장음표시 사용
211쪽
Haec Sancti Irenaei opera periisse dolent viri eru
S. Clemens Alexandrinus, qui secundum Ecclesiae sarculum eruditione & pietate illustravit , fuit patria Atheniensis, Pantaeni Stoici Philosophi discipulus, Origenis Praeceptor, dictusque est Al xandrinus , tum quia Ecclesiae Alexandrinae Presbyter esset, tum quia etiam diutissime docuit in schola Alexandrina, cui ante ipsum praefuit Pantaenus illius Praeceptor, teste Eusebio lib. s. Hist. Eccles. cap. IO. ubi haec habet. Per idem tempus Commodo nimirum imperante) Fidelium schola praeerat vir
doctrina causa celeberrimus, nomine Pantaenus, quippe jam inde d priscis temporibus sacrarum litterarum schola in eadem civitate Alexandrina fuerat instituta, qua quidem nosira uetate adhue perseverat. Porro commodus ab anno Christi I 8o.usque ad annum I93. Imperii habenas moderatus est,per hoc igitur temporis intervallum Pantinus scholi Alexandrins pre- fuit, eique postea successit Clemens Alexandrinus,
qui tam sacra, quam exotica eruditione praeditus insignia conscripsit volumina , quorum quaedam adhuc extant, nimirum : Adbortatio ad Gentes. Libri tres Padagogi. Libri octo Stromatum.Oratio quisnam dives ille sit qui salveturivitome doctrina Orientalis Theodototi . Quaedam vero S. Clementis Alexandrini Opera ad nos usque non pervenerunt, vi delicet libri octo H otiposeon , seu Institutionunis . canon Ecclesiasticus. Liber adlersus Iudaizantes . Li- .her de Paschate. Liber de Obtrectatione . Di putationes de Iejunio . Exhortatio ad Patientiam. Liber ad
Neophytos, seu ad nuper baptietatos. Alia opera , quae sub Clementis Alexandrini nomine circumse
212쪽
runtur, sunt supposititia , scilicet Commentariola in primam Epistolam Canonicam S. Petri, in Epistolam Judae, & in tres Epistolas S. Joannis Apostoli. Inter celebriores secundi saeculi Scriptores non immerito numerari debet Terrullianus natione Aser , patria Carthaginensis , acris ac vehementis instenti vir , & in omni genere literarum peritus, sed in loquendo parum facilis, minus comptus , &multum obscurus , sicut ait Lactantius lib. s. Institui. Divin. cap. I. Multa scripsit opera, sive dum adhuc Catholicam Fidem profiteretur, sive posti quam in Montani Haeresim lapsus est,quorum nonnulla adhuc extant, quaedam vero omnino perierunt . opera, quae edidit Tertullianus, dum adhuc esset in gremio Catholicae Ecclesiae , & quae etiam innum extant, sunt: Liber Apologetici. Libri duo ad
Nationes. Liber de Testimonio Anima . Liber ad Scapulam offrica Praefectum. Liber de Spectaculis. Liber de Idololatria. Liber de Corona. Liber de Pallio. Liber de Paenitentia. Liber de Oratione. Liber ad Mar res. Liber de Patientia. Libri duo de Cultu foeminarum.Libri duo ad uxorem. Liber de Virginibus velandis. Liber adversus 'udaeos. Liber de praescriptione Hareticorum. Liber de Baptismo. Liber adversus Hermogenem. Liber adversus Valentinianos. Liber de Anima. Liber de Carne Christi. Liber de sesurrectione Carnis . Libri
quinque adversus Marcionem. Liber adversus Praxeam. Liber Scorpiaci adversus Gnoseleos. Postquam autem Tertullianus universalis ac vetustae fidei
parum tenax ab ea descivit, & in Montani Haeresim lapsus est, haec Opera edidit, videlicet: Librum de Exhortatione castitatis.Librum de Monogamia. Li γιm
213쪽
brum de fuga in persecutione. Librum de 'ejuniis. Lia
brum de Pudicitia . Opera Tertulliani, quae non amplius extant, sunt: Liber de Paradisio. Liber de Spe Fidelium . Sex libri de EGO . Liber adversus Apollonium . Liber adversus Apellicanos. Liber de . victibus Aaron. Liber de Censa Anima. Alia opera, quae Tertulliano tribuuntur, sunt supposititia, scilicet Poemata - libri quinque contra Marcionem casemine scripti de 'udicio Domini - Genesis Sodoma. Sed haec cli cta lassiciant de genuinis & spuriis operibus Patrum Iustini, Irenaei, Clementis Alexandrini , & Tertulliani, quos celebriores secundi Ecclesiae saeculi Scriptores extitisse diximus. D. Hi sunt igitur omnes Scriptores Ecclesiastici , qui secundo nominis Christiani saeculo floruerunt , & Ecclesiam scriptis illustrarunt ἰM. Aliorum secundi saeculi Scriptorum ,praeter istos quos memoravi, meminit Historia Ecclesiastica, quos inter recensentur Tatianus, Melito , Ubilus Antiochenus , Athenagoras , Miltiades
