장음표시 사용
321쪽
resum quarti saeculi reponendam esse duxi. Parens turpissimae illius Haereseos fuit Manes, qui pestilentem doctrinam hausit ex libris Sotbiani, genere Saracent. Id autem hoc pacto contigit. Vir ille cognomine Sothianus errorem de duobus principiis ex Pythagoreo dogmate coepit in Palaestina divulgare , ac tandem ex morbo interiit. Discipulum habuit nomine Terebinibum , qui Scriptorum Scythiani, & pecuniae factus haeres, a Palaestinis exagitatus fugit in Persidem , ubi quoque a Sacerdotis Solis vexatus , sese ad quamdam viduam recepit , ubi dum Magiae vacaret, extinctus est . Hic
vidua, cum haerede careret, servum emit nomine orbicum , quem Praeceptoribus instituendum tradidit . Defuncta vidua, a qua Curbicus fuerat adOptatus , haeres bonorum ejus, atque librorum man
sit, & servili nomine deposito , Manem se , hoc est, Persice, Disputatorem dixit, suosque errores disseminare coepit. Sed veterator iste, cum Persarum
Regis filium, expulsis Medicis, a quibus sanari potuisset, precibus suis sanandum spopondisset, nec tamen promissis stetisset, infante intra ipsius
manus mortuo , in carcerem conjectus est , ex quo postea fugiens in Mesopotamiam venit, ubi cum siuae Haereseos aietaniam spargeret, ab Archelao
Carcharorum in Mesopotamia Episcopo in publica
disputatione convictus , tantoque pudore suffusus est, ut statim fugam arripuerit, sicut testantur S. Hieronymus in lib. de Scriptoribus Eccles. cap. 72. & Photius lib. I. adversus Manichaeos suis temporibus repullulantes. Acta integra disputationis Archelai cum Manete exhibet Cl. Zacunius tom. I. Collect. Monument. veterum Ecclesiae Graecae, ac lati-
322쪽
Iatinat. Dum autem fugeret Manes , a satellitibus interceptus est, ac Regis Persarum jussu vivus cute exutus, & postea Feris objectus, ejusque pellis ad ludibrium suspensa est. Haec fuit sors Manetis Parentis pestilentis Haeresis, quae in AEgypto, in P laestina, in Perside, in Galliis & in Hispania longas propagines reliquit, & in perniciem Ecclesiae ad saeculum usque sextum perduravit . D. Quinam sunt errores, quos disseminavit
Manes ἐM. In primis, duo rerum omnium principia coaeterna, & subsistentia Manes praestituit, Bonum scilicet, quod Deum, & lucem nuncupabat; dc Malum, quod tenebras , vel etiam materiam cum pravo suo genio, & Diabolo appellabat. Primum principium bonum ebat esse fontem omnium bonorum , & ab eo res superiores esse productas. Omnia vero mala, inter quae libros veteris Testamenti reponebat, a malo principio prodiisse assirmabat . Praeterea, fingebat, duo haec principia fuisse quondam disgregata, sed principium malum, quietis impatiens, contra principium bonum movisse , emissisque virtutibus suis, nec quidquam obsistentibus adversariis , Dei ipsius , seu principii boni portionem rapuisse, quam corporibus animandis alligarit. Ex quo inferebat, animas tum hominum, tum jumentorum, avium,piscium & arborum, sicut & virtutes Coelestes, lem, Lunam &Sydera divinae substantiae esse segmenta. Tertio, asserebat, duas in homine animas esse, bonam unam, quae esset a bono principio, rationalem videlicet animam; & alteram malam, quae esset a Principio malo, concupiscentiam carnis vulgo di-
323쪽
ctam , hominemque ab anima bona ad bonum , &a mala anima ad malum necessario determinari putabat, unde sequebatur totius libertatis hum nae exterminium. Quarto, animas , post multas e corporibus in corpora migrationes , a servitute tandem tenebrarum solui, & ad Coelu in , Deumque ipsum , duodecim signorum, necnon Planetarum , & praecipue SoIis & Lunae, seu navigiorum quorumdam adminiculo, regredi fabulabatur . Quinto, negabat, Christum veram suscepisse naturam humanam , vereque passum, subjecto in
Christi locum Jesu quodam mali principii Filio,
quem Judaei occiderunt. Sexto,nullam corporum resurrectionem admittebat. Septinio,docebat non esse licitum vesci carnibus. octavo, nuptias, ceu illic, tas reprobabat. Denique, se Paracletum esse jactabat, Montani delirium, & arrogantiam aemulatus. Manichaeorum Secta duo hominum genera complectebatur , Electorum videliceri, & Auditorum . Hi, qui dicebantur Electi, externam quamdam, sed larvatam ad aucupandam Mundi gloriam affectabant pietatis speciem. Jejunabant die Dominica, & die Lunae: a vino, carnibus, ovis, lacte , piscibus & balneis abstinebant: castitatem
observabant, seque terrenis rebus nuncium plandremisisse , nec opes , nec domos , nec terras possidere venditabant. Illi vero , qui Auditores vocabantur , coeterorum quidem hominum more vivebant , sed a nuptiis abhorrebant. Quando Manichaei ad Ecelesiae Catholicae sinum revertebantur, non confestim ad communionem recipiebantur,
sed cum estent in sua doctrina versatiles, illos per diuturnum tempu. longo examine probare solita
324쪽
erat Ecclesia. Unde qui necdum erant baptizati, in catechumenatu diu permanebant, antequans haptismo initiarentur. Qui vero jam baptizati ha resim ejurabant, in gradibus, seu stationibus publicae poenitentiae diu etiam detinebantur, priusquam communione donarentur. S. Augustinus , qui initio libri de duabus Animabus de insana Manichaeorum Secta quondam se fuisse deplorat, muli, que alii Ecclesiae Doctores in Manichaeos calamum strinxerunt, & libros ab illis editos confutarunt.
