Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1717년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

. . r

D. In tanto disputationis aestu fueruntne Patres orientales, & Africani, una cum S.Cypriano pacis,atque unitatis Ecclesiastics conservandet solliciti aut potius fueruntne reipsa tamquam contum ces a communione , coetuque Fidelium separati tM. . S. Stephanum cum Afris, & orientalibus non rupisse pacem, sed tantum minatum esse se pa-eem cum iisdem rupturum , si adversus receptam totius Ecclesiae consuetudinem Haereticos rebaptizarent, diserte testatur Dionysius Alexandrinus ad Xystum Romanum Pontificem Stephani successorem, apud Eusebium lib.7. cap. 3. sese ob eam causam ab illorum communione discessurum, quod mere ricos rebaptizarent. Unde S. Augustinus lib. s. de

Baptismo cap. 23. & aliis in locis ait, S. Steph num & Cyprianum , aliosque Orientales & Afros Episcopos fraternam dilectionem, & pacem in his concertationibus jugiter servasse et Vicit, inquit Aquilinus ille Doctor, pax Christi in cordibus eorum,

ut nullum inter eos Schisematis malum oriretur . Uerum quidem est, Firmilianum Caesareae in Cappadocia Episcopum , in ea, quam ad S. Cyprianum scripsit epistola, quae est inter Cyprianicas LxI. gr viter expolitilare , quasi a Stephano Papa fuisset a communione Ecclesiae rejectus. Sed hac in re Fir- milianus haud parum ira commotus,Stephani qommminationis , perinde ac si reipsa executioni mandata fuisset, Oratorum more , severitatem plus aequo exaggeravit. Constat siquidem Firmilianum

a S. Stephano nunquam fuisse excommunicatum ἔtum quia Ecclesia Graeca in suo Menologio die a 8. Octobris memoriam Firmiliani celebrat. Non est autem credibile Ecclesiam Graecam voluisse homi-

172쪽

nem a Sede Apostolica excommunicatum Sanctorum inserere fastis; tum quia etiam Firmilianus adfuit celebri Concilio contra Paulum Samosate-. num Antiochiae celebrato , eumque Patres secundi Concilii Antiocheni adversus eumdem Paulum indicti in sua epistola Synodica ad Dionysium Romanum Pontificem , & ad omnes Catholici Orbis

Episcopos data vocant Beata recordationis virum ,

quo honoris titulo Patres illius Concilii omni proculdubio Firmilianum non compellassent, si revera fuisset a Stephano Papa excommunicatus. Denique, nec Firmilianum , nec Cyprianum , nec Episcopo Afros,& Orientales a Stephano Papa fuisse communione privatos aperte innuit S. Hieronymus in Di logo adversus Luciferianos ita de S. Cypriano loquens : Seiens illum hac non cum Anathemate eorum ,

qui sesequi noluerunt,edidisse; siquidem in Communione

eorum permaxsit, quisententia sua contraierant. Quapropter , etsi negari non possit, Legatos Africani Concilii a Stephano Papa principio durius habitos fuisse, eisque tectum re hospitium , sicut ad S.Cyprianum scribit Firmilianus,fuisse denegatum,illos tamen postea admisit Stephanus,& ad literas S.Cypriani rescripsit, uti colligitur ex epistola S.Cypriani ad Pomprium,quod quidem Stephani rescriptum licet non arriserit Cypriano, sed illi paulo acerbius visum sit, pacem tamen cum Stephano semper reti nuit Cyprianus, quippe qui etiam post acceptum illud Stephani rescriptum vocat illum fratrem in epistola ad Pompejum sub initium. D. Fuitne haec de rebaptizandis Haereticis

controversia tempore Stephani Papae sopita, atque composita lx M. Non-

173쪽

M. Nonnulli cum Eminentissimo Cardinali Baronio existimant, hanc controversiam de iterando haereticorum Baptismate fuisse tempore S. Stephani Papae omnino compositam , ac proinde Sanctum Cyprianum , Firmilianum, aliosque cum Orientales, tum Afros Episcopos ab errore resipuisse , di tandem aliquando palinodiam decanistasse . Verum , ut cordate fatear , nullum praeten sat istius palinodiae extat sive in Cypriani scriptis se sive in aliis antiquitatis Ecclesiasticae monumentis, vel minimum vestigium. S. Augustinus in epist. 8' ad Vincentium Donatistam , S lib. a. de Baptismo cap. q. conceptiS verbis asserit, non inveniri San .ctum Cyprianum suam de rebaptizandis Haeretiacis aliquando correxisse sententiam. Praeterea , si huic controversiae de rebaptietandis Haereticis finem revera imposuisset S. Stephanus , quorsum ,

