장음표시 사용
241쪽
rum scripta leguntur. Quarto,post lectionem Praeses de iis , quae lecta fuerunt, sermonem ad Populum habet: Is , qui praeest , admonet, O hortatur , ut ea, qua lecta sunt, bona imitemur. Quinto, sermone facto , tum surgimus omnes, atque comprecamur. Sexto,
sub finem precum nos inter nos osculo salutamus . Septimo, ei qui praepositus est fratribus, panis ofertur , in
poculum aqua, O vino temperatum. Octavo, ex iis qua cum gratiarum actione consecrata sunt, unusqui que participat, eademque ad eos , qui absunt, Diacono dantur perferenda. Deservescente persecutione ' ,-
primi Christiani frequenti ssime , & fermer quotidie
lacra Eucharistia pascebantur , sed vitam , moreS-que suos ad omnem pietatem, & Evangelii normam summo studio exigere satagebant, ut coelestem illum panem, qui est cibus grandium , mererentur cum fructu accipere. Post participatam Eucharisiam, Christiani, qui convenerant, Pauperes simu di Divites, Agapas, seu convivia in Ecclesia agit bant . Infantibus etiam Iactentibus administrabatur Eucharistia , eorumque infundebatur ori Cluisti sanguis de sacro Calice. Dum grastabantur persecutiones, in manus Laicorum dari solebat sacrosancta Eucharistia, quibus liberum erat eamdem ad proprios lares deferre , & privatim asservare . Festos dies Paschae, Pentecostes & Natalis Domini magna cum solemnitate celebrabant primi Christiani; diebus autem Dominicis a Paschate usque ad Pentecosten Deum stantes orabant. Signum Crucis iapillime in fronte pingebant, dumque suas fundebant preces,faciem ad Orientem ut plurimum obvertebant, di hac de causa Ecclesiarum situs tum temporis ita disponebantur, ut ad Orientem spe-
242쪽
ECCLESIASTICA. ΣIIctarent. Rarus erat in primis tribus Ecclesiae iaculis Imaginum usus , tum quia in Christianam Religionem exardescebat Gentilium furor, tum quia etiam plenis adhuc velis Gentilium erga Idola ser batur superstitio , a qua Fidelium animos avocare necesse erat. Simplex , & absque ullo Ornatu erat hic locus , in quo primi Christiani suos conventus agebant. Pro mortuis preces , & sacrificia offerebant r Sanctis Martyribus , quorum precibus homines in terris apud Deum a uvari non dubitabant , Vota nuncupabant, eorumque martyrii, seu pasesionis diem cum singulari latitis significatione si gulis annis recolebant, ut videre est in Actis primorum Martyrum editis a doctissimo P. vinari Cong. S. Mauri Benedectino.
Circa administrationem Baptismi hanc disciplinam observabant primi Christiani. In primis , Baptismi Candidati , seu aspirantes ad Baptismum, qui Catecbumeni dicebantur, in duplici erant disserentia , Audientium, scilicet & Competentium.
dientes appellabantur hi , quibus differebatur Baptismus , donec melius essent dispositi, & plenius Mysteria Fidei edocti . Competenses erant illi, qui Presbyterorum cura iam sustidienter mysteriorum nOtitia imbuti, scriptis eorum nominibus Praepara bantur pietatis & bonorum operum exercitio ad Sacramentum suscipiendum. Ad hos diriguntur S. Augustini sermones. Secundo, Baptigandi sacris
undis ter immergebantur, cum invocatione Sauctissimae Trinitatis, illisque eaedem pene adhibebantqr caeremoniae, q: ae modo in Ecclesia sunt usitatae, nimirum Cathechismi, Exorcismi, Insufflationes, Unctiones Verticis, Scapularum, & Pecto
243쪽
ris , impositio manuum Sacerdotis advocantis, &invitantis S iritum Sanctum , quarum Caeremoniarum Mysteria exponunt antiqui Patres, praesertina Tertullianus in libro de Baptismo , &S. Cyrillus Hierosolymitanus in Cathechesibus. Tertio, lac ,& mel guitandum Baptiaatis praebebatur . Quarto, tempora Baptismo, citra necessitatis casus, praefinita erant Sabbatis, seu pervigiliis Paschae, & Pentecostes . Hos ritus circa administrationem Baptismi Ecclesia in tribus primis saeculis observabat, sed in eos, qui post susceptum Batisma in aliquoia grave ,& publicum delictum erant prolapsi, severῖ disciplina animadvertebat; illos siquidem in ordinem poenitentium redigebat, diutinis in pane, de
aqua jejuniis, orationum frequentia, crebris vigiliis , omnium deliciarum abdicatione , aliiSque id genus asperitatibus exercebat. Nuptias, convivia , balnea & hominum congressus ipsis vetabat, neque ipsis arma deserre , aut militare permittebat , nec eis pacem, aut reconciliationem indulgebat, donec quatuor celebres classes, seu stationes fuissent emensi.
