Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1717년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

qui accuratissimos Scriptorum Ecclesiasticorum o atalogos ediderunt, videlicet Dionysium Corin thium , Eusebiu in & Hieronymum , ne minimam quidem ejusmodi operum , di epistolarum fecisse unquam mentionem. Immo anno Christi s 33. quando iussu Justiniani Imperatoris collationem Severiani, seu Αcephali Haeretici, Constantinopoli habuere cum Catholicis , & haec Pseud Dionysii scripta tum primum ad suos tutandos errores protulissent Haeretici, incunctanter responderunt Cain tholici , ejusmodi scripta non esse S. Dionysii Areopagitae , quippe quae nec S. Athanasio , nec S. Cyrillo innotuerant. Praeterea, haec scripta , quae S. Dionysii Areopagitae nomen prsferunt, nuncu pantur Timotheo Pauli discipulo , & tamen Auctor citat cap. q. libri de divinis nominitas epistolam S. Ignatii Episcopi Antiocheni ad Romanos, ejus que ipsissima verba laudat in hunc modum: Scribit

autem O Divus Ignatius et Amor meas erucifixus est .

Porro certum est, Timotheum Pauli discipulum , iam mortem obiisse, quando S. Ignatius Martyr hanc ad Romanos dedit epistolam; nuncupasset igitur S. Dionysius hos libros Timotheo iam demo tuo . Denique, hic Λuctor, quisquis ille sit, meminit Monachorum , & usurpat voces Oinas , seu substantiae, & Hypostam , seu Personae. Quis autem nesciat, Monachos longe tardius aetate S. Dionysii Areopagitae coepisse florere in Ecclesia, maxime cum id aperte innuant Sancti Patres Athanasius, &Hieronymus , qui Pauli & Antonii primorum MO-nachorum vitas descripserunt. Similiter, hae voces

sinas , & mpostam longe post aeviun S. Dionysii in Ecclesia fuere receptae, hoc est, ii Socrati fides

202쪽

habeatur lib. 3. Hist. Eccles cap.7. post Alexandrinam Synodum coactam anno 362. His, & aliis id genus momentis productis a viris eruditis, quibus nunc brevitatis ergo supersedeo, adducor, ut credam praedicta illa, quae circumseruntur, scriptiuis non posse certo vindicari Sancto Dionysio Areopagitae. D. Perpauca, ut video, supersunt sincera a Scriptorum primi saeculi monumenta. Qua de r

nudiustertius audiebam gravit8r conquerentem

quemdam Theologum Scholasticum , qui furiis invectus diris devovebat omnes hujus temporis Cri licos, eo potissimum nomine, quod isti Aristarchic sic eos appellabat in Theologia Scholastica peregrini , grassentur, & arbitratu suo virgam censoriam exerceant in omnia indiscriminatim opera ν ωUnde, proh dolor i contigit, ut inutiles plane reddantur omnes Doctorum Scholasticorum libri, ita quibus passim citantur antiquorum Patrum opera,

quae tamen juxta rigidiores istos, si superis placet,

Veritatis exactores, procul ad Apocryphorum classem amandari debent. Quod malum lat8 jam sese PenS ni quamprimum comprimatur, de Religione,& de tota Theologia Scholastica, quam unicum, ac verum operum SS. Patrum Criterium esse dictit bat, actum omnino & conclamatum esse tragica voce lamentabatur speculativus ille , & resolutivus Doctor.M. Somnia mihi narras forte alicujus delirantis senis, suaque dumtaxat garrulitate famosi . DicaS enim , sodes, gratum ne haberes , si tibi ex ipsis fontibus Antiquitatis notitiam Historiae haurire cupienti, ipse dolo malo pro legitima merce

203쪽

adulterinam venditarem l si pro veritate fabulas ingererem , pro germanis veterum scriptis, supposititia, aut dubia obtruderem ἰ Si denique pro sit ceris monum utis guribus tuis inculcarem Λcta nescio quae spuria, vel commentitia & quidquid Graecia mendax audet in Historiis ἰ Nullus dubito quin hoc permoleste laturus esses. Deinde, Religio stat per sese altis defixa radicibus , nec figmentorum eget adminiculis, sed potius eruditos oculos, & introspicientium aciem amat, lucroque apponit. De illa bene meretur , non qui omnia promiscue monumenta sine ullo delectu amplectitur, eaque genuina esse pertendit, sed qui, abdicatis omnibus praejudiciis & maturo adhibito examine scit germana Patrum Opera ab adulterinis secernere, &quae confusis temporibus obscuritatem pariunt, suis temporibus, ac locis critices beneficio restituere; ille, inquam , bene de Religione meretur, qui

opinionum commenta delet ex populorum animis, non secus ac qui inutiles falce ramos amputat, juvat arborem, nedum laedit. Caduca contra ac perniciosa res est omnis falsitas, quaecumque demum illa sit. Hinc Apostolus Paulus Titum, Tim

theumque tam impense monet ut fabulas respuant, vultque ut nihil credamus , quod non antehac len-. te, & accurate probaverimus : omnia probate, quod bonum est, tenete. Facessat igitur Doctor ille speculativus, aut si mavis , resiolativus , in quemfrit .

