장음표시 사용
291쪽
agmine , dum totis viribus obsistere moliuntur, a militibus Proconsulis coesi sunt. Episcopi Schisma': tici timore perculsi fugerunt, alii in exilium fue
runt ablegati. Cceteri Donatistae reconciliati sunt, sicque sancita pax toto Constantis de Constantii Imperatorum tempore non fuit perturbata. Donatus obiit in exilio ante Imperium Iuliani Apostatae, eique circa annum 33 o. successit Parmenianus. Cariscilianus vero e vivis excessit anno 348. eique sucincessit Gratus, & Grato Restitutus. - D. Sic igitur finem habuit Donatistaru Sehismal M. Mortuo Imperatore Constantio, libellum;
supplicem Iuliano Imperatori obtulerunt Donatiastae, quo pristinam in libertatem restitui , abla tasque Ecclesias sibi reddi postularunt, idque nullo negotio ab eo Apostata, qui inter Christianos discordias serere , ac fovere studebat . obtinuerunt. Quare audaciores facti Africam novis tumultibus
perturbarunt, plures Ecclesias occuparunt, &.m ximam erga Catholicos saevitiam exercuerunt, sicut referunt Optatus lib. 2. pag. 3 2. & Sanctus Augustinus epist. 68. Contra Donatistas Valentinianus, dc Gratianus Imperatores leges ad eos in ordinem re
digendos publicarunt, sed Gildo Comes, de utriuiaque militiae magister , qui teste Claudiano de bello Gildonico tyrannidem in Africa arripuit anno 396. Donatistis impense favit , eisque impune
permisit, ut in Catholicos grassarentur. Mortuo autem Gildone anno 398. Imperator Honorius Ie
gem promulgavit, qua districte prohibuit, ne D nati itae saevirent in Catholicos , & ad componenda dissidia Catholicos inter & Haereticos misit in Afri
cam Marcellinum Tribunum , qui anno AII. celebrem
292쪽
hrem Carthagine collationem indixit, in qua post
triduanam disputationem Marcellinus pro Trib nati sedens sententiam protulit in gratiam Catholi corum , qui in ea insignem de Donatistis repori runt victoriam , eisque Donatistarum addixit Ecclesias ; Donatistis vero inhibuit, ne conventus deinceps agerent, & illorum Episcopis potestatemiscit proprios repetendi lares , ea tamen lege, ut abjecto Schismate, factique poenitentes Catholicam
Communionem ainplecterentur . Hujus celebris
Collationis Carthaginensis ficta , quae prolixissima sunt, in compendium redegit Sanctus Augustinus, di Brevieulum Collationis ipsemet appellavit. Verum ruia Donatistae hujus Collationis Acta variis men actis corrumpere conati sunt, alium librum scripsit Sanctus Augustinus ad ipsos Donatistas Laicos, ne iis incautis sui Episcopi ulterius fucum facerent . Hic S. Augustini liber hunc praefert titulum: Posscollationem ad Donatissas . Sententiae a Marcellino
in Collatione Carthaginensi latae cum obstinati Donatistae parere nollent, Imperator Honorius legem emisit die 3 o. Ianuarii anni qIa. quo metu bonOrum proscriptionis erga Laicos, & exilii erga Clericos & Episcopos au Fidem Catholicam Donatistas traducere, eorumque pertinax institutum frangere studuit. Hac Imperatoris lege deterriti Donatistae bene multi d Schismate resilierunt, sed alii in sua pervicacia obstinatiores in Catholicos in rabiem acti crudelius debacchati sunt, sed praecipuo in Marcellinum, quem odio plusquam Vatiniano
prosequebantur. Hunc siquidem coram Marino,
qui Rempublicam ab Herculiano Africae Tyrannosberaverat, accusarunt, quali a partibus illius Ty
293쪽
ranni stetisset. Hinc jussit Marini anno et 3. Mar. cellinus de Catholicis optime meritus capite plexus oCcubuit , cujus Elogium pangit sanctus Augustinus in Epistola CLI. alias CCLIx. quam direxit ad Caecilianum Africae Praesidem. Nihil tamen D natistis profuit Marcellini mors. Nam Honorius Imperator, ut famam Marcellini vindicaret, legem dedit anno qIq. in qua Marcellinum spectabilis memoria virum appellat, gesta etiam ejus contra D natistas confirmat, & decem poenis in Africa Pr consulari, cui tum Iuliamus Proconsul, ad quem
lex directa est, praeerat, Donatistas subjici iubet. Misit etiam Honorius in Aisicam misitium Tribunum , qui Laicis Donatistis pecuniae mulctam imis ponendo , Clericis vero, & Episcopis exilii poenam
indicendo, hanc Sectam ferme penitus evertit. Legibus contra Donatistas ab imperatoribus satis novum robur addidit Theodosius junior Imperator anno Α28. Sed non multo post Nandali in Asticam irrumpentes, eaque potiti, in Catholicos , & in Donatistas promiscue furorem suum exacuerunt . Necdum tamen extinctum est Donatistarum Schisima. Nam sub finem sexti saeculi, quo Clavum E clesiae regebat Gregorius M. idest , annis sere trecentis ab ordinatione Majorini, Schisma Donati starum adhuc per Africam vigebat, sicut docet Samctissimus ille Pontifex lib. a. epist. 73. ad Episcopos Numidiae. lib. a. epist. 33. lib. 3. eruit. 32. & 3s.& lib. s. epist. 3 6. Se 6 I. Eodem sexto saeculo Mamritias Imperator Edicta contra Donatistas publicavit, quae tamen executioni non fuisse tradita conquesti sunt orthodoxi AfricaneEcclesis Episcopi. D. Cedo. si placet. Donatistarum errores .
