장음표시 사용
341쪽
nus pertinent. Hactenus Albaspinaeus. Addi etiam potest, Patres Concilii Illiberitani consulto vetui se , ne id aetatis etiam Imagines Sanctorum in patietibus Ecclesiae depingerentur. Furebat enim tum temporis atrox Diocletiani persecutio & grave ingruebat periculum , ne Christiani hasce in pastietibus pictas Imagines cogerentur relinquereta biicque Iudaeorum & Gentilium in Ecclesias irrumpentium ludibrio fuissent expositae. Potui flent etiam Ethnici & Iudaei existimare, Christianos adoraro lapides & ligna, in quibus depictae videbantur de honorabantur Imagines. Nihil ergo, quod Haere. ticis faveat , posteritati reliquerunt Patres Concilii Illiberitani, ac subinde audiri non debent quI dam Catholici Scriptores, qui Concilium istud Ilo liberitanum vel tanquam supposititium rejiciunt ,
vel a Novatianis celebratum esse asserunt, eo quod
in illo quaedam legantur Catholicae Fidei dogmat,
De Coneilio Carthaginensi ab Episcopis N
midiae anno 3II. contra Caecilianum indicto, d Concilio pariter Romano sub Melchiade Romano Pontifice anno 3I3. habito, in quo absolutus est Caecilianus & Donatistae sunt damnati; denique de Concilio Arelatensi anno 3Iq. a Constantino Imperatore convocato, in quo Donatistae denuo fuere damnati & iterum purgatus Caecilianus, sat sinperque in praecedenti Colloquio disserui,nec actum agere volo. Hic solum brevitet addam , Claudium& Vitum Presbyteros, . Eugenium S Cyriacu a Diaconos summi Pontificis Silvestri Legatos prae fuiste Concilio Arelatensi, in quo vigilati duci
nones. editi sunt pro disciplina Ecclesiae , videlicet
342쪽
circa dIem celebrandi Pascha ; circa mansioneni Clericorum in Ecclesiis, pro quibus fuerunt ordia nati ; circa receptionem Cathecumenorum re Poenitentium , circa Baptisma ab Haereticis collatum; Circa excommunicationes & ordinationes ab Episcopis factas; circa Apostatas poenitentiam in infirmitate dumtaxat postulantes. Quibus conditis Canonibus & absoluto Concilio , Patres perhonorificam Synodalem Epistolam ad Silvestrum Pontificem Maximum mi ierunt, qua Concilii, CanO- numque confirmationem, & promulgationem ad
ipsum pertinere agnoscunt . . t V. Praeter Concilium Arelatense, quod conum Catulla est anno 3Iq. duo alia eodem anno fuerunt celebrata , videlicet Ancyranum & Neocaesariem
se . In Concilio Ancyrano viginti quatuor editi sunt Canones , quorum plerique praefigunt com gruum rempus poenitentiae, quae imponi debet his,
qui in crimita idololatriae , homicidii & adulterillapsi sivit. Alii vero Canones alia disciplinae Ecclesiasticae capita constituunt. V. gr. Canon nonuS, Diaconos qui ante ordinationem contestati fuerint , se velle connubio copulari, in ministerio decernit manere, si uxores postea duxerint; ab eo autem arceri debere , qui in Ordinatione professi sunt continentiam , si nuptias postmodum contra xerint . Duodecimus Canon prohibet Chorepiscopis, ne Diaconos , aut Presbyteros ordinent. Decimus tertius Canon removet a sacris Ministeriis Presbyteros & Diaconos, qui ab esu carnium omnino abstinentes, suspecti erant Haeresis Encratitarum , vel Manichaeorum , qui carnes velut immundas execrabantur. Canon decimus quartus,
343쪽
res a Presbyteris , vacante Sede Episcopali, venditas , ad Ecclesiae jura praecipit, rescisso contractu , revocari. Decimus septimus Canon privat Episcopali dignitate Episcopos , qui a suis Ecclesiis expulsi alienas invadere tentarunt & adversus alios Episcopos seditiones excitarunt. His a Canonibus subscripserunt octodecim Episcopi, quos inter principem locum obtinet Vitalis hujus Concilii Praeses , qui ab anno 3II. usque ad annum 3I9. Antiochenam rexit Ecclesiam .i In Concilio Neocaesariens, cui etiam praefuit Vitalis Antiochenus Episcopus, quatuordecim con diti sunt Canones. Quorum Synopsim hic exhibe ho . Primus, depositionis poenam statuit in Presbyteros , qui uxores acceperint. Secundus Canon , mulierein , quae duobus fratribus nupserit, necnon virum, qui duabus nupserit sororibus, ad mortem
