Platonis Phaedrus

발행: 1857년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

nec necessarium duxit, ut de ea peculiari opera dis-Putaretur, quandoquidem vel sine istiusmodi disput tione propositum suum assequi liceret. De qua utraque re ubi suerit explicatum, certius etiam perspectum iri sententiae nostrae veritatem confidimus. Aon potuit

igitur Plato, quantum quidem nos intelligimus, pro consilii sui ratione in Phaedro de Lysiae eloquentia

iudiciali commentari aut specimen eius et exemplum aliquod ita in medium afferre, ut oratione amatoria factum videmus. Voluit enim philosophus, ut vidimus, in hoo opere non tantum eloquentiam taxare, sed etiam vim et ubertatem philosophiae declarare patefacto summo atque ultimo eius sonte in animi natura et infinito aeternae pulcritudinis sive idearum amore sito, cui quidem amori sollertissime amorem mmculum vulgarem e regione posuit. Quid igitur 3 quanam tandem arte censebimus libri argumentum idque principale commode illustrari potuisse, si oratio aliqua Lysiae iudicialis ad partes vocata aut imitando expressa esset Z Nimirum fatendum est utiquo, consilium totius libri atque principalo argumentum ita tulisss, ut amatoria aliqua Lysiae declamatio adhibenda esset. Quod adeo manifestum extare putamus, ut copiosiore

rei expositione Videamur omnino superaedere POSSe.

βοu potuit igitur Plato in Phaedro oratione aliqua iudiciali Lysiae uti nequo i i licebat iudicialis viri eloquentiae pecuitari opera censuram peragere. Sed accedit, quod id ne opus quidem ipsi fuit, quo propositum Suum aSSequeretur simulque tamquam pertransennas OStenderet, quid de omni L7siana eloquentia Sentiendum videretur. Nam disputationi, quam de rhetorica instituit, certe nihil aliud ost propositum, nisi hoc, ut rhetoricam doceatur vera artis laude indignam esse propterea, quod philosophiae sublimitate et ubertate pariter atque dialoctica subtilitate careat. Hoc ipsum autem abunde ex amatoria illa oratione Lysiae tributa atque ex iis cognoscitur, ruae eius caulsa de arte rhetorica deque dicendi ac ocendi modo copiose disseruntur. Itaque philosophuS sane sperstre potuit et confidere, sponto inde

ab omnibus intellectum iri, quid de celobratissimis illis orationibus iudicialibus iudicari oporteret, qua8 Lysias emisisset. Nempe in his quoquo isto modo tacite significavit philosophiae ubertatem atque vim

132쪽

desiderari, quandoquidem Lysias omnino talis suit, qualem iam veteres descripserunt, subtilis quidem, Pe Picuus, tersus, elegans et urbanus, sed idem minus gravis, ieiunus saepe atque iusto tenuior, in quo subindo etiam sophisticum quiddam pellucet atque arte quaesitum, praegertim quum etiam figuris rhetoricis delectetur, quibus Ρlato non artem, sed artia quaedam initia et rudimenta τὰ προ τῆς τεχνης continori arbitratur. Ι e quibus omnibus praeter ceteros, quorum iudicia collegit Holscherus Vit. Lys. P. 32. sqq. , unum sufficiet audivisse Tullium, qui plus semel de Lysia verba secit. Is igitur Orat.

c. s. q. 30. nam qui Lysium sequuntur, C RuSEidicum que ndam sequuntur, non quidem ill um amplum atque grandem, subtilem et elegantem tamen, et qui in forensibus caussi Apossit consistere, h. e. in aliis scribendi generibus ut nimis tenuis minus probandus videatur. Brut.

