Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1717년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Romanum Episcopum comparationem dumtaxat institui quoad jus Metropoliticum ordinationum , Alii vero, quorum sente utiae utroque pollice subscribo, docent, hunc Canonem sextuin Concilii Nicaeni non de Metropolitanis , sed de Patriarchis esse intelligendum , eoque Alexandrinum Epist pum cum Romano componi non solum quoad jus Metropoliticum , verum etiam quoad jura Patriarcha tam celebrandarum ordinationum , aut cO - firmandarum eleetionum, quam circa Omnia alia

jura, S privilegia Patriarchicae dignitatis , itaut genuinus sensus hujus Canonis sit, Episcopum Ale-Σandrinum in AEgypto, Lybia & Pentapoli omnibus iuribus, de privilegiis Patriarchicae dignitatis frui debere, quibus Romanus Pontifex in Ecclesiiis, que ejus Patriarchatui subiiciebantur , potiri solebat. Verum, cum in isto Canone sexto Concilii Nicaeni termini Patriarchatus Alexandrini assignentur, sed

de Romani Patriarchatus terminis nihil statuatur , variae inde natae sunt opiniones de terminis Patriarchatus Romani Pontificis , praesertim. Ob. perplexam Rufini Aquileiensis Presbyteri interpretationem , qui hunc Canonem sextum Concilii Nicaeni his verbis exposuit: ut apud Alexandriam, in umbe IUma vetusta consuetudo servetur , ut ille M Ppti , et bie suburbicariarum Ecclesiarum sollicitudinentis gerat. Ex hac. inquam, Rufini interpretatione orta est gravissima inter Criticos de suburbicariis Ecelsis contentio. Alii, Regiones , seu suburbicarias Ecciesias, quarum Romanum Pontificem sollicitudinem gestae ait Rufinus, redigunt ad quatuor

dumtaxat Regiones, videlicet Tusciam suburbicariam, Picenum Suburbicarium, Latium vetus, in

352쪽

Latium novum. Alii suburbicariarum Ecclesiarum nomine , eas intelligunt, quae continebantur deincem Provinciis urbicariis, ita dictis, quia decem illas Provincias Uicarius Urbis Romae sub Praestincto Praetorio regebat. Hae autem decem Provinciae, juxta divisionem a Constantino Imp. statutam, ut videre est in notitia Imperii, erant istae i Campania , Tuscia simul cum umbria , Picenum Suburbia carium , Sicilia , Apulia simul cum Calabria, Brutii simul cum Lucania, Samnium, Sardinia, Corsica , Valeria. Verum , qui ita sentiunt, Patriarchatum Romani Pontificis intra angustiores terminos coarctant. Rem acu tetigisse videtur doctissimus Ualesius, qui censet, Rufinum per Ecclesias suburbicarias intellexisse totius occidentis Ecclesias speciali jure subditas Romano Pontifici, ac subinde Patres Concilii Nicaeni in hoc Canone sexto definire voluisse, quod sicut Sedes Romana habet potestatem super omnes Ecclesias suburbicarias , idest super omnes Ecclesias occidentis suo Patriarchatui subjectas , ita & Sedes Alexandrina potestatem habere debet supra omnes Ecclesias AEgypti, Lybiae & Pentapoinilis suo juri Patriarchico subditas. Si plura circa expositionem illius sexti Canonis Concilii Nicaeni scire aveas , legesis eruditum Scheistratium , qui Ioannis Launoii, Valesii, Petri Marcae, & aliorum

opiniones accurate examinat, ac refellit parte I. Antiq. Illustr. dissertatione a.

U. Genuinum sensum sexti Canonis Conci lii Nicaeni dilucider exposuisti, sed Synopum .aliOrum Concilii Nicaeni Canonum necdum integram exhibuisti. ν

353쪽

lano Patriarchicum honorem propter dignitatem Civitatis, in qua praecipua Religionis nostrς Mysteria completa sunt, concedit, sed tamen Caesariensis Metropolitae, cui subjacebat Episcopus Hierosolymitanus, jura sarta tecta conservat. Octavus Canon Novatianos ad Ecclesiam redeuntes, & ma-- nuum impositione reconciliatos, si Clerici sint , ita Clericatu manere decernit, modo in scriptis profiteantur , se Catholicae, & Apostolicae Ecclesiae dogmata suscepturos; si vero Novatianus veniens ad Ecclesiam fuerit Episcopus, statuit , ut Sacere iii habeat dignitatem , nisi forte Episcopo Catholico placuerit Episcopalis nominis honorem ei co cedere ς si vero non placuerit, providebit ei aut Chorepiscopatus, aut Presbyterii locum . Can Res nonus, & decimus a sacris Ministeriis illossiispendunt, qui absque praevio examine ad Sacerdotium promoti , vel aliquod crimen consessi, vel persecutionis tempore lapsi sunt . Canon undecimus , Iapsis in persecutione Lieinii Imp. tempus poenitentiae praefigit. Canon duodecimus, illis, qui saeviente persecutione sese Idololatriae exposuerant, resumendo militiae cingulum jam pro Christi

