장음표시 사용
251쪽
lis regulas convellere, aut labefactare praesumpserit. Nulla igitur unquam in Ecclesia circa Ethices Christianae doctrinam orta est contentio, sed ea potius praecipua primorum Christianorum cura fuit, ac scilicitudo, ut vitam Christi, in quo uno insunt bene ac beate vivendi rationes, prae oculis semper haberent, & ad virtutis regulam proprios affectus componentes, divinam quamdam in se ipsis exprimerent vivendi formam, omnibus suis numeris absolutae probitatis, coeterarumque id genus Christianarum virtutum praebentes exempla.
Dies profecto me deficeret, si hic congerere , atque singillatim explicare vellem omnia purioris Moralis Christianae principia, quae Sancti Patres trium priorum Ecclesiae saeculorum passim in suis operibus docent, & ad illorum praxim singulos
ideles vehementer adhortantur. Pauca ex multis
in praesentia seligam , quae tamen ad Moralis Christianae commendationem abunde sussicere poterunt . In primis, antiqui Patres non solum anim hant Fideles ad observationem praeceptorum De calogi , sed eorum etiam animos ad perfectior adimplenda Christianae Moralis documenta incendebant , videlicet ad peragendum Deo gratissimum cordis Sacrificium, ad dilectionem Dei super
omnia, sine qua nemo , quantocumque timore
servili agatur , potest evadere justus: ad constantem omnium suppliciorum , quin & ipsius mortis
tolerantiam, potius quam vel levissimam Occasionem darent, qua Religionem coram tyrannis ejerare , vel tantillum contemnere viderentur. Illos
insuper monebant, hoc praecipuum esse Christiani ossicium, ut non putet se sibi natum esse, sibique
252쪽
vivere velit, sed quidquid habet, aut est, Deo
honorum omnium auctori ferat acceptum, Omniaque sua bona omnibus existimet esse communia ; singulis ex animo bene velit, bene precetur, bene faciat, neque noceat commeritis, sed prosit immerentibus; omnium commodis perinde ac suis adgratuletur, omnium incommodis , non secus quam suis , indoleat. Persuadebant divitibus, ut abhorrerent a spectaculis, a comoediis, ab insanis; ει illicitis voluptatibus, quae aeternis cruciatibus luendete sunt, & ut sola conscientia recti contenti,
neque honores, neque ope S, neque reliqua volubilis sertunae commoda desiderarent, sed suas potius in pauperes opes prosunderent, quae alioqui sarcinae sunt, quibus onusti divites nec possunt per arctam viam Christu in nudum sequi,nec per ostium humile intrare in Regnum Coelorum. Hortabantur singulos Fideles, ut subvenirent oppressis, se currerent pupillis, infirmos solarentur , egenos sublevarent, viduas protegerent, captivos propter Christum in carceribus detentos frequenter visita rent, Magistratibus, & Principibus subditi essent,& cum omnibus amore , mansuetudine , & beneficio certarent. Praecipiebant mulieribus, ut suos uiros diligerent ; viris, ut suis itidem uxoribus mutuum rependerent amorem ς filiis, ut parentibus: obedirent; parentibus vero, ut suorum filiorum vitiis non indulgerent, sed eorum animis iam inde ab incunabulis optimas opiniones, & sanctissimas leges insererent, insculperentque, propterea quod nihil vel altius insidet animo , vel haeret tenacius, quam quod rudibus inditur annis. Comin mendabant impense omnibus Patioribus zelum, MP chari-
253쪽
charitatem erga Fideles,qui eorum curae erant con
crediti : ac vicissim singulis Fidelibus obedientiam,
ac debitam erga suos Pastores reverentiam imperabant . Uno verbo , antiqui Patres persectiores legis Evangelicae regulas cunctis Christianis praescribebant, & ut ad illarum norinam , vitam , m resque suos dirigerent, maximopere adnitebantur. Hinc est , quod haec sanctissima Christianae moralis Praecepta non in ore dumtaxat, vel in scriptis primorum Christianorum reIucerent, sed in eorum vita, & actionibus expressa amorem , ac venerationem omnium ipsis conciliarent. D. Siste , precor, & ausculta tantisper dissi- eultatem, quae meum subiit animum. Dicebas mois do , si bene memini, Doctrinam moralem nulla vicissitudine temporum, aut varietate locorum mutari unquam posse; & tamen dum confero Doctrinam moralem hujus aetatis Theologorum cum scriptis antiquorum Patrum , & mores horumce tem. Porum cum vita, & moribus primorum Christi