9. q. 35. nihil acute inveniri potuit in iis caussis, quns scripsit Lysias); nihil, ut ita dicam, subdole; nihil versute, quod illo

non viderit; - nihil contra grande, nihil incitatum, nihil ornutum vel verborum gravitate vel sententiarum, in quo quidquam inesset elatiu8. De Opt. die. gen. e. 3. imitemur, si poterimus, Lysiam eiusque tenuitatem potissimum; - sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis et

Parvarum rerum e nussulas scripsit, videtur esse ieiunior. Ita fit, ut Demosthenes certo possit summisse dicere, . elate Lysias dicero forta 8 se non pOS sit. Verum satis haec de istis. Videmur enim hactenus abunde demonstravisse, quod demonstrare fuit

propOSitum, minime ex eo, quod nulla in Ρhaodro neque descriptio neque censura iudicialium Lysiae orationum reperitur, illud consequi, ut liber Platonis ante Olymp. XCIV. emissus esse et philosophi iuventuti potius quam virili aetati deberi existimandus sit. Pergimus ad alterum illud, unde supra vidimus viros doctissimos similo repetiisse tuaicium. Etenim magnam illi nequo ullo modo excusandam censuerunt futuram inisse facinoris indignitatem, si Plato, quum ipse iam plua quam quadraginta annos

133쪽

i- ἴXXVI natuS esset, Senem Septuagenarium tanta mordacit iis cavillatione petiisset neglectisque eius virtutibus tanta acerbitate exagitavisset, quanta in Phaedro utique ab eo factum sit. Ex quo consequens ESSB VO-lunt, ut origines libri ad eam philosophi aetatem reiiciendae gint, in qua eiusmodi petulantia saltem sit magis excusabilis. Itaquo quaesivisse item iuvabit, quid quantumque huic rationi tribuendum sit. Licebit autem hic primum animadvertere Parum nobis videri credibile, Platonem Lysiae iam olymp. XCIV. in. tale opus, quale Phaedrus est, fui8Se opinpositurum, quandoquidem ille tum vix iam ad eam

Athenis pervenerat auctoritatem, ut tamquam princepa rhetorum in acenam producendus videretur. Rediit enim, ut vidimus, Athenas Olymp. XCII. 1.

412. a. Chr. n. Iam vero si Phaedrum ponamus Olymp. XCIV. in. litteris exaratum esse, LySiaS n cesse est iam septem fere annorum spatio, quos primos vir factus Athenis exegit, ad eam laudis Qt s mae celebritatem pervenisse, ut ipsius auctoritas etiam

philosophiae studiis officeret. Quod profecto tanto minuη est credibile, quod ibi teste Cicerone Brut.

c. 12. ab initio docuit oloquentiae artem, ac Postero domum tempore ad iudicialium orationum scripti nem acceSSit, quodque omnes consentiunt nomen linsius inde ab eo demum tempore illustrius extitisse, quo talium orationum scriptioni operam dare coeperit. Quocirca nec verisimile est ipsi tum PhaedrumcSSe Oppositum, praeteriitque procul dubio dehino longius temporis spatium, priusquam Plato eum scripto adoriendum statueret, licet haud incommodo fieri potuerit, ut dialogus iam illa aetate habitus fingoretur, quippe quo iam ingenii artisque ostentandae

caussa Gorgiae exemplum aemulatus Oratorias declamationes edidisset. Sed quum minime sit credibile Phaedrum iam Olymp. XCIV. Lysiae fuisse

oppositum, tum etiam in promtu Sunt urgumenta, unde appareat Lysiae senectutem nihil prodiibuisse, quominus Plato de ipso grandis aetatis viro scriberet quae in Phaedro disputata sunt. Etenim primum quidem quod dictitant mitius de illo vel excusabilius videri posse iudicium, si iam Olymp. XCIV. in. eX- promtum Sit, id prosecto nihili est. Fuit enim LysiaS etiam tum aetate iam Provectior, siquidem lia

134쪽

homine quinquagenario salva modeStia et humanitate scribi potuisse putabimus quae in Phaedro scripta sunt; de viro Septuagenario eadem scribi potuisse negabimus 3 Quasi vero hoo tale temporis discrimen quidquam valeat ad regendum titti in caussa decori et indecori itonique iusti et iniusti iudicium. Ad hoc autem accedit etiam aliud quid. Versatus enim Lysias estiti studiis eloquentiae ad summam uSque se Betutem, ut vel senex summi atque clarissimi rhetoris laudem obtinuerit. Obiit enim teste Dionysio Hal. Olymp. C. 2. - 379. a. Chr. n. O togenarii S, quamquam alii vitae ipsius terminum etiam annis compluribus longius proserunt. Ad quod usque tempus ip-

