Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1717년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

reversus , nihil antiquius habuit, quam ut multis habitis Synodis resarcirentur damna , quae Patres Concilii Ari ininensis imprudentia lapsit Ecclesiae intulerant . Unde merito S. Hieronymus in Chroni- co ait: Gallia per Hilarium Ariminensis persidiae dolos damnat . Synodus Parisiensis, quam alii anno 3 so. alii anno 36 a. celebratam fuisse assirmant, improbavit Episcopos Ariminenses , quod nomen usia , seu substantia reticuissent: Damnavit Auxentium Mediolanensein Episcopum, Ursacium, Valentem,& Saturninum , qui primas inter Occidentis Arianos partes tenebant, & juxta avitam Nicaenae Synodi fidem definivit, tres esse Sanctissimae Triadis Personas in unitate ejusdem naturae & substantiae. Eamdem fidem confirmarunt omnes totius AEgypti

Episcopi in Synodo, quam S. Athanasius subjoviano Imperatore anno 363. convocavit, & Syn dus Antiochena eodem anno celebrata. Quin & Se-mLAriani in Synodo Lamplacena anno 36q. habita damnarunt Anomaeos, seu Arianos absolutos , di in ea, sicut & in aliis Synodis Sicula & Tyanensi. anno 36 S. celebratis Nicaenam fidem se profiteri contestati sunt. Damasus Papa duas Romae habuit Synodos. Prima coacta est anno 366. adversus V lentem & Ursacium, aliosque Arianos iam damn tos & de hac Synodo loquitur S. Athanasius in Epistola ad Episcopos Africanos. Secunda Synodus Romana adversus Auxentium indicta est anno 37 a.

De Epocha utriusque Concilii Romani sicut & Synodi Illyricianae, in qua consubstantialis Trinitatis fides stabilita est, legendus est Cl. Pagius ad annum 363. & 369. Non solum Romae, sed S in multis Conciliis per Galliam, di Hiipaniam coactis

372쪽

damnatus est Auxentius, teste S. Athanasio in Epistola ad Epi ctetum.Gratianus Imperator anno 367. m. Non. Aug. Mediolani legem tulit, qua Caelus , seu Conciliabula omnium omnino Haereticorum prohibuit. Sub eodem Imperatore anno 38 I. indictum est Concilium Aquileiense , cui interfuere Episcopi duo supra triginta , & inter coeteros Sa ctus Ambrosius Mediolanensis Episcopus, Philain strius Brixianus, Valerianus Aquilejensis , & alii Episcopi sanctimonia, & eruditione illustres . In eo damnati sunt duo Episcopi Ariani Palladius , &Secundus . Acta illius Synodi Aquileiensis supposititia esse putavit Petrus Chidistius e Soc. Iesu , qui Vigilii Tapsensis libros adversus Arianos scriptos

notis illustravit, sed vir Cl. Hermantius lib. 3.cap. 3ω fuse probat, Chiaeetium hac in re fuisse deceptum& argumenta, quibus motus est , solide confutat . Denique, imperante Theodotio Magno, Arianismus Profligatus, ac pene extinctus est in Concilio Constantinopolitano primo, quod est secundum Uec

menicum Generale. D. Quo anno celebratum est Concilium

Constantinopolitanum primum , & quid in e actum est lM. Concilium Constantinopolitanum primum sub Pontificatu Damasii anno 3ου I. & sub

Theodosio seniore Imperatore convocatum est , dc prorogatum usque ad annum 38 a. In primis, in hoc Concilio cui interfuerunt centum & quinqua ginta Episcopi, damnatus est Maximus Onicus , qui Constantinopolitanam ,edem invaserat & Episcopus fuerat Ordinatus a Petro AlexandrinqEpi

373쪽

Episcopos ex AEgypto irii sit, uti videre est in Epia 'ola Episcoporuin Italiae ad Theodosium Imperatorem , quam Sirmondus post Baronii mortem publicavit , & quae tOm. a. Conciliorum Generalium pag. IOO7. legitur . Baronium circa illam Maximi Cynici Ordinationem deceptum fuisse observant viri eruditi et ait quippe Baronius , Petrum Alexandrinum septem Episcopos ΙΕgypti ad illam ordinationem perficiendam misisse , citatque hanc in rem orationem S. Gregorii Naxianheni in Egyptiorum adventum. Verum hi, qui hac in oratione nominantur , non Episcopp erant , sed Laici, seu Nautae, vel potius Gubernatores Classis Alexandrianae , qui frumentum ex AEgypto Constantinopolim