norum , quos mox graphice descripsisti, longum , latumque discrimen invenio, facileque adducor, ut credam Doctrinam moralem. quae apud primos Christianos obtinebat, jampridem evanuisse. Proh dolori pullulant quotidie, fungorum instar , mo demi Calaistae, qui bonum dicunt malum & malum bonum; dulce faciunt amarum & amarum dulce ς lumen faciunt tenebras & tenebras lucem ς milleisque distinctiones excogitant ad pulvillos consuendos sub cubitis hominum, & ad excusandas excusationes in peccatis. Qui potest tot inter corruptelas Ethica Christiana avitam puritatem conservaret Iam vero corruptissimos esse Christianorum more S,
254쪽
heu nimium l' experimur. Quando enim vera prinhitas despectior.η quando sic in pretio habitae alvitiae undecumque partae t quo unquam saeculo luxus solutior quando usurae, simoniae, stupra , adulteria . coeteraque id genus crimina vel latius patuerunt , vel impunitiora fuerunt, vel minus in probro ἰ non video igitur qua ratione dici possit, Moralem Christianam invariabilem esse , quae tamen postremis hisce temporibus gravissimam cI dem , & tantum non integrum exterminium passa
M. Tentarunt, sat scio , nihilque non moliti sunt moderni quidam Calatitae , ut integritatem Moralis Christianae , fluxis, de ad quam volueris partem flexilibus regulis, corrumperent; sed eorum conatus, artes, & machinae ad nihilum reciderunt , & natalitiis tenebris damnatis eorum Iibris , qui erroribus scatebant, Christianae Moralis Puritatem fartam tectam conservarunt Summi PO tifices , & Episcopi, praesertim Ecclesia Gallicanae , quorum splendentem in illis, quas adversus serpentes istas laxitates vulgaverunt, censuris, doctrinam , vigorem , dc eloquentiam tota posterinas mirabitur. Quod spectat mores Christianorum,
fateor, multo majorem esse nunc turbam malorum.
quam bonorum Christianorum , ac subinde paucos esse Christianos , qui vivant iuxta praecepta Mor tis Evangelicae, quae tamen sancta, & integra aquasi lilium inter spinas aetemum permanebit , non secus ac sanctitati. quae Merae Ecclesiae nota est, OLficere nunquam poterit flagitiosa multorum Christianorum vita. Tu igitur, charissime Discipuleis, noli unquam in malis consormari huic saeculo , sed
255쪽
reformare in novitate sensus tui, ut probes noris quae vulgo sequuntur homines , sed quae sit voluntas Dei bona, & beneplacens , & perfecta. Periculo proximus es, plaueque labascis, si circumspectare coeperis quid agant plerique , si captare quid sentiant. Tu, cum sis vitae, ac lucis filius , sine ut mortui sepeliant mortuos suos , & coeci coeco rum duces simul in fbveam abeant. Christus non dixit: Ego sum consuetudo , sed et Ego sum veritas. Cave ne unquam ab exemplari tuo Christo cordis oculos dimoveas . Non errabis, veritatis ductum sequens i non impinges in tenebris, post Iumen ambulans : hoc praelucente, si fucata bona a veris sanam, & genuinam doctrinam a falsa, & spuria secreveris, horrebis profecto , non imitaberis nunquam sequeris coecitatem multitudinis , sed securus ac totuS purioris moralis Christianae praecepta jugiter observibis . Ad hanc regulam si studia, & aetus omnes tuos , ut par est , excusseris , nec avia recta aberrabis , neque rem ullam in vita aut facies , aut patieris, quae non tibi vertatur in mainteriam pietatis. Hoc salutare consilium fac ut animo tuo penitius infigas, dum interim ipse Historia Ecclesiasticae trium priorum saeculorum coronidem
256쪽
