장음표시 사용
281쪽
Martham Tarasconensibus ς has, inquam , traditiones, quae circumseruntur , sicut historicὰ, ob multas, quae occurrunt dissicultates, veras esse a firmare non audeo , sic ob gentis nostrae gloriam , eas tamquam omnino falsas explodere, aut improbare non debeo. Sed potius libratis momentis , quae in utramque partem hactenus adduxerunt viri eruditi, existimo longe consultius esse , nihil palam dicere, aut scribere, quod piam majorum nostrorum opinionem convellere possit. Quapropter huic Colloquio de statu Ecclesiae in quarto saeculo finem impono .
De Schismatibus, ct Haeresibur , quae in; quarto Ecclesiae saeculo emerserunt.
M. V Um spes affulgebat, soreut Christiana Re-υ ligio, profligatis universo Romano Imperio Tyrannis , sub Christiano, & piissimo Principe Constantino summa, & diuturna pace potiretur , ecce subito, instigante Diabolo, discordiis intestinis & enatis hinc indὰ Haeresibus discindi coepit Ecclesia ab his, qui nomine Christiano perperam gloriabantur. Duorum quippe turbinum procellis, videlicet Schismatibus Donatistarum , di Meletianorum sub Constantino Magno concussa est , ejusque doctrina a variis Haereticis oppugnata , adeo ut optimo jure cum Propheta lamentari posset Ecelesiar Ecce in pace amaritudo mea ama
282쪽
D. Incipe, quaelo, a Donatistarum Schismate, ejusque exordium, ac Progressum breviter ex
M. Schismatis Donatistarum Historiam scripsit Optatus Mileuitanus Episcopus in libris adversus Parmenianum Donatistam. Complures de eodem argumento libros, & epistolas edidit S. Augustinus . Extat etiam collatio Carthaginensis cum
Actis purgationis Caeciliani, atque Felicis Α ungitani Epissicopi, ex quibus plenissima hauriri potest huius Schismatis historiae notitia. Nihilo secius tuae
utilitati ut consulam, omnia summatim perstringam, quae ad exordium, atque progressum Don listarum Schismatis spectantis Florebat in Africa sub finem tertii saeculi Christiana Religio , qua amotae hac illac persecutiones splendidiorem di auis
gustiorem reddiderant, nedum abolere potuerant . At sunesta Imperatorum Diocletiani & Maximiani Herculei adversus Christianos Edicta anno 3o3. in Africa publicata,& eo furore executioni fuere man data, ut Magistratus omni cruciatuum genere cogerent Christianos ad tradendos sacros Codices igne exurendos . Contigit autem , ut Christiani ,
non solum inter Laicos, sed etiam inter Clericos &Episcopos suppliciis fracti, vel quaestionum , poenarumque metu deterriti, libros & vasa sacra tr
diderint,& ideo Traditores in Africa appellati. Quod semen Donatistarum Schismatis postea fuit. Fuerunt e diverso alii Christiani, qui zelo ducti. sed Mon secundum sciemiam, palam & audacius, quam par esset, professi sunt, penes se habere libros s cros, & Ecclesiae suppellectilia, ea tamen Ethnicis Nullo pacto tradere velle ; de isti vitam in tormen-
283쪽
tis reliquerunt. Denique, alii Christiani longe
prudentius se gerentes, libros, & vasa sacra o cultarunt , & ne in manus Gentilium venirent, omnem operam dederunt. Deservescente anno 3os. tam immani persecutione, habita est orta in Numidia Synodus Antistitum, ut in ea agitaretur causa Traditorum, seu eorum, qui obtemperantes Di eletiani & Maximiani Herculei edicto, divinos C dices, aliasque res sacras Magistratibus tradiderant , aut Idolis thura adoleverant. Secundus Iussit anus Episcopus Numidiae Primas huic Concilio praefuit, qui, postquam omnes ferme, qui aderant , Episcopos hujus criminis convicisset, ejusdem sceleris vicissim accusatus est a Purpurio Lim tensi Episcopo, qui reus erat necis filiorum sororis suae. Quapropter, cum omnes pene isti Episcopi in eadem navi essent, & in eodem clivo insudarent, ne in Ecclesia excitaretur Schisma, Seeundo Tigi tano consultius visum est , ut hi, qui istius criminis erant accusati, in communionem Ecclesiae reciperentur , causa & judicio soli Deo cordium inspectori relictis. Hujus Synodi Cyrtae celebratae &eorum omnium, quae in ea gesta sunt, meminit Sanctus Augustinus lib.3. contra Cresconium capiti-hus 26. 27. & 28. Haec, quae hactenus retuli, praecesserunt Donatistarum Schisma, cui tandem inlintium dedit ordinatio Majorini in locum Caeciliani Carthaginensis Episcopi, sicut testantur. S. Augu-Binus & Optatus Mileuitanus . Sed quo anno contigerit ordinatio Majorini l non est levis difficultas. Baronius ordinationem Majorini, ac subinde Donatistarum Schismatis originem confert in annum
