Platonis Phaedrus

발행: 1857년

분량: 376페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

de totius operis argumento Sententia uitatur, ῬIam elarissime apparent. Quae tumen omnia quo plus etiam lucis accipiant, denique etiam quaestio de temporibus suscipienda erit, quibus Phaedrum litteris consignatum esSe verisimile sit. II aes igitur omnia orditis deincepS exponere coriabimur. iu qua quidem re versabimur ita, ut simul universum Phaedri argumentum voluti obiter collustretur et ad pleniorem intelligentiam Provehatur. Itaque primum quidem diligenter tenendum est, quo non animadverso iudicia hominum de Phaodri arte et compositione sane mirifico perturbata sunt, Platonem in hoc opere condendo eodem usum eSSBartificio, quo in plurimis aliis sermonibus artificiosius olaboratis usus esse reperitur, ut duo simul argumenta Pari opera pertractaverit, quorum alterum ad communem hominum vitam eiusque mores instituta studia, consilia denique, uestimanda atque iudicanda refertur, alterum VerSatur in ratione ac doctrina sapientiae explicanda atque illuStranda, ita quidem, ut utrumque denique ad eundem omnino finem pertineat,

communique Scribendi consilio inserviat. De qua quidem philosophi sollertia quoniam explicatius diximus in Urolegomenis ad opp. Plat. Vol. I. P. I. p. XLI.

sqq. ed. 3. ed. GOlli., non est cur hoc loco uberius exponamus. Etenim i a Phaedro quum ars rhetorica inscitiae et inertiae arguatur, ita ut i PSum argumentis subtilissimis domonstretur sine philoSophiae praesidio et adiumento nullo pacto ConSiStere POSSE Ut-l ote a studio veritatis plane averSam, tum etiam phi-osophiae virtus ac praestantia eo modo illuminatur, ut

reclusis ultimis ipsius sontibus, in animi vita divina et nativa indole positis, principia eius atque elementa vel in infinita quadam idea in appetitione et primitiva

earum comprehensione vel in dialecticae commentations quaerenda eSSe Ostendatur atque indidem otiam doceatur, quanta quamque admirabilis ipsius vis ot officacitas sit in hominibus ad veri scientiam et cognitionem erudiendis atque instituendis. Nimirum utrumque argumentum, quantumvis primo adspectu diversum sit, tamen, ubi rem diligentius consideraverimus, tam urcto vinculo contineri fatendum est, ut ad summum ultimumque finem universae scriptioni propositum Planissime accommodatum habeatur. Nam

42쪽

XXX quod philosophiae tamquam species quae irem et imago exhibetur, unde non modo dignitas ipsius otmaiestas, sed etiam utilitas atque vis salutaris eo gnoscatur, valet hoc profecto item ad arguondam Gemonstrandamque rhetorices quum humilitatom tum vanitatem atque inertiam. Quod autem longo copio-SOque Sermone ostenditur, quam nihili facienda sit ars ista oratoria, quae vulgo Summis extollatur laudibus et multis videatur plane admirabilis, id vicissim eiusmodi est, ut ad illustrandam philosophiae

praestantiam et excellentiam egregie comparatum sit, praesertim quum isto pacto etiam clarius intelligatur, quantam ipsa in dicendo quoque atque docendo vim et potestatem habeat. Etenim est Sane utriusqus rei tam arcta necessitudo, ut adeo dubitare liceat, utrum argumentum pro potiore ducendum sit. Nam disputationem do rhetoricae pretio ac dignitate institutam vel ideo pro primaria operis parte habendam putaveris, quia huic uni omnis dialogi scena et quasi apparatuS adaptatus est, ut non tam de philosophia quam de rhetorica agi videatur. Ubi autem consideraveris rerum ipSarum, quae tractantur, magnitudinem atque gravitatem, certe item ambigos, num iisl otius, quae de philosophia sunt disputata, primarius ocus attribuendus sit, quandoquidem quae de immortali animorum vita, de divinae veritatis amore, de idearum resuscitandarum facultate, de sapientias in animis hominum propagandae studio, de dialecticae natura, usu et exercitatione, aliis id genus rebus, explicata Sunt, certe tam Sunt gravia et ponderosntamque arcte eum omni philosophiae doctrina et ratione coniuncta, ut reliqua Omnia, quae ad artem rhetoricam taxandam reseruntur, prae iis admodum leviano minuta videri debeant. At nimirum pertinent denique omnia Communiter, ut diximus, ad summum illum finem, in illustranda virtute et praestantia philosophiae conspicuum, ad quem utique universi operis scriptio reserenda est, videturque philosophus prudentissimo consilio speciem et formam dialogi rerum rhetoricarum disputationi attemperavisse, quia ipsa tempora, quibus liber scriptus est, ita tulerunt, ut imprimis artis rhetoricae ratio ducenda videretur; de qua re infra disputabitur explicatius. Verum satis clo his. Pergimus ad aliorum illud, de quo supra C .

