Platonis Phaedrus

발행: 1857년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

mundi circuitum sive periodum fatalem denis annorum millibus absolvi Etatuisse, quibus exuctis nova rursus mundi periodus exordiretur. v. Meur s. Denar. Pythagor. p. 109. Holsten. ad Porphyr. Vii. Pythag. P. 25. 8q. cum quo placito illud de magno anno cognatum est, quod attigimus Commentar. ad Tim. Ρ. 39. E. Praeterea vero etiam illud nescio quid

Pythagorici redolet, quod philosophi in vita humana ac civili societate primum locum oecupare et

post hos proxime prudentes civitatis et reipublicae rectores sequi iudicantur. v. ad Politio. p. 294, A. εqq. Nempe sequutus est Plato in hoc iudicio plane eandem rationem, quam postea etiam in scribendis amplissimi ου operibus de optima civitate ac de legibus optimis tenuit, in quorum altero philosophi legibus omnibus Superiores, altero Sapientes magiStratus sonis legibus suffulti ac sustentati reipublicae imperium exercent. Verum hace quidem de priore orationis Socraticae parte, in qua manifestum est amoris divinae ortum, naturam. rationem denique, ita illustrari, ut una eademque Opera etiam' universae philosophiae tamquam Sacraria pandantur. Neo Vero quiS- quam erit, qui de urgumento posterioris orationis partis, quae inde a P. 249. D. exorditur, rebuS Omnibus rite perpensis aliter Sentiat, in qua certe neutiquam eloquentiae tantum exemplum aliquod ob

oculos ponitur, sed serio atque graviter id agitur, ut qualis amor divinus in vita terrestri emergat, dilucide exponatur. Id quod unicuique magis fiot perspicuum, ubi, quid ibi ostendatur atque demonstretur, paucis dispexerimuS. DOeetur autem ante omnia luxuriante prope oratione, quomodo hic in vita mortali adspectu pulcritudinis in corporibus radiantis memoria divinae pulcritudinis resuscitetur eoque divinus ille amor, qui p. 250. E. diligenter ab humis milis lubidinis turpitudine distinguitur, in animis

mortalium accendatur p. 249. E. - 252. D. Quo facto , describuntur deinde varia huius amoris genera, quandoquidem ille multiplex admodum et varius esse iudicatur, prouti in coelesti vita deorum imitandorum rerumque divinarum cognoscendarum studium diversum extiterit, vindieaturque simul primarius locus amori philosopho, p. 252. E. - 253. C. Tum vero sollertissima opera vividisque coloribus depingitur

82쪽

LXXV

gravissima pugna et contentio, qua rationi, Sive aurigae currua alati, in amore divino colendo atque tuendo cum cupiditatibus et affectibus vehementioribus conflictandum sit; quae pars operis sicuti orationem habet paullo luxuriosiorem, ita etiam egregie comparatnest eo, ut clare appareat, quanto certamine Saepe opus sit, ut melioris naturae nostrae dignitas ab

turpi assectuum et cupiditatum humilitate tuta prae-Stetur atque e pugna gravissima, quae ipsi subeunda sit, victrix discedat, p. 253. D. - 255. C. His autem

expositis etiam vis et emeacitas illustratur, quam sincerus ille et ad divina conversus amor in nutriendo atque propagando celsioris sapientiae studio etiam apud amoris socios et consortes habeat. c. p. 255. C. - 256. Α. atque laudibus elegantissimis praedicatur eorum beatitas, qui superata vi cupiditatis sapienter inter Se ament, quippe qui non modo in hac vita mortali praestantissimis sapientiae ac Virtutis muneribus potiantur, verum etiam post mortem vitae divinioris denuo participes iuturi sint; p. 256. A. B. Iam vero his elegantissime illustratis deniquo

etiam de aliis amoris generibus breviter admonetur. Discernitur enim primum ab amore philosopho amor ille, qui licet cum honoris studio coniunctus sit, tamen quoniam a germano sapientiae studio sit alienior, facilem lapsum ad peccandum habent. Qui tamen amor iudicatur non omnino laude Sua carere,