Christi ;o6. Sed hanc Majorini ordinationem me-
284쪽
sius alii, mea quidem sententia, reserunt ad annum Christi 3II. quo anno Alexander , qui in Africa s, tyrannidem anno 3o7. arripuerat & per quinquennium Christianos vexavit , idest , usque ad a . num 3II. fuit debellatus a Maxentio, qui Christianos in Africa pace donavit, sicut diserte asserit optatus lib. I. his verbis: Iisdem temporibus Felix quidam Diaeonus, qui propter famosam , nescio quam , de ranno Imperatore, id est, de Alexandro, qui in Africa tyrannice imperabat, tune factam episeolam , appellatus est, periculum timens apud Mensurium Episcopum delituisse dicitur , quem cum postulatum Mensurius publice denegaret, relatio missa est , rescriptum menit , ut si Mensurius Felicem Diaconum
non reddidisset , ad Palatium dirigeretur . Conventus non leves patiebantur angustias . Erant enim Ecclesia ex auro se argento quam plurima ornamenta, qua nec defodere terra, nec secam portare poterat . Quasi delibus senioribus commendavit, commentario facIO ,
quod euidam anicula dedisse legitur ; itaut si ipse nourediret, reddita pace Grimanis, anicula illi daret, quem in Episcopali Cathedra sedentem inveniret. Proinfectus causam dixit. Iussus es reverti Carthaginem a pervenire non potuit quia in via discessit tempestas persecutionis peracta , O definita es . Iubente Leo, indulgentiam mittente Maxentio, Christianis libertas est restituta . Quibus verbis liquido patet rem illam gestam esse sub Alexandro Africae tyran- .no ι & pacem, de qua ibidem loquitur Optatus , esse illam pacem, quam Christianis in Africa indulsit Maxentius, postquam anno Christi 3II. Alexandrum Africae tyrannum profliga siet. Perlata igitur anno ali. in Atticam Maxentii R indul-
285쪽
indulgentia , qua libertas Christianis reddebatur, de substituendo Episcopo in locum Mensurii Carthaginensis Antistitis, qui, ut mox dixi, decessit in via, agi coeptum est, cumque Carthaginem conis venissent vicinarum Urbium Episcopi septuaginta, totius populi suffragio Caecilianus electus est Carthaginensis Episcopus & a Felice Apiungitano Epia scopo ordinatus. At Bostrus , & Celeusius qui Epia
scopatum Carthaginensem ambierant, cum se spe sua delusos viderent, ac repulsam pasiOS, adversus Caecilianum coniurare coeperunt, quorum facti
nem non solum promovit Lucilla potentissima foemina Caeciliano irata, quod ab eo, dum Mens rii Carthaginensis Episcopi Archidiaconus esset, i erepita eo nomine fuisset, quod ante communionem os nescio cujus Martyris Sanctorum fallis ab Ecclesia necdum adscripti deoscularetur sed etiam huic factioni vires haud parum addiderunt seniores plebis Catholicae, quibus Mensurius ad Comitatum proficiscens vasa sacra & ornamenta Ecclesiae commendaverat, & quae ipsi reddere nolebant. Scripserunt itaque hi omnes ad Secundum Tigifi-tanum Episcopum Numidiae Primatem, obnixe petentes , ut cum reliquis Numidiae Episcopis carthaginem veniret. Votis eorum annuit Secundus, eoque se contulit cum reliquis Episcopis , qui Ci tensi Concilio interfuerant, quos inter Donatus a casis nigris, Dux & antesignanus illius Donatistarum Fabionis . Facto conciliabulo, Caecilianum ad causam dicendam acciverunt; at Caecilianus a plebe Catholica retentus ad istud malignantium Comcilium non accessit. Quo factum est, ut illi Caecilianum absentem damnaverint, duo ei objicientes
286쪽
crimina; Primum, quod a Traditoribus fuisset ordinatus ; Alterum, quod, cum estet Diaconus ,
victum afferri Martyribus in custodia positis prohibuisset. Post hRc, in locum Caeciliani Majorinum Lucillae supra laudatae mulieris factiosissimae domesticum ordinarunt Carthaginensem Episcopum . Quibus ad hunc modum confecti , litteras quaqua versum per Africam miserunt, quibus reliquos Episcopos adversus Caecilianum , es usque collegas a se damnatos incitarent, eosque monerent, ut a Caeciliani ac sociorum ejus , quos Traditores esse asserebant, communione se omnino separarent .
