장음표시 사용
361쪽
acto divortio, & e Synodo Sardicensi sese subducentes Philopopolim convenerant, Conventiculum ibi celebrarunt, in quo Marcellum Ancyranum Epia scopum damnarunt,sententiam in Athanasium latam in Pseudo-Synodo Tyria confirmarunt, Asclepam Gaetensem , & Paulum Constantinopolitanum proscripserunt, in Osium Cordubensem, Protogenem Sardicensem, Maximum Trevirensem, quin & in
Iulium .Romanum Pontificem excommunicati nis sententiam ferre non erubuerunt. Quae omnia
constant ex Epistola Synodica istius Conciliabuli Philopopolitani, quod, ut fucum facerent hi Episcopi Mimi, falso Sardicensis Concilii nomino
nuncuparunt . Hanc Epistolam Synodicam, quae tota mendaciis , & calumniis in Sanctum Athan sium , aliosque sanctissimos fidei Nicamar defens res scatet, refert S. Hilarius in fragmentis. D. Concilium istud Sardicense fuitne Oec menicum, & Generale lM. Concilium Sardicense fuit Oecumenicum,& Generale, non solum convocatione, ut fatentur omnes, sed etiam celebratione, & exitu . Nec enim divortium istud Episcoporum orientalium impedire potuit, quin istud Concilium vere oecume
nicum esset, & Generale etiam celebratione, & existu , quia illi Episcopi Orientales, qui se a Concilio
Sardicensi subduxerunt, eique adesse noluerunt, fuerunt Λriani, aut Λrianorum partibus addicti. Sic enim Sanctus Athanasius in Epistola ad Solit mos inducit illos Episcopos loquentes: Quid igitur haesitamus η quid moraimur l fingamus aliquam caummationem , in discedamus, ne , si mansierimus , co demnemur . Melius es de fuga erubescere, quam con
362쪽
vii Da de sicophantia eoademnari. Non potuit ergo istud divortium Episcoporum orientalium , qui male ob Arianam Haeresim audiebant, & ideo ma Id stibi metuentes fugam arripuerunt, impedire quominus Sardicense Concilium esset celebratione,
D. Edidit ne aliquos Canones Synodus Sardicensis lM. Synodus Sardicensis sanctissimos edidie
Canones, qui ad nos usque pervenerunt. a . Graeci numerant, a I. Latini, quos perdocte explicatchri ianus Lupas parte I. Decretorum , & EanOnum Synodorum Generalium, & Provincialium .
Patres Sardicenses in Canonibus tertio, quarto, &septimo, secundum Dionysii exigui editionem inius appellationum ad Sedem Romanam non instrueuerunt, ut quidam mala afferunt, sed confirmarunt. Hoc enim ipso, quo Romanus Pontifex, ut Concors est omnium Catholicorum doctrina, est iure divino omnium Episcoporum, non solum ordine . sed & iurisdictione primus, illisque superior,
ac Universae Ecclesiae Caput, consequens est, ut ad ipsum Episcopi, cum injuriam patiuntur, appellare possint. Quamobr em,ius appellationum Epist palium ad Romanam Sedem Pontificii Primatus appendix necessaria est . Hinc bene multis exemplis, quae Historia Ecclesiastica refert,& quae nunchrevitatis ergo praetermitto , certissime constucomplures cum Orientis, tum occidentis Epitc Pos, quando injuste vexabantur, ad Romanum Pomtificem appellasie. Non me fugit, Illustrillimum Petrum de Marca lib. 7. de Concordia Sacerdotii, si Imperii cap.3. in contrariam circa appellationes
363쪽
ad Papam abjisse sententiam. Sed omnIa, quae eo tra illam potestatem judicandi appellationes ab Episcopis factas ad Romanam Sedem objicit Archipra sui iste undecumque doctissimus, jam a multis eruinditis viris confutata sunt, ostensumque , usum Eppellationum , cum in Ecclesia orientali, tum in incidentali post Concilium Sardicense frequentem fuisse, ejusque initia non recte a doctissimo illo Scriptore detrudi ad Concilii Trullani tempora in E clesia Graeca, & ad octavum saeculum in Ecclesia Latina . Quapropter , in hac refellenda Illustrissimi Praesulis sententia diutius non immorabor, sed solum breviter reseram Canonem quartum Concilii Sardicensis, ex quo liquido patebit, Ius Appellationum Episcoporum ad Sedem Romanam fuisse a Patribus illius Concilii confirmatum. His verbis conceptus est iste Canone Cism aliquis viscopus de positus fuerit eoram Episcoporum judicio, qui in vicianis locis commorantur, O proclamaverit agendum