D. Quid, amabo, sibi volunt quatuor istae classes , seu stationes , quibus , juxta antiquam Ecclesiae disciplinam, addicebantur illi, qui post susceptum Baptisma grave aliquod crimen commiserant. M. Veteres Patres, sed praecipue Gregorius Neocaesarientis , & Basilius Magnus in suis lin ce ni tent. Canonibus, quatuor publice Poenitentium
distinguunt ordines . In primo degebant hi, qui sentes appellabantur, quique a foribus Ecclesiae a ccbantur , ut ad humum abiecti, sub dio, aut sal
244쪽
tem In vestibulo , preces & lachrymas sunderent , pullis induti vestibus, cinere conspersi, saccis, αciliciis cooperti. In secundo ordine erant Audientes . In . tertio prostrati. Et hi tam secundi , quam tertii ordinis Poenitentes intra fores Ecclesiae admittebantur , atque in ea parte navis versa' hantur, quae Narthex dicebatur; sed cum Catech menis ante Missae offertorium foras expellebantur. In ultimo Poenitentium ordine erant Consistentes ,
qui una cum fideli Populo ad finem usque Sacrificii in Ecclesia perstabant, Eucharistica tamen communione privabantur. Iuxta igitur gravitatem criminis, quod quis post susceptum Baptisma patraverat , in his quatuor publice Poenitentium ordinibus , seu classibus , aut stationibus poenite tiam sibi ab Ecclesia impositam peragere debebat . Exempli gratia, S.Basilius in suis ad Amphilochium
Canonibus praescribit Machis annos Poenitentiae pumblicae quindecim, quatuor nimirum in Ordine Flen tium ἔ quinque in ordine Audientium ; quatuor , in ordine Prostratorum; reliquos duos, in ordine Conmmientium . Quo expleto publicae poenitentiae anno- Tu cursu, ad reconciliationem di Eucharistiae participationem admittebantur. D. Terret me profecto tam severa antiquae Ecclesiae erga peccatores disciplina, sed an fuerit ubique observata , vel utrum tam dura ista , ac laboriosa poenitentia Clericis in aliquod grave deliqum lapsis haerit,perinde ac Laicis, imposita s mox a te perdiscere vehementer cupio . M. Fuerunt quaedam particulares Ecclesiae , quae rigidiorem erga lapsos diiciplinam sectantes ,
his, qui,post baptisma rusceptum,in iciololatriam ,
245쪽
vel homicidium, aut adulterium inciderant, pacem, & communionem Ecclesiasticam etiam in morte omnino denegabant; sed remissa paulatim hac severiore disciplina, primo adulteris, & homicidis, deinde idololatriae crimine reis pacem, &reconciliationem sive in morte , sive post decursum praefixum publicae poenitentiae stadium indulserunt. Quod spectat poenitentiam Clericorum, distinguendum est inter Clericos majores, ac minores .
Majorum Clericorum nomine,Episcopi, Presbyteri& Diaconi intelliguntur , & hi majores Clerici trihus prioribus Ecclesiae sarculis publicae poenitentiae legibus ex Ecclesiae disciplina subditi erant, sicut evincit doctissimus Ioannes Morinus lib. q. de Pinnitentia cap. I a. variis antiquorum Patrum , Tertulliani , Cypriani, aliorumque locis. Post tertium vero Ecclesiae saeculum poenitentia publica Clericis majoribus ex Ecclesiae disciplina non amplius imponebatur ; si eam tamen pietatis & humilitatis ergo postularent, Ecclesia illos poenite tiae publicae addicebat, vel eos in Monasterio reci debat , ut toto vitae suae tempore poenitentiam age rent , & laicalem dumtaxat Communionem s0sciperent. Alios Clericos minores non secus ac Laicos poenitentiae publicae fuisse addictos , constat ex bene multis Hist. Ecclesiasticae monumentis, quae hic adducere necesse non est. Hi, qui aliquando poenitentia publica perfuncti erant, Clericali Ordini nunquam adscribi poterant. Poenitentia pu blica semel dumtaxat in vita concedebatur, unda illi, qui acta publice poenitentia, in eadem , vel nova crimina relabebantur, ad quae expianda publica poenitenti opus esset, secundum Ecclesiae leges
246쪽
ges publicae poenitentiae non amplius subdebantur. Haereticos , vel disciplinae Ecclesiasticae osores , aut perturbatores, aliosque projectae conscientiae homines excommunicationis fulmine percellebat
Ecclesia , & illis, qui per suos Episcopos a societate
Fidelium erant segregati, communionem ubique denegabat.