amabo, post illius litis decisionem , post tam so lemnem Cypriani, Firmiliani, aliorumque Episcoporum Orientalium, & Afrorum recantatam a

palinodiam , publicamque resipiscentiam , plures ex Sanctissimis Episcopis , & Primariis Sanctae Ecclesiae Doctoribus ausi deinde fuissent constanter asserere , Haereticos ad Ecclesiam revertentes de nuo esse baptizandos , si ab Haereticis fuissent antehac baptizati.ἰ Certum enim in , S.Basilium Magnum , qui eamdem Caesareae Cappadocum rexit Ecclesiam, quam jampridem rexerat Firmilianus , in sua prima epistola ad Amphilochium aperte docere , eoS, qui a pravitate Haeretica abscedunt, pristinumque errorem abdicant, novo Baptismate esse initiandos, dum ad Ecclesiam revertuntur .

Vigebat igitur adhuc Bassilii Magni temporibus in

174쪽

ECCLESIASTICA, I 67

Cappadocia,aliisque finitimis Regionibus mos reiterandi Haereticorum Baptisma. Dionysius etiam Alexandrinus, qui Cypriani & Firmiliani sententiae , teste S. Hieronymo, adhaesit, iis, qui Baptismum ab Haereticis collatum irritum esse ceniebant, se suffragari innuit in epistola, quam scripsit ad Xistum Romanum Pontificem: At vide, inquit, quaeso, gravitatem negotii. Revera enim in maximis , ut audio , Episcoporum Conciliis decretum est, ut qui ab Haereticis ad Catholicam Ecclesiam accedunt, primum Catbecumeni fierent, ac deindὸ veteris , in

impuri fermenti fordibus per Baptismum purgarentur. Clarius sese explicat idem Dionysius in epistolatas, quam scripsit ad Pbilemonem Ecclesiae Romanae presbyterum , apud Eusebium loco mox a me laudato . Unde , cum post S. Cypriani mortem Dionysius hasce duas scripserit epistolas , in quibus sententiae de rebapti Zandis Haereticis patrocinari

se nou obscure testatur, apparet hunc morem Haereticos rebaptiZaudi necdum in Ecclesia Orientali fuisse antiquatum, alioqui huic mori jam in Ecclesia abrogato ipse non suill et obsecutus. Extat quidem apud Eusebium lib. 7. Hist. Eccles. cap. q. & S. epistola ejusdem Diotiysii ad Stephanum Papam , quem de lancita inter Ecclesias Orientales pace his

verbis certiorem facite Scias autem, frater, cunctas per Orientem , in ulterius positas Ecclesias , qua prius erant discisse, nunc autem ad unitatem reversas Wse. σ omnes Ecclesimum ubicumque Antistites unum,

idem quo sentire, oe ob redditam insperato pacem inrcredibili gaudio exultare Ex quihus Dionysii verbis

colligit Eminentissimus Annalium Parens, omnes orientales, mutata sententia, Stephani Papae De-

175쪽

I48 HISTORIA

cretum tandem amplexos esse, & in ejus sententiam descendisse, postquam videlicet Stephanus tam Fira milianum Cappadocem, quam Helenum Tarsensem cum finitimis Episcopis excommunicationis sententia innodaturum se minatus fuisset. Verum hanc sublestam Baronii conjecturam non admittunt periti hujus temporis Critici, quia pax illa, seu Orientalium Ecclesiarum concordia, de qua Dio-nusius in illa epistola ad Stephanum Ioquitur , sancita non fuit ob repudiatum morem de rebaptieta

dis Haereticis. ut falso sibi persuasit Baronius , sed occasione Schismatis Novatianorum, quod sub Stephano Papa in Ecclesia Orientali omnino extinctum est. Dionysius itaque hac in epistola gratulatur Stephano, quod Orientales Episcopi, qui antea inter se dissidebant, dum alii Novatiani partibus, e rorique faverent, alii e contra Novatianos diris deis

voverent, in mutuam tandem redierint concor

diam , & Novatiani Haeresim damnantes statuerint lapsos in Ecclesia esse recipicndos.Idque confirmari potest locupletissimo Eusebii testimonio lib. . Hist. Eccles. cap.4. ubi haec habet: - hune igitur, idest Stephanum Papam , multa de hoc argumento Dion Aius per ιitteras scripsit, in quibus id tandem illi indi- eat , omnes ubique Ecclesias, mollito jam persecuti nis furore , Novati turbulentam novitatem detestanistes inter se pacem iniisse. Ex quibus liquet, Dionysium hac in epistola ad Stephanum Papam indicare dumtaxat voluiste concordiam Ecclesiarum orientis, quae Novatiani Haeresim proscripserunt , &lapsos venia donari debere communi suffragio de-

ercuerunt.