Apollonius, de quorum operibus pauca hic attexam. Tatianus S. Justini Martyris discipulus infinita scripsit volumina, ex quibus unum egregium, quod adversus Gentiles edidit, etiamnum hodie habemus adjectum ad calcem operum S. Iustini, &tom. I. Biblioth. Patrum Graeco-latinae. Mortuo S. Iustino in multos errores prolapsus est Tatianus factus auctor Sectae Encratitarum , quasi continentium , qui nuptias detestabantur. Melito Asianus
Sardensis Episcopus floruit sub M. Antonino Vero peratore, cui egregiam pro Christianis obtulit Apologiam , ut liquet ex ejus fragmento apud Eusebium lib. q. Hist. Eccies. cap. 26. Multa alia ejus
214쪽
opera recensent ibidem Eusebius & S. Hieronymus in Catal. Script. Eccles quae magno Eccletiae damno perierunt,librum tamen inscriptum de Transitu Vidi ginis non esse genuinum Melitonis foetum fatentur
omnes periti Critici, non solum quia hujus libri inter opera Melitonis non meminere Eusebius, &S. Hieronymus, sed etiam quia stylus hujus libri tantum a stylo Apologiae dissidet, quantum ab homine simia distat. Hinc Gelasius Papa hunc librum de Transitu Virginis declaravit iΑpocryphum in concilio Romae habito anno Christi q9, Theophilus Antiochenae Ecclesiae Episcopus multa elegantissima scripsit opera, ex quibus soli supersunt tres libri
ad Autoldicum, qui extant tom. I. Biblioth. Patrum Graeco-latinae . Athenagoras edidit Apologiam pro Christianis, & librum de Resurrectione Mortuorum reXtat utrumque opus ad finem operum S. Justini, editionis Parisiensis anni I 6 Is. & tom. I. Biblioth. Patrum Graecinlatinae. Miltiades Apologiam pro
Christiana Religione scripsit, aliaque opera, quae
non amplius extant. Apollonius in ligne volumen
edidit adversus Montanum , Priscillam , & Maximillam, cujus aliquot fragmenta refert Eusebius lib. s. Hist. Eccles. cap. I 8. De his Ecclesiasticis secundi saeculi Scriptoribus plura dicere non vacat , maxime cum adhuc mihi incumbat onus differendi de Scriptoribus, qui in tertio Ecclesiae saeculo flo
D. Cedo, si placet, nomina Scriptorum. qui in tertio Christiani nominis saeculo doctrinaeo , di pietate claruerunt ' i M. Tertio saeculo Ecclesiam suis lucubrationibus illustrarunt Minutius Felix , Hippol tur Porm
215쪽
tuensis Episcopus, Cajus , Origenes , cammonius, lius Africanus , S. Cornelius Papa , Dion us Romanus , Pierius, Pontius Diaconus, LGregorius Neocaesariensis , O S. Dion us Alexandrinus , quorum genuina opera juxta doctissimorum virorum judicium hic breviter recensebo, ut tuum deinde judicium acuere, & confirmare possis, uberioremque ex eorum lectione valeas percipere fructum. In primis Minutius Felix, qui fuit natione sAfer, & inter Romanos Causidicos celebris , et quentissimum edidit Dialogum inter Caecilium Geutilem , & Octavium Chrilitanum , in quo totum Gentilium cultum tam erudite, tam venuste, & ingeniose convellit Minutius Felix, & e contra Christianos, eorumque sacra ab omnibus Caecilii calumniis , atque objectionibus adeo nervose , & eleganter vindicat, ut tandem Caecilius manus det, herbam porrigat, atque ab Octavio Christianorum vindice, ac Patrono victum se, ac superatum
glorietur. Hic Dialogus diu Arnobio, tamquam octavus ipsius liber habitus est, eo poti itimum n mine quod cum septem Arnobii libris in veteri
quodam manuscripto Bibliothecae Vaticanae repertus fuerit, & quater sub nomine Arnobii typis
mandatus. At eruditus Iurisconsultus Balduinus vulgarem hunc errorem primus animadvertit, at que Heidelbergae anno 136o. hunc Dialogum excudendum curavit cum doctissima praefatione, qua
illum Millutio Felici vero suo Authori restituit. S. Hippolyti Episcopi Portuensis opera re
censent Eusebius lib. 6. Hist. Eccles cap. 22. S.Hieronymus in Catalogo Scriptorum Eccles. cap. 72. M Photius in Bibliotheca Cod. Ia I. & 2O2. eorum
216쪽
que indiculus habetur in nobili, & pervetusto monumento , quod, teste Cl. Abbate Ioanne Vignotio in dissertatione, quam nuper edidit, de anno primo Imperii Alexandri Severi, esissum est in Agro ve-rano non procul ab AEde S. Laurentii anno Domini I 3I. Marcello Cervino Cardinali, postea Summo Pontifice, tunc S. R. Ecclesiae Bibliothecario, cui par visum fuit, ut in Bibliothecam Vaticanam inis ferretur . Istud autem celebre Antiquitatis Ecclesiasticae Monumentum nihil aliud est, quam marmorea statua Cathedrae insidens, utrinque litteris Graecis inscripta , in qua habetur Canon Paschalis,& ad ejus marginem Catalogus multorum librorum , quos edidit S. Hippolytus, & qui non amplius extant, praeter Canonem Paschalem , queutas
