Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1717년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

vir oannes Baptista cotestrius inter opera Patrum , qui Apostolorum temporibus floruerunt. Expendamus nunc scripta , quae circumferu

tur sub nomine Clementis, qui,juxta Seriem Chro- nologicam Romanorum Pontificum, quam in se cundo. olloquio tibi exhibui, tertius post S. Petrum rexit Ecclesiam. Huic autem Romano Ponistifici, cujus meminit Apostolus: Paulus cap. q. epist. ad Philippenses, praeter epistolam primam ad Corinthios ab ipso scriptam,quam una cum fragmen to secundae ad eosdem epistolae publici juris fecie Patricius 'unius ex Bibliotheca Magnae Britanniae Regis anno 1633. tribuuntur aliae epistolae , & decem libri recognitionum ad Iacobum fratrem Domini . Quid vero de his scriptis, quae Clementis nomine insigniuntur, statuendum sit, hic juxta petitiorum Critices disciplinae judicium paucis indiacabo . Primam Epistolam , quae directa est ad Corinthios, opus esse S.Clementis Romani Pontificis

legitimum , concors est omnium Criticorum sententia, non solum quia hac in epistola apparent venerandae antiquitatis notae, sed etiam quia veteres Scriptores multa ex illa epistola, quae Clementis nomen praeseri, testimonia citarunt, quae in ea , quam nunc habemus, totidem verbis leguntur . Consuli possunt S. Irenaeus lib. 3. adversus Haereses cap. 3. Origenes lib. de Principiis cap. 3. Clemens Alexandrinus lib. I. Stromatum pag. 289. Eusebius lib. 3. Hist. Eccles. cap. I 6. S. Hierondimus in Catalogo Scriptorum Eccles. in Clemente, Photius in BDhlioth. Cod. II 3. & alii multi antiqui Patres , qui hanc primam S. Clementis epistolam saepius laud tunt , eamque ut germanam ipsius prolem agnQ-

192쪽

verunt. Haec prima S. Clementis ad Corinthios epistola reperitur tom. I. Conciliorum Editionis Parisiensis anno I 67 I. Altera vero Epistola ad Corinthios, quae sub ejusdem Clementis nomine prostat, & cujus tam tum modo fragmenta habemus latina, interprete

Mendesino, & cum Graeco rursus excusa tom. I. COnciliorum , non ita fuit a primis Ecclesiae Scriptoristius approbata , ac celebrata. sicut prior ejusdem S.Clementis ad Corinthios epistola. Hinc est,quod alii Critici post Baronium hanc secundam epistolam ab antiquis Patribus velut spuriam reprobatam esse ac subinde Clementi Papae ad judicari non debere contendant: alii e diverso Critici, quorum judicio lubens subscribo, affirment hanc secundam ad Corinthios epistolam , perinde ac priorem esse S. Clementis foetum, maximὰ cum Photius st diosissimus antiquitatis indagator utramque ad C rinthios epistolam asserat S. Clementi Cod. CxxvI.& hoc de ista secunda epistola proferat judicium quod videlicet salutaria documenta, institutionem ,

admonitionemque melioris vittae contineat.Praeter duas

illas Clementis Papae ad Corinthios epistolas , aliae quinque ei tribuuntur Epistolae Decretales,quarum duae Priores datae sunt ad Iacobum fratrem Domi ni . Tertia, ad omnes Episcopor , Presbteros , Fideles. Quarta, ad Iulium, O Iulianum. Quin ta , ad Hierosoldimitanos. Sed duas priores epistolas , quae ad Iacobum fratrem Domini sunt directae , non fuisse a S. Clemente conscriptas faciter colligi

tur ex tempore , quo fuerunt exaratae, hoc est, post

obitum S. Petri. Quis autem , nisi in Historia E clesiastica peregrinus di hospes Omnino sid, ne

L 3 sciat.

193쪽

stiari S. Iacobum fuisse Hierosolymis occisum anno

septimo Neronis Imperatoris, ac proinde ante obitum S. Petri, qui, ut in secundo colloquio observavimus, anno dumtaxat duodecimo Neronis fuit Romae martyrio coronatus. Nullo igitur pacto fieri potuit, ut duas priores istas epistolas post S. Petri obitum conscriptas S. Clemens direxerit ad Iaco hum fratrem Domini. Tres alias sequentes epistolas supposititias esse , di falso Clementi adscriptas probant eruditi Critici ex stylo, quo ejusmodi epistolae sunt descriptae, qui plane dissimilis est stylo