D. Quoniam de Clericis majoribus , ac minoribus sermonem obiter injecisti, vellem, ut uberius hic explicares , quinam esset in primis Ecclesiae temporibus Ecclesiasticorum ordinum numerus tquam disciplinam antiqua observaret Ecclesia circa electionem Ministrorum t quaenam essent eorum ossicia, jura , privilegia , & praerogativae η quan do nam coeperit Monachorum, & sacrarum Virginum institutum t Postremo, quaenam jejunia obse Varent primi Christiani ἐM. De his omnibus susὰ juxta ac diserte dis, serit Cl. Pater Thomassinus Congr. Oratorii Presbyter in libris , quos edidit de Ecclesiastica disciplina .
Verum, quia forte ejusmodi libros vel ad manum non habes , vel eos legendi tibi non suppetit te*pus , rem totam breviter ipse conficiam . In primis , convenit inter omnes Theologos , Episcopatum , seu Presbyteratum & Diaconatum esse Sacramenta divinitus instituta, ac subinde sacros illos Ordines jam inde a primis Ecclesiae iaculis invaluisse . Praeter Ordinem Diaconorum, queis sacrum ministerium baptiZandi, Evangelium legendi, & sanguinem Christi, Sacerdote absente , aut jubente , populo dispensandi concessum erat, institutae fuerunt in primis Ecclesiae saeculis Diaconise D, quae, antequam annum aetatis suae sexagesimum
247쪽
attigissent, ad id muneris eligi non poterant , Mquibus provincia instruendi sceminas sacro Bapti iami fonte abluendas erat praecipue demandata. De Subdiaconatus autem, & aliorum quatuor inserio-
tum ordinum , scilicet Acolythatus , Exorcistatus, Lectoratus, & Ostiaratus institutione , & a liquitate lis adhuc apud Theologos sub Iudice est , quam hic dirimere non est mei praesentis propositi. Tonsuram vero non esse ordinem , sed meram praeparationem , seu praelusoriam caeremoniam ad Ordines suscipiendos ab Ecclesia institutam concors est omnium Theologorum sententia. In electione suorum Ministrorum Ecclesia in tribus pri ribus saeculis maxime satagebat, ut hi, qui moribus , & doctrina cceteris eminebant, praeficere
tur Ecclesiis, & in sacris eorum ordinationibus ,& Electionibus necessarium esse judicabat plebis Christianae circa vitam , & mores cujuslibet ordinandi , vel eligendi Ministri testimonium, & consensum vel praevium , vel concomitantem , vel subsequentem. Praevitum quidem , cum desiderium
suum de alicujus Clerici ordinatione, vel electi ne plebs Christiana significabat: Concomitantem. , cum electioni praesens erat plebs Christiana, & suia fragabatur: Subsequentem, cum Episcopum ad se
directum maxima veneratione, gratoque animo
excipiebat. Episcopi, qui Presbyteris Superiores erant, ab aliis Episcopis per manuum impositi nem inaugurabantur. Presbyteri vero per impositionem manuum Episcopi & Cleri consecraba tur . Episcopi & Metropolitae instituti sunt ad norinmam , & partitionem veteris Imperii Romani . Aeenim, ut apposite observat doctissimus Petrus d
248쪽
Marea Archiepist. Parisiensis lib. q. de Concord. Sacerd. o Imperii cap. I. g.3 I. cum in Imperio Prolimela contributa essent cuidam civitati primaria , qua Metropolis dicebatur , apud quam Magistratus subj ctorum causas judicabant, O quo propteret Populi frequentius conveniebant, quod singulari quodam jure civitates a Matrice penderent. Apostoli itidem uia scopos in civitatibus constituerunt, eo .idelic/t ordiane , ut penderent ab Episcopo in Metropoli, sive urbe primaria . In tribus autem majoribus Imperii Romani Civitatibus , videlicet Romae, Alexandriae, di Antiochiae institutae sunt tres potissimae dignitatis Ecclesiae, & praecipuae Sedes Patriarchicae, quae sicut amplissima jurisdictione , ita & maximis privilegiis erant condecoratae. Ecclesia tamen Romana Omnium aliarum mater, a S. Petro fundata