43쪽

XXXVI

diximus hoc loco explicari oportere. Considerandum est enim, qhalem Plato philosophiae rationem animo

informaverit, et equaenam voluerit esse eius tamquam principia atque Aementa. De qua re paulo uberius Oxposuisse iuvabit ipso argumento postulante.

Discessit autem Plato in informanda philosophiae

notione longissime ab hominum' nOStrorum more et consuetudine. Neque enim philosophiam voluit esse doctrinam aliquam ex rerum certarum S ientia et notitia conflatam et certo quodam ordine compositam

ac descriptam. Imo totam illam, ipso philosophiae

nomine viam monStrante, in uno sapientiae, hoc est rerum per Se absolutarum sive idearum intelligontiao

et cognitionis studio, ad quod unimi nostri divino

honesicio destinati essent, quaerendam osse iudicavit. Etenim plenam certamque rerum divinarum et natura sua Sempiternarum solentiam et cognitionem philosophus in unum tantum Deum, numen persectisSimum, convenire censuit; in hominis naturam cadere negavit, quippe cuius ea esset imbecillitas et infirmitas, ut ipsam rerum vim naturamque penituS perspicere nullo modo posset. De qua re V. Parmen. P. 134.

C. Phaedr. p. 278. D. ibique ann. Itaque mortalibus nihil nisi studium cognoscendae absolutae Veritatis eiusque rei facultatem quandam tribuit, ipsam scientiam veritatis eripuit; in illo ipso autem veritatis studio philosophiae munus et officium contineri arbitratus est. ΙΙaec igitur natura et vis philosophiaeeSt, quam Plato animo insormatam tenuit; haec ostnotio eius, quam mente sua effinxit; liaeo denique est Sententia, a qua prosectus Omnem pius doctrinam Olegnnter explanavit. De qua re praeclari sunt loci

De Rep. II. p. 375. E. sqq. V. p. 474. C. Phaedon. P. 64. A. Sqq. GOrg. p. 482. A. sqq. Phaedr. p. 276. Α. sqq. 278. D. Symp. p. 204. A. De Rep. V. p. 485. B. ubi inter alia leguntur haec: τον δὲ δὴ επε-

His vero ita exploratis nec illuu iam habebit explicationem difficilem, de quo nune potiSSimum quaerere attinet, quidnam tandem sit, in quo denique ultimus philosophiae sona summumque Principium gontineatur. Facile enim intelligitur, istiusmodi stu-

44쪽

dium scientiae ot cognitionis, in quo vir sapientissimus philosophiam cerni iudieavit, Si non omnino vnnum futurum sit, duo sibi tamquam elementa deposcere: alterum aeriorem quemdam Veritatis sensum vehementioremque appetitum, quo animus quasi ultra se elatus perpetuo ad veritatem amplexandam excitetur, moveatur, auferatur; alterum instrumentum

quasi quoddam, cuius usu fieri queat, ut tintiva ista sciendi aviditas, quantum fieri possit, expleatur et ad scientiae perspicuitatem perducatur. Etenim alterum Eine altero esset prosecto mancum ac d sebile. siquidem nec nativus ille animi appetitus per se solus cognitione veritatis eum conscientia veri potiri posset, nec artis usus a veri cupiditate solunctus ad sapientiae posSessionem satis efficax foret. Hoc igitur aeu-men Platonis haudquaquam praeteriit. Itaque continuo ille statuit verissime, fontem philosophiae ex ultimo ne Supremo ipsius principio manantem duplicomeSSe, naturalem quemdam mentis animique motum et appetitum, quo usque ad vori scientiam et cognitionem Ruseramur. atque artem homini item a natura