Ista Adagi optime quadrare videntur: Ne sutor

sitra crepidam et Asmus inter simias et Sus Minervam.

D. Revertamur, si placet, ad id unde pau- Iulum digressi sumus, videlicet ad examen operum

primi saeculi Scriptorum , jamque expecto quid di-

204쪽

cturus sis de operibus S. Ignatii Martyris Episcopi

Antiocheni, & Papia Hierapolitani Antistitis, quos inter primi saeculi Scriptores censuisti l M. Septem Epistolas primaevae pietatis , doctrinae Eccle1iasticae , & Epilcopalis Regiminis documentis plenissimas a S.Ignatio Martyre ad varias Ecclesias fuisse conscriptas, & a S. Polycarpo collectas constans est peritorum Criticorum sententia. Hae autem sunt: Ad Ephesios, ad Magnesianos , ad Trallianos , ad Romanos , ad Philadelphienses , ad S rnaos , ad Polycarpum, quas puras , & ab Omnibus assumentis liberas Isaacus Vosus ex manuscripto Graeco Bibliothecae Florentinae Graece edidit , quarumque antiquam versionem latinam usserius Archiepiscopus Armachanus ex duobus Codicibus manu exaratis, uno videlicet Bibliothecae Isiebam di Montaculii, altero Cantabrigensi antea publici I ris fecerat. Has tamen septem genuinas S. Ignatii Epistolas, quas semper venerata est antiquitas, totis viribus oppugnarunt Presbyterianae , Calvinio. naeque sectae homines Blandellus , Daluus, Salma-yrus , contra quos ad propugnandam harumce Epis Olarum veritatem prolixiores dissertationes publica luce donarunt non solum Catholici Doctores, sed etiam sectae Calvinianae Haeretici, nimirum V delius Calvinista ac Genevensis Minister, Vosus , Henricus Hammondus, Presbyter in Schisinate Α glicano, qui prolixam adversus Blondellum ador navit disputationem , qua non solum omnibus

Blondelli argumentis fecit satis, sed adductis novis,firmisque rationum momentis septem illas Epissiolas asseruit. Earumdem etiam Epistolarum doctas vulgarunt vindicias voannes Pearsonius in eo

205쪽

dem Schissmate Presbyter , & postea Episcopus Ce- .striensis, & vllerius lupra laudatus, quibus Ignatianam caulam validis , invictisque munierunt argumentis , & omnes adversariorum objectiones funditus difflarunt. Cum igitur tota retro antiquitas,& peritiores Critici cum Catholici, tum Haeretici has septem Epistolas S.Ignatio adjudicent, ne pili quidem facere debemus sublestas, & frigidas conjecturas , quibus nonnulli Haeretici omnes ingenii sui nervos in eo contendunt, ut his septem Epistolis , quae ipsorum errores jugulant, omnem detrahant

auctoritatem.

Praeter illas septem germanas S. Ignatii Martyris Epistolas, octo aliae illius nomine inscriptae feruntur , quae sancti sumo huic Episcopo assiciae sunt,

videlicet una ad Mariam Cassabolitam, una ad Tam senses, una ad Antiochenos, una ad Heronem, una ad Philippenses , una ad Beatam Virginem Mariam , duae ad Ioannem Apostolum. Has, inquam, Octo Episto in las perperam S. Ignatio adscriptas esse dico, quia nec ab Eusebio, neque a S. Hieronymo, neque ab antiquis Patribus laudantur,nec redolent stylum,S: ingenium S. Ignatii , multaque complectuntur , quae nascentis Ecclesiae moribus non conveniunt .

Sed de Epistolis tam genuinis, quam supposititiis

S. Ignatii legesis distertationem xxm. Saec. I. Hist. Eccles. Patris Natalis Alexandre, & dissertationem septimam P. Nicolai DNouro in apparatu ad Bibliothecam maximam veterum Patrum .

Superest nunc, ut pauca dicam de scriptis S. Papia Hierapolitani Episcopi, quem alii auditorem S. Joannis Apostoli, alii vero Ioannis Seni tis, seu Presbyteri, Discipulum fuisse dicunt. Is

206쪽

Sanctus Antistes , qui, juxta Eusebium & S. Hie- ronymum, quinque scripsit libros, qui inlcribuntur : Explanatio Sermonum Domini , quorum hodie nonnulla dumtaxat supersunt fragmenta , non eximio , sed potius mediocri int praeditus ingenio, sicut ex ipsius scriptis colligit Eusebius lib. 3. Hist.

