장음표시 사용
311쪽
rapionem , detestabantur impiam Arianorum in Dei Filium Haeresim , de Spiritu Sancto coeperunc prave sentire, ac contendere illum non tantum rem creatam , sed etiam unum ex administris spiritibus esse , & illi dicti sunt Macedoniam a Macedonio, qui Sede Constantinopolitana dejectus, Spiritus Sancti divinitatem negavit, & Pneumatomachorum dux appellatus est. Haec Macedonii Secta in Thracia praecipue , Bithynia , & Asia disse minata est . Imperante Valente Arianorum fautore, & saeuissimo Catholicorum persecutore, Semi- Ariani haud paruinab Arianis vexati in Catholicorum partes tandem transierunt. Hi nempe Lampsaci, quae Urbs est in Helesponto, Synodum anno 36q. celebrarunt, in qua Filium Dei Patri in substantia similem es e statuerunt, & legationem ad Liberium Papam miserunt, qua se communicare cum Ecclesia Romana,& Fidem Catholicam de consubstantialitate Verbi Divini in Concilio Nicaeno definitam tenere, ac conservare contestati sunt. Quare anno sequenti, seu 363. vivente ahuc Liberio Papa, fuerunt a C tholicis Episcopis in Synodo Tyanensi congregatis ad communionem admissi . Necdum tamen ex tincta est Ariana Haeresis , quae in Oriente , quamdiu imperavit Valens, late dominata est . Sed mortuo Valente, Gratianus Imperator omnes Catholicos Episcopos ab exilio revocavit, eique in Imperio succedens Theodosius Magnus Religionis C tholicae incensus amore , ad eam tuendam omnem adhibuit operam . Hinc adversus omnes Haereses legem edixit, qua solam Obtinere jussit Catholicam Fidem , quam Romae Damasus Pontifex, &Alexandriae Petrus Patriarcha tenere ut . Dem phi-
312쪽
, philum , quem Ariaui in locum Eudoxii subrogaverant, e Sede Constantinopolitana deturbavit, Arianis omnem congressum prohibuit, illisqui ademptas Ecclesias, quas jam quadraginta ab hinc annis possidebant, Catholicis restituit; denique, annuente Damasio Romano Pontifice, Concilium oecumenicum Constantinopolitanum anno 38 I. Convocavit, in quo proscriptae sunt Arianorum , &Macedonianorum Hs reses, Nicsna Fides tot jactata procellis, di in multis reprobata Arianorum Pseudo-Synodis in integrum fuit restituta, S in servus est Symbolo a Patrihus Nicamis edito Λrticulus de Divinitate Spiritus Sancti contra Macedonianos. Sic Ariana Haeresis sub finem quarti saeculi tam in Oriente, quam in Occidente ita attrita, ac dissip ta est, ut dumtaxat apud Gothos, & Wandalos , qui Africam occupaverant, latibulum , quo se tegeret, invenire potuerit. D. Arianae Haereseos ortum , progressum , atque interitum clare exposuisti. Nunc de Luciferaniorum Schismate, & de Ecclesiae Antiocheuar
divisione tibi aliquid dicendum incumbit. M. Luciferiano iiiii Schismati principium dedit Lucifer Episcopus Ecclesiae Calaritanae Sardiniae Metropolis, Nicamae Fidei intrepidus asterior, dc Sancti Athanasii, quem in Concilio Mediolanensi
celebrato anno 33 I. a calumniis Arianorum egregie vindicavit, acerrimus defensor: Qua de causa a Constantio Imperatore in exilium missus est. Mortuo deinde Constantio, cum Julianus Apostata Imperator omnes exules Episcopos revoca siet, Luciter Antiochenam abiit, ubi gloriam, quam sibi in veritatis, &Ecclesiae defensione optimo jur
313쪽
comparaverat, facto Schisinate foedavit. Invenit quippe Lucifer Ecclesiam Antiochenam scissam in factiones tres . Nam inter Catholicos alii erant, qui Eus albiani dicebatur a magno illo Eustathio , qui ob Fidem Catholicam ab Arianis Sede Anti chena dejectus est: Alii appellabantur Meletiani , qui stabant a partibus Meletii, quem tamen quam libet Catholicum aversabantur Eustathiani, quod Arianorum consortio pollutus esset, & ab illis Episcopus Antiochenus ordinatus t Alii postremo erant Ariani, quibus praeerat EuZojus Episcopus Arianus. Antiochiam itaque cum venisset Lucifer, conciliandarum studio partium, Paulinum Presbyterum in parte Catholica fecit Episcopum. Ex quo contigit, ut in parte Catholica duo essent Episcopi, Meletius videlicet & Paulinus; tres vero , an numerato Eu Eoio Ariano Episcopo, Ecclesia Αntiochena haberet Antistites . Eusebius Vercellensis Episcopus Antiochiam profectus, ut has factiones tolleret,Luciferi factum improbavit. Quamobrem irritatus Lucifer, qui aliunde etiam aegre ferebat, quod in Synodo Alexandrina, quam S. Athanatius, mortuo Constantio Imperatore Alexandriam re versus, & ingenti populi acclamatione exceptus anno 362. celebravit, statutum esset, ut Episcopi lapsi cum pristino gradu revertentes ad Ecclesiam reciperentur; se a Catholicorum communione divulsit, & terribili Divinae Iustitiae exempIo in suo Schismate perseveravit,atque extra sinum,& unitatem Ecclesiae vir ille rigidioris disciplinae tenacior mortuus est. Hinc Luciferianorum Schisma initium
habuit, quod postea grassatum est per Italiam Sardiniam , Hispaniam , Antiochiam , & AEgyptum .