advexerant. Quo maxime argumento evincitur ,

eos Episcopos non fuisse; neque enim Episcopali dignitati convenit frumenti advectio. Damnata igitur in hoc Concilio Maximi Cynici ordinatione . Sedes Constantinopolitana S. Gregorio Naxia eno fuit confirmata. Secundo, in hoc Concilio proscriptus est error Macedonii, negantis diavinitatem Spiritus Sancti. simulque confixae sunt

reliquae Haereses Eunomianorum , seu Anomaeorum, Arianoruin , Eudoxianorum , Semi-Arianorum, Sabellianorum, Photinianorum & Apollinaristarum . Tertio, cum Meletius Patriarcha

Antiochenus sub finem istius Concilii migrasset evita, et sussectus est Flavianus, reclamante licet S. Gregorio NaZianZeno, qui Paulinum unum Antiochiae esse servandum Episcopum, sicut condictum

erat, & Sacramento confirmatum, prudentius Censebat, ne Antiochenae Ecclesiae Schisma, ut revera factum est, diutius propagaretur. Nihil tamen ob tinuit

374쪽

tinuit S. Gregorius, immo in ipsum male affecti multi insurrexerunt Episcopi, quae ubi vidit Sanctus ille Antistes , usurpatis Prophetae voci-hus , Episcopatui nuncium sponte remisit, & in sejus locum subrogatus est Nectarius vir ex Senatorio Ordine adhuc Cathecum enus, Aulae, quam Ecclesiae aptior. Huic Concilio Constantinopolitano non interfuere Episcopi occidentales , quippe qui Convenerant Romam , ubi Damasus Papa Conculium convocavit, ad quod etiam acciti sunt Episcopi orientales, qui tamen non aecesserunt, moram suam Constantinopoli excusantes , quod ob suarum Ecclesiarum discrimen in oriente detenti , Romam proficisci haud possent, temporis etiam angustias insuper causali. Agnoscunt tamen Roma ni Pontificis auctoritatem , qua eos ad suum Concilium jure convocabat, ut legere est in illorum

Epistola synodica. D. Quo pacto igitur Coneilium istud Coninstantinopolitanum primum dici potest Oecumenicum , cui tamen non interfuerunt Episcopi oecidentales lM. Concilium istud Constantinopolitanum primum vi solius convocationis fuit dumtaxat Orientis Concilium. Evasit tamen postea Oec me nicum, hanc illi dignitatem & auctoritatem Damaso Papa , totaque Occidentali Ecclesia tribuentibus , & in eamdem cum orientali Ecclesia fidei expositionem, Haeresumque damnationem conspirantibus.

D. Edidit ne aliquos Canones Synodus Generalis Constantinopolitana prima lM. Tres dumtaxat Canones in Concilio Ge

375쪽

nerali Constantinopolitano primo conditos fuisse , post Dionysium exiguum probabilius censent viri eruditi. In primo Canone statuit Sancta Synodus ,

ut ea,quae in Concilio Nicaeno a 3I8. Patribus constituta sunt, fixa, immotaque permaneant & insuper anathemate percellit ArianOS, Eunomianos, Macedopianos , Sabellianos, Photinianos , Ma cellianos , & Apollinaristas . In secundo Canon ,

praecipit Sancta Synodus, ut sua quaeque Ecclesiae servent Privilegia sibi per Canones Nicaenos tributa , suasque ita gubernent Ecclesias Episcopi, ut

non accedant ad alias . In tertio Canone concessus

est Episcopo Constantinopolitano secundus post Romanum Pontificem in Ecclesia locus. Sed utrum hoc Canone Patriarchica dignitas & jurisdictio in

Thraciam , Ponticam , Asianamque Dioeceses Episcopo Constantinopolitano collata fuerit φ an se cundus tantum modo honoris locus ἰ lis adhuc sub Iudice est, de qua necdum convenit inter peritos , quorum hinc inde conjecturas adducere nimis Ion gum esset. Duo hic tantum breviter observabo . Primo, perperam hunc Canonem tertium explodia Baronio ut commentitium , cum tamen antiqui omnes Codices, & quotquot sunt Collectiones antiquae , & mediae, & postremae aetatis Canonem illum tertium Concilii Constantinopolitani exhibeant , ac praeterea, Socrates lib. 3. Hist. Eccles.