Hoc fuit exordium nefarii Donatistarum Schismatis, quod ab ordinatione Majorini in locum Caeciliani incepti universam postea Africam sic occupavit, ut nec auctoritate Constanti Iai Magni, nec jugi Episcoporum vigilantia, nec adhibita severitate te gum comprimi potuerit. Non multo poli ordinationem M/jorini, a
quo , ut mox dictum est, Donatiuarum Schisma sumptit exordium , Constantinus Magnus, lupera to Maxentio, Italiam & Africam suo adjunxit Imperio , & confestim ad Caecilianum, cuius integritatem plane norat, dedit epistolam humanitatis de benevolentiae plenam, quam refert Eusebius lib. I Q. His . Eccles. cap. 6. Scripsit etiam Constantinus in Anusinum Africae Proconsulem , cui Caecilianun injuste a Donatistis vexatum commendavit. Verum , nonnulli in Caecilianum male affecti adjuncta sibi populi multitudine, Anulinum adie Iunῖ, eique duos libellos porrexerunt, unum sigillo munit*m, qui superscriptus erat hoc modo : Libellus Ecclesia
catholica criminum caciliani traditui .. parte MajομR a rini;
287쪽
rint; alterum, absque sigillo , in quo ab Imper tore judices in Calliis postulabant. Ut autem haec
Imperato , innotescerent, Anulinum rogarunt, ut
hosce libellos ad Principis comitatum mitteret . Quocirca Anulinus Imperatorem de his omnibus , missa ad eum relatione , quae extat apud S. Augu-ssinum epist. 68. juxta antiquum Ordinem , certiorem fecit. Hanc Anulini relationem ubi recepisset Constantinus Imperator , judicem ad dirimendam hanc litem elegit Romanum Pontificem cum aliis Episcopis Italiae, quibus addidit Maternum Agrippinae , Melicium Augustoduni & Marinum Arelates Episcopos , qui omnes Romae anno 3I3. in domo Faustae in Laterano congregati, post maturum &diuturnum causae examen, Caecilianum absolverunt& Donatistas, una cum eorum Principe Donato ,
damnavere . Sed ut facilius inter utramque partem iniri posset concordia, concesserunt Episcopis DO- natistis , ut, si ad Caeciliani partes sese adjungere vellent, in suo honore permanerent, & in locis , in quibus erant duo Episcopi, quorum unuS a Caeciliano , alter a Majorino staret, antiquitatis oris dinationis ratio haberetur, isque illius loci Episcopus constitueretur,qui in ordinatione antiquior esset; alteri autem Episcopo alia regenda provideretur Ecclesia. Huic judicio non obtemperarunt Donatistae, sed quietis impatientes repugnaverunt, omnesq; conditiones pacis pertinacissime respuentes,tumultuari in AfrIca, novasque coeperunt excitare turbas. Appellarunt quippe a Synodo Romana sub Melchiade Papa habita, in qua fuerant damnati , proclamantes judicium in ea latum injustum esse, se paucorum illorum Episcoporum sententietznullo
288쪽
nullo pacto acquiescere velle, & a Constantino MMgno majus Epitcoporum Concilium intra Gallias expostulare . AEgre quidem tulit Constantinus t meritatem Donatistarum , sed ne illorum magis exasperaret animos, Concilium tandem intra GaDlias ipsis concessit. In Civitate itaque Arelatenuanno 3Iq. celebratum est Concilium , cui, ut ait S. Augustinus lib. I. contra Parmenianum cap. I. ducenti interfuerunt Episcopi . Baronius assirmat Constantinum interfuisse huic Concilio; negat vero Valesius in Dissertatione de Donatistarum Schisma te cap. 9. Ipse cum Cl. Pagio existimo incertum esse, an Constantinus huic Concilio interfuerit . Donatistarum causa diu, multumque disceptata est, & tandem secundum Caecilianum , damnatis iterum Donatistis , dicta sententia . Circa hanc Synodum Arelatensem contra Do natistas celebratam haec vulgo solet moveri dissicubias: Utrum videlicet nomine Plenarii concilii , in quo quaestio de Baptismo Haereticorum finita est, Sanctus Augustinus praedictam Synodum Arelatensem, vel Nicoenam generalem intellexerit. nes Launtius existimavit, Sanctum Augustinum Plenarii Concilii nomine voluisse indigitare Concilium Arelatense. Ex adverso doctissimus Pater nosteryoannes Nicolai pro Concilio Generali Nicoeno stat, ut videre est in eruditis opusculis ab utroque hac de re editis . Sed nullus dubito, quin praeterenda sit sententia Patris Nicolai, maxime cum S. Augustinus nomine Plenarii concilii intelligat Concilium Oecumenicum totius Orbis, & universae Ecclesiae. Certum autem est Concilium Arelatense non suisse Generale, totius Orbis, & universae Ecclesiae. Λlio-