314쪽
Marcellinus , & Faustinus Luciferianorum Sectae Presbyteri libellum supplicem anno 383. Imperatoribus Valentiniano II. Theodosio, di Arcadio obtulerunt, & in illis in gratiam suae Sectae Ediactum obtinuerunt , quod paulo post fuit reu Catum . Hilarius Romanae Ecclesiae Diaconus non solum Sectae Luciferianorum luto haesit , sed &illi Haeresim addidit . Arianos , coeterOSque Haereticos rebaptia andos este assirmans contra Luciferi sententiam . Eum tamen a rebaptiZantium
Haereti, & a Luciferianorum Schismate postea resipuiste asserit CL Pagius ad annum Christi 361. Hujus Luciserianorum Sectae, tempore quo Theodoretus suam scripsit Historiam, hoc est, circa medium quintum saeculum, vix ullum in Ecclesia extabat vestigium. Veniamus nunc ad Schisma Ecclesiae Antiocheonae, quod ab eodem Lucifero Calaritano ortum h huit . Postquam enim Lucifer Paulinum inauguraia see Episcopum, contigit , ut Antiochiae in parte Catholica duci esseut Episcopi, nimirum Meletius, S Paulinus. Pro Meletio 1tabant Orthodoxi Episcopi , eique major populi Antiocheni pars adhaerebat. Cum Paulino Sanctus Athanasius, & Episcopi Occidentales , necnon aliqui Ecclesiae Antiochenae Catholici communione jungebantur. Fovit etiam hanc Ecclesiae Antiochenae divisionem enatatum temporis de nomine 'poseaseos controversia . Meletius enim, & qui ab ejus partibus stabant, tres in Deo Hypostases praedicabant, sed H Uinis nomine Personam intelligebant. Paulinus vero,& qui
Cum eo communione erant uniti, unam in Deo
315쪽
mpostalis naturam , seu essentiam exprimi autumabant. Quodque gravius erat, quamvis discerptatio tantummodo esset de nomine, & una Omnium Catholica esset sententia , attamen, exarce
batis hinc inde animis, hi, qui Paulinum sectabantur, Cathcilicis Meletianis Iabem Arianae Haereseos di versa vice illis Catholicis, quibus praeerat Paulinus, Sabelliana Haereseos notam inurebant Mele iii sequaces.Utrumque tamen sopitum est istud Αntiochenae Ecclesiae Schisma mutua Meletium inter& Paulinum inita pactione , ut, alterutro , m tuo , qui superestes esset Ecclesiam Antiochenam solus regeret. Hac, inquam, facta pactione aliquamdiu sopitum est Schisma, sed non extinctum est . quia mortuo Meletio anno 38 I. Flavianus in locum illius ordinatus est . Paulinus vero, ante quam moreretur, mortuus est autem anno 389.
Evagrium designavit & ordinavit Sedis Antiochenae Episcopum . Tandem hoc dissidium componendi Synodus Capuana Provinciam demandavit Theophilo Patriarcha: Alexandrino , qui in rem Ecclesiae esse duxit, ut, ob bonum publicae pacis, Flavianus communione donaretur. Unde mortuo Evagrio anno 393. Flavianus Antiochiae in parte Catholica remansit Episcopus , sed ad communionem Episcoporum Occidentalium non fuit receptus nisi anno 398. Hoc si quidem anno, teste Soaomeno lib. 8. Hist. Eccles. cap. 3. S. Chrysostomus ipso sui Episcopatus exordio Theophilum Episcopum Alexandrinum rogavit, ut Romanum Episcopum Flaviano reconciliaret.Additque idem SoZomenuS, ob illud negotium Acacium Beroeae Episcopum αIsidorum Romam missos esse , & eorum opera Am
316쪽
tiochenae Ecclesiae concordiam reddit i m. De hac legatione mentionem faciunt Palladius in Dialogo de vita S. Chrysostomi & Theodoretus lib. s. Hist.