siquidem coniunctus sit cum iacultate celsioris amoris aliquando suscipiendi, quae etiam praemiorum PoSt mortem consequendorum Spem faciat; p. 256. D. E. Praeterea vero etiam ab illo dignoscitur ac secernitur is amor, quem Lysias oratione sua laudare non verecundatus est, qui familiaritatem amore carentem sectetur temperantiam praetexens, et illiberalitatoni et humilitatem, quam vulgus pro virtute

venditet, in animis gignat, ut eum, qui ipsi indulgeat,

post mortem fortuna parum fausta maneat; p. 256. E. Haeo igitur omnia ubi uno tamquam mentis Oblatu consideraverimus, certe nemo quisquam dubitaverit, quin argumentum huius orati is non aliorsum nisi eo pertineat, ut amor divinus ex nativa

animorum vi atque indole atque mundi intelligibilis no vitae divinae cum mundo hoc adspectabili et vita

mortali nexu et cohaerentia declaretur eaque ratione

83쪽

ultimus omnis philosophiae fons tamquam recludatur et in clariore luce collocetur. Sed haec quidem de

huius orationis materia deque eiusdem cum philosophiao doctrina et ratione necessitudine. Pergimus ad

considerandas duaa priores Orationes amatorias, quandoquidem etiam videndum est, quanam illae quoque argumenti necessitudine cum universi dialogi summa contineantur. De qua quidem re paucis defungi licebit. Videmur enim non iniuria ita statuere et iudicare, ut in iis imaginem quandam amoris perverSi ac depravati divino amori tamquam e regione positam exhiberi existimemus, unde illius excellentia etiam clarius perspiciatur. Quod quale sit, facile ex postremis verbis orationis Socraticae modo dilucidatae intelligi lioot. Videtur enim Ρlato proximum locum post philosophum stmorem ei amoris generi concessisse, quod inter populare8 suos vulgo pro honesto ducebatur, quandoquidem putabatur ad virtutem civilem augendam atque confirmandam plurimum valere.

Id quod ipse non obscure significavit p. 256. D. E. tibi illius descriptio exhibetur. Voluit autem sine

dubio inter utrumque hoc genus amoris idem discrimen intercedere, quod obtinere statuit inter virtutomgermanis philosophis propriam atque Virtutem civi

virtutem, quam unis tribuit Sapientibus, ex absolutae veritatis scientia et cognitione efflorescere ideoque ab opinionis incertae levitate et inconstantia liboram esse iudicavit; civilem autem virtutem oriri arbitratus est ex bona morum disciplina et honesta vitae communis consuetudine legibus et institutis fundata atque confirmata. Quamobrem civilem Virtutem, quamvis

admodum laudabilem illam et privatim pariter atquo

publice utilissimam, tamen virtute ex scientia oriundaeaque sustulta multo duxit imperseetiorem, ut etiam illiberali subinde commodorum, utilitatum, voluptutum denique et iucunditatum studio inservire posset. Do quibus omnibus expoguimus ann. ad Phaedon. D.

68. C. Od. 3. Similiter igitur philosophus etiam cloamore illo populari sensit, vulgo pro virtutis civilis praesidio et adiumento habito. Quem etsi utpotev ιλοτιμον p. 256. C. adeo non contemnendum aut honore indignum esse censuit, ut etiam doctrinae suae

84쪽

LXXVII

am toriae rationem ad illius similitudinem conformasse videatur, tamen quoniam esset a philosophia alienus p. 256. B. C. ἐαν δὲ δὴ διαιτη φορτακωτεο καὶ oes ι- λοσοφω, φιλοτιμο δὲ χρησιυντ et mera opinatione διίξη Ορθῆ) niteretur, parum firmitatis et constantiae habere arbitratu8 est, ut etiam facilem lapsum ad deteriora admitteret atque sordido et illiberali commodorum et utilitatum studio et cupiditate contaminari posset. Quam in rem contulisse iuvabit Symp. p. 185. B. C. D. De Rep. IX. p. 573. C. sqq. Legg. I. p. 656. C. sqq. Atque haec ipsa caussa est, cur qui in Symposio de amore verba iaciunt, ii