Istoriam quarti Ecclesiae saeculi sex Colloquiis absolvam. In primo, Statum Ecclesiae exhibebo. In altero Schismata& Haereses, quae in quarto saeculo in Ecclesia emerserunt, recensebo . In tertio, agam de Conciliis , quae ad tollenda Schismata , configendasque.Haereses eodem in saeculo variis locis celebrata sunt . Quartum erit de viris illustribus, qui in quarto Ecclesiae saeculo doctrina, vitaeque sancti monia floruerunt; ibidemque eoruin genuina Opera a dubiis , & adulterinis accurato Criterio secer nam . In quinto , describam seriem Episcoporum , qui hoc in saeculo praecipuas Ecclesiae Sedes Occupa runt . In postremo, perstringam Doctrinam , Di sciplinam, & Moralem Christianorum quarti Ecelesiae saeculi. His sex Colloquiis absolvam Historiam quarti saeculi, in quo Ecclesia, dira, si qua un quam fuit, persecutione , Diocletianea videlicet, &infestis Douatistarum,& Arianorum Haeresibus exa gitata , novam sub Imperatoribus constantino, &Theodosio faciem induit, ac maximum suscepit Disciplinae De incresueucum a
257쪽
De satu Gelesie is quarto saeculo.
D. Uci loco erant res Ecclefiae in exordio quarti saeculi. M. A tempore Gallieni Imperatotis alta pace fruebatur Ecclesia . Christianis quidem infensus fuit Aurelianus Imperator, nullum tamen adversus illos promulgavit Edictum , aut si quod publicavit, effectu omnino caruit, nec executioni mandatum est. Sub aliis Imperatoribus Aureliani successoribus, Tacito videlicet, Floriano , Probo, Cara, Cari no , Numeriano, pacis in sinu quievit Ecclesia, quia etiam nulla fuit persecutione turbata prioribus annis Imperii Diocletiani,qui anno Christi a 8 ad Imperium evectus collegam sibi adscivit Maximianam dictum Herealium anno Christi 286. Diocletianum fi quidem prioribus Imperii sui annis favisse Christi,nis testatur Eusebius lib.8. Hist. Eceles. cap. I. ubi quantam gloriam ante persecutionem, quam movit Diocletianus anno vigesimo Imperii sui, hoc est, anno Christi cccus. Religio Chri itiana consecuta esset, indicans, ait: Argumento esse possit Imper torum benignitas erga nostros , quibus regendas etiam Provincias committebant, omni sacrificandi metu eos tiberantes ob singularem , qua in Religionem nostram affecti erant, bene lentiam. Quid opin est dicere de iis , qui in Imperatorum palatiis versabantur ἰ Quid de Imperatoribus ipsis i qui domesticis suis, eorum qum uxoribus, liberis, ac servis , ea , qua Religionis sua
258쪽
erant , tam verbis , quam factis liberὸ exequeadi eois ram semen s potestatem dederunt, ipsis ob hane fidei Da libertatem gloriari, ac se ostentare quodammodo permittentes. Quibus verbis aperte innuit Eus bius, Christianos sub initia Imperii Diocletiani in tantum excrevisse numerum , ut etiam uxores, li- heri , servi, & dorru stici Imperatorum relictis id lis, Fidem Christi palam, ac libere profiterentur, iamque tum temporis majorem Imperii Romani partem, profligata Idololatria , subegisset Christiana Religio . Diocletianus, & Maximianus per aliquot anἀnos Imperium Romanum soli gubernarunt, sed cum a barbaris , & tyrannis, multisque civium re hellionibus scedet laceraretur Imperium, neque tot turbis sedandis duo Imperatores pares essent, creati sunt duo Caesares, ut tumuItibus per diversa loca excitatis, facilius a pluribus provideri posset. Hi duo electi Caesares, fuerunt Constantius Glorus pater Constantini Magni, de Galerius Maximianus c suomento Armentarius , eo quod olim Pastor
D. AEgre adducor ut credam , universama Ecclesiam in prioribus annis Imperii Diocletiani pace in toto Imperio Romano potitam fuisse, maxime cum in quibusdam Martyrologiis nuperrime legerim , bene multos Christianos sub initium Imperii Diocletiani martyrium in Galliis fuiste s
M. Crediderim ipse, hanc pacem, qua ChrIssiani, iuxta Eusebium, octodecim prioribus annis Imperii Diocletiani potiti sunt, spectasse dumtaxat Christianos , qui habitabant in oriente, sed nonis
259쪽
z3a . HI S T' R. et A. .illos, qui, in occidente degebant. Legimus quippe , ut optime mox obtervasti, in Martyrologiis nomina Christianorum, qui in Galliis sub Diocle.
