Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1717년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Chronographorum Ecclesiasticorum facile Princeps, & in saecularium disciplinarum peritia, Omnique Historiarum genere exercitatissimus, cu)us er clito nomini etiamnum venerabundus assurgit, fascesque submittit universus Orbis literarius. Scripsit Eusebius Chronicon a creatione Mundi usque ad Constantini Imperatoris annum vigesimum , quod S.Hieronymus latine reddidit,& ab anno 3 26. usque ad annum 379. continuavit. Adversus Philosophos Christianae Religionis veritatem acerrime quoque Eusebius tuitus e it quindecim aureis suis libris de Praeparatione Evangelica , & in eumdem finem ubginti elaboravit libros de Demonstratione Evangeliaca, tot enim Olim Demonstrationis Evangelica libros fuisse, testatur S. Hieronymus in Cat. Scrip t. Eccl.& Photius in Bibliotheca , sed hodie decem dumis taxat libri supersunt. Edidit praeterea Eusebius libros decem de Historia Ecclesiastica, quam a Christo nato auspicatur, & per Tyrannorum tempora usque ad Concilium Generale Nicgnum primum accurate progressus omnia Ecclesiasticae antiquitatis mynumenta complexus est. Extant adhuc quatuor

libri, quos scripsit Eusebius de vita Constantini Imperatoris , in quibus potius est Encomista, quam Historicus. Composuit etiam librum de Martyribus , Delum Paschalem , & librum contra Hieroclem , qui ΛpolloniumThyansum magum sacrilega compar tione Christo Servatori nostro squaverat. ologiam Origenis quinque libris comprehensam una cum Pamphilo Martyre concinnavit Eusebius, quibus post mortem illius Martyris sextum addidit librum. Denique, Eusebius, praeter alia opera cum Theologica , tum Critica, quae nobis fatum invidit, scri

psit

382쪽

psit quinque libros, qui hodie perstant, contra

Marcellum Ancyranum, & Commentarium in Psalmos , quem doctissimus Pater Bernardus de Monoeaucon publica luce donavit. At proh dolori Eusebius , cujus indefesso studio, vixque satis aestiman dis laboribus posteritati consecrata est bona Historiae Ecclesiasticae pars , Eusebius, inquam , quem Constantinus Imperator ob recusatum Episcopatum Antiochenum hoc Elogio celebravit: Felicem Eusebium , qui non unius urbis , sed prope totius Ombis Epiycopatu dignus esset; ille tamen Eusebius in luto Arianae Haereseos hae lit, Episcopis Arianis in depositione Eustathii Episcopi Antiocheni,& Athanasii Patriarchar Alexandrini impensissime favit, totque pestiferae Arii doctrinae in suis operibus vestigia reliquit, ut hi, qui illum ab hac Haeresi vindicandum susceperunt, oleum & Operam perdidisse videantur . Mortuus est Eusebius anno Chrisii 3 o. & in aliquibus Martyrologiis, quae laudaz doctissimus Valesius initio Historiae Ecclesialticae Eusebianae, legitur xxI. mensis Iunii nomen Eusebii

Caesareae in Palaestina uisicopi. Sed eruclitus Florentinius haec Martyrologia ab interpolatione egregie vindicat , pluribusque eaercitatione secunda Martyrologio Hieronymiano praefixa evincit, Eusebium Caesareae in Palae itilaa Episcopum in Martyrologiis locum habere non posse . Crediderim ipse , quod cum plures Urbes dictae sint Caesareae, Eusebius ille, qui in quibusdam Martyrologiis memoratur die xx I. Junii, alium non elle, quam Eusebium Caesareae in

Cappadocia Episcopum, Sancti Balilii immediatum decetiorem. In veteri quippe Martyrologio M S. Hieronymiano, quod pallim viri eruditi corbejense

383쪽

appellant, ad diem xxI. Junii legitur: Caesarea Cappadocia Eusebii Episcopi. Cardinalis Baronius existimat, pro Eusebio Samosatensi infelici mutatione spositum esse in quibusdam Martyrologiis Eusebium