fere omnes in praedicandis commodis et utilitatibus Versantur, quae inde in rem privatam atque publicam redundare queant. Nempe tantum abest, ut illi celsioris ac divinioris amoris certiorem teneant notitiam, ut ne honesti quidem amoris eiusque publice probati rationes Satis cognitas ac perspectas habeant. Tale

vero etiam illud est amoris genus, quod philosophus in Phaedro duabus prioribus orationibus amatoriis

deformavit. Quippe finxit in hoc libro Lysiam tam

humiliter et abiecte sentientem, ut non modo mentem nusqunm ad celsiorum rerum cogitationem attollat, sed nQ Vulgaris quidem umoris honestatem ullo modonSSequatur ideoque per omnia de viliore et humiliore amore cogitet, qui, ut Socrates p. 243. C. arbitratur, lixis potius et calonibus quam ingenuis hominibus dignus videri debeat. Atque hanc ipsam ob caussam arte callidissima a Platono ita est institutum, ut illo

argute ostendere conetur melius esse non amantibua

quam amantibus gratificari. Quod tamen dum isto modo peragit, propter sentiendi humilitatem eo usque delabitur, ut malis indulgens argutiis quum

de amore disputet, amatoribus amoris assectum eripiat, atque simulata temperantia callidi veteratoris more Puerum, quem compellat, tecta cum nequitia

ad amanuum pellicere studeat. Quali quidem amori quodnam pretium Statuendum sit, dilucide exponitur p. 256. E. ubi Socrates posteriore oratione sua finita haec addit: se Haeo tanta, inquit, o Puer, et

tam divina munera tibi largietur utrinquo

amatoris amicitia; sed familiaritas oi κειο-rvo eius, qui non iam at, mortali t m perantia permixta, i. e. adulterata mortalia tantum

85쪽

LXXVIII

eaque parea dispensat et in animo gignit illiberalitatem, quam vulgus ut virtut smI rnedicat, eo quo efficit, ut novem illo milia annorum circa terram volutetur et subterra dementia capius sit. Itaque manifestum est Lysiae orationem eo valere, ut quanto intervallo vulgaris nmor, plane a philosophia aversus p. 257. B. , quoniam miserrimae depravationi sit obnoxius, a divini amoris virtuto sto praestantia diglet, illustri exemplo declaretur, eademque opera etiam in iis arguatur ingens quaedam animi humilis et abiecti tu pitudo, qui, licet artis et Scientiae speciem prae se

iserant, tamen non modo non capiant celsioris sapientiae studia et consilia, verum etiam salutaria vitae communis instituta parum reete aestiment et

pravis animi cupiditatibus pariter atque pusillae mentis argutiis depravont atque contaminent. Ex quo ipso sponte intelligitur hoc consequi, ut etiam divini illius amoris, quom sapientos colunt, dignitas et praestantia luculentius emergat clariusque perspiciatur. Atque haec si recte ita a nobis iudicata sunt,

certe neo obscurum erit, cur Socrates quoque eundem illum amorem priore oratione sua celebret, utpote a Phaedro eoactus praeter suam voluntatem de eodomargumento verba faeere. Nimirum huius quoque or

tio non aliorsum pertinet; sed propositum ei tamen simul hoc est, ut vitiati amoris humilitas ae turpia ludo etiam certius demonstretur. Quod qua ratione essiciatur, satis apertum egi. Etenim primum quia dom illo non sine festiva cavillatione sophistarum, vocabulorum originatione in definiendo prave abutentium, p. 238. B. C., vim et naturam istiua amoris accuratius describit, ut iam tandem constet, quid de eius ortu atque fonte existimandum sit. Deinde etiam de argumento proposito clare magis et perspicuo exponit, vitatis nugis sophisticis, praesertim quum dicendi materiam apte describat. Docet enim ordine

deinceps, amantes primum animis p. 239. C. D. , deinde eorporibus p. 239. E. Sq. , deniquo etiam externae vitae bonis atque selicitati p. 239.