usque a communione removet. Canon tertius, pu
blicae poenitentiat subjicit eos, qui pluries nupserint. Quartus Canon,eos a poenis Canonicis eximit, qui licet fornicandi propositum habuerint, illud tamen opere non compleverunt. Quintus Canon, Catechumenis peccantibus poenas instituit. Sextus, Catechumenam praegnantem baptizari jubet, quando ipsa voluerit. Septimus , Presbyteris prohibet, ne in Bigamorum nuptiis prandeant. Octavus, illum , cujus uxor adulterii convicta est, ad Clerum vetat promoveri. NOnus & Decimus , Clericum, qui se ante ordinationem in peccatum carnis lapsum esse confessus fuerit, si sit Presbyter, ab oblatione Sacrificii, si vero sit Diaconus, ab exercitio prOprii Ministerii suspendit. Canon Undecimus,prohibet, ne P esbyter ante annum tricesimum ordine-
344쪽
tur. Duodecimus , eum, qui fuerit in aegritudine baptizatus, & qui ideo Clinicus appellabatur , ad honorem Sacerdotii prohibet sublimari. Decimus tertius, Presbyteris ruris vetat Sacrificium offerre in Ecclesiis Civitatis , Episcopo, vel Presbyteris Urbis praesentibus . Ultimus Canon, septem Di conos in qualibet Civitate esse decernit. Hos quatuordecim concilii Neocaesariensis Canones, non secus ac viginti quatuor Canones Concilii Ancyrani universa approbavit Ecclesia, eosque in suo Codice inseruit. D. Haec sunt igitur omnia particularia Concilia , quae ante primum Generale Concilium a Nicaenum fuerunt in quarto Ecclesiae saeculo celebrata ἐM. His particularibus Conciliis ante primum Concilium Generale Nicaenum celebratis, addenda sunt duo alia Concilia Alexandriae ab Alexandro Patriarcha Alexandrino contra Haeresiarcham Arium habita anno 32 I. de quibus, cum insuperiori Colloquio amplam satis mentionem fecerim, plura hic adjicere supervacaneum esse arbitror. . D. Sub quo Imperatore convocatum est prismum Concilium Generale φM. Sub Constantino Imperatore anno Im
perii ejus vigesimo, idest, anno Christi 3as. Concilium Generale Nicaenum convocatum fuit. Ita docent Eusebius lib. 3. de vita Constantini cap. 6. Socrates lib. I. Hist. Eccles cap. s. Theodoretus lib. I. Hist. Eccles. cap. 7. Sozomenus lib. I. Hist.
Eccles. cap. I 6. quibus addi potest Epistola Synodica Nicaeni Concilii ad Ecclesiam Alexandrina ι, - quam descripsit Theodoretus lib. I. Hist. Eccles.
345쪽
cap. II. Hinc tamen nonnulli perperam inserunt , jus , & auctoritatem convocandi Concilia oec menica ad Romanum Pontificem non pertinereis . At enim universa Ecclesia hanc auctoritatem con-
voeandi Concilia Generalia in Romanis Pontificiis bus semper agnovit, eisque expresse attribuunt Patres secundi Concilii Oecumenici Constantinois poli habiti anno 38 i. in Epistola Synodica ad Damasum Pont. Max. quam refert Theodoretus lib. s. Hist. Eccles. cap.9. Quapropter Constantinus, alii que Imperatores Concilia oecumenica non indixerunt absque assensu Romanorum Pontificum. At enim duplex in convocatione Conciliorum concurrere potest auctoritas , videlicet Ecclesiastica & civilis . Per auctoritatem Ecclesiasticam damnantur Haereses, extinguuntur Schismata, sacri Canones ad sanciendam Ecclesiae disciplinam conduntur. Auctoritas vero civilis essicit, ut Canones a Concilio statuti per omnes Imperii Provincias execu. tioni