Eum nunquam rhetorices fuisSe incuriosum vel orationes eius adhuc superstites liquido testantur, ex quibuS OrationeS κατα των mr οπιυλων et pro bonis

Aristophanis Olymp. XCVIII. 1. - 388. a. Chr. n. defensio pro Polystrato Olymp. XCII. 4. - 409. a. uer. Chr. oratio contra Panclenem Olymp. XCV. 4. 397. orationes adversus Epicratem, Ergo lem et Philooratem Olimp. XCVII. 3. et 4. oratio contra Theomnestum Olymp. XCIX. 1. Scriptae putantur. Quid igitur 3 haec quum ita Sese habeant, nonne verisimiliter statuere licebit in hac studiorimi suorum Perpetuitate et Continuatione Lysiam circa Olymp. XCVIII. in . Adhuc floruisse Summa eloquentiae laude, ut plurimi eum, sicuti Phaedrus MyrrhinuSius, moime admirarentur et ut principem sere λογογοάφον devenerarentur 3 Enimvero isto quidem pacto liquet potuisse sane Platonem de eo scribere ut sene, quae teste Cicerone Orat. 13. q. 4 l.

de Isocrato soni Oro scripsit. Nec vero tum in Eum non convenerunt quae in oratione ipsi tributa omparent tectae nequitiae signa et argumenta. Nam in orations Demosthenica contra Neaeram p. 1351. q. 21. sq. narratur rem habuisse cum Metanira, meretrice Corinthia, quod ita factum videtur, quo temporo iam annum aetatis sexagesimum sextum vel septimum egit. Quocirca callidus veterator non sine specie veritatis

etiam amoris humilioris criminatione peti potuit. Αοfieri potest ut Plato eum etiam propter Gemocrati actstudium, a quo philosophus abhorrebat magnopere, contemserit ac doluserit, de quo v. Stahr. Aristolol.

135쪽

Libr. I. p. 63. sqq. Id enim verisimile fit ox Phaedr. p. 227. B. ubi v. annotat. nostr. Sed istud quidem in medio relinquamus. Pergimus potius ad illud,

unde totius rei ratio etiam accuratius perspiciatur rectiusque aestimetur. Tantum abest enim, ut Plato

severa ista, quam egit, artis oratoriae censura unum

Lysiam petierit et corripuerit, ut longe maius quiddam spectaverit. Voluit enim procul dubio omnes omnino Oratores vel rhetores a Siculorum disciplina

profectos, uno excepto ISocrate, reprehendere et exagitare, quippe qui arti suae omnia, philosophiae r tioni et consormationi, qualem olim iam Pericles, vir vere Atticus, plurimi aestimavisset, nihil plane

tribuerent. Quocirca Lysiam non tam Suam unius perSonam quam potius rhetorum omnium uni arti omnia tribuentium partes sustinere voluit. In quo similiter atque comicus Aristophanes VerSatu8 est, quem constat in Nubibus Socratem ut principem Sophist rum perstrinxisse, in Ranis autem Euripidem ut a gutorum et mollium tragicorum ducem et antesim num in Seenam produxisse, ut simul sophistae atque poeine id genus reliqui omnes riderentur ac deluderentur. Quam rationem ne quis putet a dialogorum scriptore esse alieniorem, cogitet is, quantum com tionis sermones Platonis cum tabulis poetarum, imprimis comicorum, habeant, memineritque praeterea

similis artificii exempla etiam in aliis philosophi operibus, Symposio, Protagora, Republica, exture, in quibus libris omnibus passim loquentes ita inducuntur, ut certae alicuiua rationis uo disciplinae tam- quum partes sustineant. Esse autem Lysiam revera isto modo a Platone in malum, quum ex univerSRde rhetoricis disputatione intelligitur, tum imprimis, ex iis locis apparet, ubi praeter Lysiam etiam alii

C. D. p. 278. C. aut universa cohors Siculorum a Sophisticorum rhetorum perstringitur, sicuti fit p. 266. C. sqq. Atque haud scio an ad confirmandam hanc sententiam etiam illud valeat, quod p. 278. C. D. Lysias monetur, ut sese aliquando Poloinarchi fratris exemplo ad philosophiae studium convertat, quodque p. 2b7. B. Socrates ita loquens inducitur, ut ei idem illud bonum ab Amore precetur. Nimirum haec Omnia

