장음표시 사용
221쪽
itus Lirinensis, non solum perlegi , sed ne invenirI quidem possibile est hic dumtaxat adnotabo breviter opera, quae ipsi sunt falso adscripta, cuiusta di sunt: libri tres commentarioxum in librum Iob
commentarius in Esangelium S. Morci,. Homilia i diviersos . Liber de Sectis Philosiopserum, σ Dogmatiabas . Lameatum Origenis Scholia in Orationem miniani eam, oe in cantica B. Virginis , Zacharia o Si
meonis. Dialogus contra Marcionitas . Liber de recta
in Deum fide. Haec, inquam, Opera, . ut faten uxperiti Critici, Origenem non habent Autorem. . Quod attinet ad genuina Origenis Opera, quae ad nos usque pervenerunt, certum est , ea multis esse foedata erroribus. Hinc S.Basilius in libroiae Spiria tu Sancto cap. 2 o. dicit, Origenem non habuisse is nas de Spiritu Sancto opiniones .is. Epiphanius in libris de Haeresibus ponit Origenem in Classe Hae reticorum . S. Hieronymus vertit in latinum Idi ana libros Origenis dictos Periarebon, idest, de Principiis . ut ostenderet errores plurimos , qui in istis libris passim offenduntur. Σmodus Quint.
Generalis Anathema quoque dixit Origeni & scriptis ejus. Denique , Gelasius Papa in Concilio Lxx. Episcoporum Romi habito anno Christi omnia Origenis opera, quae a S.Hieronymo fuere reprobata , proscripsit. Fuere quidem olim variae pro Origene editae Apologiae, quas inter duae extiter celebres , Eusebii videlicet Caesariensis una, & R fini Presbyteri Aquile, ensis altera. Sed his no obstantibus Λpologiis , ultro fatendum est, orige nem deceptum ex Platonis Philosophia, quam perperam cum Christiana Religione conciliare studuit, in multos impegisse errores, quibus Λrio, Pelagiis
222쪽
praelusit, ovaque posuit quae postea nefarii Hatresiarchae in perniciem Ecclesiae excluserunt. Haec fuit fortuna origenis, qui, ut optime ait Cassiodorus, ubi benὸ, nemo melius et ubi male , nemo pejus.
Si plura de Origenis doctrina scire aveas, legesis Sixtum Senensem , librum ab Halloixio editum , qui inscribitur Origenes defensus, Illustrissimi D nielis Huetii Abrincensis Episcopi Origeniana, dc
Natalis Alexandre dissertationem I 8. tertii saeculi, qui tam suse, cumulateque hocce argumentum Pertractarunt, ut actum profecto agerem, si in eo diutius immorari vellem. D. Perge, quaeso, aliorum , quos memorassi, tertii saeculi scriptorum Ecclesiasticorum rein censere opera. M. Floruit Alexandriae in tertio Ecclesiae saeculo Ammonius Philosophus omnium ore celebr rus , Plotini, Longini di Amelii Praeceptor, tantae que eruditionis vir, ut cum ejus scholam ingrestus - docentem audisset Plotinus, dixerit Amico: hunc ipsum quarebam, teste in vita Plotini Porphyrio. Ammonium fidem Christi ejuralle mentitur Porphyrius , quem falsi coarguit Eusebius lib. 6. Histi Eccles. cap. 19. his verbis: Ammonius divina Philosopbia praecepta ad extremum usque terminum vita integra , atque immota retinuit. Testantur id etiam num lucubrationes illius viri ob ea quae reliquit ingenii monumenta celeberrimi, exempli gratia : liber ille cui titulus est: De consensu Musis , O Iesu, σ νβι- cumque alii apud studiosos reperiuntur. HarmonIam quatuor Evangelistarum olim dictam Diatessaroo , quae in Biblioth. Patrum saepius excusa est, quamque Ammonio vindicat Victor Capuanus , di post
223쪽
Victorem eruditi complures; revera tamen ab Ammonio editam non fuiste doctissimus Valesius in suis Notis Eusebianis pag. 7s. hac luculenta ratione dein monstrat: opus Ammonii, inquit Valesius, nihil aliud erat , quam Evangelium Matthaei, cujus singulis capitibus adjuncta erant ad latus capitula aliorum trium Evangelistarum , quae cum Matthaei consentiebant Evangelio; atqui in Harmonia illa , quae a Victore Capuano prolata est, nihil ejusmodi cernitur , haec igitur Harmonia non est Ammonii , sed alius Authoris, quem Tatianum elle pervulgata
est virorum eruditorum opinio.