Ex hac Manichaeorum Haeresi sub finem quarti saeculi ortum habuit Priscillianistarum Haeresis lD. Quisnam fuit Author Priscillianistarum, Haeresis ἰM. Hanc Haeresim ex Gnosticorum , Mani, Chaeorum, aliorumve Haereticorum conflatam e roribus primus, teste Severo Sulpicio lib. a. Hist. sacrae, intra Hispanias intulit Marcus diversus ab illo Marco, qui fuit Author Marcosiorum Sectae, cujus mentionem facit S. Irenaeus lib. I. cap. 89.
Secta quippe Priscillianistarum orta est post Manichaeorum Haeresim et Manes autem , ut mox Obser vavi, suam Haeresi in publicavit anno a 77. Saeculo
fermer post Haeresim Marcosiorum. Hic igitur Marcus ex AEgypto profectus, Memphi ortus, hanc Haeresim primus in Hispaniam inuexit, cujus auditores fuere Agape quaedam non ignobilis mulier,di 'tbor Helpidius , a quibus Priscillianus HispanuS, vir nobilitate , ingenio , & facundia conspicuus eadem Haeresi infectus Sectam a suo nomine Priscillianistarum dictam anno 379. instituit, quam non solum multi nobiles, Plebeii S mulieres , sed duo etiam Episcopi Instantius , in Salvι auus ample Ti
325쪽
xi sunt. Verum Idacius Emeritae Civitatis Epist pus Priscillianistas vehementer exagitavit, ac post multa cum illis habita certamina, anno 38 o. coacta est Synodus Caesar-Augustana, cui interfuerunt
Episcopi Aquitaniae, & in qua Instantius , Salvianus Episcopi, Helpidius , & Priscillianus Laici hujus sectae primarii fuere damnati. Post Concilii celebrationem Instantius, & Salvianus Priscillianum ii , Oppido Labilensi Episcopum constituerunt. Tum Ithacius Sosiubensis Episcopus, cui a Synodo Caesar
Augustana negotium datum erat, ut Episcoporum Decretum in omnium notitiam deserret,rescriptum a Gratiano Imperatore obtinuit, quo universi Haeretici Ecclesiis & Urbibus pellerentur. Instantius, Salvianus & Priscillianus Romam profecti , ut coram Damaso Papa sese purgarent, ne ad conspectum quidem Sanctorum Damasi , & Ambrosii Mediolanensis Episcopi admissi sunt . Inde in Galliam
remearunt, sed cum S. Martinus Turonensis Episcopus , aliique Antistites illos tanquam Haereticos repulissent, appellarunt ad Caesarem , seu ad tyra num Maaimum , qui tum temporis potestatem Imperii in Galliis obtinebat, & ab illo , Macedonii OLficiorum Magistri beneficio , rescriptum impetrarunt , quo suis Ecclesiis restituebantur, & Ithacius, qui eis constanterr obsistebat, sua sede deiiciebatur. Ithacius itaque sua sede pulsus in Gallias trepidus aufugit, ubi Gregorium Praesectum adiit, eumque malas Priscillianistarum artes edocuit. Sed Macedonius , qui Priscilliatustis favebat, Gregorio Prae secto hujus causae cognitionem eripuit, misitquω officiales, qui Ithacium in Hispanias adducereut . Fugit ille apud Treviros,& paulo post,seu anno 3 83. .