136쪽

licet propter tempus, quo habetur sermo, recte et eum specie veritatis ipsi dicantur Lysiae, tamen ita

demum plenam vim suam accipiunt, Si de persona cogitamus, quam rhetor celeberrimus in Phaedro sustinet. Tum enim ea non tam LySIae UauSSa, quam Propter eos omnes monita e8Se putanda Sunt, qui

perverso consilio a rhetoricis studiis philosophiam omnino seiungerent. Nimirum ita philophus callia dissime, quo tempore dialogum scripsit, praesentis

aetatis rationem duxit, quandoquidem non tam grandaevum Senem ad meliorem mentem reducere, quam rhetores aetate minores ae sibi aequales vel suppares edocere studuit, quaenam via ingredienda esset, ut ad verae germanaeque eloquentiae laudem pervenis

tur. Hoc autem si ita sese habet, sponte intelligitur, acerbitatem istam iudicandi, quam Platoni verterunt opprobrio, non tam ex indisno adversus Lysiam senem odio prodiisse, quam inde potius ortam eSSe, quod philosophus omnino rhetoricorum Studiorum perversitatem castigare ac simul philosophiae dignitatem ac praestantiam in illustriore luce collocare voluit. Quod autem illum unum potissimum delegit, qui r

liquorum omnium partes sustineret, non potuit Pr secto ullum illorum temporum rhetorem reperire, cui illas rectius imponeret, quam eum, qui erat θεινοτα - τος των rora ut ipse ait p. 228. A., prae- Eertim quum is praeter ceteros etiam in amatoriis

scriptionibus elaboravisset, qualis ut in medium proferretur, universi operis ratio et argumentum prIm

rium utique postulavit. Atque his ita expositis tandem effecissa videmur, quod erat propositum, ut ne ex iis quidem, quae de Lysiao vita atque studiis momoriae prodata sunt, consequi appareat, Phaedri originos non posse ad maturiorem philosophi aetatem resorri, sed adscribi

oportere eius ndolescentiae. Pergimus ad examinanda reliqua argumenta,

quibus viri docti Ρrobare conati sunt, Phaedrum esse solum ingenii Platonici iuvenilis. Suni autem

ea argumenta rhetorici maxime atque dialectiei goneris, quandoquidem tam elocutionem quam diss rendi rationem in hoc libro regnantem eam esse ii dicaverunt, quae iuvenilia aetatis manifestum indicium faceret. Quae omnia quo iure ita aluantur,

137쪽

ne prolixior evadat disputatio, quam brevissime non

tam demonstrare quam ostendere conubimur. Et elocutionem quidem operis iam vereres orifici tamquam singularem notarunt vel etiam reprehenderunt ut a prosa oratione alieniorem. Ita Aristoxenus apud Diogen. L. IlI. 25. et 38. rων τροπον τῆς γραφῆς ολον ως φορτικυν notavit. Porro

Dionys. Hal. in Epist. ad Pomp. p. 762. sqq. T. VI. ed. Reish. et de vi admirand. Demosthen. P. 969. sqq. gravem in Phaedro dictionis urpatae censuram instituit. Reprehendit enim ibi philosophum, quod in hoc libro nimius fuerit sublimitatis atque granditatis affectator ideoque in ineptum

tumorem ac fastum inCurrerit,' quo nomine ipsi φος ους

Gorgianae orationis turgorem vertit opprobrio; imprimis autem eum vituperat, quod relictis saepius prosae orationis finibus temere ad ποι τικὴν απειροκαλίαν, quam Vocat, transgrediatur, ut quum P. 237. A. repente Musas in re vulgari precibus invocet; . 238. C. amoris vim naturamque inanibus argutiis efiniat nec sine magnis verborum meullis; atque p. 266. E. sqq. iter deorum atque anImorum per coeli spatia institutum magnificentius describat. Enimvero in his omnibus Dionysius exemplis maxime e Phaedro repetitis id agit, ut Ρlatonem a Demosthene di- condi laude suporatum esse doceat, sicuti ex verbis P.