tributam, qua illi desiderio animi plenius possit satisfieri. Nimirum ille quidem est tamquam ignis quidam atque fomes, in quo sapientiae Studium necenditur et inflammatur, quo extincto aut non bene nutrito ipsa animi vita sanequam periclitaretur. Haec autem ipso illo excitata animi impetu et effecta, est quasi illius persectio et absolutio, quippe quum igni tamquam lucem intelligentiae ac scientiae asserat. Et appetitum quidem illum philosophus amoris nomino insignivit; artem autem ei tamquam ministrantem dixit dialecticam, res prima quidem specie multum diversas, sed re ipsa indissolubili vinculo noxas et Sociatas, quae coniunctae demum omnem philosophandi vim si ratiouom absolvunt. Quippe ambo ista philosophandi principia denique in unum coeunt eo, quod primitus in aeterna animi vi ae natura sunt posita, qua illo non modo inde a primordiis suis proprio atque libero motu viguit, sed otiam idearum comprehendendarum facultate ornatus et instructus

fuit. Id quod liquido apparet ex Phaedro, ubi animi

humani eo ipso, quod sempiternas rerum Species invita coelesti ac divina intueri potuerint, etiam artis dialoeticas participos facti esse, hoc est, idoas nom- Cooste

Di iii so

45쪽

XXXVIII

prehendisse, dicuntur; de qun re v. p. 246. Sqq. et p. 249. C. Itaque Ρlato prudentissime in Phaedro ita instituit, ut utrumque istud philosophiae principium tamquam in unum coniunctum descripserit stillustraverit, non quo duas res inter se diversas eXeicare voluerit, sed quod acutissime pervidit, esse

uno fontem philosophiae, quamvis re et usu duplicem, tamen vi et natura sua unum eumque talem,

ex quo omnis philosophiae ratio ae disciplina profi

cisceretur.

Sed quo clarius etiam intelligatur, quaenam Summi philosophi do his rebus sententia fuerit, age utrumque illud, in quo origines atque caussas philosophiae quaerenda8 cenSuit, consideremus Seorsum.

Quo mosto otiam id effectum iri speramus, ut ad ea, quae in Phaedro de his rebus tradita leguntur, rectius intelligenda atque iudicanda tamquam aditus aperiatur. Itaque Plato primum quidem philosophiae principium voluit esso nativum quemdam animi Sensum et appetitum, quo homines sapientiores idontidem ultra vitae mortalis conditionem mente animoque suo elati infinito quodam cum desiderio scientiam et cognitionem divinae veritatis appetant; quem animi habitum et affectum amo rom dixit. Quapropter ante omnia id nobis erit agendum, ut quaenam sit amoris istius indoles et natura, diligenter exquiramus, quandoquidem alioquin vix futurum erit, ut quorsum

haec philosophiae Platonicae pars omnino periineat aut quomodo sit accipienda, plane intelligamus. R tulit autom philosophus, si quid iudicare poSSumus,

Rmorem Suum neutiquam ad teneriorem aliquem

animi affectum, qui inter amantes atque amatos intercedat, eosque diviniore qutidam beatitatis sensupersundat, qualem hodie fere intelligunt, qui amorem Platonicum in ore habent. Imo totum illum voluit pertinere ad absolutae veritatis Studium, quandoquidem eum, ut modo diximus, nihil aliud esse censuit, quam interiorem quemdam animi instinctum et quasi furorem animis divinitus ingeneratum, quo sapientiae studiosi ad veritatis aeternae admirationem atque contemplationem cieantur atque rapiantur. Quom quidem animi habitum et affectum quod amorem et dixit et revera osse iudieavit, id etiamsi nobis primo adspectu mirum accidat. tamen sedulo cavendum est, no pro innui

46쪽

XXXIXluxuriantis ingenii commento habeamus. Repetendum enim rei iudicium est primum ab honestis illis amoribus, qui inter adultiores et adolescentes in Graecia vulgo colebantur quique virtutis civilis adiuvandae atque roborandae gratia suscepti non modo non turpes habebantur, verum etiam publicis legibus et mori hus commendati et permissi erant; de quibus praeter alios consulas Fri de r. Iacob s: Vermis his Schristen. VOl. ΙΙΙ. p.

214. sqq. Otis r. Multor: De Doriensibus. Uol. II. p. 290. sqq. Mei er in Erechii et Grubori Eneyclop.