sibi negotium in urbe Roma , alter Episcopus in ejus cathedra, qui Uidetur 4se. positus, omnino non ordiametur , ns ea afuerit in judicio Episcopi Romani determinata . Hunc Canonem si quis , abdicatis , ut par est, omnibus praejudiciis, expendere haud gravetur, incunctanter fatebitur, Jus Appellationum ad Sedem Romanam suisse in Synodo Sardicensi confirmatum, nec Canonem istum intelligi posse de jure tantum revisionis , sicut asserit Petrus de s Marca loco mox citato , ubi ait, Ius in Synodo Sa dicensi quaesitum Episcopo Romano diversum pro
sus esse a iudicio Appellationis, nihilque aliud ei
Concessum, quam ut decernere posset causae retractationem. Quippe, inquit ille Λuctor, Synodus
364쪽
Ratuit, ut si Episcopus damnatus Romanum Do tificem appellarit, in potestate iptius sit appellati nem respuere , quo pacto sententia Episcoporum Provinciae confirmabitur; aut eam adm,ttere , quo casu debet Episcopus Romanus iudicium integrum remittere ad Episcopos Provinciae, & ad finitimos, ut illi cauta cognitionem suscipiant, praesente Legato Summi Pontificis, si is existimaverit mittendum esse . Haec ille . Sed ista doctistima Antistitis interpretatio vim infert Canoui relato, in quo non solum conceditur Romano Pontifici ius revilionis, seu dandi novos Iudices, Episcopos nimirum ex viciniori Provincia, sed etiam ei asseritur, ac vindica tur potestas judicandi appellationes ab Episcopis factas ad Sedem Romanam, & discutiendi sententiam ab Episcopis Provinciae latam, atque de ea
judicandi, si Episcopus depositus a judicio Episcoporum ad Sedem Romanam provocaverit. D. Quid praescribitur in aliis Concilii Sardicensis Canonibus ἐM. Multa praescribuntur. In primis, migratio Episcoporum a minori Civitate ad majorem , quae fit propter avaritiam, & ambitionem,tanquam perniciosa corruptela damnatur . Episcopis ne frequentius, ve l citra legitimam causam sese ad Aulam conferant, vel a suis Ecclesiis ultra tres hebdomadas absint, districter prohibetur. Dotes, quibus pollere debent Episcopi, praefiguntur. Presbyteris , & Diaconis in alienis Regionibus, & Ecclesiis morari inhibetur ultra tempus Episcopis a Concialio definitum. Denique, alia circa multa Ecclesiasticae disciplinae capita his in Canonibus san- ,
365쪽
D. Recense alia Concilia, quae in quarto Ec-esesiae saeculo fuerunt celebrata. M. Anno 367. paulo post Concilium Sardicense, celebratum est aliud Concilium Mediol nense , in quo Legati Julii Romani Pontificis coninsederunt. Photinus, ob init auratam Pauli Samosa teni impietatem damnatus est. vrsacius Syngidonis, di Valens Mursi in Pannonia Episcopi libellum
poenitentiae obtulerunt, & veniam eorum Omnium,
quae contra Nicaenum Concilium , & S. Athanasium actitarant, postularunt; Atianam Haeresim abjur runt , eiSque pacem, & reconciliationem indulsit Concilium , ut docet Epistola Synodica Concilii Ariminensi idemque testantur ipsimet Ursacius,&Valens in altero libello , quem postea porrexerunt Romae Iulio Papae his verbis r Item Anatbema diei mus iis, qui negant Christum Deam esse , in Filium Dei ab aterno , sicut per priorem libellum nostrum , quem apud Mediolanum porreximus. In superiori nostro Colloquio mentionem fecimus trium Conciliorum , quae Sirmii fuerunt celebrata, quorum primum habitum est anno Α3I. & in eo damnatus Photinus Sirmiensis Episcopus, qui asserebat Christum esse purum hominem. Alterum Concilium Sirmiense indixerunt Ariani anno 3 37. & in eo edita est fidei formula plane Ariana, cui subscripsit Osius Cordubensis Episcopus. Tertium Sirmiense Concilium fuit convocatum anno 3 38. & in eo procula fuit fidei formula, in qua Filius Dei Patri per
omnia inuis dicillur. Constantius Imperator, pro fligato Magnentio anno i 33. Arelate sua tricennalia celebravit, & ea occatione in hac Civitate Arelatensi coactum est Concilium, in quo hic Imper
366쪽