294쪽
Hactenus siquidem illorum Schismatis originem , ac progressum dilucide exposuitii, nullam tametierrorum , quos disseminarunt, mentionem fecistia M. Donatistae nullum dogma. quod fidei in Symbolo expressae esset directe oppositum docu runt. Sed temere asserebant,diffusam toto Orbe E clesiam, eo quod cum Caeciliano communicaret Corruptam defecisse, ac penitus periisse s veramque Ecclesiam in sola Africae Donati parte remansisse . Hinc effutiebant, in sola sua Ecclesia verum esse s
Baptisma, alibi nullum. Unde Catholicos, qui ad
eorum Sectam veniebant, novo Baptismate tinge .hant, Eucharistiam , seu rem omnino prophanam
pedibus conculcabant, canibus proiiciebant, & SMerum Chrisma effundebant, uti refert optatus M, levitanus lib. 2. pag. 33. Consecrationes, & uncti nes, & ordinationes factas a Catholicis, quos impuros , & spurios meretricis Ecclesiae Ministros appellabant, nullas , & invalidas eise pertende-hant . Catholicorum Altaria evertebant, combum rebant, conspurcabant,aut sacrilego ritu rodebant quod sacrificia ab illis oblata autumarent esse impura . Eorum calices confringebant, codices, patritas , & vasa sacra per vim extorquebant, & illorum Communionem aversabantur . Sacras Virgines .
quae in Catholica Ecclesia vota emiserant, ad secundam professionem cogebant , postquam illas poenitentiae subjecissent, sicut scribit idem Optatus ib. 6. Pag. 9q. 93. α seq. Monachorum Initituti hostes erant insentissimi Donatistae , quos ideo Saucius Augustinus in Psal. I 32. carpit his verbis: --rito illis displicet nomen Monachorum, quia illi nolunt habitare in unum cum Fratribus, sed sequentes Dona-
295쪽
tum, Chrisum dimisierunt . Postremo , Donatistae amrmabant, solos bonos in Ecclesia esse, malos vero ab illius sinu omnino arcebant. Hos Donati itarum errores multis libris solide confutavit S. Λugustinus . D. Fueruntne Donatistae in aliquas peculiares sectas di .isi tin orta supra iteratione baptismatis Tichonium, inter, & Parmenianum, ambos instignes Donatistas, distensione, Donatistae tam in Mauritania , quam in Numidia distracti sunt in plures sectas , quarum aliae, cujusmodi sunt urbanistarum & Claudianistarum obscurae fuerunt vixque impraesentia rum notae. Duae vero prae coeteris famosae & cele-hres extiterunt, videlicet Mgatiuarum & Maximianistarum. Secta Rogatistarum ortum habuit agato Mauritaniae Episcopo . Secta Maximianistarum principem habuit Maximianum Ecclesiae Carthaginensis Donatistam , qui a Primiano Donatista in Episcopatu Carthaginensi Parmeniani itidem Donatis ae successore damnatus provocavit ad judicium Episcoporum Donatistarum Africae, quorum qu draginta tres Carthaginem venerunt, ibique Concilium adversus Primianum celebrarunt, in quo tamen nullam in eum tulerunt sententiam. Sed in alio Concilio,quod Cabam si anno 3 n. indixerunt,
Primianum multorum criminum accusatum damna
runt , deposuerunt, & in ejus locum subrogarunt Maximianum, qui a duodecim Episcopis ordinatus est Episcopus Carthaginensis . Utriusque Donati starum Concilii , Carthaginensis nimirum & Obarsintani disertam mentionem facit S. Augustinus lib. q. contra Cresconium cap. 6. ubi agens de D
296쪽
natistarum Conciliis adversus Primianum habitis, ait: Primum , quod apud Carthaginem d quadraginta tribus factum est , quo praedamnatus es Primianus . Alterum , quod Cabars si centam viet amplius vestri , tunc Episcopi condiderunt, quo perfecta , pleniusque
damnatus es. Verum , centum & decem Episcopi Donatistae, qui Primiano adhaerebant,anno 1equenti, seu um. Kal. Maji anni 394. Bagajae in Numidia