289쪽
qui non sibi constaret Sanctus Augustinus, dumo lib. . eontra Cresconium, & pluribus aliis in locis ali, causam Caeciliani Orbi terrarum , aut saltein
plurimis & nobilissimis Catholici Orbis Ecclesiis, fuisse incognitam, quod sane oppido falsum est, si Concilium Arelatense, in quo causa Caeciliani tu, dicata est , fuisset Concilium totius orbis , & uniis vitiae Eeclesiae. Quod enim a totius Orbis, & unis versat Ecclesiae Episcopis in Concilio Plenario , seu
Oecumenico considentibus solemniter iudicatum est, toti orbi terrarum incognitum nemo recte dis verit. Nomine itaque Plenarii Concilii, in quo quaestionem de Baptismo Haereticorum finitam esse ἡsaepius scribit S. Augustinus,Concilium Generale N,
Coenum celebratum anno 323. intelligendum est.
Discussa breviter hac dissicultate, redeamus ad id unde paululum digressi sumus. Finito Arelatensi Concilio, cum Donatistat in eo damnati nihil
praeter moras & tergiversationes , sicut Haereticis Llemne est,quaerentes, ad Imperatorem Constanti-
aum denuo provocassent, Mediolanum anno 3 16. Uenire jussi sinit ubi tamquam improbi calumniatores ab imperatore rejecti sunt, di innocens Caecilianus declaratus , natimque die io. Novembris ejusdem anni Sabini R Flusini Consulatu insigniti Constantinus litteras ad Eumalium Africae Vicarium dedit , quibus purgationem Caeciliani, ejusque causae a se iudicarae exitum significat, ut videre est apud Sanctum Augustinum lib. 3. contra Cresco nium cap. 7. Mortuo Majorino, qui Sedem Carthaginensem invaserat, in ejus locum a Donatistis sussectus est qiliciam Donatus diversus plane ab alatero Donato de Casis nigris Episcopo in Numidia. Hic
290쪽
HIc autem Donatus successor Maiorini suis scriptis Schisma Donatistarum plurimum promovit. Sed cum Donatistae omnibus modis Catholicos vexare,& lacessere non desisterent, adeo ut Catholici diis Donatistarum iniuriis apud Magistratus frequentissimeὸ conquererentur, coactus est constantinus legem contra Donatistas severissimam ferre, qua cuncta loca, in quibus congregari solebant, fisco vindicavit, sicut ait S. Augustinus epistolis 68. &163. juxta veterem ordinem, & in lib. I. adversus Petilianum cap. 9 a. Illius tamen legis rigorem Constantinus, qui lenitate, & patientia praecipue delectabatur , postea emollivit. Quod in causa fuit, cur plerique Constantinum reprehendendum putarint, quod adversus perduelles Donatistas nimis clementer ageret, sicut optime observat doctissimus Ualesius cap. Io. Dissertationis de Donati- sarum Schisemate. Post mortem Constantini Impe. ratoris . Constaris ejus filius Africa potitus est, nihilque non egit, ut omni adhibita mansuetudin Donatistae tandem aliquando resipiscerent, & relicto Schismate ad Ecclesiae gremium reverterentur.
Sed frustra. Nam seditiosi in pervicacia Schismatis perseverarunt, tantumque abfuit, ut lenitate constantis Imperatoris correcti ad unitatem,& co cordiam Catholicae communionis reditent, ut p. tius efferati novos tumultus contra Ecclesiam con citare coeperint. Quare ad refraenandam illorum petulantiam Consans paternae pietatis haeres duos Legatos Paulum & Macarium viros clarissimos in
Africam misit, quibus circumcelliones , viri e Secta Donatistarum furiosi , di avidi sui sanguinis & alieni profundendi, facta manu, atque conglomerato R in agmi-