geminae epistolae Clementis ad Corinthios. Quam ob rem quinque illas Clementis epistolas Decret les , non secus ac alias ejusdem farinae, quae a Clemente usque ad Siricium Papam veteribus Romanis Pontificibus perperam tribuuntur, ex Udori Mercatoris ossicina prodiisse autumant viri eruditi multis adducti rationibus , quas in secundo coli quio expendimuS . Ad eamdem S. Clementis operum Apocryphorum classem ablegant viri eruditi Constitutiones Apostolorum nomine inscriptas , & octo libris comprehensas, quas carolus Bovius Ostunensis Episco pus anno I 63. in lucem emisit, e Graeco in latinum sermonem a se translatas , quas etiam postea Turrianus latine interpretatus est, & notis illustravit, easque Labbeus in novissima Conciliorum editione a se adornata, Francisco Turriano Interprete , ac libros 8. adjuncto textu Graeco, exhibuit. Harum, inquam , Constitutionum Apostolicarum auctor non est Clemens Romanus Pontifex , tum

quia Eusebius, & Hieronymus, cum de scriptis S. Clementis agunt, octo libros Constitutionum

194쪽

ECCLESIASTICA. IσT

illarum Apostolicarum ei minime tribuunt; tum quia etiam Humbertus Cardinalis Episcopus Sylvae Candidae, Leonis Ix. apud Constantinopolim Legatus , Niceta Pectorato quaedam loca Constituti num Apostolicarum contra Sabbati jejunium objicienti his verbis respondit: me asserere conaris ex poer bis libris , in canonibus pari sententia Saninctorum Patrum repudiatis; tum quia denique, in his Constitutionibus Apostolicis multa veritati disti na ostenduntur, & Haereticorum Baptisina invalidum , ac proinde iterandum declaratur, sicut videre est Itb. 6. cap. I s. Recognitionum libri Io. ad Iacobum fratrem Domini non minus supposititii sunt, & S. Clementi falso adscripti, quam Constitutionum Apostolicarum libri octo. Illos siquidem decem recognitionum libros velut Apocryphos explodunt, Clementique suppositos allerunt Eusebias lib. 3. Hist. Eccl. cap. 38. Hierondimus in Catalogo scriptorum E clesiasticorum in Clemente, Epiphanius Haeresi xxx. quae est Ebionitarum, Photius in Bibliotheca Codice II 3. & alii, qui opera Clementis Romani Pontificis Criticum ad examen vocarunt. Praeterea smulta in hisce libris recognitionum, sicut Optimc advertit doctissimus noster Sixtus Senensis, reperiuntur incerta , fabulosa . nonnulla Catholicis dogmatibus contraria, complura etiam sub persona Petri Apostoli ex intima Platonis & Aristote- lis philosophia referuntur , quae a S. Petro prolata esse nulla ratione fit verosimile . Postremo, illud

recognitionum Opus idem pland est ac illud quod

vulgo Itinerariam S. Petri dicitur, quodque Gela

195쪽

rum Romae in suo Decreto Apocryphum esse de claravit . Hoc igitur Recognitionum opus S. Clementem non habet parentem. Idemque judicium ferendum est de Homitiis undeviginti nomine Clementis inscriptis, de Canonibus postolorum Graece compositis, & de Liturgia ei adscripta, quam Bessario Cardinalis in libro de Sacramento Eucharistiae, inter Apoc pha commemorari solere, scribita D. Nunc genuina S.Clementis opera a Spuriis secernere probe scio . Velina modo indices. mihi opera , quae in primo Ecclesiae saeculo.ediderunt S. Martialis , & S. Polycarpus, pauciSque exponas , an Acta de passione S. Λndreae ab Achajae ,

ut dixisti, Presbyteris conscripta , genuina sint, aut supposititia tM. S. Martiali, qui fuit unus ex xxx. Christi Discipulis,in Gallias misius in primo Ecclesiae Lecu

Io, ubi Lemovicensem fundavit Ecclesiam, duae tribuuntur epistolae, quae extant tom. 3. Bibliothecae Patrum Editionis Parisiensis . Prima epistola ad omnes Burdigalensis Ecclesiae Christianos directa est. Altera , quae priore longe prolixior est , ad Tolosanos data est . Hae autem duae epistolae , sicut testatur Ga redus Gausius, in scriniis, seu tabulario Ecclesiae Lemovicensis saeculo xI. reperta sunt, sed in vulgus tantum typis excusae prodierunt anno Isa I. & deinceps repetitis editionibus publicatae sunt Venetiis anno Isq6. Basileae annis Isso.& 1369. Coloniae Agrippinae I 37o. Parisiis I 36 a. I 376. I 89. I 6 Io. Hamburgi cum notis Elmenborinsit ann. I 6Iq. Item cum Operibus Abdiae Babylo nit ann. 137 I. & IOIq. Denique in Ortodoxogra

