Itaque fidem historias si non temere deserere voluerimus, certe nobis ita ersuadebimus, ut Platonem existimemus per primiemum itinoris in Italiam inferiorem et Siciliam Euscepti opportunitatem accuratiorem accepiSse philosophiae Pythagoricae notitiam, ut inde uia Suae doctri-