Seet. III. vol. IX. p. 149. sqq. Krnu se in Agon. et Gymnastic. Graecor. Vol. ΙΙ. p. 943. Sqq. Bern hardy IIist. litter. Graec. Vol. I. p. 42. Sqq. Crn- ner Geschitate des Unterrichis im Alterthume. Vol. I. p. 194. Sqq. Nee vero in hae caussa negligendum est exemplum aut Socratis, qui artem amatoriam profitebatur, aut Pythagoreorum, quorum sodalitia ad philosophandi consuetudinem comparata orant; a quibus quid Plato profecisso videatur, paucia declaravimus in Prolegg. ad Symposium p. LXIN. sqq. ed. Goth. teri. Sed clarissima lux rei primo adspectu satis mirabili assundetur, ubi diligentius perpenderimus Platonis do idois sententiam, quam qui non percepissent, ii nec fieri potuit quin doctrinae philosophi

parum aequi et idonei iudices existerent. Quapropterea de re eXponere non a proposito alienum putamus. Statuit igitur Plato, posteaquain certiora aliquando atqtie firmiora iecerat doctrinae suae fundamenta, praeeuntibus Parmenide, Empedoclo, aliis, quorum doctrinam ad suam accommodavit rationem, mundum esse tamquam duplicem, alterum idearum, qui complecteretur aeternas rerum species, sive ideas, Una tantum mente comprehensibiles, sensibus non Subiectas, quas quidem videtur intellexisse aeternas numinis divini cogitati nos rerum omnium vim et veritatem in se continentes, quarum animi quodammodo possent fieri pasticipes vel capacos; alterum rerum

adspectabilium, qui ad intelligibilis mundi exemplum eSSet compositus et consorinatus. Et illi quidem proprium trifuit hoc, quod haberet ea, quae perpetuo

Vi Sua constarent, Sempiterna essent, nec ullam unquam Subirent naturae suae mutationem, quae VOenvit τα ὁντα, τα οντως ωνrce, vel τει ὰληλυς ovrre. HuiuS autem cum Heraclito eam rationem indicavit esse, Dissilired by Corale

47쪽

ut quae ad eum pertinerent, ea non esse ειναι

sed fieri γυνεσ&cti dicenda e8Sent, quippe quae

numquam certo conSisterent, sed perpetuo quasi flumine agitarentur. De qua ipsius Sententia v. Phaedou. p. 80. A. B. sqq. Tim. p. 28. A. 52. D. De Rep. I. p. 507. C. sqq. Sympos . p. 2II. Α. C. Phileb. p. 15. A. 53. D. sqq. Quorsum pertinet imprimis etiam praeclarus ille locus Phaedri p. 247. A. Sqq., ubi quod species sive i d e ale in coeli superficie eaque non ahenea, sicuti quibusdam visum est, sed potius aetherea et liquida, spectandae pro-Ponuntur, Vehementer iudicio suo salsi sunt qui id rario sensu acceperunt, quum ex toto loco appareat, ,sophum ideas ibi non alio modo finxisse adspeetabiles, quam quo alibi etiam verba δεασθαι. ὐοαν, βλεπειν, al. ad animi mentisquo contemplationem transferuntur; de quo usu loquendi v. Α st. ad Politiam p. 573. et Creuger. ad Plotin. De Pulcritud. p. 36. et 210. Verum hoc tamquam Per occasionem; redimus ad propositum. Distinxit igitur philosophus duplicem mundum, alterum intelligit item, alterum ud- spectabilem. ΙΙoo vero mundi discrimine constituto consequens eSse iudicavit, ut veritatis scientia et cognitio nomine Suo digna ἐπιστήuη ex unis ideis repetenda esset; rebus adspectabilibus atque Sensuum perceptioni subiectis nihil nisi opinio δόξα ,

quae esset quasi illius umbra, relinqueretur. V. Tim.

p. 28. A. Phaedon p. 65. D. 74. B. sqq. De Rep. p. 477. Phileb. p. 15. Α. 59. C. Symp. p. 211. Α - C. Phaedr. p. 247. E. aqq. A. p. 250. E. al. Neque vero ad veritatis scientiam arbitratus est ab aliis perveniri posse nisi ab iis, qui perpetuo in reriunaeternarum memoria instauranda atque recolenda

versarentur. Id autem ideo fieri posse consuit, quia animi humani, priusquam in hoc mortali corpore includerentur, olim in vita diviniore una cum diis immortalibus versati essent, in qua ipsis rerum divitiarum Spe laudarum oblata esSet opportunitaS. v.