326쪽
Maximo , qui Imperium in occidente occupaverat, ει Treviris eo anno versabatur, supplicem libellum obtulit, quem cum legisset Maximus , Instantium& Priscillianum ad Synodum Burdigalae convocatam adduci iussit. In hac Synodo convictus Insta lius a Patribus exauctoratus est anno 383. Prisci, Iianus vero Episcopali judicio subesse nolens ad Im- Peratorem Maximum provocavit, qui, initigante praesertim Ithacio , ira succensus Priscillianumis , ejusque socios Felieissimum, & Armenium capite plecti iussit, coeteros in exilium misit . Verumta 1Den Ithacium , & alios ei adhaerentes Episcopos , qui praeter Ecclesiae inores, legesque charitatis
Christianae, Haereticorum necem Procuraverant,
palam reprobavit sanior Episcoporum pars , & hac
de Causa illorum communionem vitabant. Sanctus
Martinus Turonentis Episcopus cum Ithacio, de aliis ipii suifragantibus Episcopis communionem inire primum recusavit, sed aegre tandem cessit Propter Maximum Imperatorem , qui Ithacio favebat.Cum illis ergo communicavit S.Martinus,quem tamen postea facti poenituisse eleganter describit Severus Sulpicius Dialogo 3. de virtutibus, o m
raculis S. Martini. Mortuo Maximo Imperatoro
anno 388. Ithacius fuit sua Sede depolitus, di in exilium missus, cujus depolitioni, & damnationicum quidam Episcopi consentire nollent, orta est inter Galliarum Episcopos non levis distensio . D. Fuitne Priscillianistarum Haeresis , Occiso Priscilliano , penitus extincta lM. Immo haec Haeretis , Priscilliano occiso, magiS confirmata. latiusque propagata eli, tests Severo Sulpicio lib. a. Hist. sacrae . Ejus siquidem
327쪽
Sectatores, qui Priscillianum ut sanctum prius honoraverant , postea ut martyrem colere coeperunt, peremptorum corpora ad Hispanias relata, magnisque copiis celebrata fuere eorum funera. Quia& jurare per Priscillianum summo religionis loco ducebatur. Fuere tamen nonnulli Episcopi Priscillianistae Ombosius , O Dictinius , qui abiicientes Haeresim ad communionem Ecclesiae in Concilio Toletano habito anno qoo. admissi sunt. Alii obstinati perstiterunt in hac tecta , quae nec Edictis Imperatorum , nec sanctionibus Conciliorum in Hispania reprimi potuit, sed in quinto Ecclesiae seculo maxime adhuc dilatata vigebat. D. Quinam praecipui fuerunt Priscillianista
Tum errores ἰM. Cum Priscillianistarum Haeresis compacta esset ex erroribus Gnosticorum, Manichaeorum, aliorumve Haereticorum, non potuit non esse turpissima, foecibus inquinatissimorum Dogmatum in unum confluentibus . Docebant in primis Priscillianistae cum Manichaeis , duo esse principia, bonum unum , & malum alterum. Secundo, admittebant cum Gnosticis quasdam virtutes ex Deo procedere , quas in tempore Deus habere coeperit, di quas ipse sua assentia praecesserit. Tertio, conveniebant cum Noeto, &Sabellio, quod Trinitatem Personarum in Deo esse negarent. Quarto , censebant cum Origene , animas, antequam infunderentur in corpora, peccasse, & in poenam peccati in corporibus tanquam in carceribus fui sie reclusas. Quinto, assirmabant cum Paulo Samosateno ,
& Photino Christum non esse Deum , sed purum hominem. Sexto, dicebant cum Marcionitis, M
328쪽
Manichaeis, Christum non suscepisse veram carnem. Septimo , opinabantur cum Ethnicis, animas, de corpora hominum fatalibus Stellis adstringi. Oct vo , asserebant, Diabolum nunquam fuisse bonum, ει plasmationem humanorum corporum dicebant esse Diaboli figmentum. Hinc corporum resurrectionem praefracte inficiabantur, & nuptias adeo exhorrebant, ut conjugia dissolverent, de foeminas a nolentibus viris separarent. Nono, animam ho minis divinae putabant esse substantiae. Denique Priscillianistae scripturas apocryphas obtendebant, quibus commenta sua confirmare studebant. His erroribus amnes erant Priscillianistarum mores. Quamvis enim abstinentia a carnibus, fucata Oris, totiusque corporis modestia, precum assiduitate, ει paIlore vultus pietatem mentirentur, nihilosa cius obscoenam vitam degebant,nocturnos turpium foeminarum conventus agebant, & nudi orare s lebant. Quapropter, ad suas turpitudines occultandas existimabant sibi licitum este proferre men
dacium etiam cum periurio junctum, illisque hoc dogma, instar alicujus effati, familiare erat: Iura, perjuria , secretum prodere noli.