eor in Arianos propensissimus, instigante praecipue Saturnino Arelatensi Episcopo Ariano, Orthodoxos Antistites, & praesertim Vincentium Capuanum Episcopum Sedis Apostolicae Legatum damnationi Athanasii subscribere coegit. Solus inter Episcopos restitit Paulinus Trevirensis Episcopus , qui in exilium apud Phrygiam amandatus est. Hunc infaustum Legatorum suorum exitum vehementer dolens Liberius Papa, misit ad Constantium Imperatorem alios Legatos, qui ab eo impetrarunt coninvocationem Concilii Mediolanensis , habiti anno 3 3 3. ad quod pauci ex oriente , trecenti vero , di amplius ex Occidente Episcopi convenerunt. Tanta fuit in hoc Concilio Tyrannis Constantii Imperatoris , ut Episcopi occidentales coacti fueritini subscribere damnationi Sancti Athanasii, cujus accusatorem palam se professus est Imperator, qui Eusebium Vercellensem , Luciferum Calaritanum , Dionysium Mediolanensem, & alios in propugnanda fide , & justitia infracti pectoris viros exilio
damnavit, ut testatur Sanctus Athanasius in Epistola ad Solitarios. Saturninus Arelatensis Episco pus Arianus a Constantio Imperatore obtinuit, ut Byterris Concilium cogeretur anno 336. Saturnino
strenue oblittit S. Hilarius Pictaviensis Episcopus,&hac de causa a Conliantio Imperatore in Phrygiam relegatus est Sanctus ille Antilies, cuius beneficio solae Galliae piaculo Arianae Haereseos fuere liberatae . Hinc Galli fidem suam testatam Sancto Hil rio reddiderunt, idemque de illorum constantia gratulatus est Sauctus Doctor in lib. de Synodis. Rursum Ariani Antiochiam convenerunt anno 3 38. in qua, praeeunte Eudoxio illius Urbis Episcopo Y a Ari
367쪽
Ariano , Synodum celebrarunt, & voces hoGιον , idest consubstantialis , & δνα- ω , idest similis in subitantia, rejecerunt. Sed Basilius Ancyranus Episcopus, & Semi-Αrianorum Signifer Synodum Ancyranam eodem anno coegit, in qua secunda Syrmiensis Formula, quae a puris Arianis edita fuerat,
damnata est , statutumque, Patri Filium substantia esse similem. Id aegre tulerunt Episcopi, qui erant puri Ariani, videlicet Eudoxius , Acacius , Valens, &Ursacius, qui Constantium Imperatorem pravis suis artibus induxerunt, ut, divisis Episcopis , occidentales quidem Arimini, Orientales
vero Seleuciae congregarentur. Annuit Imperator, maxime cum Urbs Nicomediae, in qua Synodum is prius indixerat, horrendo terrae motu fuisset con cussa, eamdemque calamitatem experta esset Nicaena Civitas , quam postea pro celebratione Synodi' loco Nicomediae designaverat idem Imperator. Anno itaque 33 9. habita est Synodus Ariminensis, cui interfuerunt qoo. Episcopi Occidentales , qui, rejecta fidei Formula sibi ab Ursacio, & Valent
oblata, Nicaenam fidem unanimi consensu probarunt P hanc ad omnia abunde sufficere judicarunt , atque ad Constantium Imperatorem Legatos miserunt, qui eum de rebus in hoc Ariminensi Concilio gestis certiorem facerent. At Legatorum adventum praevenerunt Ursacius, di Valens , qui vehementer ostensi, quod fuissent in hoc Concilio damnati , animum Imperatoris in Orthodoxos Episcopos ita exasperarunt, ut illius jussu Taurus Praefectus Episcopos Arimini detinuerit, eosqui
sic variis modis afflixerit, ut tandem qua animorum dejectione, qua precibus, & pollicitationibus,
368쪽
. qua vi, qua dolis, S artibus,qua longioris morae tae- cito , qua quietis, & revisendarum suarum Ecclesi Tum desiderio compulsi fuerint Episcopi ad subscri-tiendum Formul ε fidei,quam Ursacius,& Valens N, carae in Thracia ediderant. Hunc infaustum Episco- Porum lapsum his verbis eleganter describit oratione a I. Sanctus Gregorius NaZianzenus e Proeal ubio stulte egerunt Pastores, ut cum Scriptura loquar, Pastores multi vineam meam pervastaverunt, ct
desiderabilem partem, hoe est Dei Ecclesiam multis fudoribus ipsius Dei pro salute nostra cruciatibus relictam probro ae dedecore assecerunt. Nam si perpaucos exceperis , qui ob bominis obscuritatem contemptui habiti fuerunt, vel ob virtutem restiterunt quos Israeli seminis , O radicis loco relinqui oportebat, ut per Spiritus influxiones rursum essoresceret, atque ad vitam revocaretur omnes tempori obsecuti sunt. Hoetantum inter eos di criminis fuit , quod alii citius, alii serius in eam fraudem inciderunt, atque alii impietalis duces , Antistitesque se praebuerunt. Alii autem
