장음표시 사용
231쪽
tia , & misericordia frequenter juxta ac copiosὰ in suis scriptis disteruerunt.Falsa Ethnicorum Numina,
necnon crassos Haereticoruui plures Deos admit tentium errores exploserunt. Deum esse supremum rerum omnium Conditorem, ac subinder materiam non esie aeternam invicte propugnarunt. Sacram Divinarum Personarum in unitate essentiae Triadem ,
divinitatem, & aeternitatem Verbi, & Spiritus Sancti pronis animis adorarunt. Verbum divinum ab aeterno fuisse in Deo, & istum adspectabilem Mu dum per illud in tempore a Patre conditum esse, &gubernari crediderunt. Ejusdem Verbi Divini Incarnationem professi sunt, & in Jesu Christo, quem
verum Deum , & hominem agnoverunt, duas prorsus distinctas naturas , divinam scilicet, & humanam, nexu tamen indivisibili in unitate divinae Per
senae conjunctas admiserunt. Christum vera anima, veroque corpore in utero mundissimo Mariae Virginis sola Spiritus Sancti operatione compacto praeditum fuisse asseruerunt, ac subinde illum vere passum, ac mortuum fuisse, ut Genus humanum primigenia Protoparentis labe perditum repararet, homines veritatis , & virtutis viam suo exemplo edoceret, illos e dira Diaboli captivitate ereptos in pristinam Filiorum Dei libertatem morte sua vindicaret, atque ad Inferos descendisse , & ad vitam propria virtute rediisse, denuo in extremo Iudicio venturum post generalem corporum Resurrectionem ut suprema, qua pollebit, Iudicis auctoritate palpitantes coram suo Tribunali reos aeternis poenis addicat, Iustos vero interminabili gIoria, ac perpetua felicitate donet. Haec fuit constans primorum Christianorum fides, . quam omnes orbia Eecle-
232쪽
ECCLESIASTI. e A . Ecclesiae ab exordio acceperunt ab Apostolis , sicut
diserte testantur Sancti Patres trium priorum E clesiae saeculorum, quorum opera in ultimo Collinquio ad Crisim revocavimus. NeC minuS pura, ac tecta fuit circa alia dogmata primorum Christiano rum fides. Docuerunt siquidem , hominem e felliscissimo innocentiae statu su a culpa excidisse , de in P naua peccati, quo se, totamque sui posteritatem turpiter foedavit, donis gratuitis spoliatum fuisse, & in statu naturae lapsae ita elevatum, de sauciatum liberum arbitrium retinuisse , ut, nisi divinae gratiae ope adjuvetur, nullum opus bonum
vitae aeternae exerere valeat. Necessitatem Baptismi, ejusque effectus comprobarunt . Virtutem , qua
Spiritus Sanctus in Baptiratos per Sacramentum confirmationis,quod statim post Baptismum conserebatur , invisibiliter illabitur, tribuerunt impositioni manuum Episcoporum. Asseruerunt Ecclesiae Potestatem reconciliandi peccatores , eiSque, post quam sinceram poenitentiam peregissent, absolutionis beneficium impertiendi. Corpus & Sanguinem Domini nostri Jesu Christi vere,& realiter esse in Augustissimo Eucharistiae Sacramento nunquam in dubium revocarunt. Virginitatem ita laudarunt, ut tamen nuptias non improbarint. Martyribus de bitum honorem detulerunt, & Beatissimam Virginem Mariam singulari veneratione sunt prosecuti.
Septem Sacramentorum numerum admiserunt, sicut colligitur ex unanimi Orientalis Schismaticae , di occidentalis Orthodoxae Ecclesiae consensioneis . Neque enim orientales Schismatici cum Orthodoxis latinis in unam , eamdemque sententiam circa septem Sacramentorum numerum conspirare Po .
233쪽
tuissent, nisi illam ab antiquis, seu a primis Christianis accepissent. Haec est in summa primorum Christianorum Fides, quam antiqui Patres , de trium priorum Ecclesiae saeculorum Scriptores Ecclesiastici in suis scriptis stabilierunt, inculcarunt, re adversus Christianae Religionis hostes totis i genii , di eloquentiae viribus vindicarunt. Hic tamen sedulo advertas velim,antiquos P tres , & Scriptores Ecclesiasticos consulto quaedam Mysteria , & Fidei nostrae dogmata, praesertim de Sanctissima Trinitate, de Sacro-sancta Eucharistia, α de aliis Sacramentis, oculis & auribus Gentilium , Judaeorum, & Cathecumenorum religiosa occultasse , quorum profanationem metuentes ab iis abstinebant in sermonibus , & sibi cavebant, ne- ique in scriptis suis de his agebant. Hinc Origenes lib. I. contra Celsum, cum dixisset cessius homo Ethnicus, & Christiani nominis hostis, Christianos elam quidquid ipsis libet , mel facere , vel doeere, sici ipsi respondet: delata , quoniam sapius nominat doctrinam elaneulariam , coarguendum est hoc quoque ;quando per totum Orbem notior est Chri ianorum prae dicatio , quam Philosephorum placita. Quis 'esum 8 Virgine natum , Crucifixum ignorat i quis 'surre ctionem ejus multis creditam , O denuntiationem I dieii reddituri pro dignitate poenas Peccatoribus, o Uinis praemia ἰ Quin, σ Resurrectionis futura U- flerium .ulgatum es , tametbi rideatur ab Insidelibus . Mua cum ita se habeami, perabsurdum est doctrina hoc. care clanculariam. Quod vera quaedam insunt qua non annuntiantur quibusvis , id non solius doctriana Cbriviana proprium est, vierum etiam Philosiophia. ea. Nam O usi exteriorem , oe peritiorem doctri
234쪽
nam habe sint, in alii othagoram audiebant comtenti ipsius auctoritate. Alii secrete discebaut rationes non evulgandas in prophanos , nondumque puta tos, Enumerat Origenςs dogmata, quae palam praedicabantur , nimirum Incarnationis, Passionis
Resurrectionis Christi Doinvii , be remii Judicii , di ιις surreo ionis nostra. 4t non loquitur de San- Oissiuaae Triadis Mysterio, de Sacramento Eucha ristiae, & de aliis Sacramentis , quod illa ςx ii S essent, quae non quibusvis communicabantur R Hinc est, quod in primis Ecclesiae saeculis Catholici Scriptorea rarius, di obsturius de Sacramentis scripserint , neque de eorum numero recensendo solliciti fuerint quamvis tamen, ut mox dixi, septen gium Sacramentorum numerum admitterent. Qua
de re lege sis egrugiam Distertationem de Disciplina Arcani, quam edidit doctissimus Sebelseratius. D. Miram quidem in Mysteriis, di fidei Dogmatibus consensionem video veterem intelldi praesentem Ecclesiam . bed, si placet, crassiori Ninerva expone mihi id quod modo cibi er insinu sti, videlicet antiquos Patres, & Scriptores trium Priorum Ecclesiae saeculorum in aliquot impegilla errores, quos postea noxit Ecclesia. Id quippς mihi haud mediocrem ingerit difficultatem. Nam si errarunt antiqui Patres , licebit unicuique ipsis erroris, & haeresis dicam scribere, ac subinde nuta. bit eorum in tradenda vera Ecclesiae doctrina testia monium, quod tamen Omuibus tam certum esse deberet , quam quod maxime . , M. Nihil plane derogatur authoritati antiquorum Patrum , dum dicitur, illos in aliquot linseos fuisse errores, quos ea aetate necdum Prust ir
235쪽
pserat Ecclesia, & quos ipsi citra pertinaciam proopugnarunt; quamviS tamen siquis istos errores post solemne Ecclesiae judicium postliminio revocare ,& obstinato animo vellet in praesentia defenderi , omni procul dubio in apertam incurreret-haeresim. Hinc VIncentius Lirinensis Comonitorio I. cap. x Iode RebartiZantium errore, ejusque auctoribus resectatoribus ita scribiti O rerum mira conoersio lAuctores ejusdem opinionis catholici, Consectatores vero Haretiei judicantur. resolvuntur Magi Di , tondemnantur Discipuli. Nulla igitur Haereseos nota inuri debet Patribus , & Scriptoribus trium primirum Ecclesiae saeculorum M qui ante definitionem Ecclesiae in aliquos errores prolapsi sunt. Errare quippe humanum est, & exceptis solis Scriptoribus sacris, qui inter scribendum Spiritu Sancto fuerunt afflati, atque speciali ejus assistentia directi; nurulum invenies, qui sit ab omni naevo immunis. Ne mo , inquit Melchior Canus lib. 7. de locis cap. 3. quantumvis eruditus, O sanctus, non inteνdum basim cinatur, non alicubi caecutit, non quandoque.labitur. Sanctus .eia is fuit, qui eredidit ab Haereticis baptizatos esse rebaptizandos. Sanctus fuit , qui in christi corpore e r sensum poeme, in dolorem fuisse negavit . Sanctus fuit, qui in Chiliastarum dogma descendit. Sanctus fuit, qui viro ob adulterii culpam uxorem repudianti alterum matrimonium conivisit. Sanctus fuit , qui animas piorum usque ad Iudicii diem veram felicitatem ademit. Sanctus fuit, qui animam Ad ante corpus editam opinatus est. Sancti fuere qui
.angelos multis ante Mundam corporeum aternitat
6us creatos esse existimarunt. Quid mirum igitur ,
si antiquis Patribus quantavis doctrina, di sancti
236쪽
tate praeditis nonnulli inter scribendum errores obrepserint, cum nihil sit ex omni parte beatum , nec aliquid tam selix , cui non sint suae additae labes. Sol ipse . quo nihil splendidius occurrit aspectui, suas plerumque umbras , sua patitur deliquia. Unde merito Baronius ad annum Christi 83. num. 123. ait: Haud facile est invenire aliquem rerum Ecclesia- sicarum tractatorem , qui , quantumlibet titulo functitatis , atque doo rina essul erit, non sit erroris alicujus
D. Si ita sit, nihil profecto gratius , ac utilius mihi accidere potest , quam si velis hic obiter istos indicare errores, in quos lapsi sunt antiqui
Patres & Scriptores Ecclesiasticis trium priorum Ecclesiae saeculorum , ne videlicet legendo illorum opera a veri tramite deflectam , & Iolium cum
tritico promiscue, ac temere confundam.
M. Haeretici, ut videre est apud Pseud Ministrum Dallaeum in duobus libris quos edidit de vero
u Patrum, solent Sanctis Patribus , quorum auctoritatem parvi faciunt', multos assingere errores,
a quibus tamen vehementer alieni fuerunt. Ast Catholici Doctores, licet vindicent Sanctos Patres a pluribus erroribus, quos ipsis Haeretici perperam impingere audent , ultro tamen fatentur , aliquot naevos & errores reperiri in scriptis Sanctor uno Patrum, & Scriptorum Ecclesiasticorum, ita ut, si quis aliter sapit, inquit Melchior Canus loco mox a me laudato, nec sanis consiliis acquiescit, hic non sanctorum religione, sed sui ipsius amore cainpiatur , & sub veterum nomine novas opiniones inis vehere conetur. Tute igitur utilitati ut prospiciam, breviter hic naevos subiiciam di errores, quos ino Ope-
237쪽
Operibus Patrum , & Scriptorum trium priorum Ecclesiae iaculorum Catholici Theologi obterva is
In primis Papias, qui fuit Scriptor primi saeculi , originem dedit errori de Millenario post Resurrectionem in terris Christi cum Sanctis futuro Regno. S. Iustinus praeter illum errorem, qui ipsi cum Papia , di nonnullis aliis Patribus communis est , videlicet de Sauctorum beatitudine usque ad ultimum Iudicii diem procrastinanda, & de Millenario in terris Christi Regno , sensit insuper Apol
gia I. cap. qq. Angelos praevariculores consuetu-uinem stupri cum mulieribus habuisse, & in hoc situm esse illorum peccatum. S. Iremeus suos itidem habuit naevos ; nam praeter fabulam de Millenario in terris Christi Regno, quam lib. s. adversus Hae reses stabilivit, docet praeterea lib. a. cap. 39. Christum Dominum suum praedicandi ministerium exor sum fuisse , & Cruci esse assi xum post quadragesimum, aut quinquagesimum aetatis suae annum,quod certὰ cum Evangelio minime quadrat. Clemens Al xandrinus non solum in hoc lapsus est, quod lib. I. Stromatum ait Christum uno tantum anno praedicasse , quae sententia minus Historiae Evangelicae consona est , sed etiam in hoc erravit, quod lib. 6. Stromatum asserit, Christum ad Inseros descendis se, & sua praedicatione eos ad fidem convertissi , qui apud Gentes. Philosophia duce , recte vixerunt e Quae opinio ab errore excusari non potest . Cl. tamen Antonius Arnaldus Doctor Sorbonicus
in libro, quem gallice edidit: de la necessitὸ de lata fos en Iesus Christpour etre βοτὰ, S. Clementem Alexandrinum , sicut & S. Iustinum egregie vindicat
238쪽
ECCLESIASTICA. 2 IIcat ab illo errore , quem ipsis Causabonus, & Montacutius assingunt. Tertullianus praeter Montani Haeresiim , quam amplexus est , multis sese implicuit erroribus . Primo, in hoc turpiter erravit, quod Animam corpoream esse dixerit, eamque ex tra
duce fieri senserit in libro, quem edidit, de Anima. Secundo, in hoc erravit, quod Iustorum animas ante diem Iudicii in Coelo recipi negaverit, & Regnum Christi per mille annos in terris post Resurrectionem futurum asseruerit. Tertio, Haereticos omnes rebaptiZandos este docuit Tertullianus, secundas nuptias , tanquam stupra damnavit, & Ω-gam in persecutione licitam esse negavit, aliosque profudit errores tam in libris, quos in Haeresi , &contra Ecclesiam lucubravit, quam in libris , quos in gremio Ecclesiae adhuc constitutus , & pro eJus defensione conscripsit. Quapropter,mirum non est, quod Gelasius Papa in Concilio Lxx. Episcoporum Romae habito opuscula Tertulliani Apocrypha declaraverit , & quod S. Hieronymus haeretico Helinvidio locum Tertulliani citanti , non aliter responderit, quam his verbis: De Tertulliano non aliud dico, quam bominem Ecclesiae non fuisse. Idem judicium proferendum esse censeo de Origene, cui ab antiquis Scriptoribus multi tribuuntur errores . Primo quippe asseruit lib. I. Periarchon , seu
Principiis, Filium Dei Patre, & Spiritum Sanctum
Filio esse minorem . Secundo, circumscriptam, ac finitam esse Dei potentiam effutiit cap. a. lib. a. Periarchon. Tertio, docuit hominum animas ante corpora esse creatas & tunc fuisse coelestes virtutes, quae deinde ob peccatum, quo se contaminarunt, animae evaserunt, quae in corpora, velut in carceo a res
239쪽
res quosdam supplicii causa immissae sunt. Quarto, Animam Christi praeextitisse itidem dixit, unitam que fuisse Verbo Divino ante Incarnationem, de Generationem ex Beata Virgine. Quinto, Christi Passonem Daemonibus ipsis profuturam , quin, &christum Dominum in futuro saeculo pro Daemonibus, sicut pro hominibus, Crucifixum iri sonaniavit. Sexto, futuram aliquando Diaboli salutem , Se Daemonum , impiorumque hominum suppliciis finem tandem impositum iri affirmavit. Septimo , existimavit, Animas Sanctorum a virtute ad vitium rursus dilabi posse , quod cum fecerint, in crassi ris corporis carcerem esse detrudendas . Denique , de resurrectione corporum pessime sensit origenes . Ignem Inferni, sicut di narrationem Mola, cam de Paradisi Terrestris consitione ad sensum p re allegoricum detorsit. Astra esse animata put vit, di humani liberi arbitrii vires plus aequo extollendo , divinorum auxiliorum vim, & necessitatem sustulit. Quo fit ut erroribus Pelagianorum , di Semipelagianorum praeluserit. Haec tibi sufficere debent aci detegendos naevos, & praecavendos erroreS , qui reperiuntur in operibus Patrum, & Scriaptorum Ecclesiasticorum , qui in tribus primis saeculis floruerunt. Nec enim necesse arbitror, iterum monere, ut inter legendum S. Cypriani Opera abstineas ab errore de rebaptiZandis Haereticis, quem S. ille Doctor cum Firmiliano, aliisque Orientalibus Episcopis communem habuit, quemque damnavit Ecclesia , pro qua martyrium passus S. Cyprianus labem hujus erroris suo sanguine lavit. D. Praeclare quidem hactenus doctrinam pri.
240쪽
primorum Christianorum exposuisti, & ex naevis . seu erroribus , in quos antiqui Patres, & Scripto res Ecclesiaitici lapsi sunt, probe intelligo , illos maxima cum reverentia, sed cum delectu tamen ,& judicio a nobis esIe legendos. Perge nunc, quς ω, eadem brevitate cum claritate coniuncta diiserere de disciplina, quae tribus primis Ecclesiae saeculis obtinuit. M. Non eadem est disciplinae, & Ecclesiae doctrinae conditio. Doctrina quippe Ecclesiae , ut mox diximus , nec temporum vicistitudine, nec lo corum distantia mutari potest, aut interpolari , sed plane invariabilis jugiter perseverat. Λt, ver sa vice, non eadem semper viguit exterior in omnibus Ecclesiis Disciplina , quia mutationi obnoxia est, & pro varietate temporum variare pOtest , quamvis spiritus Ecclesiae in antiquae observa tione disciplinae idem perpetuo sit, fixus plane dc immobilis consistat. Disciplina, quae in tribus primis Ecclesiae saeculis viguit, simplex erat, eique sola Christianorum pietas aliquem conciliabat splendorem. S. Iustinus in Apologia, quam ipse Ethnis cis Imperatoribus circa medium: sarculum secundum obtulit, disciplinam , quam Christiani, suo . idest, crudelissimo saevientium persecutionum tem pore , suis in conventibus observabant, sic describit. Primo, Christiani, inquit ille , Sinaxim agunt
die qui Solis dicitur , seu Dominica. Secundo, omnes qui in Oppidis , vel Agris morantur , conveniunt in eumdem locum . Qui locus, cum necdum extructa
essent Christianorum Templa aut Ecclesiae, dOmus quidam privata esse debebat. Tertio, coactis Omnibus, commentaria Apostolorum, vel Propheta