Caesariensem . Verum, hanc Baronii conjecturam refellit mox laudatus Florentinius in Notis ad Martyrologium Hieronymianum die xxI. Iunii, quia Eusebius Samosatensis , non Caesareae , sed Dolichae , quae Urbs Syriae est ad Euphratem, martyrii palmam promeruit, teste Theodoreto lib. 3. Hist. Eccles. cap. q. vel in propria Samolatae Urbis ad E phratem positae venerationem, & cultum recepit . Cum autem nimis distet Caesarea nomen a Dolichae . vel Samosata appellatione , verosimile non est, in

quibusdam Martyrologiis loco Eusebii Samosate sis positum fuisse Eusebium Caesariensem . Eusebio Caesariensi longe dissimilis fuit S. Eustathius , qui Beroeae in Syria primum Episcopus , dein , evectus est ad Antiochenae Ecclesiae Sedem . Ille quippe praeclarus fuit Fidei Nicaenae defensor , cujus in odium , calumnias, depositionem & exilium ab Arianis passus est, & sanctissime in exilio obiit. Ejus Corpus Antiochiam postea relatum est sub Zenone Imperatore, & ipse locum in sacris Diptychis promeruit. Homilias, Epistolas, Commentaria in Psalmos, multaque adversus Arianos

opera scripsit Eustathius, quorum dumtaxat Fragmenta quaedam nobis in suis Dialogis conservavit Theodoretus. Tractatum etiam edidit de olbonissa, quam consuluit Saul Rex ς quem Tractatum Graece , & latine edidit Leo Allatius in syntagmate

de Engastrimo. At Commentarium in Hexameron,

sive de Opere sex dierum, quem Leo Allatius sub

384쪽

S. Eustathii nomine publica luce donavit, non esse genuinum Sancti illius Antistitis foetum probant1hyli dissimilitudo, & veterum Patrum , & praesertim S. Hieronymi in Catalog. Scriptorum Eccles.silentium. Quo fit, ut merito hic Commentarius a viris eruditis S. Eustathio abjudicetur. In oppugnanda Ariana Haeresi strenue etiam adlaboravit Alexander Patriarcha Alexandrinus , cujus duas Epistolas contra Ariuin scriptas referunt Scriptores Ecclesiastici. Reperitur etiam in postrema, & castigatissima Editione Operum Sancti Athanasii, quam doctissimus Bernardus de Montis Ducon adornavit, sententia, quam Sanctus ille Antistes adversus hunc Haeresiarcham tulit in Synodo Alexandrina. Principatum Sedis Alexandrinae anno 313. suscepit Alexander, qui eodem anno advertit rem singulari observatione dignam , quam hic praetermittere haud possum. Vidit Alexander Pueros , qui in littore Maris ludentes , factos Ecclesiae ritus exprimebant, quos inter erat Athanasius , qui Praesulem agebat, aliosque baptiZabat. Hunc ad se adductum postquam interrogasset,ejusque mentem sedulo explorasset, Baptisma ab ipso Collatum ratum , ac validum habuit. Non me fugit, multos esse Critices disciplinae peritos, qui

hane Historiam in dubium revocant eo solo nomine , quod Athanasius exeunte mense Decembri anni az6. Episcopus Alexandrinus ordinatus est ἔ unde, si tempore ordinationis suae amum circiter tricesimum attigerat, necesse est ut anno 313. quo haec Historia contigisse dicitur, Athanasius jam decimum septimum aetatis suae annum ageret, quo

385쪽

Pueris lusisse verosimile non videtur . Αst, haec Criticorum ratio falsa suppositione nititur . Athanainsus si quidem non anno aetatis suae tricesimo , sed anno vicesimo sexto ordinatus est Episcopus Alexandrinus anno 326. ac subinde anno 3I3. Athanasio adhuc impuberi, ut loquitur Sozomenus, i ludaccidit. Anno siquidem trecentesimo decimo tertio Athanasius annum circiter decimum tertium agebat. Quod licet probari non possit ex anno , quo in lucem prodiit Athanasius , cum de Natalitio illius anno altum sit ubique siIentium; attamen facile colligitur ex annis quos natus erat, quando Episcopus Alexandrinus creatus est. Discimus enim ex Ammone in Epistola ad Theophilum Alexandrinum relata a Papebrochio die xIx. mensis MajiS. Pachomio sacra, nonnullos fuisse improbos, qui Athanasii ad Ecclesiae Alexandrinae Thronum evecti nimiam juventutem causantes , Ecclesiam in factiones scindere conati sunt. Porro, fi S. Athanasius annum aetatis suae tricesimum attigisset, quando Episcopus Λlexandrinus est ordinatuS, non potuissent ejus adversarii nimiam ejus juventutem causari, nec ejus electionem veluti non rite factam calumniari . . Vero igitur quam verisimillimum videtur , Athanasium non anno aetatis suae tricesimo, sed anno circiter vicesimo sexto fuisse ordinatum

Episcopum Alexandrinum anno Christi 326. quo posito, optime sibi cohaeret haec Historia, quam