196쪽

phia, & in omnibus Patrum Bibliothecis insertae sunt. Porro, auctorem illarum duarum epistolarum non esse Sanctum Martialem docent omnes petiti Critici hisce adducti rationibus; primo , quia auctor istarum epistolarum nomen Martialis Cephae,& titulum Apostoli sibi arrogat, asseritque se misraculorum Christi, & proditionis Judae oculatum testem fuisse . Quae omnia S. Martiali, qui fuit unus ex Lxx. Christi Discipulis, nullo pacto convenire possunt. Constat siquidem, S. Martialem in numerum xII. Apostolor m nunquam fuisse cooptatum , ac subinde credibile non est, S. Martia lem in epistolis suis nomen Apostoli sibi adsciscere voluisse , quod xII. tantum Apostolis a Christo D mino inditum ignorare haud poterat. Fatentur etiam post S. Hieronymum in cap. a. epist. ad G latas viri eruditi , neminem , praeter Apostolum Petrum , cognomine cepha fuisse nuncupatum . , Quorsum igitur hoc nomen Cepha in his epistolis sibi tribuisset S. Martialis i Nunquam autem ex Historia Evangelica , nec ex ullo antiquitatis monumento probari poterit, S. Martialem praesentem fuisse, quando Iudae proditori Christus Dominus osculum porrexit. Immo, omnes Evangelistae memoriae prodiderunt, litterisque consignarunt, Christum cum suis tantum duodecim Apostolis in horto extitisse, ubi Iudam osculo excepit. Non igitur sibi constant ea, quae vana ostentatione de se jactat geminae epistolae Scriptor. Praeterea,in epistola ad Tolosanos narrat auctor , Stephanum, quem Gallorum Regem fuisse dictitat, ad fidem a se esse adductum, quod tamen oppido falsum est , & a prophanae historiae veritate prorsus alienum. Temporibus

197쪽

bus siquidem S. Martialis nulli erant in Galliis Reges , sed ibi imperabant Romani, qui summa in

toto orbe rerum potiebantur. Denique, auctor illarum epistolarum, quisquis ille sit, vuIgata Scriapturae Sacrae versione latina a Sancto Hieronymo in quinto dumtaxat saeculo elucubrata aliquando utitur , quod utique evidens argumentum eli, praedictas epistolas a S. Martiali, qui in primo Ecclesiae saeculo florebat, editas non fui iis , sed ab auctore Ionge posteriori . Unde non mirum , si antiqui priorum Ecclesiae saeculorum Patres ejusmodi epistolas alto silentio praetermisierint, quas tamen omni procul dubio non praetermisistent, si revera S. Martialem Auctorem habuissent. Ioannes Baptiua Cotelerius inter opera P trum , qui temporibus Apostolicis floruerunt, inseruit epistolam s. Polycarpi Smyrnensis Episcopi ad Philippenses datam, quam ab illo s. Episcopo ,& Martyre fuisse exaratam colligunt perdocti Critici non solum ex ipsius stylo, ingenio, aliisque antiquitatis notis, & caracteribus, qui in ea reperiuntur, sed etiam ex locupletissimis testimoniis veterum Scriptorum, qui sunt probatissimae fidei,&omni exceptione majores, quales sunt S. Irenaeus lib. 3. adversus Haereses cap. 3. Eusebius lib. 3. Hist. Eccles cap. 36. & lib.q. cap. I s. & S. Hierondimus in

lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis, quibus adjungi

possunt Photius, Maximus, Theodoretus , cceterique,

qui de S. Polycarpi scriptis nobis deinceps aliquid

tradiderunt. Hi siquiderm omnes hanc epistolam S. Polycarpo adjudicant. Frustra igitur Dallaus Calvinisticae Sectae Pseudo-Minister hanc epistolam, quam suis erroribus non favere sentiebat, sutili-hus

198쪽

ECCLESIASTICA. 17 I

bus conjecturis in dubium revocat, quas nullo negotio exsufflarunt Catholici Doctores, quos inter legesis eruditum patrem Nicolaum is muro differtatione 3. Apparatus ad Bibliothecam maximam veterum Patrum . Exstat haec S. Polycarpi epistola ad Philippenses graece , di latine in editione Petri Ha loix Duaci ann. I 633. cum versione Pacobi viserii

Quod spectat Acta passonis S. Odrea ab Acha-jae Presbyteris conscripta, fatentur quidem periti Critici ea non tot habere certa veritatis, & antiquitatis argumenta, quot habet S. Polycarpi Epistola; illa tamen genuina esse, auctoritate Patrum ,& Scriptorum Ecclesiasticorum, qui septingentis

abhinc annis ad haec usque tempora floruerunt, evincunt contra Heterodoxos Criticos, qui hoc monumentum Orthodoxis eripere moliunturiquod in eo realis Corporis Christi in Augustissimo Ait ris Sacramento praesentia luculentis hisce verbis stabiliatur : Ego Omnipotenti Deo, qui unus, O .erus est, immolo quotidij non taurorum carnes, nee hir eorum sanguinem , sed immaculatum Agnum in Altari , cujus carnem , poliquim omnis populus credentium manducaverit, Agnub, qui sacrificarus est, integer perseverat ac vivus.