fide abjectum. poenitentiam tredecim annorum injungit. Canon decimus tertius. decernit, ut extrem8 laborantibus, seu moribundis ultimum,& maxime necessarium Viaticum non denegetur. Per illud autem ultimum , & maxime necessarium Viaticum multi viri eruditi intelligunt non Eucharisticam communionem, sed absolutionem sacramentalem a peccatis. Canon decimus quartus , Cathecumenorum in persecutione lapsorum praescribit poenitentiam . Canon decimus quintus ,

354쪽

Transationes Episcoporum, Presbyterorum αDiaconorum de una Ecclesia ad aliam prohibet . Canon decimus sextus, Presbyteros, aliosque Clericos in Ecclesiis, pro quibus sunt ordinati, per manere iubet. Canon decimus septimus, Usur rios a Ciero arcet. Canon decimus Octavus, Di conorum fastum deprimit, ipsisque inhibet, ne Sacerdotibus Eucharistiam porrigant, aut inter S Cerdotes sedeant. Canon decimus nonus, Pauli Samosateni Sectatores dictos Paulianistas ad Ecel fiam redeuntes baptizari praecipit, quod eorum Baptisma, verbis Evangelicis non consecratum, ininvalidum esset. Canon denique vigesimus, vetat ne diebus Dominicis , & diebus quinquaginta a Paschate ad Pentecosten Fideles flexis genibus orent. D. Numquid alios Canoues , praeter istos via. ginti, edidit Synodus Nicena lM. Viginti dumtaxat Canones , quorumis Synopsim exhibui, pro genuinis haberi debent .

Francisias Turrianus Cauones Nicaenos Lxxx. ex antiquo exemplari Arabico excriptos publicavit, &post aliquot annos prodiit alia versici Abrahami Ecebellensis Maronitae, in qua LxxxIv. Canones Nicaeni cum multis ejusdem Synodi Statutis exhibentur . Verum, omnes isti Canones , quos cunctae orientis sectae , scilicet Melchitae , Nestoriani , Cophii, Abissyni, Armeni, Graeci & Maronitae ut legitimos Concilii Nicaeni Canones agnoscunt nunc ab omnibus viris eruditis coinmuni calculo exploduntur tanquam omnino supposititii, quippd qui varia continent contra omnem antiquitatem, immo contra Concilium Nicaenum pugnant . Sunt

355쪽

Eechellensis , sed tamen post Concilium Chalcedo-.nense procusi, cum in eis saepe Patriarcha nome Iegatur , quod tamen tum primum audiri coepit . Plura de his Canonibus legere potes apud Schel- stratium parte a. Antiquit. Illustr. dissertatione a.

: D. Narrastine omnia qus gesta sunt in Con

i u M. Duo adhuc supersunt Facta singulari sane observatione digna, quae Socrates, & SOZOmenus memoriae prodiderunt, & quae ipse breviter attin- igam. Primum est, quod Acesius Novatianorum , Episcopus a Constantino Imperatore interrogatuS, cur tandem aliquando non rediret ad communio-γnem Ecclesiae, cujus tamen doctrinam in Concilio Nicaeno approbaverat ἰ Respondit, in causa esse nimiam indulgentiam, qua Ecclesia ad communionem lapssis recipiebat. Ad haec festiud reposuit Imperatore Acesi scalas igitur ad me , O solus in 'caelum ascende. Alterum Factum consistit in Historia Paphnutii, qui, licet propter maximam calli-smoniam in magna fams celebritate semper vixerit, attamen cum videret, Patres Concilii Nicaeni pro- propendere ad .serendam legem, qua Episcopi, Pre- ,sbyteri & Diaconi separari deberent ab uxoribuS , quas ante ordinationem , idest, cum adhuc laici Genti in matrimonium duxerant, vehementer Uociseratus est , asserens: Illud satis esse , ut qui in Cleram ante adscripti erant, quam duaeissent uxores , bi , secundum veterem Ecelsa itraditionem , deinceps dnuptiis sese a sinerent; non tamen quemquam ab illa, , quum jampridem cum laicus erat, uxorem duxisset,