tiano mortem pro Christo oppetierunt, quorum certe martyrium referri non potest ad tempora illius persecutionis , quam Diocletianus in Christia . nos excitavit anno Christi 3o3. Tunc enim in Gal- .liis imperabat Constantius chloras, qui erga Cliri. ilianos cum estet bene assectus, non permisit hancia. Diocletiano motam persecutionem Iocum habere in Galliis, sicut di serte testantur Lactantius cap.LI. . lib. de mortibus persecutorum, & Eusebius cap. 13. Uib. 8. Hist. Eccles. Praeterea, Maximianus, a Diocle tiano dictus Caesar , venit in Gallias ante persec
tionem ab eodem Diocletiano motam . anno 3OD
ibique Thebsorum legionem Diis sacrificare detre--ctantem , adhortatore S. Mauritio, decimavit prisino , mox totam concidit in Agauni loco , unde illi Sancti Martyres Agaunenses sun2 dicti, quorum semper celeberrima fuit memoria in Ecelesia, ut ostendit doctillimus Dinarius in Actis sinceris primorum Martyrum ex veteribus auctoribus, qui
eos sub Agaunensium , a loco martyrii, vel legionis Thebeae nomine appellarunt. Cum igitur in Galliis Maximianus saeviret in Christianos, antequam Diocletianus suam anno Christi w3. persecutionem incepisset, necessario dicendum est, Chris stianos in Galliis pace. non fuisse potitos octodecim prioribus annis Imperii Diocletiani, ac proindὰ. Martyres, qui in Galliis, Diocletiano, & Maximiano saevientibus, passi dicuntur, martyrio act-ctos futue initio Imperii Diocletiani, quando videlicet Maximianus dictus Herculius , jam Cadar missus
260쪽
sus est a Diocletiano in Gallias adversus Ba Uas . Neque enim ulla antiqua Martyrum Acta reperire est, in quibus legatur viguisse in Galliis persecuti nem , quando Constantius Chlorus in his imper bat , tempore scilicet persecutionis , quam movit Diocletianus anno Christi 3O3. Persecutionem igitur, quam Diocletianus, & Maximianus Herculius anno Christi 3o3. excitarunt, quaedam praecesserune peculiares persecutiones in Galliis, & in aliis Pr vinciis , Urbibusque, praesertim Romae, ubi Sanctus Sebastianus una cum multis Christianis morti traditus est, & istae peculiares persecutioneS, quae primis Diocletiani , α Maximiani Herculei annis .excitatae sunt, confundi minime debent cum illa persecutione, quam iidem Imperatores anno Chri iii 3o3. concitaverunt o Quo fit, ut illa pax , quae a juxta Eusebium, octodecim prioribus Imperii Di cletiani annis viguit in Ecclesia, spectet dumtaxat
Christianos, qui erant in Uriente, sed non illos, qui in occidentis partibus, velut in Galliis, habru
D. Quo pacto, quave occasione moveri coeapit haec in Christianos Diocletiani & Maximiani
. M. Hanc persecutionem adversus ChristiGnos Galerius Maximianus .a Militibus incepit anno Christi a 98. ut non tantum Eusebius in Chronico de Veturio militiae Magistro loquens. & in lib. 8
Hist. Eccles cap. I. & q. sed etiam Lactantius capas. & IO. lib. de mortibus Persecutorum diterte teriatantur. Galerius siquidem Maximianus a Diocle' aiano missus contra Narseum Persarum Regem, qui ad occupandum Oriςntem magnis . cum copiis in - hia-