Concilium celebrarunt, in quo Primianum ab l-.verunt,& Maximianum damnarunt, una cum duodecim Episcopis , a quibus fuerat ordinatus Epi-, scopus . Hoc pacto Donatistae, qui Primianum. . Ducem sequebantur , Donatistis Maximianistis superiores evaserunt, usique auctoritate Magistratuum & Praefectorum eos ab Ecclesiis quas Occupabant, expulerunt. D. Fuitne Schisma Donatistarum extra fines Africae propagatum l ... iM. Tentarunt quidem Donatistar hac illac cursitando multos in suam pertrahere sectam . HOhuerunt etiam Romae quosdam asseclas, qui Montenses dicebantur, eo quod Romae primum Ecclesiam suam habuerint in Monte. Vel, ut alii censent, Romae Donatistae fuerunt Montenses appellati, quod in montibus & cavernis, cum nullam in Civitate possent habere Ecclesiam , sua Conventicula pera gere cogerentur . Hac de causa S. HieronymuS in Dialogo adversus Luciferianos nuncupat Donati. stas, Campitas, quod in campis suos coetus coli, gerent. Pauci tamen extra fines Africae fuerunt Donatistae, eorumque secta in Africa dumtaxat radisces agere , ac late propagari potuit. D. - . De bchismate Donatistarum abunde di
297쪽
xisti , perge nunc, quaeso , explicare quid esset Schisma Meletianorum , quod sub Constantino M gno Ecclesiam divexasse in exordio nostri Colloquii
M. Schisma Meletianorum , quod, teste clarissimo Pagio, coepit anno Christi 3 I. non vero, ut putat Baronius anno 3o6. auctorem habuit --
letium Lycopolitanum Episcopum , qui multiplicis sceleris convictus , & praesertim quod, saevient Maximini Imperatoris persecutione, Idolis sacrificasset; gradu Episcopali a Petro Alexandrino Patriarcha in communi Episcoporum Synodo dejectus est, sicut scribit S.Αthanasius in Λpologia pag. III.
recentis editionis a docti1simo P. Bernardo de Montinfaucon adornatae . Porro , Meletius sua sede depositus non ad aliam Synodum confugit, neque si studuit purgare , sed a Petri Patriarchae Alexandrini communione palam sese subduxit, Schisma conflavit, ejusque Sectarii dicti sunt Meletiani. S.Athainnasius in Apologia & in Epistola ad solitarios asserit , Meletianos Christianae doctrinae rudes, accepta Pecunia, ad Sacerdotium promovisse . Sed in primis graviter tulerunt Patres Concilii Nicaeni, quod
Meletius varios in AEgypto Episcopos consecrasset, quamvis ex prisca consuetudine nullus alter in AEgypto Episcopus iuribus Metropolitae frueretur , praeter Patriarcham Alexandrinum. Unde Canone sexto sanxerunt, ut juxta pristinum morem solus Alexandrinus Patriarcha per AEgyptum, Lybiam , ct Pentapolim Metropolita haberetur , & ipsi soli jus ordinandi Episcopos esset asterium. Theodoretus lib. I. Hist. Eccles. cap. 3. & lib. . Haeretic. fabis cap. 7. ait, Meletianos aemulatos fuisse Iudaeorum &
298쪽
Samaritanorum purificationes, S inter psallendum choreas egisse. S. Epiphanius in lib. de Haeresibus asserit, Meletianos veniam denegasse lapsis. Idem testatur S. Damascenus in lita de Haeresibus, addidique , Meletianos sese ad Arianos aggregasse . D. Praeter haec duo Schismata,Donatistarum videlicet, di Meletianorum , quae imperante CO stantino Magno enata sunt, aliasne divisiones , seu Schismata pasta est Ecclesia in quarto saeculo tM. Praeter haec duo Schismata Donatistarum& Meletianorum, de quibus hactenus egimus, duo alia in quarto Ecclesiae saeculo oborta sunt Schiis ta , videlicet Schisma Ecclesiae Antiochenae, &Schisma Luciferianorum . Sed quia duo postrema illa Schismata post exortam Arianam Haeresim dumtaxat contigerunt, de illis commodius disseremus , postquam Arianae Haereseos ortum, atquω progressum breviter exposuerimu S. D. Quandonam emersit Λriana Haeresis, &quem habuit progressum lM. Ariana Haeresis , qua nulla post homines