I iungi debere . Quibus Paphnutii verbis totus Epi-

356쪽

scoporum, Presbyterorum & Diaconorum cono ventus praebuit assensum. Hanc Paphnutii Historiam referunt Socrates lib. I.Hist.Eccles cap. 8. S Zomenus lib. I. Hist. Eccles. cap. xa. Cassiodorus lib. a. Hiae Tripari. cap. I & Nicephorus lib. 8.Hist. Eccles cap. I9. Ex qua Historia duci unximgobservanda colligunt viri eruditi. Primum est , quod Patres Concilii Nicaeni , licet Canone tertio prohibuerint Clericis ne habitarent cum mulieriabus subintroductis, idest, extraneis, non tamet . prohibuerunt Clericis ne manerent cum uxoribus , quas ante ordinationem duxerant , nec illis continentiam ab uxoribus ante sacram ordinationem. ductis praeceperunt. Alterum est, quod quamvis Nicaena Synodus de Clericorum coelibatu nihil statuerit, ejus tamen temporibus Episcopi, Presbyteri & Diaeoni perpetuam continentiam servabant ex. Ecclesiae disciplina, diuturno usu & ab Ap stolicis temporibus derivato firmata, quam Sir eius , de alii deinde Pontifices, Conciliaque decre- :tis suis, atque Canonibus roborarunt. Cu3us dbsciplinae, & legis sanctimoniam male feriati Haeretici castimoniadi osores magno quidem, sed inani studio , irritoque conatu impugnant. . D. Doctrina definita in Concilio Nicetno fuit ne unanimi omnium Ecclesiarum consensu approor

M. Omnes Ecclesiae doctrinam in Concilio . Nicaeno definitam summa veneratione exceperunt, ἰeique singuli Episcopi subscripserunt, si tamen ex-rcipias Secundum Ptolomaidis , & Theonam Marma iaricae, qui retinendi erroris tenaces , una cum Ario et Constantini Imperatoris jussu in exilium missi sunt. . Ast

357쪽

33o HISTORIA.

Ast,paulo post celebrationem Concilii Meaeni muItas Λriani celebrarunt Synodos , in quibus vario dentes fi i sormulas in id toti incubuerunt, ut

. fidem Nicaenam omnino everterent, ac profliga rent . In primis, anno 3 28. vel, ut alii volunt 33o.

Antiochiae indixerunt Synodum, in qua Eustathius Episcopus Antiochenus , cujus eximia pietas cum singulari doctrina conjuncta in Concilio Nicaeno effulserat, Sede sua depositus est . S. Athanasiua Alexandri in Sede Alexandrina successor, ae Cathoia lice fidei assertor ad causam dicendam ab Arianis aecitus est in Synodo Caesariensi habita anno 333.& Sede sua dejectus est in Synodo Tyria anno 33 . Marcellus Ancyranus Episcopus, qui in Arianos seripserat, damnatus est in Concilio Constantinopolitano ab Arianis eoacto anno 336. Paulus Epia scopus Constantinopolitanus Sede sua fuit abdica.tas in alio Arianorum Conciliabulo anno 338. de in ejus locum Eusebius Nicomediensis vir a capite ad talos pland Arianus fuit intrusus. In Concilio Antiocheno habito anno 3 I. Ariani S. Λthanais sum Sede deposuerunt, & Gregorium Arianum in

ejus locum subrogarunt. Rursus anno 34 . tu in Clarissimum Pagium, Ariani Antiochiam conve- .nerunt, ibique celebrarunt Synodum , in qua promulgarunt prolixam fidei formulam, quae ideo Min, ins vulgo cognominatur, quamque Episcopi incidentales anno 346. in priori Concilio Medi lanensi, propter Encaenia , seu Dedicationem . Templi congregati suscipere noluerunt. Sic Ariain ini fidem Nicaenam penitus extinguere , & S. Ath nasium opprimere totis suis viribus tentarunt. Sed ad nihilum reciderunt illorum conatus. Nam

358쪽

ECCLESIASTICA. 331

S. Athanasius in Concilio Alexandriae habito anno 3 o. & in Concilio Romae anno 3 qa. a Iulio Papa convocato suit innocens pronunciatus. Fidem Niacaenam approbarunt Episcopi occidentales in priori Concilio Mediolanenu anno 366. Cumque quatuor Episcopi Ariani, videlicet Demopbitas ,

Macedonius, Eudoxias Mar rias Haeresim Arii

abiurare nollent , ab iito jam incepto Mediolanensi Concilio discesserunt irati, praevidentes in eo r probatum iri Ariani linum . At cum Ariani patrocinio Constantii Imperatoris freti novos in dies, excitarent tumultus , indictum est anno 367. Coucilium Generale Sardicense.