Claruit eodem tertio Ecclesiae saeculo Iulius Africanus , vir undecumque doctissimus, Philosophus , Historiographus, accuratissimus temporum observator, & Theologus insignis. Vixit Nicopoli
in Palaestina, S sub Marco Aurelio Antonino Elagabalo Imperatore legationem obiit pro initauratio ne Urbis Emmaus, quae postea Nicopolis nuncupata eii. Scripta ejus sunt haec: Commentarii in scripti de Cesiis , sic appellati propter argumentorum varietatem. Epiuola ad Origenem de insoria Susannae, quam ipse ceu Apoer bam explodebat. Volumina squinque Annalium , seu chronicorum libri quinque . Epistola ad Aristidem de disirepantia Genealogia Christi i Matthaeo, oe Luca Evangelistis descripta . S. Cornelium Papam numero Ecclesiasticorum tertii saeculi Scriptorum jure merito S. Hieronymus in Catalogo Scriptorum Eccles. cap. 77. accenset. Scripsit enim Summus ille Pontifex quatuor Epistolas ad Fabium Antiochenum Episco-Pum., quem S. Hieronymus , fallente memori
Flavianum appellat. Scripsit quoque S. Cornelius
224쪽
quatuor Epistolas ad S. Cyprianum , quarum duae temporum injuriae exemptae sunt, & in Panaeliana operum S. Cypriani editione extant numero q6.dc' 68. Haec sunt genuina S. Cornelii opera. Sed sunt di alia, quae ipsi tribuuntur, & tamen sunt supposititia . Cujusmodi sunt: Epiuola de Translatione corporum Apostolorum Petri O Pauli ἡ Catacumbis , quae data est septimo idus Septembris Decio , im minximo Viris Clari mis Cois. Altera Epistola ad Rufum, vel usticum Coepiscopum Orientalem missa TI. Kal. Iunii Maximo & Decio Viris Claris limis Consulibus data. Has duas Epistolas non esse Sanincti Cornelii ex eo maxime evincitur , quod nullus, sedente Cornelio, Decii & Maximi fuerit Consulatus, quo tamen notautur ambae illε Epistolae. Prae inter duas illas Epistolas,quae falso tribuuntur S.COrnelio , alia est sub ipsius nomine scripta Epistola,& ad Lupicinum Viennensem Episcopum directa , quae itidem supposititia est, & a notho Parente
creata, cum nullus veterum, & probatae fidei Scriptorum meminerit praedictae Epistolae tamquam germanae S. Cornelii prolis .
S. Cornelio coaevus fuit S. Cyprianus natione. Aser , Patria Carthaginensis, ita ingenio facili, su-cundo & suavi ,- teste Lactantio cap. I. lib. I. In stitui. ut vix discerni pollit , an ornatior in loquendo , vel in explicando facilior , aut in persuadendo potentior quisquam fuerit. Ethnicus primo qui dem fuit Cyprianus, sed suadente Caecilio, a quo indit Caecilius cognominatus est, Christianae Religioni nomen dedit, mortuoque Donato , Carthaginensis Episcopus & totius Africae Primas ordis
natus est anno Christi a 48. ac pro Chruto marty-
225쪽
rium passus est sub Valeriano Imperatore, eiusque filio Gallieno anno Christia 38. Multa piissima opera elegantissimae phraseos & Ciceroniano canindori proximae, in rem , & aedificationem Ecclesiae edidit S. Cyprianus. Complures tamen sub nomine S. Cypriani circumferuntur libri, qui omnium eruditorum calculo vel dubii sunt, vel omnino supposivitii. Libri S. Cypriani dubii sunt: Libri spectaculis . De Disciplina, O bono pudicitia . De laude Martyrii ad Mosem, O Maximum Confessores ,
ad Novatianum . Duae Orationes, una pro Mart -τibus , altera, quam dixisse fertur S. Cyprianus in die Paggionis suae . Haec, inquam , Opera S. Cypriani dubia esse colligunt viri eruditi post Erasmum ex nonnulla styli dissimilitudine . Libri vero, qui falso adscribuntur S. Cypriano, sunt istit Liber de
cardinalibus operibus taristi. Liber de Aleatoribus . Liber de Montibus Sina, O Sion . Carmen inscriptum Sodoma. Carmen aliud ad Senatorem Apostatanis .mmnus de Pascha Domini. Liber de singularitate Clericorum . Expositio in Ombolum Apostolorum. Liber adversus Iudaeos , qui insecuti sunt Christum. Liber de Re.elatione Capitis B. Ioannis Baptiua . Liber de
duodecim Abinionibus oculi. Liber de Coena. Hos libros viri eruditi, qui in secernendis genuinisSS. Patrum operibus a spuriis & adulterinis diu , multumque insudarunt, S. Cypriano abjudicant . Pontius Diaconus, qui fuit tertii Ecclesiae saeculi Scriptor , S. Cypriani, cujus fuit individuus C mes usque ad illius Martyrii diem, vitam conscripsit, quae praefixa est S. Cypriani operibus in Edi-
D. Habuitne Ecclesia Orientalis in tertio
226쪽
Christiani nominis saeculo Episcopos doctrina , de pietate conspicuos , qui cum S. Cypriano conserri possint lM. Habuit Ecelesia Orientalis multos in te elo sarculo Episcopos, qui doctrina, & vitae sanctimonia floruerunt. Quos inter eminet S. Gregorius Episcopus Neocaesariensis, & a magnitudine patratorum miraculorum Thaumaturgus appellatus , cujus genuina scripta haec sunt: Paneg)ricus in Orige nem , cujus , dum esset Adolescens , auditor fuit, ab eius tamen erroribus omnino immunis . Metaphrasis in Ecclesiastem. Brevis expositio Fidei . Episto-ιa Canonica, & aliae plures Epistolae, quae amplius non extant. Ccetera opera, quae S.Gregorio Neocaesariensi tribuuntur , sunt supposititia. Ecclesiae Orientali maximum itidem splendorem in tertio saeculo contulit S. Dionysius Episcopus Alexandrinus , qui plures Epistolas ad sanciendam disciplinam , & ad profligandas id temporis emergentes Haereses scripsit , Nepotem assertorem erroris deterreno Christi cum Sanctis millenario Regno strenue impugnavit,& Sabellium Hetresiarcham damn
vit . His duobus splendidissimis Ecelesiae orientalis luminibus addi potest Firmilianus Caesareae in Cappadocia Episcopus doctrina, di pietate insignis , qui ad S.Cyprianum dedit Epistolam de Heteretic
rum Baptismate,in Qua paulo acrius ex Zelo, quamvis non secundum scientiam , invehitur in S. Stephanum Romanum Pontificem . Sed haec vitae ali qui sanctissimae macula fuit, quam poenitentia exispunxit . Unde Firmilianum Sanctorum cultu celebrat Ecelefia Graeca, ut videre est in Menologio ad diem i7. Octobris. e
227쪽
D. Hi sunt igitur omnes Scriptores , qui in tertio iaculo Ecclesiam suis scriptis illustrarunt. 1M. Tres adhuc proferam tertii saeculi Scriptores Ecclesiasticos, quorum primus est S. Dionysius Romanus Pontifex , 'qui contra Sabellianos scripsit Epistolam , cujus insigne superest fragmentum apud S. Athanasium in lib. de Synodi Nicaenae Decretis: aliae autem Epistolae . quae S. Dionysio adscribuntur, supposititiae sunt. Alter Scriptor est Pierius Alexandrinae Ecclesiae Presbyter,& propter
summam eruditionem, atque sermonum elega tiam Origenes junior nuncupatus. Multos in Scripturam Sacram edidit Commentarios , & Homialias . Tertius denique Scriptor est Anatolius Episcopus Laodicenus, qui librum de Paschate conscripsit, qui adhuc extat. Hic igitur , si placet, COI- loquio nostro de Scriptoribus, qui in tribus primis iaculis Ecclesiam suis lucubrationibus illustrarunt, finem imponamus, sitque istud proximi nostri Colloquii , quod agitabimus, argumentum : quam nam videlicet doctrinam, disciplinam , & mor lena tenuerint, di observaverint tria priora Ecclesiae iacula ἐD. Necessarium profecto, & perutile proponis argumentum, mihique tam gratum erit, quam quod maxime , scire quam doctrinam, disciplinam , & moralem habuerint Christiani trium priorum Ecclesiae iaculorum i Te igitur hoc de argumento edisserentem crastina luce lubenti animo auscultabo, mihique in proponendis quaestionibus, quae ad perdiscendam antiquitatem Ecclesiae juvare poterunt, injuncto ossicio non dςfuturum me se
228쪽
De Doctrina, Dissiplina, ct Morali trium priorum Gelesiae Devorum
D. π π Actenus in describenda historia trium Aa priorum Ecclesiae saeculorum selecta ar gumenta uae juxta praescriptum ordinem tractam da suscepisti, luculenta satis methodo, meumque ad captum accomodata digessisti. Superest tamen, . ad perfectam trium priorum saeculorum assequendam. Historiae Ecclesiasticae notitiam,ut modo sum malim perstringas Doctrinain, Disciplinam, re Moralem Christianorum , qui in tribus primis Ecclesiae sarculis vixerunt. His siquidem semel discusesis, ac dilucidatis, quae ad antiquitatem Ecclesiae; illustrandam maximi momenti esse nullus inficia ire potest, nihiI amplius erit, quod ad plenam, Mabsolutam trium priorum Ecclesiae saeculorum historiam desiderari possit. . . M. Antequam rem adgrediar, velim sedulo advertas, doctrinam Ecclesiae nulli vel minimae mutationi poste esse obnoxiam , sed inviolabili saeculorum serie eamdem omnino integram , & illi qbatam a Christi, Apostolorumque temporibus acrnos usque jugiter fuisse conservatam , nec ullo pacto unquam defecturam . Tam quippe impossibile est, ut vςra desinat Ecclesia, quam ut vera Ecelensia a doctrina, quam a Christo Domino accepit, ne latum quidem unguem desciscat Ratio in promptu est. Quia si Ecclesia Fideles imbueret Mia dO
229쪽
ctrina ab ea, quam Christus Dominus tradidit,
tunc non amplius vera esset Ecclesia . Doctrina igitur Ecclesiae mediis , & postremis saeculis aeque sincera , & incorrupta est ac in primis; nec timet soristem , & conditionem rerum humanarum , videlicet rerum publicarum,legum & disciplinarum,quae, quo magis a sua recedunt Origine, eo etiam in dies pejus ruunt: sed potius , sicut eleganter ait Vimeentius Lirinensis, doctrina Ecclesiae annis consolidatur, dilatatur tempore, sublimatur aetate, nihilque permutationis admittit, nulla proprietatis diis spendia, nullam definitionis sustinet varietate a . Christus itaque unicus omnium Gentium Doctor coelestem, quam e sinu Patris aeterni hauserat, doctrinam suis ApostoIis instillavit. Dein, Apostoli hanc Christi doctrinam per totum , qua late patet,
Orbem disseminarunt, & fidei depositum custodiendum omnibus, quas fundarunt, Ecclesiis concrediderunt. Postremo, eadem fidei doctrina ab Apostolis fata , atque propagata omni aevo tum Scripturae Sacrae, tum perpetuae , sibique semper constantis traditionis beneficio, inviolabilis & irreformabilis , sicut loquitur Tertullianus, permansit in Ecclesia, quae est Columna & Firmamentum veritatis, & eui, ut ait idem Tertulitanus . nemo prascribere potest, non spatia lotorum, non intervat
la temporum , non patrocinia personamin . 'Verum
quidem est, Ecclesiam , postquam prodierunt Haereses, majorem in mysteriorum explicatione adhi-hu .ste sollicitudinem, novasque coepisse usurpare ,& consecrare voces, quae ad prosci ibendas exortas
illas Haereses , N ad stabilienda fidei dogmata per quasn appositae, & nece stariae vita sunt, sed nihilo
230쪽
secius eadem fides, sive ante, sive post ortum Ha resum stetit inconcussa, cui nihil plane additum , nihil detractum voluit Ecclesia depositi fidei pervigil custos. Licet ergo doctrina Ecclesiae acceperit progressu temporis evidentiam , Iucem , ac distinctionem , semper tamen retinuit plenitudinem, integritatem , proprietatem . Hanc autem doctrinae Ecclesiae puritatem ne tantillum quidem labefacta runt, aut obscurarunt hi errores, in quos quidam Scriptores, & antiqui trium priorum Ecclesiae saeculorum Patres proruperunt, quia nunquam Ecclesia ejusmodi errores suo lavit assensu , vel pravo illis favit silentio,sed eos potius suo indeficienti
judicio reprobavit,suosque omni aetate habuit D ctores, qui in istos errores insurrexerunt, & sanam doctrinam, qua nihil antiquius habebant, acerria me tuiti sunt. Id totum , quod hactenus dixi, facile perspectum habere poteris ex doctrina primo rum Christianorum , quam hic compendiose subnectam , quamque si cum hodierna Christianorum doctrina conferre haud graveris , nullo negotio inpelliges , Ovum non esse ovo similius, quam doctrina primorum Christianorum similis sit praesentichristianorum doctrinae. At enim constanter docuerunt omnes primi Christiani, Scripturam Sacram,& Traditionem certas esse doctrinae nostrae regulas , omniaque fidei nostrae mysteria, quamvis rationi omnino impervia sint, itabili tamen , firmaque fide esse credenda . Deum invisibilem , aeternum, immortalem somniumque bonorum, & persectionum sontem esse
dixerunt. De illius providentia , quae latissime ad nia protenditur,. de potentia, bonitate, iusti-