Cap.8. SOZomenus lib.7.cap.9. & Nicephorus lib. I a. Cap. I 3.hunc Canonem tertium a Patribus Constantinopolitanis conditum fuisse testentur. . Secundo ,

observare debes, hunc Canonem tertium , qui Episcopo Constantinopolitano adjudicat secundum in Ecclesia locum, & honoris Primatum post Roma-

376쪽

num Pontificem , non fuisse ab Ecclesia Romana receptum, ac probatum usque ad tempora Inno centii III. Pontificis Maximi, qui in Concilio L te ranensi Iv. Can. s. Sedem Constantinopolitanam inter Patriarchicas secundo loco numerat, pro priamque ei asserit, ac vindicat secundam a Roma na Sede dignitatem. D. Absolvisti ne Historiam omnium Conciliorum,quae in quarto Ecclesiae saeculo suere celebrata lM. Memini me in superiori Colloquio menti nem feciste Synodi Capuanae quae anno 389. h bita provinciam dedit Theophilo Patriarchae Alexandrino componendi dissidium , quod erat Fl vianum inter & Evagrium, qui simul, durante adhuc Schismate, Antiochenam regebant Ecclesiam . In hac etiam Synodo Capuana damnatus est Bonosus Sardicensis Episcopus , qui duos in Christo filios admittebat, aeternum unum & temporalem alterum. Asserebat insuper, Deiparam Virginem alios post partum Christi ex carnali Iosephi con gressu suscepisse liberos. Hos Bonosi errores damnavit quoque Stricius Papa , ut constat ex ejus Epistola ad Anysium & coeteros Episcopos per Illyricum constitutos. Quin & Marius Mercator in Appendice ad contradictionem xII. anathematismi Nestoriani asserit, Bonosum fuisse a Damaso Papa

praedamnatum . Denique , in Synodo Capuan sprohibentur omnes rebaptiZationes, re ordinati nes , & Episcoporum translationes. Consulto hic praetermitto Concilia, quae contra Donatistas, Pri

scillianistas , & Messalianos in quarto Ecclesiae is culo habita sunt, quippe quae in superiori Colloquio ea indicasse abunde sufficit . . De

377쪽

De Epocha Conciliorum Gangrensis, & Laodicgni , quae in quarto Ecclesiae saeculo fuerunt celeishrata , nihil certi statui potest. Probabilior mihi videtur conjectura doctissimi Pagii, qui censet Concilium Gangrense fui ise convocatum anno 337. quia etsi incertum sit, an Osius Cordubensis Episcopus praefuerit huic Concilio, constat tamen illum ei interfuisse. Porro Osius, postquam Arianae Formulae fidei subscripsisset, in Hispaniam reversus est anno 338. Necesse igitur est hanc Gangrensem Synodum fuisse congregatam ante annum 338. In hac autem Synodo damnatus est Eusebatius Sebas tenus , qui jam Sede sua Sebastera fuerat depositus in Synodo Caesariensi ante Gangrensem incerto anno habita , ob multos errores, quos contra matrimo nium, contra indicta Ecclesiae jejunia, esumquo Carnium, contra cultum Martyrum, & contra alia

dogmata , & Ecclesiae leges temerὰ spargebat. Tectantur etiam S. Epiphanius in Haeresi Arianorum , di S. Basilius Epist. Lxxiv. Eusthalium Sebastenum in Arianae Haeresis defensione ad obitum usque obstinato animo perseverasse . Viginti Canones praescripsit Synodus Gangrensis, quos universa VPr. havit , & recepit Ecclesia. Quantum attinet ad Concilii Laodicaeni Epo- cham , certum est istud Concilium habitum fuisse poth. nodum Generalem Nicaenam , quidquid contra sentiat Cardin. Baronius. Primo, quia Canone septimo Concilii Laodicaeni damnantur Haeretici Photiniani, qui aliquot annis post Nicaenam Synodum emerserunt. Secundo quia Laodi Caena Synodus in antiqua conciliorum collectione locum suum obtinet post Synodum Λntiochenam