D. Antequam ulterius progrediaris, stir velim , num adhuc supersint canones editi ab his Concilijs, quae mox recensuisti l M. Supersunt adhuc viginti quinque Canones editi in Synodo Antiochena habita anno 36 I. in quibus Anathemate plectuntur illi, qui contra Nicaenae Decretum Synodi Pascha cum Iudaeis cel braverint . A Sacris Ministeriis excluduntur Cier, ci , qui ab una Ecclesia, invito Episcopo , migrant

in aliam. Prohibetur Episcoporum ab una Ecclesia ad aliam translatio. Statuitur residentia Episcoporum, ipsisque sub excommunicationis, de exauctorationis poena aditus ad Aulam interdicitur. Char- episcoporum Iurisdictio certis limitibus circumscribitur. Conciliorum Provincialium auctoritas, nec non Metropolitanorum, & Episcoporum Iuris' dictio confirmatur. In ultimo Canone praescribitur Episcopis modus bona Ecclesiastica dispensandi , ipsisque inhibetur , ne illa bona convertant in domesticos usus. Bellar minus lib. I. de conciliis

359쪽

Cap. s. Cum videret, plures ex his Antiochenis Ca nonibus sanctioris disciplinae studium spirare , existimavit, istos Canones non fuisse editos in Synodo Antiochena celebrata anno 3 I. in qua superiores erant Ariani a verae pietatis sensu omnino alieni,sed putat, illos fuiste editos ita alia Synodo Provinciali triginta Episcoporum Antiochiae habita. Verum, probabilius censet Pagius Synodo Antiochenae ce Iebratae anno 3 I. interfui ste, teste Sancto Athanasio in lib. de Synodis,nonaginta Episcopos, quorum quadraginta erant Ariani, alii vero quinquaginta erant Orthodoxi . Addit vero Pagius,in primordiis illius Synodi Antiochenae summa omnium Episco porum consensione conditos fuisse hosce viginti-

quinque Canones, sed post solutam Synodum a solis Arianis Episcopis dijudicatam fuisse causam Sa cti Athanasiit,qui ab illis fuit Sede depositus . Unde

consequens est, non esis culpandam Synodum Αn- itiochenam, cui interfuerunt quinquaginta Ortho

doxi Episcopi, sed illud solum improbandum esse Conciliabulum , quod a solis Episcopis Arianis post

veram Antiochenam Synodum habitum est, & Sanctum Athanasium deposuit. Cum igitur in primordiis Synodi Antiochenae Orthodoxi Episcopi superiores essent Episcopis Arianis nemini mirum videri debet,quod in ea conditi fuerint viginti illi quinque

Canones, quos ad sanciendam disciplinam apprimo utiles approbavit Ecclesia , ut constat ex auctorit te Concilii Chalcedonentis , & ex testimonio Ferrandi, Ioannis Antiocheni, Dionisi exigui, San- , cti Cysarii Arelatensis Episcopi aliorumque plurim

rum antiquorum . Unde omnes. tam in Occidente ,

qtam in Oriente, qui Canones exposuerunt, auu

360쪽

ECCLESIASTICA. 333

Canonum Collectionem adornarunt, unanimi con sensu Antiochenos Canones tamquam legitimos

D. Quid actum est in Concilio sardicensi lM. Concilium Sardicense sub Iulio Romano

Pontifice, Constantii, & Constantis Imperatorum consensu convocatum est Sardicat, quae Urbs est inter Illyricum Maesiam, & Thraciam constitui s. Huic Concilio praeter Osium Cordubensem Episcopum , praefuerunt Legati Romani Pontificis Archia damus , & Philoxenus, interfueruntque, teste Sancto Athanasio Apolog. a. Episcopi Orthodoxi ad minus CCLxxxiv. praeter illos Antistites orthod xos , Sardicam etiam convenerunt septuagiuta sex

Episcopi Ariani, qui causae suae dissisi, ac perfidia-xum suarum conscii,ex Urbe Sardica Philopopolim Thraciae concesserunt Pseudo-Synodum ibi habit .ri . In hoc Sardicensi Concilio Athanasius , Marce, Ius Ancyrae, Asclepas Gazae, aliique Antistites C tholici ab Arianis abdicati absolutionis judicium retulerunt, suasque Sedes recuperarunt, expulsis ab Alexandria Gregorio, Ancyra Basilio,Gaeta Quintiano Arianis Episcopis harum Ecclesiarum invasoribus. Quin etiam aliquot Ariani Praesules ex his, qui Philopopolim secesserant, juridice citati, & coram adeste recusantes damnati sent in eadem Synodo ardicon si , & Sedibus suis dejecti. Nullum fidei Symbolum ediderunt Patres Sardicenses, sed de clararunt , ut ait Sanctus Athanasius in Epistola ad Antiochenos, se contentos esse Nicaena fide , utpote cui nihil deesset, & in qua integra, & solida

pietas contineretur.

At vero septuaginta sex Episcopi Ariani, qui facto

SEARCH

MENU NAVIGATION