E. - 241. C. eorum, quos amore suo comple tantur, mirum quantum officere et nocere: in qua pnrtium descriptione, nuper a quibusdam oriticis mirifico neglocta, philosophus manifesto celeberrimam

86쪽

LXXIX

illam bonorum divisionem ob oculos habuit, qua, 8icuti est Plat. Legg. ΙΙΙ. p. 697. B. C. πράrα τα

bantur; quam quidem bonorum partitionem iam Pythagoreia placuisse ex Fragm. Archytae Ap. Stob. Serm. Ι. Iamblich. Protrept. p. 64. et P. 74. ed. Κiessi. intelligitur, ΡΟΗtea etiam ab Academicis et Peripateticis celebratam esse constat ex Pla t. GOrg. p. 477. B. Legg. l. o. al. Aristo t. Eth. I. 8. Diog. Laert. III. 80. et 81. Sext. Empir. Pyrrhon.

Hyp. III. 180. Cicer. Acad. I. b, 19. sqq. I. 6, 22. Do Fin. II. 2l, 68. III. 13, 43. Tuscul. v. 27, 76.

Omo. III. 16, 28. ubi momorantur incommoda vel externa vel corporis vel etiam ipsius animi; Ιnvent. Rhotor. II. 59. Partit. 22, 74 Aq. al. Sed istud quidem per occasionem; rediti S ad rem

propositam. Versatur ergo Socratis quoque oratio rior in rimandis eiusdem amoris ratiouibuS, quem lysias oratione sua praedicavit, sed versatur sic, ut rei obscurae nec satis ab illo declaratae plus lucis inundatur perspicuitato et sententiarum et verborum adhibita. Haec autpm omnia si vero sunt a nobis

exposita, quid de utraque oratione ista, tam Lysiana quam Socratica, habita ratione argumenti, in quo tractando versantur, existimandum sit, ad iudicandum haud sano difficito est. Opponitur enim in iis amor illo civilis isque turpibus cupiditatis atque argutae Calliditatis studiis depravatus divino amori, quo quam clarissime appareat, quanto illo intervallo ab huius sublimitato atque celsitate remotus sit et quantopere animi magnitudo philosophorum in contemplanda divina veritate Occupatorum antecellat humilitati eorum, qui, quum in Studiis oratoriis ac sophisticis versentur Sedulo, tum animos suos ad rerum vulgarium, humilium ac sordidarum cogitationem deiecerint. Ex quo profecto omnibus debet esse perspicuum, quR- iam coniunctione ambae istae orationes, ubi spectamus Parum tamquam SylVRm et mMeriam, Cum univorsi Phaedri corpore oohaerere existimandae Eint.

Sod quum illae ad philosophiae vim rationemque

palosaciendam atque illustrandam solleriissime comparatae sint, tum valent etiam ad rhetoricam humilitatis atquo vanitatis coarguendam, quandoquident

87쪽

LXXX

earum exemplo demonstratur, veram dicendi vim ita domum existere, si orationi ab animo divinitus concitato et celsarum rerum studio et cogitatione pleno tamquam vita et Spiritus accedat, ita ut summum rhilosophandi fontem in divino amore positum eunem illum esse doceatur, a quo omnis dicendi vis manare existimanda Sit. Considerantes enim paullo diligentius omnem Lysianae pariter atque prioris Socraticae orationis dictionem facile animadvertemus, illas utique, Sive SententiaS, quae insunt, Sive verba et elocutionem, quam habent, Spectemus, mira quadam laborare tenuitate, ieiunitate, languore denique, ut prope exsangues et vitali Spiritu destifulae videantur. Nam Lysiana quidem declamatio fere bumi repit; res quotidianas ac sordidaa rimatur; frigidas captat argutias, dum artificiosa vel ingeniosa videri vult; parva et humilia, imo etiam abiecta atque turpia Consectatur; denique in summa laudis oratoriae affectatione tamen revera vi dicendi omnino caret. Quippe ha- bot ea nihil quidquam, quod aut mentem erudiat aut