D. Recensuisti ne omnes Hetreses,qui in quarto Ecclesiae saeculo proruperunt ἰM. Sanctus Epiphanius in lib. de Haeresibus mentionem facit Haeresum Audianorum, Antidic marianitarum, Collyridianorum, de Messalian rum , quae in quarto Ecclesiae saeculo eruperunt, sed obscurae, nec multum fuere diffusae. Quapropter breviter me ab illis expediam , incipiendo ab Hais resi Audianorum , quibus nomen dedit Audaeus illius Sectae auctor, Syrus e Mesopotamia oriunduβ a
329쪽
qui Arii temporibus vixit. Hic cum severiorIs disiciplinae fervidus aemulator e siet, & ab illius observatione Clericos, necnon Episcopos deficientes liaberius redargueret, suis intempestivis objurgationibus illorum in se concitavit odium , quod ferre non valens , sese ab illorum communione divulsit ,& a quodam Antistite , qui ab Ecclesia itidem secesserat, ordinatus Episcopus, Presbyteros, & Episcopos suae Sectae instituit, & privatos conventus cum suis Sectariis agitare coepit. Sanctus Epiphanius nullum Audato tribuit errorem contra Fidem, sed tantum ait, illum crassiori, & imperitiori modo
haec Scripturae verba: Faciamus hominem ad imaginem, in similitudinem nostram, fuisse interpretatum, a firmando hanc similitudinem referendam esse ad corpus. Ob quam absurdam interpretatiouem multi crediderunt, Audaeum corporis humani line menta Deo assinxisse, ejusque Sectatores Antrop morphitas appellarunt. Sanctus Augustinus in lib. de Haeresibus hunc Antropomorphitarum errorem
attribuit Audianis. Theodore ius lib. q. Fab. Haeret. & lib. s. Hist. Eccles cap. 9. dicit, se ex vagorumore accepisse Audarum putasse,tenebras, ignem, S aquam ingenita esse. Audiani Pascha more Iudaeorum die xIv. Lunae peragebant, in Monasteriis,& in solitudine vitam degebant, nec cum Clericis,
Episcopis, aliisque Catholicae Ecclesiae Fidelibus
communicare volebant. udaus illorum Princeps
ab Imperatore Constantio in Scythiam relegatus est, & inde transivit ad Gothos, quorum plurimos ad Christianam Fidem adduxit, sed quia nefario Schismate a communione Ecclesiae Catholicae manserunt separati, inter Haereticos suere annumerati o
330쪽
neundas ait, eo tempore, quo scribebat, hoc est , sub finem quinti saeculi, istius Audianorum Sectae ne ullum quidem remansisse vestigium. Haeretici Matidicomariauita appellabantur hi, qui Mariam Matrem Christi suam polit Partum Virginitatem amisiste,ac liberos ex carnali cum Josepho congressit genuille estutiebant . Quibus Hae reticis omnino oppositi fuerunt alii Sectarii, dicti Collyridiani, eoquod Beatam Virginem Deiparam colerent ut Deam , & in ipsius honorem Collyridem panis per mulieres offerebant. Muliebri quippe sexui Sacerdotii munia haec Secta ordine praepostero, sacris litteris, S disciplinae Ecclesiasticae penitus contrario deferebat, ut videre est apud Sa
ctum Epiphanium Haeresi 79. Superest ut pauca dicam de Haeres Messalia
norum,qui Eucheta,de Enibasiasta quoque dicti sunt. eo quod insulse Evangelii dicta interpretantes, suis omnibus facultatibus dimissis , & labore manuum prorsus neglecto soli orationi vacabant. Hujus Haereseos Principes, sicut testatur Sanctus Dam scenus in lib. de Haeresibus fuerunt Dadora , & Sa- has , & Adelphius, & Hermas, & bmeon , qui ab Ecclesiae communione praecisi iunt, quod dicerent, nec prodesse, nec obesse divinam escam, de qua
Dominus ait: Qui manducat meam Camem, cir bibit meum Sanguinem, vivet in aternum. Nec solum isti Haeretici manuum operas re3iciebant, sed etiam nullam pauperibus eleemosynam dari debere assirismabant . Monachos non decere Ecclesiasticis int resse conventibus asserebant. Baptismum nullam iis, qui eum consequuntur, utilitatem afferre putabant , sed sola oratione daemonem expelli doce.