tradantur, denique ut Haereticorum audacia atque contumacia Imperiali, vel Regia potestate comprimantur . Summi ergo Pontifices , in quibus residet auctoritas regiminis & potestatis Ecclesiasticae plenitudo , Concilia Oecumenica imdixere , vel per Epistolam Encyclicam convocando omnes totius orbis Episcopos, vel eorumdem convocationi assensum praebendo. Imperatores vero , qui suprema pollebant potestate civili, india xerunt Concilia Oecumenica non auctoritate Regiminis , sed auctoritate Praesidii, ut videlicet E clesiae laboranti suppetias ferrent, ipsique opitularentur , ut Canonum sese executores, ac tutores
demonstrarent, ut suis expensis Episcopos ad loca, in qui
346쪽
in quibus celebrabantur Concilia , deducerent ac reducerent; demum , ut eorum auctoritate freti Antistites, promptius, ac facilius Haereticorum impetus frangere possent . Cum igitur Ius convo candi Concilia oecumenica ad selum Romanum Pontificem spectet, non est dubium quin Constantinus Magnus, juxta ac religiosus Imperator , priomam Generalem Synodum Nicaenam cum consen
sit Silvestri Romani PontifiCis convocaverit. D. Iam in praecedenti Colloquio observasti, trecentos, & Octodecim Episcopos interfuiste Concilio Nicaeno, sed de his, qui huic Concilio Generali praefuerunt, nihil hactenus dixisti. M. ' Concilio Nicaeno praefuerunt Osius Corindubensis Episcopus, Vitus, de Uincentius Presbyteri , qui fuerunt Legati Silvestri Romani Pontificis,
sicut diserte testatur Gelasius Cyeticenus lib. a. Hist. Concilii Nicaeni cap. s. gaunojus Doctor SOrboniiscus non negat Osium e Nicaenae Synodi Praeliuibus unum fuisse, sed contendit, illum praefuisse non propter Romani Pontificis vices ipsi demandatas, sed propter celebritatem nominis, & singularem ipsius meritorum praestantiam. Sed in hoc fallitur . Quis enim credat Osium mediocris Ecclesiae in Hispania Episcopum , ante Legatos Sedis Apostolicae, ante
Alexandrinum, & Antiochenum Patriarchas, anto totius Africanae Ecclesiae Primatem Caecilianum in Oriente, & in aliena Provincia ob nominis dumtaxat celebritatem praefuisse Concilio Oecumenico,
in quo , ut norunt omnes, non tam nominis celebritas , quam Hierarchicas ordo promicare debet. Praeterea praesidentiam Otii in Concilio Nicaeno male ab ejus meritis deducit goamus Lauxogud.Erant quip-
347쪽
quippe in Concilio Nicaeno multi Episcopi, quI me
ritis aut Osio aequales erant, aut superio S. Ad rat siquidem Paphnutius unus ex illis Conlatari-hus, quos Imperator Maximianus , dextris oculiseilassis, & sinistro poplite succiso, ad metalla damnarat. Aderat Potamon Heracleae in AEgypto Episcopus , & sacris stigmatibus in persecutione
decoratus. Aderat Paulus Neocaesareae Euphrate
sis Episcopus, qui multa in perseecutione Licinii pro Christi fide constanter pastus est. Aderat viridion Thremituntis in Cypro Episcopus, prophetiae, dc miraculorum donis conspicuus. Aderat Pacobu Nisibis in Mosopotamia Episcopus, qui teste The doreto lib. I. Hist. Eccles. cap. 7. suscitavit mortuos , & alia edidit prodigia. Aderat S. Nicolaus Mirae in Lycia Episcopus . Aderant denique Eust thius Patriarcha Antiochenus, & Alexander Patriarcha Alexandrinus de Religione Christiana optime meriti. Cum igitur isti Episcopi Osium Vel aequarent, vel superarent meritis, non potuic Osius ob solam nominis celebritatem , & merit rum praestantiam praeesse Concilio Nicaeno, sed p tius eo solo nomine illi praefuit, quia Iegatione Silvestri Romani Pontificis defungebatur. D. Adfuit ne Concilio Nicaeno Imperator Constantinus 'M. Adfuit Constantinus Imperator, sed infra Episcopos , & non nisi ipsis annuentibus, sedit.