D. Interfui nuperrime numeroso TheoIogo rum coetui, quorum alii multa proserebant scripta . quae S. Dionysio Areopagitae tribuenda esse magnis animis afferebant, alii vero mordicus contendebant , haec scripta alium quam Dionysium Λreopagitam habere Λuctorem . Vehementer igitur optarem scire , num horum Auctor Scriptorum is vere

sit Dionysius Areopagita a Paulo Apostolo ad Christi,

199쪽

stianam fidem adductus, ejusque postea discipulus,

an alius , qui ementito tanti viri nomine scriptis suis auctolitatem conciliare voluerit ἰM. Quamvis haec controversia, quam proponis , fuerit tanta diligentia, tamque acri studio, hisce praesertim temporibus , discussa, ac ventilata, ut vix alia sit , in qua examinanda Critici majorem curam , ac sedulitatem adhibuisse videantur; fatendum tamen est, eam nondum plene esse finitam, adeoque illam adhuc sub Judice esse . Quapropter ipse virium mearum probe conscius, etsi meum ita tam lubrica disceptatione, quae petitorum torsit animos , nolim interponere judicium , & utriusque partis rationes aequa lance ponderare ἰ breviter tamen votis tuis ut faciam satis, reseram opera, quae vulgo S. Dionysio Areopagitae adscribuntur, &deinde adductis opinionibus,in quas Critici in examine illorum operum scinduntur, eam, quae mihi magis probatur, indicabo; tuo tamen permittens arbitrio illius, quam volueris, opinionis delectum. Primus itaque liber Dionysii Areopagitae nomini inscriptus praefert titulum de Coelesti Hierarchia. ΑΙ- ter , de Ecclesiastica Hierarebia . Tertius , de Divinis Nominibus. Quartus, de M lea Theologia . Decem

insuper Epistois Dionysii nomine insigniuntur, qu

rum quatuor priores ad Crium datae brevissimae sunt. Quinta, ad Dorotheum mista est . Sexta , ad Sosipa trum Presbyterum scripta, quae omnium brevissima est. Septima, ad Pobcarpum directa est. Octava, ad Demophilum Monachum . Nona, ad Titum Episcopum data. Decima , ad yoannem Evangelistam in Insula Patmos exulantem scripta est. Haec sunt Opera, quae S.Dionysio Areopagitae vulgo tribuuntur ,

200쪽

ECCLESIASTICA. 173

tur, in quorum examine perdocti husus tempestatis Critici in tres partes distrahuntur . Alii siquidem pro antiquiorum opinione stantes prolixis dis. sertationibus non ita pridem in vulgus emissis acerrime defendunt, ac tuentur , haec scripta a S. Di nysio Areopagita, cujus nomine inscribuntur , fuisse profecta. Alii e diverso, omnes illas lucubratio nes Dionysio Areopagitae plane penitusque abjudicant , ipsasque adulterinas, & tanto viro suppositas eise arbitrantur. Alii denique, ulterius progressi , non solum haec scripta Dionysio Areopagitae tribui debere negant, sed etiam assirmant, ea non alium parentem habere quam Haereticum MonOphysitam , seu Euthychianum , qui suae Haereseos virus in hisce Operibus effudit, sicut multis argumentis , & testimoniis ex hisce libris petitis evin-Cere conatur doctissimus P. A Quien Ord.Praed. dio sertatione , quae est ordine secunda inter alias diu sertationes Damascenicas, quas praefixit recenti Editioni a se adornatae operum S. Damascent. Nota is certe ego sum , qui tantas velim, aut possim componere lites, candide tamen dicam, non omnino certam mihi videri opinionem illorum, qui haec opera S. Dionysio Areopagitae vindicant. At enim, si haec scripta Auctorem haberent S. Dionysium , non est dubium quin propter Auctoris nomen , α res sacras, ac plane divinas, quae in eis pertractan tur , fuistent semper celeberrima, & omnibus Christianis trium priorum Ecclesiae saeculorum notissima. Constat attamen ejusmodi scripta per tria priora Ecclesiae saecula nulli prorsus cognita suiste , sed altissimo praetermissa silentio, ac densissimis tenebris consepulta. Constat etiam antiquos Patre ,

SEARCH

MENU NAVIGATION