animum moveat aut studium et voluntatem ad meliora flectat atque dirigat. Nec vero multo alia ratio est prioris orationis Socraticae. Quae etsi caret vitiis illis dialecticis, quibus reserta est Lysiae declamatio , tamen quoniam in eodem amoris genere atque Lysiana oratio versatur planeque idem argumentum tractat, ipsa quoque est admodum languida, arida atque humilis nec usquam altius assurgit, licet Socrates identidem celsiorem quemdam Spiritum a deorum afflatum simulet; id quod non sine callida irrisione ita ab eo fieri satis apertum putamus. Nimirum vera parens eloquentiae Vita et spiritu animatae et in animis hominum vere effieacis est mens gravium dignarumque rerum Sensu et cogitatione reserta; qua si quis pareat, nae, is, etiamsi omnia dicendi artificia in numerato habeat, tamen nihil usquam magni et praeclari, nihil quod animum vere moveat et ad rerum sublimium celsarumque meditationem evehat, ullo modo efficiet, haerebitque potius in luto, unde etiamsi emergere connitatur, tamen Sese non possit altius attollere. Cuius sententiae testimonium ipse quoque Socrates exhibet. Is enim ubi de re humili, sordida ac parum verecunda invitus dicere coactus est, licet vitia a Lysia in dialecticis admissa

88쪽

LXXXI

prudentissime vitet omniaque sollerter ac subtiliter xponat, tamen vel sic nihil in medium afferre potest, quod vim habeat in commovendo animo aut mentem ad graviorum rerum meditationem traducat. Longe vero alia ratio eat alterius orationis ab eodem So- Crate habitae, quae ab ipso tamquam palinodia quaedam superiori opponitur. Etenim hanc ubi vel loviter cum illis superioribus comparaverimuS, continuo animadvertRmuS neceSSe est, propositum esse in ipsa periectae et consummatae prope eloquentiae exemplum, unde non modo de antegressarum deelamationum pretio iudicium repetere liceat, verum etiam perspicue intelligatur, quid denique illud sit, unde oratori

non modo artis laus sed etiam dicendi vis et emo citas ducenda sit. Expressam enim in ea cernimus speciem et imaginem animi non humilis et abiecti, non rerum quotidianstrum aut vilium tamquam coeno demersi, Sed magni atque celsi, sed vere olati si diuinitus ad summa quaeque ooncitati, qui quemadmodum ipse sentit magnificentius, ita etiam apud alios dignitatis et magnitudinis sensum et admirationem movet. Quocirca sermo verbis ultro ad rerum, de quibus agitur, amplitudinem accommodatis non eStieiunus et languidus, non humilis ae depressus, non denique exilis et inanis, sed uber et copiosuS, Oelsus os magnificus, sublimis et diviniore Spiritu plenus, ita ut vel in diligentissimo verborum delectu et in singulari quadam sententiarum elegantia et ornatu tamen ubique emineat admirabilis animi ingeniique altitudo atque is montis ardor, qui nullis usquam rerum tractandarum dimoultatibus aut retardetur atque minuatur aut penitus re8tinguatur. Nempe eAt hae profecto ViΗ et potentia animi philosophiae beneficio nutriti eiusque opibus altius elati, ut, remota cogitationum exilitate, sive ea ab humilitato sentiendi sive ab artis istunae tenuibus ae siccis praeceptionibus ducat originem, somper orationem pariat gravem,

disertam, dignitatis plenam, dummodo philosophia ipsa

sit, sicut philosophia Platonis, viva quaedam Rapientiae nutrix atque Parens neque aridis spinosarum dis putationum dumetis conclusa. Quamobrem vix indiget, opinor, demonStratione, quod iam ultro patere arbitramur, esse hanc alteram Sooratis Orationem a superiorihus orationi hus ita divorsam, Ut por . eam

89쪽

LXXXII

certissime edoceamur, quantum referat, ut dicentia

animuS rerum maguarum sensu et cogitationo moveatur neque ad vulgarium et humilium rerum meditationem adhaerescat. Ad haeo vero etiam illud accedit, quod in eadem illa nec dialectica subtilitas ullo modo desideratur, ita ut, quae laus eo nomine Superiori Socratis orationi debetur, ea certe huic quoque plena et cumulata tribuenda sit. Etsi enim ea. Pro OCantst vel materiae magnitudine vol animi motu ut clatione non raro exsurgit altius, ut reliquarum Orationum humilitati paene insultare petulantius videntur, estque omnino ornatior, luxurioSior, et veneribuS poeticis insignior, quam ieiunis artis magistris in pede-

