장음표시 사용
51쪽
- XLIV Et hactenus quidem amorem Platonicum vidimus
consistere in aestu quodam ne fervore animi, quo Sapientiae studiosi ad amplectendam divinam veritatem fere inscii auferantur. Sed neutiquam amor ille his unis continetur finibus; imo patet otium aliquanto
latius. Neque enim valet tantum ad suscipiendum et fovendum proprio pectore sanctum iStum Sensus ardorem, quem modo descripsimus, sed pertinet etiam eo, ut in aliorum quoque animis idem veritatis studium, quo quis ipse flagret incendatur atque inflammetur. Quippe est haee, iudice Platone, omnino amoris vis et natura, ut pulcrum non solum nppotat, Verum etiam ex pulcro generare cupiat. Quamobrem qui amant more philosophorum, ii non modo fetus sapientiae suis ipsorum animis fovent ne Suscipiunt, sicut docetur Pliaedr. p. 249. C. - 253. E. Coll. De Rep. VI. p. 490. B., verum etiam Pulcrani Prolem eX pulcro gignere et procreare gestiunt, illis consimiles, qui pulcrum corpus amantes pulcros fetus
inde gigni cupiunt. I e qua re praeclare disputatur a Diotima in Sympos. p. 204 - 209. D., qui
locus ad rem obscuriorem dilucidandam omnium est uberrimus. Pertinet igitur amori divinus, qualem Plato insormavit, etiam ad vitam mortalium Communem, habetque eam vim et emeacitatem, ut Studium sapientiao etiam inter homines quam maXimendaugeatur et amplificetur. Fert enim ipsius natura
sic, ut qui eo incensi et inflammati sint, ii nihil studiosius expotant nihilque vehementius concupiscant, quam ut non modo ipsi Sapientia augeantur, verum otiam in animis aliorum quam praeStanti SSimos eius
fetus gignant atque procreent. Atque haeo ipsa caussa Platoni visa est esse, cur amatores philosophi usque sollicite anquirant curioseque circumspiciant et inda-gent adolescentos ad eam rem idoneos, hoc est tales, quorum in animis sporare liceat sapientiao semina felicitor ad bonam frugem esse perventura. RURles sicubi invenerunt, continuo eos Sectantur, amant, diligunt, no memores Jivinae pulcritudinis studiosissimo id agunt, ut eos ab ignorantiae tenebris liberatos ad coelestis veritatis lucem traducant. v. Plia dr. p. 2bl.
sq. Itaque philosophus, otiam habita philosophiaoratione, iunioros statuit naturno quadniti logo ab adultioribus ad maiorem prudentiam et sapientiam insti-
52쪽
tuendos eSM. In quo quum puerorum amorem inter populares suos civilis virtutis et prudentiae caussa cultum ob oculos habuerit, tum rem Omnem provexit etiam aliquanto ulterius, quandoquidem inde philosophiae latius propagandae rationem atque disciplinam repetiit. Beatissimam vero iudicavit eorum conditionem, qui isto pacto coniuncti vitam degant. Num si illi amatores, inquit, quanto ipsi studio amatum amplectuntur, tanto vicissiIn ab eo redamantur,
utrique profecto maximae potiuntur solicitatis fructu, siquidem utrinquo sunt laetissimi in virtutis ac sapientiae Studio progressus. Quo ipso emcitur, ut ambo pulcri umore incitati atque sustentati in hac vita mortali non modo divinarum rorum contemplatione ines- fabili cum voluptate fruantur, verum etiam Eam DRnciscuntur virtutem, ut animus ipsorum ad celsiora
erectus rursus eius felicitatis particeps fieri queat, qua olim in vita diviniore usus suit. v. Phaeur. P.
246-256. Atque haec quidem do amore Platonis, quem iam Sittis, opinor, apparuit nihil esse aliud nisi divinum
quondam mentis animique instinctum et appetitum, quo sapientiae studiosi perpetuo ad absolutae veritatis studium concitentur et a rerum humilium cogitatione avocati ad magna, Celsa, divina Convertantur.
Usergimus ad dialecticam, quam Plato sicuti cum
coelesti idearum spectatione natam esse cenSuit, ita etiam cum amore divino arctissime cohaerere arbitratus est.
Vidimus igitur in animis divino amore instinctis ot Concitatis largissimum contineri philosophiae fontem , undo primitus Omnis eius vis atque copia manaro Oxisti munda sit. At enim vero etiamsi huius amoris maxima sit ad illam utilitas uberrimusque fructus, Si quidem per eum sapientiase desiderium perpetuo in animis cietur adeoque idearum beata contemplatio efficitur; tamen odiis item est arte aliqua atque facultate, qua fieri possit, ut unimus eorum, quRO Rmure, appetere et cum voluptato intueri didicerit, conscius sibi fiat. Talem vero artem. et sacvltatem Plato censuit esse dialecticam. De cuius qui-dom Caussis et Originibus ubi quaerimus, orta est ipsa item in vita coelesti una cum idearum spectatione, Sicuti perspicue docetur Phaedr. p. 249. B. sqq. , ubilogo divitia ita constitutum esse iudicatur, ut non alii
53쪽
animi humana corpora intrare possint, quam qui iam in vita divina hauserint idearum notitiam, quandoquidem homini divinitus id muneris sit impe
titum, ut rerum Species et formas non modo intueri, sed etiam iungere ac Secernere queat. Nimirum significatur isto modo, indolem ac naturam animi humani iam primitus eam extitisse, quae dialecticae esset ca
pax atque particeps; V. etiam Phileb. p. 16. C. ot dolis, quae divino munere dicuntur hominibus obtigissa vel obtingere, commentar. ad Phaedon. p. 85. C. D. edit. 3. Quod autem eadem etiam vitae humanae Obtigit, eius rei caussa summi philosophi iudicio haee est. Etenim animi humani licet olim divinae vitas participes facti sint, tamen propter naturae suae infirmitatem, qua deos neutiquam aequarunt Legg. X. p. 903. B. sqq. , fatiscente Paullatim nativa rerum divinarum appetitione, quae in Phaedro alis currui
adscriptis denotatur, v. p. 246. C. D. E. P. 248. B. C. p. 249. A. al) atque saeviente usque vi cupiditatis sive equi ferocientis) in hanc vitam mortalem delapsi
sunt. Qua quidem Status sui mutatione quum orbati essent pristina illa idearum spectatione, continuo sactum est, ut in Oblivionem eorum venirent, quae olim
in diuina vita didicissont. Relicta tamen ipsis est
sacultas quaedam pristinae scientiae et cognitionis rursus instaurandae. Potest enim animus in se collectus et a corporis Communione avocatus diligenti rerum divinarum meditatione idearum memoriam quodammodo redintegrare. Quod ipsum munus dialectistes est, quod in mortali hac vita obire licet. v. Phaedr. p. 249. B. coss. Phaedon. p. 75. B. - 26. E. Men. p. 86. A. Tim. p. 30. B. De Rep. VII. p. 534. B. C. Quod quum uni maxime philosophi agere Soleant, quippe qui in iis, quae vi sua constant et natura sua
aeterna sunt, considerandis atquo discendis, praeter ceteros studiose versari soleant, iidem merito nubentur dialectici. v. Sophist. p. 253. E. Phaedon. P. 65. Α. 67. B. De Rep. v. p. 475. B. 59. - 477. A. p. 479. A. - 480. A. VI. p. 484. B. 485. B. 486. A. VII. p. 534. C. IX. p. 582. C. al. Quamobrem
dialectica revera etiam omnium artium regina quasi atque princeps habenda est, quum ea mentem divinae luce veritatis collustret. v. Phileb. p. 57. E. sqq.
Theaet. p. 176. C. De Rep. VII. p. 531. D. et 534.
54쪽
E., quo Postremo loco ea omnium doctrinarum ad lihoralem mentis animique cultum necesSariarum apex
sive θριγκος appellatur. Iam Vero si quaerimus damateria ipsi subiecta, tota illa pertinet ad τὼ ον vel
describitur Phileb. p. 58. A. Quocirca neutiquam confundenda est eum arte logica nOAtra, quae meraS rimatur cogitandi formaS atque notioneS, Vera esSentia, quam dicere licebit, carentes et inanes. Subiectas enim sibi habet ideas ιoiας, εῖ δει,), quae Veram rerum Vim et naturam continent, quamquam eae Inentis notionibus utique Sunt Convenientes, V. De Rep. VI. p. 511.
B. Vn p. 532. A. X. p, 596. Α. Sophi St. p. 218.
C. Parinen. in . , ut nec a metaphySi a quae voeatur, diversa sit, sicuti dudum perspexerunt Cassi odor.
De Artibus c. 3. Is i do r u s Orig. II. 24. alii multi. Quinetiam valet ad cognoscendam Singularum rerum Cum tota rerum univerSitate coniunctionem ae necessitudinem,
sine qua quum nulla omnino disciplinatum nec ars rhetorica ullo modo consistere potest. V. Phaedi'. p. 259. C. D. et 261. C. sqq. Itaque ipsi omnino proposita eSt scientia et cognitio eorum, quae Sempiterna sunt qUaeque Vi ac natura Sua pereetuo constant, nulli subiecta rerum adspectabilium vicissitudini ac mutationi. De ratione autem atque via ubi sciscitamur, qua doctrina praestantissima secundum philosophi Sententiam in obeundo munere et officio suo utitur, proprium ipsi hoc esse iudicatur, ut rerum genera ac formas rite Secernat, distinguat, iungat, copulet, eoque modo efficiat, ut rei cuiusque natura quamae uratiSSime perveStigetur, exploretur, intelligatur. Ex quo oriuntur celeberrimae illae διαιoεσεις et συναγυ mi, disiunctiones et conductiones,
quarum Plato tantam vim.esse iudicavit, ut sine iis noo verum susumve diiudicari nec cerni consequentia nec repugnantia animadverti aut ambigua distingui posse existimaveris, quae quidem quum alibi tum maxime in Phaedro p. 263. E. - 266. C. et p. 270. C. - 272. D. ot p. 276-279 illustrantur. Nimirum sunt hae divisiones et conductiones ad cogitandum paritor atque ad dicendum plane neceSSariae, ac Si quis poteSt unum et multa, ἔν καὶ ποώ. , h. e. gener re et parte S, rectQ discernere, is merito habetur dialoeticus
55쪽
XLVIII atque adeo sapienS vere divinus. Quippe pendent
inde otiam variae concludendi atque argumentandi rationes, quibu8 Vel verum investigatur atque comprobatur vel falsum arguitur et refellitur, ut ex illis
unis maxime Omnis urtiS usuου Suspensus Videatur
cons. Phileb. p. 16. D. sqq. 57. E. 59. B. C. Politic. p. 28b. Α. sqq. Sophist. p. 253. B. D. E. 254. D. sqq. Theaet. p. 146. E. Parm. p. 135. D. 136. D. Craiyl. p. 390. C. De Rep. V. p. 4b4. A. VI. p. 511. B. VII. p. 532. B. - D. p. 533. C. 534. E.
Sympos . P. 209. B. sqq. Praeterea vero dialectica etiam quaerendo, sciscitando, sermocinando, dis8erendo efficit, ut in animis gignatur veri rectique intelligentia, valetque hoc in generi tantum, ut vivae vocis institutionem, qua utitur, omni librorum scriptioni longissimo anteponendam esse unicuique largiendum sit. De qua re longo et copioso Sermone explicatur Phaedr. p. 274. C. Sqq., quocum loco Contendas etiam Phileb. p. 57. Ε. sqq. Τheaet. p. 176. C. De Rey. VII. p. b31. D. Atque ex his omibuAsponte Iam intestigitur, quanam coniunctione RO necessitudine nobilissima ars cum divino amore, anten adumbrato, contineri existimanda sit. Nimirum est ea profecto ars Vere amatoria dicenda. Nam primum
quiclem amori illi divino subvenit in comparaudarerum scientia et cognitione, cuius cupiditate animi eorum incensi sunt, qui dediti sunt sapientiae studio; V. Phaedr. p. 250. B. - D. coli. 249. D. E. 251. E. 254. B. Deinde eundam adiuvat otium eo, quod qui tali amore incaluerunt, ii etiam scientiam et Sapientiam, ut seri amoris natura, in aliorum animis pro Pagare cupiunt; V. Symp. p. 204. - 209. C. Phaedr. p. 249. C. - 253. E. De Rep. VI. p. 490. B. Est enim etiam in dicendo vis eius maxima efficitquo una hoc, ut vulgaris rhetorica ipsius demum opofiat, quod alioquin frustra fieri studeat
cuius praesidio et adiumento conversantium animi ad verae Eapientiae laudem instituantur; V. Phaedr. p. 26 l. Coll. p. 271. D. IIaeo vero omnia quum ita sese habeant, Sequitur profecto, ut philosophus item sit non modo dialecticus, sed etiam soωr κυς. Amat enim et con Seetatur non solum quaerendi sed otinmdisserendi et colloquendi opportunitatem, quo nmori subveniatur, adeoque lubentissime usurpat sermones,
56쪽
non quidem tales, quales vulgo scriptis probantur, sed potius vivos et animatos, quibus inanimis colloquentium
tamquam viva veritatis scientia generetur atque
alatur. Etenim nihil profecto est laudabilius, nihil excellentius, nihil denique magnificentius, quam
si quis idoneum nactus ingenium SermoneS in Coeum Scientia Serat, qui Semina reddant secunda ac frugifera Ad quam operam minime comPR-randus est labor eorum, qui in seribendis Orationibus vel libris versantur. Nam quae litteris sunt perscripta, etiamsi valeant ad commonitionem et vacillanti memoriae subveniant, tamen ad
mentis ingeniique eruditionem parum ac prope nihil prosunt; de quibus rebua copiosissime explicatur Phaedr. p. 276. - 279. C. En habes iam descriptionem initiorum philosophiae, qualem Plato informavit, quae vel in animo clivinae veritatis amore pleno vel in artis dialecticae usu atque facultato posita esse intelleximus. Quae quidem omnia quid momenti faciant ad Phaedri
Sententium atque artem recte intelligendam atque aestimandam, postea apparebit. Nam priuSquam Recedamus ad huius rei disputationem, paucis adhuc explicandum est de studiis rhetoricis, quae Athenis viguerunt, quaeque in Phaedro reprehendi et exagitari meminimus. De qua quidem re haeo sere exposuisse satis erit. Constat igitur artem rhetoricam Athenis maxime inde a Periclis aetate excultam esse. Nam licet eloquontia dudum inter Graecos viguisset, tamen olimoa ab solo ingenio prosecta artis stultu caruerat, neque, teste Cicerone in Bruto c. 7., Athenis ante Periclem ulla littera extitit, quae ornatum aliquem haberet et oratoris esse videretur. Etenim eX quo tempora civitas nobilissima populari potentia et litterarum studiis laetius florere coeperat, factum eSt, ut otiam eloquentia ad maiorem quandam persectionis laudem perduceretur et imprimis a Pericle, qui usus erat Anaxagorae Clazomenii disciplina et institutione, ad maiorem sententiarum ubertatem proveheretur. v. Phaedr. p. 278. Ε. sqq. Cuius aetati qui fuerunt suppares, Alcibiades, Critias, Thoramenes, idom illud sequuti sunt, ut inanium verborum numine tamquam inhibito nervose dicerent, quo maior
57쪽
appareret vis Sententiarum. Fuerunt enim, Cicerone iudice, grandes verbis, crebri sententiis, compressione rerum breve S, subtiles, acuti et sententiis magis quam verbi S abundantes De Orat. II. 23. . Itaque tum dicendi ratio
Athenis utique in melius est mutata, et quodammodo primum nata atque educata. Hoc autem dum ita accidit, singulari fortuna evenit, ut eodem sere tempore ratio ae disciplina rhetoricos in Sicilia nasceretur, qualem nec Athenis superiora tempora vidissent. Etenim invaluit tum in illa terra imprimisque Syracusis, tyrannide Thrasybuli Olymp.
LXXVIII. 3. - 466. a. Chr. n. Sublatu, democratia et restituta maior populi libertas, quae libertas publica, ut sit, etiam crebriorem dicendi usum peperit. Cuius rei caussae peculiares secundum Aristotelem narrantur a Cicerone Brut. o. 12. q. 3. Sqq. De Orat. III. o. 38. q. 8. sqq., quocum conSentit etiam Diod. Si cul. XI. 87. qui imprimis genus dicendi iudiciale studiosius excultum esse memoria prodidit. Narratur autem hoc in genere PrimuS EX- celluisse Corax quidam, a tyranno Secundus, licet etiam Empedocles Agrigentinus circa artem dicendi sivo rhetoricen aliqua mOVi S SQ, h. e. inchoasse, seratur, sicuti testat ar Quint. II1. 1, 8. Diog. Laort. VIII. 57. et Sext. F me. p. 370.ed. Fabr. Corax enim illo dicitur primus in comitiis populi habuisse orationem ad certas quasdam artictregulas a se inventas compositam; quum autem priStino honore per invidiam adversariorum esset Spoli tus, privatis in scholis artem illam fortur tradidissonique τυνγμ ρητορικὴν litteris consigninisse, quactbene omateque dicendi praecepta complecteretur. V.Cic. Brut. c. 12. Quint. Instituti. Or. III. 1, 8. et de τόνγη Coracis Aristo t. Rhet. ad AleX. e. 1. Quocirca illo communi Prope omnium ConSenSione pro rhetorices inventore habetur, quippe qui primus orationis artificioso conformandae praecepta tradiderit. Inter huius vero discipulos maximo inclaruisse narratur Tisias, qui sese item dicendi magistrum professus est ac primum Syracusis doinde Thuriis in scholis docuit eloquentiam, ubi eum audivit etiam Lysias, quo tempore is Thuriis commoratus est. V. Ρ Ιutarc h. Viit. X. Orator. p. 835. D. Cie. De Orat.
58쪽
LII. 20. Brut. 12. Sext. Em p. adv. Math. II. 96. p. 306. ed. Fabr. Sui das S. v. Atini ις. Ρ hotius Cod. 262. p. 289. od. Behk. Idem postea etiam Athenaa Est profectus, ubi inter auditores etiam habuit Isocratem v. Dionys. Hal. De Isocrat. Ι. P ausa n. VI. 17, 8. coli. Spengel. Artium Scripti. p. 37. sqq. Scripsit vero hic quoque τέχνην Sive artem rhetori eam, magistri aemulatus exemplum; V. Plat. Phaedr. p. 267. Λ. 269. D. 273. A. ibique ann. Sed accuratiorem artis clogae eloquentiae notitiam princeps in Graeciam portulit Gorgias Leontinus, de cuius logatione ad Athenienses pro civibus suis Olymp. LXXXVIII. 1. quarto anno belli Peloponnesiaci suscepta narrat D i o d. S i c. XII. 33. Quamquam idem fortasso iam antea Graeciam peragraverat, de qua re V. ann. ad Plat. Gorg. p. 52. ed. 2. Goth Cum quo quod in Phaedro non uno loco p. 267. B. 273. B. C.) simul memoratur Syracusanus Tisias, videtur id quum ad studiorum rhetoricorum communionem tum ad itineris in Graeciam suscepti societatem pertinere; V. Pausan. V l. 17. Ab hoc vero tempore rhetorica, artis praeceptis exornata, ab Atheniensibus singulari plane studio videtur celebrata esse. Quippe capiebantur illi tanto magis ipsius illecebris ae lenociniis, quo magis vigente imperio po putari sperari poterat maxima
inde in res privatas emolumenta Rtque commoda redundatura osse. Quod ipsum magis etiam inconditot iustammavit studia eorum, qui eam factitabant, imprimis sophistarum, qui ei operam dare studiosiua coepissent. Coluerunt enim eam Thrasymachus
Chalcedonius, Hippias Eleus, Alcidamus Elaeites, Evenus Parius, Polus, Licymnius, Prodicus, alii, de quibus v. Quintil. ΠΙ. 1. 8. Plati Phaedr. p.
261. B. - 267. D. ubi v. ann. Quamquam ea Statim
ab initio sitiam multiplici labe fuit affecta, ut conomine Platoni imprimis valde displicuerit. Quippe praecepta illa, quae tradebantur, licet callidissime
ossent excogitata, tamen non erant a rationst ducta,
Aod mero usu collo ta, ut ad sapientiao disciplinam parum aut nihil valerent. Studia porro et consilia ipsius non ad veritatem Aod ad verisimilitudinis speciem, etiam cum fraude coniunctam, referebantur,
unde ipsi rhetores fere τα εἐκοτα iactabant, id quod iam Tisias ot Gorgias, artificiosae istius eloquentiao
59쪽
principes, ita sucisse narrantur; V. Plat. Gorg. p. 454. A. B. 45b. A. 459. sqq. Phileb. p. 58. Phaes. p. 261. B. C. et p. 267. A. Accedebat ad haec,
quod sophistae artem suam, qua argute et Speciose in contrarias partes disputare Solebant atque captiosis utebantur verborum pariter atque Sententiarum praeStigiis, cum arte oratoria consociabant, unde iam Gorgias palam se paratum professus eSt ad respon-
denuum et dicendum de qua re quisque audire vellet; v. Plat. Gorg. p. 447. C. Men. p. 70. C. Schol. ad. Phaedr. p. 267. H. A r i s t o t. Rhet. III. 17. Denique inani artis et ingenii splendori tribuebantur omnia; rebus ipsis atque veritati et recte cogitandi rationi
parum aut nihil, ita ut nutiva Atticae eloquentiae sanitas per eam utique non medioeriter corrumpereturnique recta et lucida elocutio adventiciis artificiosi ornatus veneribuS non una ex parte laborare inciperet. Sed haec quidem de rhetorices ratione et uSu, quatenus ad dicendum spectabat. Explicandum iam est etiam do usu ipsius in scribendo. Etenim ex quo
artifieiosa ista dicendi disciplina in medium prodiit,
Athenis etiam factum est, ut mos Orationum Seribendarum invalesceret, quae ad artem ingeniique virtutem ostentandam comparatae essent, et in quibus de industria varia orationis ornamenta tamquam constiparentur; V. Cicer. Orator. c. 11. et 12. coll.
c. 61. q. 207. sqq. In quo genere Gorgias videtur tamquam Signi ser atque Ρrinceps mittiSSe; v. Cic. l. c. Ρ h i l o s t r. p. 500. coli. W est ornaan D. Hi Stor. Eloquent. Gr. I. p. 44. Sq. quem mox etiam alii ducem sequuti sunt, ut Alcidamas, Thrasymachus Chalcedonius, Licymnius v. We Sterna. l. e. P. 46. sq. quum interim alii in una artis ratione ac do trina colenda subsisterent; V. Phaedr. p. 26 I. sqq. Extitit vero non ita multo poSt Gorgiam, qui istum orationum scribendarum atque evulgandarum morem
proveheret etiam ulterius. Fuit is Antiphon Rhamnusius. Hic enim princeps fuisse narratur, qui aliis iudici ales orationes scriberet, quibus ipsi uterentur in iudicio, si qua fortunae eorum atque caput in perieulo verSarentur; V. Cic. Brut. c. 12. Quint. Instit. III. 1. Philostrat. p. 500. Photi Q S. V. Arru c0ν. coll. Rulliali opusc. I. p. 156. ed. Bergni. Quamquam idem ille, ne videretur scilidet aliis ulla
60쪽
in parte esse inferior, etiam Sophisti as composuit declamationes, ut cum genero seribendi iudiciali etiam alterum illud, in quo uno maxime Gorgias excelluisset, vitatis tamen inanibus rhetorum Siculorum artificiis, coniunxisso videatur. Quorsum sine dubi pertinet, quod Cicero Brut. c. 12. poStquam Gorgiam narravit paratos habuisse loeOS communeS, quum Singularum rerum laudes et vituperationes conSeripsisset, deinde etiam Antiphontem Rhamnusium amrmat similia quaedam conscripta habuisse; pertinent item verba Platonis Phaedr. p. 269. A. ubi ille, αελέγθοος Ἀδοαστος appellatur, et alia quaedam reconditiora, de quibus v. Ruhnken. l. c. p. 158. et Meier. Cominentat. III. De Andocidis Orat. coutra Alcibiad. p. 12. Ex quo tempore ἡ λογογραφία, quam Plato vocat Phaedr. p. 257. E. et 258. B. utroque in genere videtur nacta eSSe non paucos admiratores, evenitque Sie, ut tam rhetores quam SO-yhistae in ca factitanda studiosius elaborarent; v. 'lat. Euthydem. p. 289. C. D. E. Inter eos Vero, qui hanc laudis viam ingressi sunt, postea procul dubio praeter ceteros excelluit Lysias, orator A theniensis longe clari Ssimus, de quo ut hoc loco breviter eXponatur, ipSum Phaedri argumentum postulat ' .
Natus est igitur Lysias Athenis vel potius Syracusis archonte Philocle, Olyinp. LXXX. 2. vero
anni 458. a. Chr. n. Quam temporum rationem,
Dionysii, Plutarchi, Photii Cod. 260. auc
toritato firmatam, ponderatis rerum omnium momentis etiam nune unice verum putamus, licet nuper extiterint, qui eam vocarent in controversiam ). Pue-
3 Pluribus de Wo disputavimus in Commonint. Lysiaca -n is illustr8ndas Plia Edri 'lat. Originses. Lips. 18bl. q. ubi p. 18. de loco Plutarchi quae scripsimus, ΘΛ Sic accipias, ut nihil iam nisi istiet υν cum Meursio in disti mutnu
T. t X. p. l65 - 196. et Ant. M g ter in ann. Prne int. ad Lys. Orati. By. Dorn. Τauchnit E p. V l. sqq. Qui quod oratorem natum esse volunt Olbmp. LXXXVII. l - 432. n. Chr. n. viginti septμm post quam vulgo putntur, ideoque ipsum isocratct quattuor vel quinque anilis minorem laciunt, id quum disertis aliorum scriptorum testimoniis ud vergatur, tum pugnat egregiὰ cum loco Platonia Phaedr. p. 279. D. ubi Si erates: WAdolescens etiam nun C,