Orationem habuit, qua Patres ad concordiam adhortatus est. Eos , qui disputabant, attente a scultabat, subnascentes rumores consopiebat, suum modester sensum insinuabat, cum singulis amice colloquebatur, teste Eusebio lib. 3. de vita constan-
348쪽
tini cap. II. In tanta autem veneratione Religi -sissimus hic Imperator habuit Papbnutium , ut saepius illum complecteretur, & oculum , qui ipsi in .confessione fidei iserat avulsus, avidioribus oscu-clis demulceret, teste Rufino lib. I. Hist. Eccles. Cap. q. Uno verbo, Constantinus Imperator sese serga omnes Episcopos adeo beneficum exhibuit, ut praeter vecturas itinerum , Omnesque victus im- pensas, quas illis regali munificentia suppeditavit, libellos famosos, & calumniis refertos sibi ab ArianiS contra Orthodoxos Antistites oblatos e vestigio comburi-jusserit, hanc Cedro dignam, marmorique inscribendam proferens sententiam : Deus vos confituit Sacerdotes , O potestatem dedit de nobis quoque judicandi ; ideo nos d oobis re id judicamur : Vos autem non potestis ab hominibus judicari: propter quod Dei solius inter vos expectate judicium. Id refert Rufinus lib. I. Hist. Eccles. cap. I. D. Quibus de cautis convocatum est Conci
. M. Tribus potissimum de causis convocatum est Concilium Generale Nicaenum. Primo, ad damnandam HaM esim.Αrii. Secundo, ad tollendas disiensiones Ecclesiarum circa tempus celebrandi
Pascha. Tertio I ad extinguendum Schilma Meletii. Quod spectat primum caput, Arius anathemate confossus , proscripta illius Haeresis, editumque Fidei Symbolum, cui vox ἀμάσων apposite inserta est ad cohibendam , quasi cauterii ustione, omnem Arianorum cavillandi, ac tergiversandi licentiam . Quoad secundum caput , decrevit
Sancta Synodus festum Paschatis eadem die ad Gmnibus Ecclefiis esse celarandum , videlicet die
349쪽
Dominica proximὰ sequente Iunam decimam quaris tam mensis Martii post vernum AEquinoctium. P stremo, quantum ad tertium caput, iudicata est Meletii causa, & sancitum est a Patribus Nicaenis, ut Meletius, nudo Episcopi retento nomine, in sua
Lycopolitana Civitate absque jurisdictione, & ullis Episcopi functionibus permaneret; hi autem, qui
ab eo sacris fuerant initiati, Alexandrino Patriarchae subjacerent, aliis Ecclesiarum Ministris postpositi, ut videre est in Epistola Synodica Concilii Niscaeni ad Ecclesias AEgypti, & Pentapolis, quae extat apud Theodoretum lib. I. Hist. Eccles cap. 6. His ita constitutis, Nicaeni Patres viginti Canones ad sanciendam disciplinam condiderunt, & Epistolam scripserunt ad Ecclesiam Alexandrinam de rebus tu
Concilio a se gestis, quam descripsit Theodoretus
lib. I. Hist. Eccles. cap. Io. Constantinus etiam Imperator Epistolam Encyclicam de rebus in Co cilio Nicaeno actis ad omnes Ecclesias direxi quam referunt Eusebius lib. 3. de vita Constantini cap. 17. Socrates lib. I. cap. 6. & Theodoretus loco mox
D. Exhibe, quaeso, Synopsim viginti Cano num , quos ad sanciendam disciplinam edidit SP nodus Nicaena ἰ ' M. Primus Canon Eunuchos, qui se sponto absciderint, a sacris ordinationibus, & ordinum
ante susceptorum functionibus arcet. Secundus. prohibet Neophytorum ordinationes . . Tertius, subintroductarum mulierum contubernio Clericis interdicit. solius matris, sororis, amitae, vel ea rum personarum, quae omnem suspicionem effugiunt , cohabitatione .sis permissa, & convictu.
350쪽
Quartus Canon, ordinationes Episcoporum ab omnibus Episcopis Comprovincialibus , si fieri potest, vel saltem a tribus de coeterorum astensu neri jubet, asserto Metropolitanis confirmandi iuro.
QuintuS, excommunicatum ab uno Episcopo vetat
recipi ab aliis. Ne vero tam Clerici, quam Laici ab Episcopis injustὰ excommunicantibus opprimantur, statuit sacra Synodus eodem Canone, ut ad ejusmodi causas dijudicandas bis in anno celebrentur Concilia Provincialia, unum ante Quadragesimale tempus, alterum in Autumno. Sextus Canon, Patriarcharum jura confirmat, & praee pit, ut antiqua per AEgyptum , Lybiam & Pent, polim servetur consuetudo, ita ut Alexandrinus . Episcopus in his locis suam iurisdictionem exeris Ceat , exemplo Romani Pontificis, cui parilis mos est, nimirum ut potestatem habeat in omnes sui Patriarchatus EccIesias, Ordinationes celebrando , vel confirmando , & totius Patriarchatus sui Concilia congregando.
D. Canon iste sextus Concilii Nicaeni mihi
suboscurus videtur, nec adhuc, ut candide fatear .
assequor quid sibi velit i Clarius itaque exponi , quaenam sint illa jura, ac privilegia, quae Synodus Nicaeua tribuit Episcopo Alexandrino, & in quo iura, & privilegia Episcopi Alexandrini eomponantur cum juribus, & privilegiis Episcopi Romani qM. Circa istius sexti Canonis Concilii Nic. ni intelligentiam viri eraditi digladiantur, & ne