Principem locum, seu Primatum ex jure divino semper obtinuit, illiusque Episcopus tamquam Vicarius Christi, caput visibile Universalis Ecclesiae, Doctor, & Pastor omnium fidelium suam in tota Ecclesia jurisdictionem exercuit ; ab aliis orbis Christiani Episcopis sepius consulebatur, ejusque responsa tum in doctrina, tum in disciplina maxima cum veneratione excipiebantur. Conciliorum
Generalium definitionibus, velut certissimis fidei regulis primi Christiani obtemperabant, & illis,
qui lata excommunicationis sententia e gremio E clesiae erant expulsi, nullum ad salutem aeternam aditum patere posse constanter assirmabant.Presbyteri non habitu, ac veste, sed vitae meritis, ac lanctimonia a Laicis discernebantur. Gratis administrabant Sacramenta, nec Decimas exigebant,sed
illis perinde ac Episcopis ad vitam honeste sustenta
249쪽
tandam populus bona suppeditabat, quorum administratio erat penes Episcopum . oblationes , quae fiebant, in usum pauperum cedebant. Pastores in suis obeundis muniis vigilantissimi erant, & a grege sibi commisio , nonnisi aegre, ac summa urgente necessitate divelli se patiebantur. Transationum Episcoporum ab una ad aliam Ecclesiam pinguioris captandi beneficii, vel ambitionis fovendae causa, ne minimum quidem in tribus primis Ecclesiae is-culis apparet vestigium. Presbyteris in Ecclesia
Graeca licitum erat uxores, cum quibus ante ordinationem inierant matrimonium, retinere ς sed post ordinationem nuptiae erant ipsis prohibitae . Matrimonia coram Presbyteris celebrabantur . Quamvis Monachorum institutum in tribus prioribus Ecclesiae isculis necdum coepisset, non deerant tamen inter Christianos cum mulieres, tum viri,
qui sive in Civitatibus , sive in solitudine ab omni
hominum societate secreti vitam coelibem Og rent , austeram , a terrenis curis expeditam, & soli Deo mancipatam. Fuerunt etiam in tertio Ecclesiae iaculo multae puellae, quae Mundo nuncium plane remittentes perpetuae virginitatis votum Deo nun- Cuparunt . Legem abstinentiae a suffocato, a sanguine , & ab Idolothytis, necnon ante Paschali Ic unium , quod, juxta antiquam Ecclesiae disciplinant , erat quadraginta dierum ac velaere tantummodo solvebatur, primi Christiani summa religione observabant. Quarta, & sexta seria, seu diebus Mercurii, & Veneris, fieri solebant StationeS, quibus annexum erat antiquitus jejunium, non Publica quidem lege Ecclesiis omnibus indictum , sed communi Fidelium usu, ac pietate frequenta
250쪽
tum. Stationis autem nomine intelligitur Religi sum Christianorum ossicium, quo certis diebus ad Martyrum sepulchra convenientes, atque ibi statim ab exortu Solis Orationibus , hortamentiS, sacrarum lectionum interpretationibus vacantes , Mjejuni ad horam usque nouam perstabant . Hora autem nona poli Euchartitiam S pacis oscula, comventus , & jejunia solvebant. Diebus Dominicis , di a Paschate usque ad Pentecosten a jejunio primi Christiani omnino abstinebant . corpora defunctorum non comburebant, sed humo injecta comtegebant . Haec sunt praecipua veteris disciplinae capita , quae tribus primis Ecclesiae saeculis fuerunt a Christianis accurate observata. : D. Multa paucis complexuS es, totamque
disciplinam Ecclesiae, quae tribus primis saeculis viguit, delibasti , ac dilucide explanasii. Nunc superest, antequam Colloquio nostro finem imp namus , ut Doctrinae moralis, quam primitiva tenuit Ecclesia, ac primorum Christianorum vitae brevem hic descriptionem exhibeas . M. Christiana Religio, sicut in doctrina sibi a Christo Domino tradita, ita & in disciplina in tali, quam sacrum praescribit Evangelium, Omnino invariabilis est, nec vicissitudine temporum, aut varietate locorum mutari unquam potest. Hinc , quamvis omni aevo nonnulli fuerint Christiani, qui vitiis indulgentes, mores suos ad normam Euan gelii exigere non multum curaverint, nulluS tamen inter illos in tota retro antiquitate temporum repertus est si paucos excipias haereticos, qui falso Chriitianorum nomine censentur qui eo temeritatis proruperit, ut sanctissimas Evangelicae Mora-