Strem Orationem convenire visum est; tamen eadem

conspicua item est admirabili defitiiondi diligentia, partiendi subtilitate, argumentandi perspicuitate, denique disserendi sollertia, ut ipse Socrates hae ipsius virtute p. 265. B. non temere gloriari existimandus sit. Sed istae quidem dialecticae laudes quum ipsi

sere communes sint eum superiore oratione Socratica,

tum ea hau in parto sibi etiam proprium quiddam et poeuliare habet, quod cum illa ipsa sensuum et

cogitationum magnitudine, qua ipsam excellere Vidimus, arctiSsimam habet copulationem. Etenim in priore Socratis oratione quum dialectica unice ad cernendas iungendasque meras mentis humanae notioneS valeat, tum eadem illa hie traducitur ad vim naturamque rerum divinarum, quae vi sua constant atque per Se absolutae Sunt, explorandam atque illustrandam. Ex quo Sponte apparet esse eam in Superiore Socratis oratione mere Socraticam, in posteriore plane Platonicam, quandoquidem Plato ipsam voluit non notionum tantum sed idearum exploratricem esse, ouius unius ope ad veritatis aeternae scientiam et cognitionem perveniretur. Quocirca paene re ipsa edocemur, quod antea vidimus etiam alio modo indic tum esse, dialecticam cum divinae veritatis sive idearum studio ot amore indissolubili sane vinculo copulatam es8e, ut ambobus demum in unum coniunctis

non modo philosophiae ratio ac disciplina, sed etiam

ars rhetorica abSiavatur atquis consummetur.

Sed haec quidem de parte Phuedri priore, quae

tres orationes amatorias complectitur. Quibus ita expositis oerte non iam amplius ob8curum fore spe-

90쪽

LXXXIII

ramus, quorSum denique Spectent quae in ea sunt expoSita et quamnam ea eum toto opere habeant coniunctionem. Apparet enim, opinor, clarissime, tam philosophiae quam rhetoricae in ea ita habitam esse rationem, ut et illius fontem primarium in rerum divinarum amore divinaeque veritatis intuendae cognoscendaeque facultate animis nostris divinitus tributa

quaerendum esse doceatur, et huius vim Omnem manare Oportere demonstretur ab animi rerum coe-Iostium studio et cogitatione sursum elati generosa magnitudine. Quod si ita est, esse autem ita, neminem certe dubitare sinent ea quae disputavimus, intelligitur profecto, id quod maxime intelligi volumus, Platonem in hac parte operis docuisse, amorem divinum, longe illum praeStantiorem amore Vulgari, utpote et per se deteriore et cupiditatum depravationi vehementer obnoxio, et philosophiae esse parentem, quippe qui animum ad id earum studium perpetuo incendatntque generosis celSarum et magnificarum rerum Sensibus et cogitationibus repleat, et verae eloquentiae eXistere fontem, EX quo uno omnia eius via manare debeat.

His vero ita disputatis iam aggrediamur etiam ad lustrandam posteriorem libri partem, quam item paucis dilucidavisse iuvabit. Quemadmodum autem in superioribus vidimus amorem divinum eum deformari, qui animum perpetuo inenarrabili quodam idearum sive divinae veritatis desiderio moveat ideoque a vitae communis humilisnte ac turpitudine avocatum ad maiorem quandam altitudinem sentiendi et cogitandi attollat, ut etiam rhetorica illius demum motu atque Spiritu suscepto vim nancisci reliquam

in dicendo possit; ita toto hoc loco, cimi inde a P.

2b7. C. usque ad exitum sermonis explicatur, imprimis dialecticae vi in at praestantiam ostendi et in clara luee collocari arbitramur, cuius certe natura atque Virtus omnis ita illustratur, ut eam

unam optimam veri intelligendi, disquirendi, iudicandi, explicandi atque docendi artem ac disciplinam e8Se appareat, siue cuius ope ars rhetorica nulla

sit. Ex quo sponto intelligitur in hac operis parte imprimis dialecticam descrihi, quemadmodum in parte libri priore amor philosophus illustratus est. Est autem operae pretium diligenter animadvertere, quo artificio philosophus hanc rom tractaverit. Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION