장음표시 사용
181쪽
cramentalis absolutionis beneficium lapsis induIstebat Ecclesia. etiam si satisfactionem necdum absolvissentj. Postremo , eamdem disciplinae erga lapsos asperitatem haud parum emolliebat Ecclesia, quando citra Schismatis , vel alicujus tumultus pericu Ium differri diu non poterat sacramentalis absoluistio, vel quando ex reditu lapsorum ad Ecclesiam ingens aliquod bonum in eam redundabat, sicut Schismatis exstinctio, vel imminutio, aut multorum ad gremium Ecclesiae reductio. Tunc enim Iapsi actutum reconciliabantur, eisque luctuosae poemnitentiae labores condonabantur . Uti coinat ex
bene multis exemplis ex Historia Ecclesiastica petitis , sed potissimum exemplo Consessorum Maximi , urbani, Sidonii , & me arai, qui a Novati ani
hismate ad Ecclesiae unitatem redeuutes , summisque precibus desiderantes ,rut ea, quae antea Novatiaui dolis circumuenti, ejusque Schismate
impliciti gesserant, in oblivionem cederent, pr tinus ad Communionem, & pacem Ecclesiae, nullis poenitentiae impositis laboribus admissi sunt a Sa cto Cornelio Papa, qui horum omnium S. Cypri num certiorem fecit ea in epistola, quae inter C prianicas apud Pamelium eii xLvI. D. Difficile adducor ut credam.severam adeo Disse veterem erga lapsos Ecclesiae disciplinam, maxime si illam ad hujus aevi praxim, seu ad disciplianam , quae mox in Ecclesia inolevit, conferre , a que expendere liceat. Nunc quippe lapsis raro denegatur, aut differtur sacramentalis absolutio, nublaque laboriosa praemissa satisfactione peccatores gravissimorum licet criminum rei, non poenitendo compendio statim reconciliantur. Non est autem
182쪽
credibile,Ecclesiam a primaeva sua disciplina sic descivisse , ac degeneratie , ut nullum in praesentia inlius ferine vestigium retineat . iM. Veterem erga lapsos Ecclesiae disciplinam, a fluxa, solutiorique multum discrepasse conristans est omnium disciplinae Ecclesiasticae. peritorum judicium. Quapropter, ut verbis utar doctissimi Cardinalis Bona lib. D. rerum liturgicam eap. I 8. de sacris Eccleis ritibus,eorumque veneranda antiquitate illi procul dubio mala merentur, qui priscos mores praesentis temporis consuetudine metientes a omnem veterem disciplinam ad hujus avi praxim expendunt , ea persuasione deeepti, quod nihil unquam ab iis usibus diversum fuerit, quod d parentibus , σPraeceptoribus didicerunt, O quibus ab infantia assueverunt . Guod si aliquando priscorum patrum mo Numenta eUolvunt, qua in illis obscura sunt, obscuriora reddunt, Seterem Ecclesiam eum praesenti comparantes , . si fortὰ in aliquid incidunt, quod ab hodiernis ritibus discrepet, subsistunt, O nutant , .et inconstillo respuentes, vel falsa interpretatione in ali num sensum detorquentes quidquid a suis. praejudicatis
opinionibus abhorret. Ex quo sit, ut in maximos e rores , inque rituum Ecclesiasticorum confusissiman perturbationem labantur, quia nimirum causas , infundamenta, ac ipsasmet definitiones ignorant, qua
bene percipere nemo potest, nisi idaeam , imaginem antiqua disiciplina in mente habeat. Ex quibus doctissimi Carci inalis verbis perspicuum est, eOS ve hementer decipi, qui antiquam Ecclesiae erga lapsos disciplinam conferunt cum hodierna, quae progres su temporis remisia cit, & mollior, solutiorquievasit, quamvis Ecclesia nihil tam in votis habeat,
183쪽
suamque omnem , quantum fieri potest , det operam , ut collapsa disciplina restauretur , & Christianorum mores in melius emendentur.
D. Fueruntne in tertio Ecclesiae saeculo alia celebrata Concilia, praeter ea, quae hactenuS euu merasti tM. Contra Paulum Samosatenum Episcopum Antiochenum, qui verbi divinitatem inficiabatur . duo Antiochiae coacta sunt Concilia, quorum primo, quod fuit indictum anno Christi 26 . interfuerunt Firmilianus Caesareae in Cappadocia Episcopus, Gregorias Thaumaturgus Neocaesareae Episcopus , ejus frater Athenodorus Episcopus Ponti , Himenaeus Hierosolymorum, Nicomas Iconii, Helenus Tarsensis Episcopus, Theotectus Caesareae in Palaestina ,& alii magni nominis Praesules. Ad illud Concilium Dion us Alexandrinus invitatus est , sed cum ob gravem aetatem venire haud potuisset, epistolam misit, qua suam de Paulo Samosateno, ejus que errore sententiam aperiebat, , sicut scribit
Eusebius lib.7. Hilh.Eccles. cap. 3o. Erroris Ducem, videlicet Paulum Samosatenum, ne salutatione qui
dem dignatus, neque ad eum nominatim , verum ad
universam Antiochensim Eeelesiam suas litteras direxit. Paulus Samosatenus, postquam in isto Concilio palam pollicitus fuisset, se mutaturum sente tiam , deceptis per simulationem Firmiliano, qui praeerat huic Concilio, aliisque Episcopis, indemnis abscessit. Sed datam fidem cum violasset v ferrimus ille Haeresiarcha, erroremque suum, quem fuco patribus facto , data opera occultaverat, &tantum non ejurare visus fuerat, obstinato animo tueretur , altera Λntiochiae celebrata est Synodus anno
184쪽
anno Christi a fi s. vel, ut alii volunt, a7o. ad quam x. Episcopi, teste S. Λthanasio in lib. de Synodis,
convenere, quibus iterum illudere conatus Paulus Samosatenus,a Malchione Antiochenae Ecclesiae Presbytero fuit Haereseos convictus , & Episcopatu abdicatus, suffecto in ejus locum Domno, sicut via dere e si in epistola Synodica, quam patres istius se cundi Antiocheni Concilii ad Dionysium Rom. Pont. direxerunt, in qua, postquam praemiserunt, Paulum Samosatenum fuisse omnium calculis damnatum , & ab ipsis Anathemate perculsum , eo quod Artema, seu artemonis Christum nudum ho minem esse , & ante Mariam Virginem non fuisse s effutientis Haeresim recoxisset, illiusque superbiam, fastum, atque dissolutos mores graphice destris pserunt: Subdunt deinde, Domnum, amoto Paulis Samosateno,in Sedem Antiochenam fuisse subrogatum , adeoque ad illum , tanquam ad verum, deIegitimum Sedis Antiochenae Episcopum litteras suas communicatorias deinceps Romanum Pontificem mittere debere. Verum, quamvis Paulus Samosatenus Sede sua Episcopali fuisset in hac se, cunda Antiochena Synodo deturbatus, nihilosecius munitus patrocinio Zenobioe Palmyrenorum Reginae , quae maxima in Civitate Antiochena auctoritate pollebat, e Domo Episcopali egredi, Domnoque cedere loco noluit, donec tandem Aurelianus Ethnicus Imperator Antiochia potitus, & a Catholicis Episcopis interpellatus, Domum Episcopalem huic adjudicandam edixit, cui Episcopus Romanus scriberet concedendam . Quocirca expulso Paulo Samosateno admisius est Domnus legitimus possessor. Sancti Patres Athanasius, Bassilius, MHil
185쪽
Hilarius tradunt, hanc vocem ομο.- , quod idem sonat ac consubstantialis, fuisse proscriptam a patribus secundae Synodi Antiochenae ob perversum , & plane Haereticum sensum , quem huic voci perperam assingebat Paulus Samosatenus. Hanc tamen vocem omisi. Patres Concilii primi Nicaeni in suo genuino sensu acceptam consecrarunt, & symbolo inseruerunt, tanquam testeram Fidei Christianae
ad profligandam perfidiam Arii negantis Verbum
divinum esse cum Patre Riterno consubstantialeis . Idem Concilium sanxit Canone I9. ut Paulianistae ,
idest , discipuli Pauli Samosatent, qui ejurata Hae
resi ad Ecclesiain revertebantur, iterato Baptismo Iustrarentur , eoquod consuetam Baptisini formam data opera interpolarent, & in eam suum inveherent errorem, quo, cum Haeresiarcha Sabellicis Trinitatem Divinarum Personarum e medio tolle bant, unamque tantum Divinam Personam allere
Praeter duas illas Synodos Antiochenas, quae adversus Paulum Samo uatenum celebratae fuerunt saliam Baronius ad annum Christi a 63. ait a Dionysio Romano Pontifice convocatam esse ad damnan dos errores illius Haeresiarchae, & ad asserendam is Verbi Divini consubstantialitatem. At clarillimus Pagius in sua Critica ad annum Christi 26 . censet Synodum illam Romanam in causa Pauli Samosa- teni supposititiam esse , nec unquam fu i de celebra. tam . Haec sunt in summa omnia Concilia, quae tri bus primis Ecclesiae saeculis ad dirimendas controinversias, quae circa fidem , vel disciplinam emerse runt, diversis in locis fuerunt coacta. Quapropter
praesenti Colloquio finem imponamus, aliud pro
186쪽
ximo die habituri, cujus argumentum erit de viris Illustribus , qui tam eximia doctrina, quam singu-'lari pietate in tribus primis Ecclesiae saeculis flo
D. Id genus argumenti perplacet mihi. Quid enim, amabo , jucundius , quam memoria tenere dicta , facta, exempla & Upera SS. Patrum, viro rumque illustrium , qui omnem suam curam, induin striam , laborem & ingenii perspicaciam ad Ecclesiae splendorem , gloriam & incrementum contulerunt , atque mirabili vitae sanctimonia toti orbi Christiano prefulserunt.
De Viris Idustribus, qui in tribus primis saeculis Ecelsam doctrina, ct pietate
D. T Rotulitne prima Christianorum aetas erudi L tos Scriptores, qui Ecclesiam suis lucubrationibus illustrarunt, & extantiae etiamnum ger mana ab illis edita opera,in quibus appareat quodnam fuerit illorum ingenium , quae studia, quae Occupationes lM. Quamvis certum sit, plures in primo Ecclesiae sareulo clarissimos extitisse Scriptores, qui varia ediderunt opuscula , Epistolas, Tractatus δfatendum tamen est,bene multa ex pretiosis illis itinlustriuin hominum monumentis si excipias omnes Novi Foederis libros, quos hoc saeculo scriptos singulari divinae providentiae beneficio adhuc inte. gros s
187쪽
gros, ac illibatos conservamus penitus interiisse . Quo fit, ut paucissima modo residua sint Patrum primi saeculi opera, quae eo pluris aestimanda sinat, quo majorem iidem Patres & merito suo, & sua cum Christo, & Apostolis consuetudine , ac familiaritate sibi auctoritatem conciliarunt. Porro inter illos primi saeculi Scriptores , alii libros ediderunt ad demonstrandam Christianae Religionis veritatem , & ad probandum contra Iudaeos Iesum Christum esse verum Messiam, verum Deum, & in eo fuisse adamussim completa omnium Prophetarum Oracula, ac proinde Moysis legem , caeremonias & sacrificia ab eo rescista, & abrogata fuisse . Alii, Infidelibus, & Idolorum cultoribus persuasum ibant, plures Deos , quales a Diabolo delusa admittebat superstitiosa Gentilitas, omnino impossi-hiles esse , unumque tantummodo existere coeli Ecterrae, rerumque Omnium conditorem . Alii, Iibros concinnabant, ut eos , qui Christianae Religionis mysteriis recens erant initiati, salutaribus novae legis erudirent, atque informarent praeceptis. Scripserunt alii virtute, & merito praestantiorum id aetatis Christianoruin historiam, itinera, pericula, labores, certamina, passiones, supplicia & omnia Martyrii eorum Acta . Alii, Statuta, Canones ab Apostolis, eorumque successoribus ad doctrinae e Plicationem, morumque instructionem sancita scriptis tradiderunt. Alii, Epistolis suis Christianos acincenderunt ad imminentes tyrannorum persecuti nes aequis animis tolerandas. Alii, denique, in gibscentes abusus, in nascentes Haereses, faliasque publulantes doctrinas stylum , calamumque acuerunt .
In his potissimum tractandis argumentis tempus,
188쪽
operamque suam in rem Ecclesiae locabant Scriptores primi saeculi, quorum tamen, proh dolor l multa opera temporis rerum omnium edacis injuria, perierunt, & ad nos usque non pervenerunt. D. Certe vehementer doleo tam gravem jacturam pretiosorum monumentorum, queis, tamquam primis avitae doctrinae canalibus efficacius vinci possent Christianae Religionis hostes. Ast
quoniam nonnulla,ut praemonuisti Jupersunt adhuc aurei illius Ecclesiae saeculi monumenta quae nobis non inviderunt fata,rogo te ut juxta severiores Cri-terii Regulas germana Opera Patrum primi saeculi, quorum sudore , di sanguine parta nobis, & quasi per manus Religio tradita est , discernas a spuriis , M supposititiis, quae circumferuntur , illisque , ut audivi, falso adjudicantur. M. Ad secernenda genuina veterum Scriptoriam Opera ab his quae adulterina sunt, plurimum juvant doctissimae lucubrationes editae a clarissimis hujus aetatis viris, qui Critices disciplinae bono nati ad edenda, & illustranda veterum Patrum scripta ,
S e tenebris ςducenda quaecumque antiquorum monumenta diu, multumque maximo Reipublicae Christianae emolumento insudarunt. Ex his ergo eruditis lucubrationibus, ut tuae utilitati consulam,
pauca delibabo , ac summatim perstringam, quae ad pervestiganda genuina opera Patrum, qui in Gibus primis Ecflesiae saeculis floruerunt, tibi impraesentiarum sat superque sufficere poterunt. 'De libris tamen, Actis, Liturgiis, & Epistolis, quae falso Apostolis tribuuntur, non disseram , ne actum agere videar, cum in Tractatu, quem de Sacia Scriptura edidi, plura hoc de argumento dixerim, quae
189쪽
hic repetere supervacaneum omnino esset. ordIor autem ab examine Operum, quae tribuuntur Patriabus primi saeculi, quales sunt, Hermas, Clemens RO- manus Pontifex, S. Martialis , S. Pobcarpus, Acta passionis S. Andrea ab Ach ae Presbyteris conscripta. S. Dion us Areopagita, S. Ignatius Martyr ,& Papias Hierapolitanus Episcopus. In primis Hermas, qui fuit Apostoli Pauli D,
scipulus,auctor est operis Pastoris,quod tribus constat libris . Primus , quatuor visiones complectis tur. SecunduS, duodecim mandata continet. Tet tius , similitudines decem exhibet. Nonnulli a liqui Patres, quos inter censentur S. Irenaus lib. adversus Haeretes cap. 37. & S. Clemens Alexandrinas lib. I. Stromatum, tanti fecerunt hoc Pastoris
opus ab Herma editum , ut illud tamquam sacrum divinae Scripturae Codicem laudaverint; quibus tamen hac in re assentiri minime debemus, tum quia nobilissimi Scriptores , videlicet Athanasias in lib. de Decretis Synodi Nicenae , Eusebius lib. 3. Hist. Eccles. cap. 23. Hieronymus in Prologo Galeato, Rufinus in expositione Symboli, Auctor Sticometria in calce Chronographiae Nicephori Constantin politani editae, hunc librum Pastoris extra Can nem Scripturae Sacrae jure ac merito ablegant δtum quia etiam Gelasius Papa in Concilio septuaginta Episcoporum Romae habito anno Christi με. praedictum Pastoris librum post maturum , ac diuturnum examen, Apocryphorum Operum numero accensuit, non quod eum noxia doctrina infectum, aut supposititium esse existimaret, sed quod extra Scripturae Sacrae Canonem esset collocandus . Cceterum , quamvis hic liber Pastoris Sa
190쪽
cra , & CanoniCa non polleat auctoritate, negari tamen haud potest eum utilissimum esse, non solum quia, teste Eusebio loco mox laudato, Patres an liquitate , & doctrina celeberrimi maximiS eum is
extulere laudibus,& Sanctissimi Praesules voluerunt publicὰ in Ecclesiis legi, atque in omnium versari manibus ς verum etiam, quia Auctor illius operis totus in id incumbit, ut homines ad agendam peccatorum poenitentiam, ad amorem , & exercitium virtutum, ad persecutiones tyrannorum iam jam in primis Ecclesiae temporibus imminentes patientissime tolerandas vehementer adhortetur, atque accendat; mendacium & adulterium fugiendum moneat, ea, quae virtutibus adversantur, prohi-heat, & quae Fidei sunt fundamenta, atque capita amplectenda proponat. Quae omnia quantae utilitatis Christianis este possint, nemo est qui non ubdeat . Quocirca, merito castiganda est temeritas quorumdam recentiorum Scriptorum, qui ad carpenda aliena opera prompti, hunc Pastoris librum elato supercilio aspernantur , fastidiunt, & tamquam Novatianorum, Pelagianorum, & Monta .nistarum Haeresibus oppletum, necnon fabulis, &aneptis , anilibusque visionibus infartum omnino repudiant. Sed hanc intemperantioris Critices h minum praeposteram dubitationem tam solidis am mentis confutarunt doctissimi Auctores Natalis Alexander saecul. I. Hist. Eccl. & Nicolaus le Nour di iteri.q. Apparatus ad Biblioth. max. PP. ut ad iblius Operis Pastoris vindicias nihil a viris doctis deis siderari possit. Hic liber Pastoris extat tom. 3. Biblioth. Patrum Editionis ParisienIis. Ipsum etiam
edidit, notisque doctissimis illustravit clarissimus L a vir