D. Fueruntne in quarto Ecclesiae saeculo aliae Haereses, praeter illas, quas hactenus recensuisti l M. Multae aliae in quarto Ecclesiae saeculo eruperunt Haereses , videlicet Photinianorum, Apollinaristarum, Manichaeorum, Priscillianistarum , Audianorum , Antidicomarianitarum , Collyridiano rum & Messalianorum , quas si omnes hic singillatim explicandas aggrediar, vereor ne longius,quam par sit, nostrum protrahatur Colloquium , tibique ob sermonis prolixitatem obrepat fastidium. D. Tanto perdiscendae Historiae Ecclesiasticae teneor desiderio, ut quo prolixiora sunt nostra Colloquia, eo me majori oblectatione perfundant. Age ergo, singulas istas expone bis reses & quanis donam, a quibusve Auctoribus prodierint, indicare non te pigeat.M. Incipiamus igitur a Photinianorum Hae resi, cujus Auctor fuit Photinus, natione Galata ,
Marcelli Ancyrani Episcopi discipulus, & ad Siriniensem postea Episcopatum promotus. Ut autem altius Photini Haeresis originem repetamus , sciendum est, Marcellum Photini Magistrum, qui interfuit Concilio Nicaeno, & in eo contra Arianos acri animo decertavit, librum scripsisse contra Asterium
Sophistam quemdam Cappadociae, qui libros de s Religione Christiana errori Αrii consentientes edi derat . In hoc Marcelli libro Ariani putantes se oia fendisse doctrinam Haeresi Sabellii amnem, Marcellum in Constantinopolitano Conciliabulo anuo 33 6. Τ dein
317쪽
deposuerunt & in ejus locum Basilium subrogarunt. Marcellus ad Iuliuin I. Pont. Max. mox confugit, ut hanc Haereseos suspicionem a se amoliretur, cumque apud illum sese purgasset tum propria professione fulei, tum Legatorum Summi Pontificis . qui Nicaeno Concilio adfuerant, testimouio; sententiam absolutionis retulit, atque in communio
nem & in Sedem suam Ancyranam a Julio restitutus est, ut videre est in epiliola ejusdem Pontificis ad Episcopos orientales. Eumdem Marcellum absolvit Synodus Sardicensis causa cognita, ejusque libris lectis & accurate discussis , quibus Sabelli nae Haereseos notam assingebant Ariani. Quin &S. Athanasius Marcellum Λncyranum , quamdiu vixit, suam in communionem admisit, sicut ipsemet asserit In priore Epistola ad Constantium & in Epistola ad Solitarios . Idem etiam testatur S. B silius in suis Epistolis 3 a. 84. & 78. quamvis alium de S. Hilarius in Fragmentis, & Sulpitius Severus lib. 2. Historiae Sacrae, assirment S. Athanasium a communione Marcelli, utpote in Haeresim lapsi, fele separasse. Mortuus est Marcellus Ancyranus
Episcopus anno 374. multosque reliquit discipulos, qui Fidem Catholicam prostili, errorem Sabellii, quem ipsis Λriani impingebant, palam damnarunt. At Photinus Marcelli discipulus, qui Sabellii err rem recoxit, ac postliminio revocavit, in causa fuit, cur multi Sancti Patres, praecipue Basilius , Hilarius, Sulpitius Severus suspectam habuerint fidem Marcelli Ancyrani Episcopi, quorum opinionem sequutus Barcinius tom. 3. Annal. ad annum
Christi 3s. Μarcellum in Haeresim Sabellii lapsumesic propugnat, & Iulio Papae, Patribusque Concilii
318쪽
Sardicensis fucum fecisse existimat, cui etiam subscribit Cl.Pagius in sua Critica ad annum 3 7.Ph tinus itaque Sirmiensis Episcopus virus suae Haereseos effundere coepit anno circiter 3 3. culus haec duo praecipua fuere capita . Primo, Christum ex Maria habuisse initium, eumque esse merum hominem pertendebat . Secundo, nullam Verbi, aut Spiritus Sancti asserebat esse Personam , sed unam Patris, Filii, & Spiritus Sancti Personam praedicabat , atque hoc pacto Sabellii errorem instaur bat. Quapropter statim damnatus est in Synodo Mediolanensi, in Synodo Antiochena secunda, iii Synodo Sardicensi, in Synodo Romana, & tandem in Synodo Sirmiensi anno 3s I. Sede sua dejectus est . Photinus exauctoratus Constantium Imper torem appellavit, e usque supplicationi annuens Constantius , Basilio Ancyrano Antistiti munus imposuit cum Photino disputandi . Famosa fuit haec disputatio, in qua victus Photinus in exilium ab Imperatore missus est. Sed imperante Apostata Iuliano reversus, iterum sub Imperatore Valentiniano solum vertere coactus est. Tandem mortuus