I 0. p. 1026. et P. 1058. ed. RoiSh. perscriptis s cile intelligitur. Iam voro huic Dionysii iudicio proxime subiungore placet sententiam Caecilii, rhetoris Siculi, qui fuit homo in arte sua admodum Clarus ac Dionysii familiaris. Is enim teste Longino De Sublimitin c. 29. et c. 32., crimine tumoris in Platonem coniecto, Lysiam demonstrare conatus est Platone multo esse et Venustiorem et elegantiorem,

ut simile quiddam egisse iudicandus sit atque Dionysius, qui Demosthenem censuit Platoni esse anteponendum. In quo illum verisimile est item Phaedrum imprimis dialogum ob oculos habuisse, ut in quo et Lysias a philosopho laxatur acerbius et bene dicendi praecepta eX Philosophiae penu depromta non sine rhetorum irrisione proponuntur. Quamobrem ille, quamquam Lysiae poti imum vindicias egisse videtur, tamen et de summa re cum Dionysio consevsisSE

138쪽

et voro etiam Phaedrum carpsisse existimandus est.

Sed istud quidem in medio relinquamus. Pergimus tius ad Olympiodorum, qui in Vita Plat. p. 76. ed.

ischer. haec scripsit: 'υτι τους διθυράμβους o .aτων ἡσκητο, δῆλον εκ του λιέδρου του διαλογου, πανυ πνεοντος του διθυραμβιοδους χαoακτῆρος, ἄτευλατωνος τουτον πρῶτον γράφαντος διαλογον, Οἰς λέγεται. De quo hominis docti effato etiamsi nobis-oum in Examin. Teatim. p. 21. sqq. ita Statuas, ut eius auctoritati non multum tribuendum esse extatimes,

tamen illud nullo negotio intelligitur, hausta esse quae Protulit ex antiquiorum rhetorum fontibus, qui Phaedrum dithyrambicum quiddam spirare iudicavissent. Denique audiendus etiam Hermias est, qui Sehol. ad Phaedr. p. 63. ed. Ast. haec refert: τὰ

ἐγκληματα νυν, α τινες κατηγορουσι αλ ατωνος ἐπὶ τουτρο τεμ συγγραμματι, - ου βασκανου τινος Ψιλο- νιέκου νέου ἔοικεν εἶναι, κωφι μουντος τον ρητορ καὶ εις ατενιαν αυτον διαβαλλοντος' ἔπειτα δὲ καὶ

π λέξει κεχρῆσθαι ἀπειροκάλ καὶ ἐξωγκωμίνη καὶ

Gro Oμφωδει καὶ ποιητικν μαλλον, ως καὶ αυτος ἐπε-m μηνατο. Atque haeo quidem sunt sere 'veterum

rhetorum de Phaedri eloquutione iudicia. Similiter

vero de illa sonsorunt etiam critici recentiores, ex quibus praeter ceteros nominandi sunt Aug. Ber n. Κ riso hius: Ueber Platona Phaedrus p. 13b. sqq. et Sohleter macherus Praef. ad Phaedr. p. 69. sqq. Quamquam hi etiam alia non pauca notarunt tamquam Singularia, ut exuberantem quandam verborumae sententiarum luxuriam, insolentiorem orationis vigorem et alacritatem, ridendi atque exagitandi petulantiam, colorEm Sermonis mire variatum, asse tatam quandam dicendi gravitatem, vanam et inanem artis dialectistae et oratoriae ostentationem, et quae his cognata sunt vitia. Ex his omnibus vero donique veterum criticorum, de quibus Olympiodorus aliquid prodidisset, secuti auctoritatem Protenus con luserunt, ista omnia esse iuvenilia ideoque Phaedrum iuvenile Platonis opus esse. Nec Vero negari ullo modo potest reperiri in Phaedro ea sero omnia, quae ab illis notata et animadversa sunt. Sed quamquam id sine ulla dubitatione largiendum est, tamen nos quidem nullo pacto concedendum putamus, quod inde colligendum censuerunt. Est e lim elocu-

139쪽

tio argumento ot consilio operis tam sollerter attemperata, ut id non iuvenem scriptorem arguat, sed Persectum dialogorum artificem, qualis Ρlato procul dubio maturiore demum aetate extitit. Nam rerum in posteriore Socratis oratione tractatarum ingena magnitudo ac sublimitas sibi utique depoposcit etiam