Eccla s. cap. ultimo. Exstat quidem nunc apud eum-clem Eusebium lib.3. Hist. Eccles cap. 36. ejusdem Papiae elogium his verbis conceptum: Papias quoque Hierapolitanus Episcopus eadem atate celebris fuit , vir in primis disertus, oe eruditus , ac scripturarum peritus. Sed hoc totum Papiae elogium, sicut optime observat doctissimus Valesius in notis Eusebianis, deest in tribus codicibus manuscriptis Mazarino nemper, Medicao , & Fusistiano. Quare noa dubitat Valesiius , quin hoc elogium fuerit ab imperito quodam Scholiaste adjectum, & in textum Eusebii intrusum . Ut ut sit, constat nunc Papiam primum auctorem futile opinionis, seu fabulae de millenario poli resurrectionem in terris Christi cum Sanctis futuro Regno, quem secuti sunt Justinus, Ireneteus , & multi antiqui, quibus tamen haeret eos nota inuri non debet, cum haec controversia nec dum hisce temporibus esset plane eliquata, nec quidquam hac de re judicium decretorium pronun-' classet Ecclesia , sicut postea super statu animarum e corporibus migrantium solemne suum promulis

gavit judicium in Conciliis Florentino , & sridentino. Sed hactenus de Scriptoribus primi saeculi dictum sit. D. Fueruntiae in secundo Ecclesiae saeculo pluis res Scriptores, quam in primo ἰM. Multo plures floruerunt Scritatores in sc-

207쪽

eundo Ecclesiae saeculo, sed quorumdam Iucubratio nes magno Reipublicae Christianae dispendio in integrum Perierunt, vel quaedam dumtaxat operum, quae ediderunt, fragmenta ad nostram usque aetatem pervenerunt. Non desunt tamen etiamnum.

integra opera a secundi sicuti Scriptoribus lucubrata , quae optimo jure locupletitsima dici possunt

venerandae antiquitatis monumenta.

D. Incipiamus , si placet, ab illis secundi

saeculi Scriptoribus, quorum lucubrationes vel injuria temporum omnino perierunt, vel quaedam dumtaxat illarum fragmenta ad nostram usque aeta

tem pervenerunt.

M. Bene multa virorum illustrium, seu Scriptorum Ecclesiasticorum secundi saeculi nunc demderantur opera , vel quaedam tantum illorum exigua extant fragmenta, quae Eusebius & S. Hieronymus in suis libris referunt, & quae hic indicare abunde suffciet. In primis, non amplius extat Ap logia , quam Quadratus Senator Romanus pro Religione nostra adversus Ethnicos a se adornatam porrexit Adriano Imperatori, cujus Apologiae mentionem faciunt Eutebius lib. q. Hist. Eccles. cap. 3.& S. Hieronymus io Catalogo Scriptorum Ecclesi sticorum. Secundo, periit itidem Apologia pro fide Christiana eidem Imperatori oblata ab erim- de Atheniensi Philosopho eloquentissimo , ut legitur apud Eusebium ibidem , & apud S. Hieronymum in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 3I. Tertio, deperdita sunt opera, quae adversus Mar- eicinitarum Haeresim ediderunt Philippus Gortinensis Episcopus , O Modestus, qui sub Imperatoribus M. Antonino Vero, & L. Aurelio Commodo flo

208쪽

ΕcCLESIASTICA. I 8 Iruerunt. Quarto, ad nos usque non pervenerunt

epistolae Serapionis ad Pontium, & Carinum viros Ecclesiasticos adversus Montani Haeresim, nec Epistolae Dionysii Corinthiorum Episcopi; nec Historia Ecclesiastica Hegesippi, nec opera Myodonis adversus Marcionitas, & Montanistas , nec liber Musani contra Encratitarum Haeresim , nec Apologia pro Christiana Religione Imperatori M. Antonino Vero oblata ab Apollinario Hierapolitano in Asia