Phaedon. p. 73. A. 75. B. sq. 79. D. 102 - 107. C. Phaedr. p. 249. E. 250. A. 247. C. De Rop. VII. p. 534. B. C. Tim. p. 30. B. Quod quinnouo interpretandum sit, in aprico est. Quippe unimi humani Platonis iudicio ex numine divino tamquam delibati primitus diviniorem liberamque a mortalitatis

48쪽

XII imbecillitate degerunt vitam. Quocirca ipsis a divino

ortu adhue restentioribus etiam propior ad divinarum rerum cognitionem accessus patuit. Indo igitur philosophus fieri posse iudicavit, ut animi, utpote olim divinarum rerum notitia imbuti, postea quoque in illarum redeant memoriam adeoque admirabili quadam earum contemplandarum cupiditate incendantur, quae lassectum amoris referat. v. Phaedr. p. 247. D. 8qq. Coll. Phaedon. p. 75. E. Iam vero hoc si dubitetur quomodo ita fieri queat, ipsa idearum vis ac natura secundum Ρlatonem ita comparata est, ut fieri non poSSit quin animum earum noscendarum cupidum simili

amori affectu cieat atque moveat. Quippe profria est ideis summa persectio et absolutio, nihil ut illis fingi aut cogitari queat excellentius. V. Phaedon. p. 78. D. 80. B. Theaet. p. 205. D. E. Sophist. p. 245. A. al. Quamobrem etiam quidquid in rorum

natura extat, ad earum exemplum uo similitudinem eXPressum et conformatum est, refulgetque earum species etiam in rebus adspectabilibus, ita ut hae, quamvis natura sua Sint impersectae, tamen eatenuaveritatis et essentiae, quam dicere licebit, participes fiant, quatenus idearum referunt similitudinem. v. Tim.

p. 28. Λ. C. 29. A. 30. A. Phaedon. p. 30. B. Tb. A. Sqq. Phaedr. p. 250. B. Sophi St. p. 246. B. Thcaei. p. 186. C. al. Sed quum ideae hac virtute sua conspicuae sint et illustres, tum eaedem etiam immensa quadam excellunt pulcritudine. Quidquid

enim bonum est ac perfectum, idem secundum Platonem etiam pulcrum sit oportet, quandoquidem bonum et pulcrum tam arcta continentur neceSSitudine,

ut alterum ab altero nullo modo seiungi ac divelliqueat; de qua philosophi sententia v. Phileb. p. 64. D. Tim. p. 87. C. Hipp. mai. p. 296. Α. - 297. D. Symp. p. 261. C. D. Lysid. p. 216. D. Protag. P. 358. D. Men. p. 77. B. Lgg. V. p. 728. A. ΙΑ. P. 859. D. Pulcritudo onim ipsius iudicio nihil est aliud,

quam Summae abSolutaeque persectionis Species animis contemplantium ita obiecta, ut suavitatis ac voluptatis sensum cieat, et ineffabilem quandam sariat oblectationem et admirationem. v. Titia. p. 87.

. I e 1 tep. VI. p. 486. E. Phileb. P. 64. E. Sqq. Politie. p. 284. B. ni. Quaproptor pulcritudo in iis

omnibus cernitur, quae naturae Suae persectione Dissilired by Corale

49쪽

XLII

splendent, imprimisque enitet e iam in animi virtutρ au sapientia, ut ille pulcerrimus censeri debeat, in quo boni honestique animi decor cum externa eius Specie atque forma expreSSus cernitur, V. De ReP. III. p. 402. D. l V. p. 444. D. Theaet. p. 176. C. Symp. p. 212. A. Haec igitur quum sit idearum Virtus, certation est mirandum, quod carum contemplatio in animis hominum vehementissimum eiet amori S affectum.