omnes periti Critici S. Hippolyto adjudicant, &orationem de Antichristo, quam Rivetus, Casau- bonus,aliique ex Haereticorum grege frustra S. Hippolyto eripere conati sunt. Canonis sui Paschalis initium auspicatus est S. Hippolytus ab anno Domini aeta. in quem quidem annum Imperii Alexandri Severi primum incidisse multis argumentis evincit jam laudatus Abbas Ioannes Venosius , quem, ii tibi per otium liceat , consulere poteriS, sicut &sosephum Sealigerum lib. 7. de emend. temporum pag. 723. Petavium lib. II. de Doctrina Temporum, Lemoinium in suis observationibus pag. 93o. Bueherium de Doctrina Temp. pag. 29 I. qui omnes Indiculum operum S. Hippolyti descriptum in celebri jam citato Antiquitatis monumento doctissimis suis Notis illustrarunt. Sedente Zepherino Papa , floruit vir insignis Romanae Ecclesiae Presbyter Chus , qui, imperanto
217쪽
taracalla, disputationem adversus Proclum, seu Proculum Sectatorem Montani habuit, eumque super novamProphetiam temeritatis arguit. Auctore1t idem Crius libri de universo , qui olim Josepho Historico erat falso adscriptus, & libri , cui titulus est et Labrinibus , in quo de Natali, qui Theodoti
partes secutus fuerat , mentionem facit , quod ex eo libro transcripsit Eusebius . Scripsit & alium Tractatum Cajus contra Artemonis Haeresim, teste Photio in Biblioth. Cod. 48. ubi etiam ait, Cajum ordinatum fuisse Episcopum , ut ad Gentes praedicatum iret. Verum, inter Scriptores tertii Ecclesiae saeculi praecipue eminet Origenes Patria Alexandrinus , S. Leonidis Martyris filius, a puero sacris literis imbutus, sublimis ingenio, eruditione nulli secundus , & ita laboris patiens, ut, ob iadefessam in scribendo, legendoque constantiam, fuerit Adamantias cognomine dictus. Castitatis autem adeo rigidus cultor & amator fuit , ut, dum scholae Alexandrinae post S. Clementem Alexandrinum esset praepositus, Fceminisque Fidei praecepta compluribus dare cogeretur, semetipsum eviraverit, ut omnem calumniae occasionem Ethnicis adimeret. In Achclam postea profectus Origenes, dumque in Palaestina versaretur, ab Alexandro Hierosolymitano,& Theoctivo Caesariensi Episcopo ad Presbyterii gradum evectus est anno aetatis suae circiter Α Quam ordinationem aegre tulit Demetrius Alexandrinus Episcopus, qui magno animi aestu facinus ab Origene adhuc adolescente patratum crimina rus , Episcopos, qui illum ordinaverant, suis accusationibus involuit, di ipsum Origenem, cujus
218쪽
samae celebritati hauci parum invidebat, Alexandria pulsum perculit Anathemate. Origenem tamen Episcopi Palaestinae nunquam a sua communi ne separarunt, immo illum semper in maximo honore habuerunt, dignumque judicarunt, qui munia Ecclesiastica obiret, quibus Origenes, ob summam , qua pollebat, eruditionem, maxima cum laude perfunctus est. Anuo Domini a 38. Bostram,
causa Beolli hujus Civitatis Episcopi venit Origenes . Negabat Beryllus Christum , ante Nativitatem suam ex Virgine, in propria persona substitisse. Cum illo igitur familiariter collocutus Origenes ,
errantem ad rectam viam reduxit. Dein, iam sexagenario major, anno Domini a T. rogatus a Sy nodo Arabiam denuo petiit, ut adversus Auctores erroris, qui animas cum corporibus interire , &rursus ad vitam redire statuebant, disputationem institueret, contra quos tanto robore pugnavit, ut a veri tramite deflectentibus errorem penitus excusserit. Anno 23 o. imperante Decio, & saeviente dira persecutione ab immanissimo illo Im- Perarore mota, Origenes constanti, & infracto animo multa, graviaque passus est supplicia, vincula , cruciatus, & aerumnas, ex quibus tamen liberatus , tandem vir ille toto orbe percelebris vitae suae cursum in labore corporis, atque in animi contentione absolvit anno Domini 233. Gallo, &Volusiano imperantibus, aetatis suae LxIx. mortuus
est Tyri, ubi est sepultus. Defunctum praeclaris laudibus extulerunt Vincentius Lirinensis lib. I. Commonitorii cap. 23. & S. Hieronymus Epist.