Episcopo, nec denique alii libri , quos scripsit idem

Appollinarius, videlicet quinque contra Gentiles , duo de veritate, duo item contra Judaeos, S alii contra Montani Haeresim , quae tum primum prodire coepit. Horum , inquam , Operum, quae laudati Scriptores, & nonnulli alii secundi Ecclesiae saeculi viri illustres ediderunt, nihil impraesentiarum superest, praeter solam memoriam, vel pauca fragmenta , quae leguntur apud Eusebium in Historia Ecclesiastica, & apud S. Hieronymum in lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis. D. Fueruntne isti, quos nominasti, clari res secundi Ecclesiae saeculi Scriptores ἰM. Quamvis Ecclesiam ab istis,quos laudavi, Scriptoribus,plurimum fuisse in secundo saeculo illustratam negari minimer pollit, palmam tamen eruditionis illis praeripuerunt, majoremque in eodem saeculo suis lucubrationibus Ecclesiae splendorem

contulerunt Saustinus Maror, Sarenaeus, S.Clemeras Alexandrinus, Tertullianus quorum genuina Opera, quae adhuc extant, vel vetustate evanuerunt,necnon supposititia , breviter recensebo, ut in examine operum, quae ediderunt secundi Ecclesiae saeculi Scriptores, sanum & accuratum eruditorum li-

209쪽

182 HIs TORI A

jus aetatis Criticorum judicium compertum , ac exploratum habere postis . Ordior igitur a S. Justino , qui Neapoli Palaestinae, patre Prisco Bacchio natus est , di ad Christianam Fidem conversus pro illius gloria Martyrii corona sub Marco Antonino Imperatore redimitus obiit, nobisque plurima reliquit ingenii sui eximia monumenta, & omnis generis eruditionis,utilitatisque plena. Inter genuina S. Justini opera, quae etiamnum extant, ista censentur: Paranem ad Graecos . Apologia pro Chrssitanis prima. Apologia pro Chrisianis secunda . Dialogus cum T phone Iudaeo . Epistola ad Diognetum. Advertendum tamen est cum doctissimis Criticis, Apologiam S. Iustini, quae prior inscribitur, di ad Senatum data, revera posteriorem esse , nec soli oblatam Senatui, sed Imperatoribus M. Aurelio, & L. Vero; eam autem Apologiam , quae inscribitur secunda, & Antonino Pio Imperatori porrecta est, reapse primam etae , sicut testantur Eusebius lib. q. Hist. Eccles. cap. I 8. S. Hieronymus in Catal. Script. Eccles. cap. 3 q. & Photius in Bibliotheca Cod. Ias. Praeter ista genuina S. Justini opera, quae etiamnum extant, alia conscripsit S. Martyr, quae tempus nobis invidit, cujusmodi sunt ista . Liber de An ma.Liber de Monarchia Dei.Liber Psaltes dictus.Liber

contra omnes Hareses. Liber contra Marcionem. Commentarius in Hexameron . Liber de usurrectione camnis . Haec , inquam , S. Justini opera non comparent amplius. Postremo, alia Opera , quae S. Iustino tribuuntur, sunt plane: supposititia, videlicet, liber de Monarchia. Quaestiones , σ Responsiones ad Graecos. Quastiones Graecanicae de Incorporeo , oc. Et ad

210쪽

ad eosdem Chri lana responsiones . Quaestionum I 46. Responsio ad Orthodoxos. Dubitationum adversusine ligionem summaria solutiones. Expositio fidei de Sancta Trinitate. Epiuola de vita Christiana ad Zenam , in Serenum. Aristotelicorum quorumdam dogmatum

Floruit in eodem secundo saeculo S.Irensus naintione Graecus , Lugdunensis Episcopus , Pothini praeclari Martyris successor, & S. Polycarpi discipulus. qui postquam triginta circiter annis Epi-icopalis regiminis clavum tenuisset, tandem anno Christi acia. martyrio coronatus est , multosque a se conscriptos reliquit libros , qui ad nos usque snon pervenerunt , nisi quinque libri, quos edidit adversus Haeresiarcham Valentinum . Convenit in ter omnes S. Irenaeum fuisse Graecum , eluSque phrasim graecismum redolere. Quapropter hallucinatus est Erasmus, vir licet emunctae naris , qui existimavit S. Irenaeum , non Graece , sed Latine scripsisse . Quo nomine iure merito vapulat a Iosepho Scaligero, aliisque viris eruditis . Alia opera , quae praeter istos quinque jam numeratos li-hros , edidit S. Irenaeus , temporum vetustas de levit , & sunt istar Libellus de scientia adversus Gemtes . Demonstratio. postolica praedicarionis ad Mameianum fratrem. Liber de Ogdoade eonird Valentinos ,

cujus exiguum fragmentum refert Eusebius lib. s. Hist. Eccles. cap. 8. Epiuola ad Blastum de Sebismate. Epistola ad Morinum de Monarchia, seu quod Deus non sit auctor mali, cujus fragmentum recenset ibidem Eusebius, Epiuola ad Victorem Papam de Paschate. Epistola ad varios Episcopos eadem de reo, seu de Paschate . Variorum Tractatuum liber unus .

M 4 Haec

SEARCH

MENU NAVIGATION