est in Galatia anno 37 6. Vir fuit, teste Vincentio Lirinensi in Commonit. ingenii viribus valens, doctrinae opibus excellens & eloquio praepotens , habuitque multos sectatores dictos ipsius nomine Ph tinianos, qui licet Imperatorum Gratiani & The dosii sanctionibus saepius fuerint repressi, Eccle stam tamen ad quintum usque saeculum infestarunt . D. Quaenam fuit Apollinaristarum Hs resis Ma quo procusa est φM. Haeretici Apollinaristae contra Incarnationem Verbi divini multos errores evomuerunt. T a , Dicti
319쪽
Dicti autem sunt Apollinaristae ab utroque Apollinario , Patre videlicet Ecclesiae Laodicenae Presbyto, & filio ejusdem Ecclesiae Lectore , qui humanioribus litteris apprime exculti hanc Haeresin procuderunt. Palmaris illorum error in hoc situs erat,quod docerent, Christum sumpsisse quidem ex Virgine Corpus, sed sine Anima, cujus vicem a Verbo divino suppleri cum Haeresiarcha Ario dictitabant. At hunc errorem postea emollientes falli sunt, Christum sumpsisse etiam animam , sed quae mente careret, Verbumque divinum ei fuisse mentis loco . Quin , eo dementiae proruperunt isti Haeretici, ut dicerent Verbum divinum e Coelo corpus attulisse, quod per uterum Virginis tamquam pertubum, & canalem transierat, ex quo sequebatur ,
Corpus Christi fuisse impassibile & immortale, ac proinde Nativitatem, Passionem, Sepulturam &Resurrectionem Christi specie tenus, di phantastice tantum , sed non vere contigisse , Verbumque divinum mortale, & mutationi obnoxium fuisse. Praeterea , unicam in Christo admittebant natura ν , scilicet divinam , quam in carnem conversam esse
asserebant. Unde inferebant, Corpus Christi divinitati consubstantiale esse, ac subinde omnes corporis dolores, cruciatus, & passiones in ipsam Verbi divinitatem refundebant. Quapropter, cum Apollinaristat unicam in Christo naturam, ceu db vivam , agnoscerent, appellati sunt onusiastae . Prs' er illos errores, Apollinarius diversos in Trinitate dignitatis gradus posuit, itaut Spiritus Sanctus
magnuS , Filius major, Pater maximus diceretur, sicut te statur S. Gregorius Naaianzenus Epist. I.
ad Cledonium. Duobus etiam voluminibus Apol
320쪽
Iinarius Millenariorum errorem Iudaico sensu conintra Dionysium Alexandrinum propugnavit. Nem si us , S: S. Hieronymus in praef. lib. I 8. in Isaiam , in cap. 36. EZech. & Epist. 8a. scribunt, Apollinarium existimaste animas hominum ex traduce proincreari . Denique, nonnulli inter Apollinaristas docuerunt , B. Virginem, poli Christum natum , virginitatis jacturam feci ile , & liberos genuisse . Ut talis Ecclesiae Antiochenae Presbyter, & Apollinarii discipulus errores praeceptoris sui ibi disseminavit, multosque in suam sectam pertraxit, qui dicti sunt
Vitaliani, quorum ab Apollinario Vitalis ordinatus est Episcopus .Hqc ApollinaristarumHqresis damn ta est in pluribus Conciliis, Alexandrino nimiruma S. Athanalio anno 36 a. celebrato , Romano sub Damaso Papa 373. Antiocheno anno 378. Constantinopolitano primo Oecumenico anno 38 I. Vigui tamen Antiochiae haec Haeresis usque ad Pontilica tum Theodosii, qui ab anno qI6. usque ad annum η28. Ecclesiam Antiochenam rexit, & ad gremium Catholicae Ecclesiae Apollinaristas reduxit, quoru tamen nonnulli obstinati perstiterunt in hac secta, ex qua, ut postea dicemus, Euthychianorum Harin resis, tanquam malus ex infecta radice surculus pullulavit. D. Quandonam enata est , & quem Autho- rem habuit Manichaeorum Haeresis. M. Haeresis Manichaeorum in tertio Ecclesiae saeculo seu anno Christi a77. Probo Imperium tenente, erupit, ut in Chronico Eusebiano legitur, di in Critica Pagii ad annum 277. Sed quia dumtaxat in quarto Ecclesiae saeculo late in Animarum pe i-ciem haec Haeresia propagata est, eam in Classe Hae ' T 3 rg