Ornatum Verborum ac Sententiarum magnificentioremot grandiorem dictionem quam qualis sermoni vulgari conveniret; censura Porro rhetorum ac Sophistarum non potuit vastare cavillationis quadam et irrisionis acer tate; praterea philosophiae laudatio et praedicatio tamquam aeternae veritatis magistrae et rhetoricorum Studiorum victricis ne esAario etiam debuit cum artis quadam atque rationis Ostentatione, Speciosa quidem certe, coniuncta eSSe, praesertim si philosophus tum primum philosophiam in Academia docere instituerat; denique vigor Orationis et alacritas insolentior necesse suit ut per omnia diffunderetur, quom et recentis Gonsilii gravitas et novae rationisao disciplinae dignitas et adversariarum partium contemtio ultro excitaverit atque naturali animi motu offecerit.' Itaque congruit profecto elocutionis varietas egregie eum rerum tractatarum varietate, ut altera alteram Sponte genuisse videatur. Id quod Ox parte etiam Hermi as perspexit, qui p. 63. et 65. ed. Ast. reeti SSime censuit, orationem rebus ipsis in Phao-dri opere prudentissime eSSe attemperatam. Neo vero istud signum aut argumentum putamus iuvenilis inertiae, sed perfectae artis maturiori aetati propriae, praesertim quum Platonem nec illo tempore ingenii animique vigore defecisse tam Sympo- sium non ita multo post Phaedrum in lucem editum quam alia opera etiam Posteriore tempore scripta

luculentissime conteStentur.

Itaque dictionem quidem Phaedro propriam exploratum habemus nihil prorsus referre, quod librum adolescentiae Platonis tribuendum esse evincat. Sed alia quoque asserunt argumenta, unde id probabile fieri contendunt; quae quidem argumenta sunt generia dialectici. Dictitant enim usum

dialecticae in hoo opere expromtae minime eum eSise, quem Platonis ad maiorem disserendi facultatem exercitati consuetudo referre soleat. Nam primum quidem philosophum monent usum esse mytho Sive

140쪽

fabulae involucro, quo loco vitam animorum Superiorem eorumque cum diis immortalibus coniunctionem descripserit, p. 249. C. - 2bT. A. quod et doctrinae impersectionem et dialecticas imperitiam eam arguere aiunt, qua fieri non potuerit, ut res gravissimae fabulose nunc tractatae explicarentur Subtilius; x. Schleier macher. Praef. ad Phaedr. Ρ.79. sq. et Κri soli ius i. c. p. 54. atque P. 132. Sqq. ubi inter alia haec scripsit: Platon kle id et da bei die Summe se iner p hilosophia che n Ue- hera sugungen in das dunkle Gewand des My

et a8Severentur, quam exquirantur atque Pervestigentur, neque cauSSue rerum disceptatarum idoneis rationibus aperiantur. multa etiam imperfecte ExPonantur, ita ut ne dialecticae quidem ratio ae disciplina, quae tamen magnam operis partem sibi vindicet, plene accurateque descripta sit. v. Schleier m. I. P. I. p. 65. sqq. ed. 2. Κri Schius i. e. p. 134. sq. Haec igitur illi, ex quibus item offici volunt, ut Phaedrus pro iuvenili opere habendus sit. Quae quidem omnia quo iure ita pronuntiata sint, paucis disputavisse sufficiet, quum partim iam ex iis, quae supra sunt exposita, quid rei sit, perspectum iri existimemus. Ut igitur ub eo exordiamur, quod Postremo loco memoravimus, de dialecticae quidem descriptiove, quae in hoc sermone exhibetur, multum veremur ut isto modo satis cauto et circumspecte iudicatum sit, quae certe ad tantam perfectionem in hoo libro elaborata est, ut potius Heus dio assentiendum videatur Init. Phil. Plat. Vol. I. P. II. P. 76. iudicanti paeno totam philosophi rationem in illo

declaratam esse. Nimirum adumbrata eius ratio ac disciplina est totius scripti consiliis conVenienter. Ex quo sponto consequitur, ut Platoni neutiquum ea artis uialecticae species et imago exhibenda fuerit, quae Omnibus numeris persecta et ab8Oluta eSset,

SEARCH

MENU NAVIGATION