D. Vix in animum meum inducere postum, Cy

176쪽

Cyprianum , R Firmilianum, quos doctrina, &eximia vitae sanctimonia praeditos fuisse certi ilime constat, errorem suum nunquam deposuisse, & Stephani Papae decreto obfirmatis animis parere detrectasse . Haec quippe macula est , quae utriusque lanctitati haud parum ossicere videtur . M. Quamvis nulla suppetant antiquitatis E clesiasticae monumenta, queis certo evinci possit Cyprianum & Firmilianum hanc sententiam de r baptiEandis Haereticis aliquando deposuisse , mihi tamen probabilius videtur , eos saltem ab hac sententia ante mortem discessisse, & omnem inde co

tractam maculam poenitentia expunxisse. Praeterinquam quod,excusari etiam possunt Cyprianus, Fir- milianus, aliique orientales, & Africani Episcopi, qui morem rebaptixandi Haereticos post Stephani Papae decretum sectati sunt, quia existimarunt morem istum ad fidem mini md pertinere,sed ad oec nomiam dumtaxat, & disciplinam Ecclesiasticam , in qua , ut ipsemet loquitur S. Cyprianus, salvo pacis , & concordiae vinculo integrum erat Episcopis quaedam propria, quae apud se semel sunt usurpata, retinere . Hinc S.Augustinus excusat S.Cyprianum, non solum quia nunquam recessit a communione S. Stephani Papae , sed etiam quia ipsius aetate necdum celebratum fuerat Concilium plenarium adeliquandam istam de rebaptitandis Haereticis controversiam . Porro haec excusatio locum in S. Cypriano habere non posset, si ipse putasset, hanc de rebaptiκandis Haereticis controversiam ad fidem spectasse ; cum nullo pacto excusari possint illi, qui aliquem errorem contra fidem a Sede Apostolica confixum pervicaci animo propugnaverint etiam

K 3 ante

177쪽

ante Concilii Oecumenici celebrationem,uti videre est in causa Pelagianorum, quibus spem Conci lii Generalis ademit S. Augustinus . Hoc pacto e

cusari possunt Africani, & Orientales Episcopi,sedi praesertim S. Cyprianus , cujus doctrina si tamen

hanc de rebaptiEatione Haereticorum exceperis se tentiam , quam, ut mox dixi, non ad fidem, sed ad Ecclesiis tantum disciplinam pertinere autum

vit) jure ac merito appellari potest fidei propugna.culum, traditionum Promptuarium, disciplinae E clesiasticae Palladium, Moralis Evangelicae firma mentum , & invictum Christianae doctrinae muniamentum , pro cujus defensione Sanctus ille Doctor exilia , tormenta, & carceres pati, ipsamque mortem constanter Oppetere non dubitavit.

- D. Dicebas, si bene memini, in praecedenti colloquio, S. Cyprianum disciplinae Ecclesiasticae vindicem acerrimum noluisse ad reconciliationem illos admittere , qui grassante persecutione Impe. ratoris Decii lapsi erant, nisi prius laboriosam, at que diuturnam peregissent poenitentiam. Nunc gestit animus scire, an fuerint aliqua celebrata Concilia tum ad sanciendam illam erga lapsos disciplinam , tum ad profligandum errorem Novatiani , qui omnem spem veniae lapsis adimebat, eisque ad reconciliationem aditum praecludebat. M. Ad stabiliendam erga lapsos peragendae poenitentiae disciplinam, & ad proscribendum No vatiani errorem , nonnulla in tertio Ecclesiae saeculo tam a S. Cypriano, quam a S. Cornelio Papa fuere celebrata Concilia, quae Ric ordine recensebo , ut continuam rei gestae seriem compertam facilius habere possis. . In primis , postquam S. Cyprianus

178쪽

E CLEsIASTICA. I IFelieissimum , Novatum , & alios quinque Ecclesiae

Carthaginensis Presbyteros fraterne corripuisset, eo quod nimia erga lapsos facilitate antiquam Ecclesiae corrumperent disciplinam , omnesque lapsos citra congruam satisfactionem mox recipiendos esse Contenderent , Concilium anno Christi CCLI. coegit, in quo de causa lapsorum synodice conclusum est primo,non esse in totum spem communicationis, di pacis denegandam lapsis contra Novatiani errorem. Secuudo, ne antiquae erga lapsos Ecclesiae disciplinae rigor solveretur; ad reconciliationem temere & sine praemissa satisfactione lapsos prosilire haud debere , contra Felicissimi factionem. Sed quia diversae erant lapsorum classes . ne iisdem poenis omnes subjicerentur, sapienter ab illius Synodi patribus cautum est , ut communiora donarentur