Lxv. ad Pammachium, & Occeanum. '. 'Σ Ο
D. Quae mox de Origenis constantia in Dein
219쪽
ciana persecutione narrasti, nova mihi pland apparent, & communi Ecclesiasticae Historiae peritorum opinioni omnino contraria. Audivi quippe a inultis viris eruditis , Origenem tanto castitatis amore flagrasse, ut eam in Deciana persecutione fidei praetulerit, elegeritque potius fidem negare , di thus Idolis offerre , quam laesa castitate impuro misceri AEthyopi, & nefando contaminari crimine.
M. Non me fugit, multos etiamnum esse vi
ros eruditos , qui post S. Epiphanium haeresi 63. existimant, Origenem in Deciana persecutione , ne ab AEthyope stuprum pateretur, avitae fidei nuncium remisiste , di Gentium Idolis sacrificasso. Verum, hunc Origenis lapsum commentitium esse plurimis , ac solidis momentis evincunt periti alii Critici, quibus utroque pollice subscribo. Primo, quia illi Patres, & Scriptores Ecclesiastici, qui Samcto Epiphanio sunt antiquiores, vel saltem suppares, tanti Origenis lapsus, qui tamen per Ora omnium volitasset, nullatenus meminere . Certe
evirationem Origenis diserte memorant Eusebius , di Hieronymus ; de thure autem focis imposito ab Origene ne minimum quidem verbulum habent. Secundo, Demetrius Alexandriq Episcopus iniquo an, mo serens quod Origenes fuisset Presbyter ordinatus, in ipsius quidem evirationem invebus est, quo illum Sacerdotio abdicaret,sed nunquam ei Idolola triae crimen exprobravit: Demetrius, inquit Eusebius lib. 6. Hist. Eccles cap. 8. quanda nihil aliud habebat, quod ei, seu origeni, obiiceret, facinus i lud , quod olim adolescens patraverat, gravissmὸ criminatus es. Credibile ne est, Demetrium laudi, glorisque Origenis insensissimum illius in Idololatriam
220쪽
lapsum de Industria reticere voluisse , si revera conintigisseti Denique, ut coetera mittain gravissima momenta, queis liquido evincitur , hunc Origenis lapsum esse plane confictumi testatur idem Euse. hius cap. 27. mox Iaudati libri, quod , ubi relicta Alexandria, Caesaream migravit Origenes , ipsi foliinterpretationem Scriptura sacrae permiserunt Theoctia Rus Caesareae Episcopus, & Alexander Hierosolymet Episcopus . Porro, si Idolis sacrificasset origenes, publica poenitentia fungi debuisset juxta immotam Ecclesiae regulam , quam tamen nunquam pere git, sive Alexandriae, si ve Caesareae, sed potius ubi primum Caesaream adventasset, Presbyteri munia obivit. Falsus itaque videtur Origenis in Deciana
D. : Utinam scripta Origenis tam facild ab erroribus posses vindicare , quam lapsum illius in Deciana persecutione excusasti. Ast, sicut audivia viris eruditis, tam foedis erroribus scatent scripta
Origenis, ut ex his, tanquam ex virulento fonte omnes pene, quae deinde exortae sunt Haereses, manasse videantur .
u. De scriptis Origenis prolixe juxta ac elegantὰr disierit Daniel melius Episcopus Abrincensis linguarum, & Antiquitatis Ecclesiasticae peritia clarissimus, qui tribus libris quaecumque ad Origenis vitam, scripta, erroresque spectant, solide en eleavit , & quod diu a viris doctis optatum fuerat, Omnia Origenis Opera Graeco. latina Notis illustrata, duobus tomis comprehensa publica luce donavit. Quapropter, cum aliunde Origenis genuina Opera sint pene infinita scripsit enim , teste S.Epiphanio, sena millia volumina, quae, ut ait Vince