in secundo Ordine loeati sunt, nempὰ vel timore percus , vel quaestu, atque utilitate subacti , vel blanditiis inescati, vel denique ignorantia circumscripti, quod omnium levi um est , si tamen id quoque ad eorum , quibus populi cura commissa est, purgationem fulseere videtur Uerum bis ignosecatur, qui impiis dogmatibus per ignorantiam assensum prabuerant. Quid autem de aliis dixeris, qui etiam ingenii laudem sebi vindicantes Hareticis tamen potentibus manus dederunt, in cum pietatis personam diuturno tempore tanquam per ludum gessissent, simul ut aliquid apparuit quo convinci, atque coargui possent protinus
369쪽
Dum Concilium Ariminense ab Episcopis o
eidentalibus ageretur , Seleuciam Isauriae Urbem Orientales Episcopi centum & sexaginta convene runt . Haec Synodus Seleuciensis, cui interfuit Sanctus Hilarius, celebrata est coram Lauritio Isauriae Praeside & Comite Leona . Novam fidei Formulam Nicaenae adversantem Acacius Arianus proposuit, quae rejecta est a Semi-Αrianis , quapropter interutramque factionem Arianorum & Semi-Ariano rum gravis suborta est controversia, quam Comes Leonas cum nullo pacto placare pollet, coactus est solvere Concilium, in quo tamen Semi-Λriani suis
periores fuerunt Arianis. Sed isti apud Imperatoin rem Constantium conquesti, Conciliabulum illius jussu anno 36o. habuerunt, in quo quinquaginta Praesules Ariani, qui aderant, fidei Formulam ab
Acacio editam, quae inter Arianas nona ab Athanasio censetur, approbarunt; & deposuerunt,omnique communione excluserunt Semi-Arianos Episcopos . Tum temporis S. Hilarius videns periclitari fidem , porrexit Constantinopoli libellum Imperatori Constantio, & Arianos ad congressionem provocavit s sed eorum consilio ad Sedem Pictaviensem remisius est, quem redeuntem omnis
suscepit Gallia quasi de Arianis triumphantem , quos consutarat doctissimis scriptis, & sola provocatione terruerat.
D. Certe vehementer mirari subit vesaniam Arianorum, qui per omnes Mundi plagas volita-hant , ut varias celebrarent Synodos & diversas procuderent fidei Formulas. M. Id potius adscribendum est vesaniae Imperatoris Constantii, qui, quamdiu vixit , ad pro-
370쪽
movendam Arianam Haeresim nihil non molitus est , ut Nicaenam fidem variis aboleret Pseudo-Synodis, quae Gentilium , atque Iudaeorum ludibrio α quotidianis subsannationibus Christi Religionem, Ecclesiamque exponebant. Hinc de Conitantio verissime testatur Ethnicus Historicus Ammianus Marcellinus in fin. lib. 2I. quod ille Imperator oristianam Religionem absolutam in simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius , quam componenda, excitavit difffidia plurima , qua
progressu fusius aluit concertatione verborum ; ut catervis Antistitum jumentis publicis ultro citroque discurrentibus , per Onodos quas appellant, dum ritum omnem ad suum traducere conatur arbitrium , rei Qehicularia succiderit nervos .
D. Post mortem Constantii Imperatoris cς-lebraverunt ne Ariani Concilia ἐM. Mortuo Constantio Imperatore Arianae Haeresis fautore, non ausi simi Ariani celebrare Concilia, sed potius Orthodoxi Episcopi ab exilio revocati Synodos ad Arianam Haeresim radicitus extirpandam convocarunt . S. Athanasius anno 36 a. Alexandriam reversus & summa ab Alexandrinis Iaetitia exceptus Synodum ibi coegit, in qua decretum est , ut Episcopi lapsi in Ecclesiam reciperentur, modo Haeresim Arianam eiurarent,& fidem Nicaenam profiterentur. Praeterea, in hac Alexandrina Synodo definitum est contra Apollinaristas , Verbum Divinum non solum corpuS, sed animam ct mentem assumpsisse . Postremo, celebris Controversia de tribus admittendis in Deo Hypostasibus eliquata & composita fuit.