natos magis in Ecclesiam granata est, & majores in ea excitavit tumultus, initio quidem Alexandri Patriarchae Alexandrini innotescere coepit, sed ante annum 32 I. in Concilio Alexandrino, cui fere centum Episcopi interfuerunt, ab eodem Patriarcha non fuit damnata. Male auspicatum n me traxit haec Haeresis ab auctore Ario Ecclesiae Alexandrinae Presbytero, & ex Lybia oriundo, qui Primum Qcculte , tum postea aperte sacrilego ore ausus est asserere , Verbum divinum & creatum &mutabile este, ex non extantibus factum , fuisseque icmpus quando non erat. Hunc errorem in
299쪽
suis cunis praefocare volens Alexander, duas Synodos, ut recte observat doctissimus Valesius in Notis ad lib. I. Hist. Eccles. Theodoreti cap. q. adverSuSArium ejusque socios anno 3a I. Alexandriae collegit . In priori Synodo decem damnati sunt Cle .rici Alexandrini, & notati tres Episcopi Syriae fautores Arianae Haereseos , atque ab Alexandro Patriarcha Alexandrino scripta est Epistola Synodica ad Alexandrum Byχantii Episcopum , quam recitat Theodoretus lib. I. Hist. Eccles. cap. q. In altera Synodo , cui, ut mox dixi, centum fere Episcopi interfuerunt, postquam Arius , ejusque socii Haeresim suam palam fuissent professi, damnati sunt cum duobus Episcopis Secundo scilicet Ptoloma, dis & Theona Marmaricae , notatus etiam est Eusebius Nicomediensis, ac denique ab Alexandro P triarcha Alexandrino missa est Epistola Synodica
de Arit,ejusque sociorum condemnatione ad Omnes ubique terrarum Episcopos, quam nobis conserva vit Socrates lib. I. Hist.Eccles. cap. Io. Arius itaque
ejectus ab Ecclesia in Palaestinam abiit, ibique plures Episcopos suis partibus addixit, sed praesertim Eusebium Nicomediensem , qui Concilium Bythiniae in Palaestina convocavit, in quo Arium in suam communionem recepit, & ad omnes Episcopos litteras dedit, quibus eos vehementer adhortabatur ut suam itidem in communionem Arium , ejusquc socios restituerent, & Alexandrum Patriarcham Alexandrinum ad pacem cum illis ineundam adducerent. Quae mox ut ad aures Alexandri perlata
sunt, varias ad plurimos Episcopos scripsit sanctissimus ille Antistes Epistolas encyclicas, quibus
Arit, ejusque sociorum impietatem detexit, illoγ. que
300쪽
ECCLESIASTICA. 273que ab Ecclesia fuisse a se expulsos ipsis significavit.
Arius, abjecta omni spe pacem cum Alexandro Patriarcha Alexandrino ineundi,Schisma Alexandriae,& in AEgypto conflavit, suamque Haeresim disseminare coepit. Ut autem facilius hominum , ac muliercularum animis suae Haereseos virus instillare , posset, composuit Naisjam suam , idest Cantilenam mollem ac impuram, in qua pestiferae suae doctrinae venenum expressit. Erat quippe illa e Meminatis quibusdam , ac ioculariis modis adornata exemplo scilicet impurissimi Sotadae nobilis in hoc
Hic erat deploratus Ecclesiae status , quando Constantinus Magnus, devicto Licinio anno 3 et q. solus in toto Imperio Romano summa rerum potitus est. Principio Religiosus hic Imperator ad Alexandrum & ad Arium litteras Nicomedia direxit, quibus eos ad concordiam, & pacem sic hortatus est , ut facile appareret, ejus animum ab Eusebio Nicomediae Episcopo, & Arii fautore a qui gratia apud Imperatorem plurimum valebat, fuisse occu- Patum . Verum non diu ea in sententia perstitit Constantinus ab Eusebio deceptus. Has Imperatoris litteras detulit Osius Cordubensis Episcopus, qui ad componendos Ecclesiae Alexandrinae tumultus celebravit Alexandriae Synodum, quae tamen excitatum in toto Oriente incendium extinguere minime potuit. Cum igitur Orientis Episcopi in diversas partes scinderentur & Ariana Haeresis instar canincri latius serperet, non aliud huic malo, quod in dies ingravescebat, essicacius remedium adhiberi poste existimavit Constantinus, quam ut Sylvester