illi lapsi, qui dicebantur Libellatici , idest . qui palam fidem non negaverant, sed solum munus , aut Pecuniam dederant, ut eo pretio impunitatis libellos a Magistratibus obtinerent, & hoc pacto cum vitae , tum Idololatriae exterioris periculum redim rent, seque a satellitum audacia s ac furore tuere tur, nominis Christiani professionem confusione squadam abnegantes; hi vero lapsi , qui palam idolis sacrificaverant, poenitentiae addicerentur , nec ad reconciliationem admitti possent, nisi ingruente mortis periculo, & ea etiam lege, ut iis omnino denegaretur communio, qui ante lethalem morbum nulla ediderant poenitentiae signa, aut saltem poenitentiam , dum sani essent, non inchoaverant, vel Postulaverant. Clericos autem , qui publice Idola coluerant, perpetuo in poenam tanti delicti a Clero arcendos statutum est . Haec cum definissent pa-Κ ' tres

179쪽

tres Concilii Carthaginensis , miserunt epistolam Synodicam ad Cornelium Summum Pontificem, qui Romae habuit Concilium , in quo Synodi Carthaginensis decreta de lapsis suscipiendis confirmata lunt, & Novatianus , qui Clinicus, hoc est , in lecto baptizatus, & a dcemone ab exorcistis liber tus , a tribus rudibus Episcopis Italis in Romanum Pontificem fuerat evectus, Λnathemate cum suis sectariis perculsus est. Interfuerunt huic Romanae Synodo Lx. Episcopi, & multo plures Presbyteri, ac Diaconi. Hac terminata Synodo, Cornelius alFabium Λntiochenum Episcopum , qui Novatiani partibus nimis favebat, scripsit litteras de Nova-tiani facinoribus, quas ubi primum accepisset Fabius, Concilium Antiochenum indixit , ad quod Helenus cum suis e Cilicia , & Firmilianus e Cappadocia , & Theoticuus e Palaestina Sedi Antiochenae Subditi Dionysium Alexandrinum invitarunt, quod

sentirent , Antiochiae nonnullos ad Novatiani Shiiama confirmandum paratos esse. Sed priusquam iiiud celebraretur concilium , vita functus est M. hius, di eous loco electus est Demetrianus , qui SP modum Antiochenam coegit, cujus meminit libet lus bynodicus poli Baronii mortem in lucem edistus , sicut testatur docti stimus Pagius in sua Critica ad annum Christi a a. . a D. Ejusmodi disciplina,qua reconciliatio,seu absolutio sacramentalis ad mortem usque lapsis procrastinabatur , aut saltem ipsis non concedebatur , nisi post emensum integrum poenitentiae st dium , fuitne eo rigore ab illis omnibus, qui erant lapsi , observata, ut ab ea neminem Ecclesia exemerit l

180쪽

M. Quamvis lapsis, seu graviorum peccat rum reis reconciliatio, sea absolutis sacramentalis usque ad mortem quandoque disserretur, vel salintem post peractam dumtaxat poenitentiam, & imis pletam saxisfactionem ordinaria lege antiquitus concederetur, hujus tamen poenitentialis dileiplinae severitatem erga aliquos quibusdam in casibus relaxabat Ecclesia. In primis, cum urgeret mortis periculum, aut in discrimine versaretur poenitentis Iesus, vel persecutio immineret, absolutio sacramentalis concedebatur lapsis ante impletam satisfactionem, juxta decretum latum in Concilio secundo Carthaginensi habito a S. Cypriano anno Christi asa. in quo relaxatio quaedam facta est de creti in primo Concilio Carthaginensi circa lapsos constituti , di ob Ecclesiae persecutionem, quam crebris, & assiduis argumentis admoniti illius Conincilii patres jamjam imminere videbant, lapsos,

vere alioqui poenitentes ad pacem, & reconcilia tionem sine ulla cunctatione admiserunt, ut prote

Etione Corporis,& Sanguinis Christi roborati Christiani ad proelium, quod tum impendebat, efficacius armari, & animari possent, ut videre est in epistola Synodica illius Concilii Carthaginensis secundi , quae missa est ad Cornelium Romanum Pomtificem , & quae inter epistolas S. Cypriani apud

Pamelium est LIv. Praeterea, ejusdem poenitenti

lis disciplinae erga lapsos severitatem remittebat pia Mater Ecclesia, vel quando lapsi Martyrum lihellis erant commendati, vel quando post scelus commissum , facti poenitentes, Christum urgenteis

persecutione censtanter confitcbantur , aut pro ip

tius gloria patiebantui. Tunc enim pacis, & sa

SEARCH

MENU NAVIGATION