378쪽

Coactam anno 3ΑI.Cl. Pagius ad annum 3I . conii

cit Concilium Laodicaenum habitum fuisse anno Christi 363. Sed doctissimus Petrus de Marca lib. 3. de concordia Sacerdotii & Imperii Epocham Conincilii Laodicaeni retrahit ad annum 363. Haec autem Laodicaena Synodus non Laodicaeae in Syria,sed Laoindicaeae in Lydia, seu Phrygia, & quidem Pacati na , sub qua Lydia, ut praeserunt Canones Laodiis caeni apud Balsamonem , celebrata fuit, condidit que sexaginta Canones, qui ad componendos Christianorum mores, di sanciendam disciplinam E clesiae apprime utiles sunt, di ali Ecclesia Catholica recepti. Ultimus illius Concilii Canon continet I

dicem librorum sacrorum cum veteris, tum novi

Testamenti. His Conciliis in quarto Ecclesis siculo

habitis addenda sunt quatuor Λfricanae Ecclesiae Concilia, videlicet Carthaginense primum anno 368. agente & Praeside Grato illius Urbis Epist Po , di in eo ad restaurandam disciplinam Ecclesiae diro Donatistarum Schismate labefactatam conditi sunt quatuordecim Canones . Λlterum Concilium Carthaginense indictum est sub Genethlio hujus Usebis Episcopo anno 39o. & in eo tredecim conditi sunt Canones. Concilium Carthaginense tertium sub Aurelio Carthaginensi Episcopo congregatum est anno 397. & in eo quinquaginta Canonibus sancita est disciplina Ecclesiastica. Concilium Carthaginense quartum, cui interfuit S. Augustinus, di praesuit Aurelius Carthaginensis Episcopus celebratum est anno 398. & in eo quatuor supra centum Canones pro sacrarum ordinationum ritibus, Pro moribus, & vita Episcoporum , Presbyterorum & Ciericorum , pro Poenitentiali disciplina , pro

379쪽

pro Catechumenis, pro Viduis & Saact Imon IalI-hus conditi sunt sanctissimi Canones . Card. Barciis nius existimavit, Concilium Taurinense , in quo contentio inter Arelatensem, & Viennensem Episcopos de Primatu exorta fiduciario decreto seciata est, celebratum fuisse anno 397. quod tamen j xta CLPagium fuit dumtaxat celebratum anno AOI. Quapropter, de hoc Taurinensi Concilio opportu nius agemus in Historia Conciliorum quinti Ecclesiae saeculi. Concilii Toletani primi Epocha ab anno AOO. removenda non est, ut diserte ostendit Pa- ius in sua Critica ad annum qos. In hoc Concilio oletano I. Sy bosius , O Dictinius Episcopi Priscillianam Haeresim, qua antea erant infecti, ejur eunt a & ideo hujus Concilii indulgentia in Sede sua relicti sunt , suspensa tamen communione, prius eis non impertienda, quam in Romani, & in Mediolanensis Antistitum communionem recepti per illorum litteras probarentur. In hoc etiam Concilio Toletano I. conditi sunt viginti Canones pro disciplina Ecclesiastica, sed regula fidei, quae Canonibus subiicitur, condita est in alia Synodo incerto loco celebrata tempore Leonis Magni Papae, & relecta postea est in Synodo Bracarensi priama , sicut observat Pagius loco mox a me laudato is

380쪽

3 3 COLLOQUIUM IR

De Viris illustribus, seu de Scriptoribui, qui doctrina , vitaeque sanctimonia quartum Ecclesiae saeculum illustrarunt.

D. Cristiana Religio in quarto Ecclesiae

A saeculo ubique floruerit, nullus dubito quin ea aetas illustrium Virorum, & Scriptorum doctrinae & sanctitatis fama inclytorum feracissima fuerit. Quapropter , rem Ionge mihi gratisi,mam seceris, ii celebriorum Scriptorum , qui in quarto Ecclesiae saeculo floruerunt, vitam compendiose describere, eorumque genuina opera ab adulterinis secernere velis.

M. Certum est, in quarto, sicut & in sequemti Ecclesiae saeculo , longe plures, quam in aliis aetatibus, viros sanctitate conspicuos , & illustres prOdiiste Scriptores , qui doctrinam Catholicae Ecclesiae adversus fidei hostes invicto robore propugna-Tunt , necnon sanctissimas purioris Ethices Christianae regulas nobis in suis doctis imis Operibus scriptas reliquerunt. Ex his aliquos seligam , quos suis nativis depingam coloribus, eorumque sincera Opera ab his, quae vel dubia, vel supposititia sunt

accurate secernam .

In primis, juxta ordinem temporum, agmen Ecclesiasticorum quarti saeculi Scriptorum ducere debet Eusebius Pamphili cognomentum sortitus ob initam cum Pamphilo Martyre singularem amicitiam . Fuit autem Eusebius Caesareae in Palestina Metropolitan us Episcopus , vir longe doctissimus, 2 ChrO

SEARCH

MENU NAVIGATION