Nam quidquid pulcrum est, idem otiam amorem Sui excitat Phaedr. p. 238. C.), quemadmodum victissimamor omnis ad pulcrum contendit. Quippe alterum semper Oritur atque gignitur ex altero, quoniam pulcritudo amorem procreat, amor alitem Sicuti pulcro nascitur, ita etiam semper ad pulcrum refertur adeoque ex pulcro pulcrum gignere connititur. V. Sympos. p. 202. sqq. et 210 - 212. Iam vero puleritudinis species non modo est perfectissima, verum etiam longe evidentissima et lucidissima. Habotenim ea hoe sibi proprium et peculiare, quod, quum aliae ideae non cernantur oculis, tum ipsa in rebus adsppotabilibus clarius expressa conspicitur. V. Phaedr. p. 250. B. - D. cos. 249. D. E. Ex quo efficitur,

ut ea animum moveat utique vehementius maXimumque sui excitet desiderium. v. Phaedr. P. 250. B. D. coli. p. 249. D. E. 251. Ε. 254. B. Haec vero quum Platoni ita placuisse exploratum habeatur, perspicuum inde esse debet, quidnam tandem illud sit, in quo amor philosophus secundum eius sontentiam denique contineatur. Positus enim est in interiore quodam animi desiderio rerum divinarum per earum pulcritudinem, etiam in rebus adspectabilibus enitentem, excitato

Ex hoc ipso autem intelligi item licebit, quidnam discriminis philosophus inter amorem vulgarem atque celsiorem illum vereque divinum intercedere voluserit. Plurimum enim referre iudicavit, nuin ii, qui amoro incensi sint, in conspectu pulcritudinis e corporibus elucentis simul memores fiant pulcritudinis divinae,

an huius immemores una maximo corporum VenuState

sensibus percepta oblectentur. Nam hoc quidem qui faciunt, ii etsi ipsi quoquo pulcritudine moventur, tamen quia sensibus tribuunt omnia, amorem colunt vulgarem et ad turpitudinem lubidinis abiectum, non eoniunctum illum cum scientiae studio V. Phaedr. p. 243. c. 25 l. E. 256. A. sqq. Sympos. P. 180-185.

50쪽

Quocirca illos tantum sapienter colere amorem arbitratur, qui pulcra conspicati non haereant in una Corporum VenuStato admiranda, Sed animis suis altius evolantes divinam recordentur idearum pulcritudinem ideoque earum studio ita incensi sint, ut etiam pulcritudinem in corporibus radiantem cum saneta quadam revorentia intueantur divinae vituo momores. Α que hoc ipso studio adipiscendas veritatis intelligentiae et iustaurandae idearum recordationis vita animi vere divina et immortalis absolvitur. Eo enim efficitur beatissimus ipsius animi concentus, Si quidem eo Omnes ipSius vires in concordiam rediguntur, quum iracundia et cupiditas rationi, quae est Pars eiuS Praestantissitan, obediant et obtemperent, unde Vera vi

tus et sapientia efflorescit, ut philosophia recte dici possit maxima musica et philosophus idem sit

ero Nova a G. V. Phaedon. p. 61. A. ibique ann. et Phaedr. p. 248. D. ubi vid. commentar. coli. p. 249. Α. sqq. Indidem etiam naseitur generoSa quaedam animi altitudo, quae spreta et contemta senSuum et cupiditatum humilitate usque celsa tantum et magnifica spectat, quandoquidem animus ad ideas Conversus numquam humi abiectus est, sed alte sentit atque cogitat ideoque omnia Studia et consilia ad loges divinioris sapientiae gubernat et moderatur.

Est senim homini tali studio dodito similitudo ouoi-c0σιο cum deo proposita, ut Deo in dicendo noc in agendo aliud quid sequatur, quam quod deo gratum

et acceptum sit, adeoque vere pie Sancteque vitam agere Studeat. v. Theaetet. p. 176. B. - Ε. I e

716. B. C. Ehaedon. p. 64. A. 69. B. 81. A. Phaedr. p. 273. E. Quamquam ad hanc tantam amoris virtutem ac praestantium ipso Platone iudice non statim, sed pedetentim demum pervenitur, ut quasi gradus quidam sint, per quos ad illam Paullatim escendi debeat. De qua re praeclarus est locuS SymPOS. P. 206. B. - 212., ubi Diotima describit viam et rationem, quae ineunda sit, quo paullatim a singulorum corporum contemplatione ad ipsam pulcritudinis speciem omnibus numeris absolutam perveniatur; memorabiles itom loci sunt Phaodi . p. 249. Λ. sqq. 250. A. - 253. Ε. coli. Logg. VIII. p. 837. B. - D. De Rep. IV. p. 403. Α. sqq. VI. p. 490. Λ. B.

SEARCH

MENU NAVIGATION