Seriptores Ecclesiastici Rufinus lib. Io. cap. Iq. Sin Crates lib. I. cap. I . SOZOmenus lib. 2. cap. 17. &Nicephorus lib. 8. cap. 4 . Athanasio anno 3I3. aetatis suae annum circiter decimum tertium agenti

contigiste referunt. Nec enim adduci possum ut

386쪽

ECCLESIASTICA. 339

Credam , tot Scriptores simul conspirasse, ut d Athanasio , qui fuit postea acerrimus fidei Nicaeis nae defensor, fabulam toti Orbi venditarent. D. S. A thanasium fidei Nicaenae defensorem. α Arianorum flagellum fuisse probe scio , sed quas ab Arianis calumnias passus fuerit, quotve contra ipsos scripserit libros , plane ignoro. M. Ariani cum Meletianis conjurati, ut Samctum Athanasium, qui Concilio Nicaeno Alexandrinae adhuc Ecclesiae Diaconus interfuerat, penitus opprimere possent, Superos & Acheronta moverunt , nihilque, ut Constantinum Imperatorem ei redderent infensum, intentatum reliquerunt. In primis , accusarunt Athanasium, quod novum tributum AEgyptiis de pendendis Ecclesiae linteaminibus indixisset, quam accusationem oppido falsamesie agnovit Constantinus Imperator. Non quievere tamen Ariani, sed novam calumniam struxerunt , perduellionis videliceri, & laesae Majestatis scelus Athanasio impingentes . Sed frustra, quia Constantinus, hac accusatione accurate discussa , Athanasium innocentem pronuntiavit, eumque cum honorificis ad Clerum, Populumque Λlexandrinum de comperta illius innocentia litteris remisit ad regendam suam Ecclesiam . Dilutis hujusmodi calumniis, Athanasium tribus aliis proinde falsis criminibus exagitarunt Ariani; quod videlicti occidisset Arsenium Hypselitarum Epi*opum , cujus etiam manum ostentabant;quod ins aer rem habuisset cum Meretrice; & quod denique per Ma- earium Presbyterum suum fregis et Calicem in Ecclesia Isebra Presbyteri Mareotidis. Haec tria crismina sibi objecta S. Athanasius in Pseudo-Synodo

387쪽

Tyria a se tam evidenter amolitus est,ut calumnia tores summo pudore suffundi debuissent, nisi fron-tc m perfricuissent . Arsenii quippe caedem fictitiam este ostendit Athanasius, vivum coram tota Syn do Arsenium inducendo, qui probe ab omnibus cognitus fabulam cum suis manibus manifestam fecit. Meretricem, quae sibi ab Athanasio pudorem ereptum querebatur, falsi convicit Athanasius per Timotheum Presbyterum suum, qui data opera fingens se Athanasium esse , & a Meretrice ereptae sibi virginitatis petulantius accusatus , calumniam accusantis & accusati innocentiam patefecit. Hanc tamen Meretricis Historiam suspectam habet, ac fingentis magis artificium , quam rem vere gestam olere censet Lernardus de Monifauton . Restabat Calix effractus , cujus auctor dicebatur Macarius , jubente tamen Athanasio. De cujus facti veritate cum pronum esset Episcopis pronunciare, maxime cum Ischiras hujus calumniae auctor conscientiae stia mulis actus, & amicorum suasionibus impulsus veniam a S. Athanasio, antequam ageretur Synodus

Tyria, supplex sam petiisset; suam tamen sententiam suspenderunt iniqui Judices, ac sex Episcopos

Arianos, & conjuratos Athanasii hostes in Mareo-tem Regionem cum inquirendi potestate delegarunt . Sed hic praetermittere haud postum rem s ne memorabilem, quae in hac Pseudo-Synodo Tyria contiait, & quam refert S. Epiphanius Haerest 69. ut hanc quippe Synodum cum venisset Potamon Heracleae in .Hgypto Episcopus , & cui tem-Pore persecutionis Maximiani pro ride hristi oculus fuerat exculptus,cumque Episcopum Caesariensem inter judices Athanasii estet conspicatus , his

388쪽

verbis collacrymans & dolens eum affatus est: Tene , inquit, Eusebi sedere, O insontem Albanasitim te. Iudicem ferre t suis iubae toleret ἰ Die, Sodes,

nonne mecum Drannorum tempore in custodia fuisti liarique ego quidem oculo sum pro veritate mulctatus , tu nulla eo oris parte mutilatus es , neque in fidei resimonium aliquid passus , sed incolumis , integer que ades . Qua nam ratione ex custodia elapsus es, nisi quia pollicitus es te nefarium aliquid admissurum, vel fomlassis admisisti. Hinc facile conjectari potest, quale judicium Athanasius ab Eusebio Caesariensi, & ab

aliis ejusdem farinae Episcopis expectare deberet . Quam ob rem, S. Athanasius omnem Iudiciorum ordinem perturbari cernens, seque inter hostes misnime securum conspiciens , relicta Synodo fugit ad Constantinum Imperatorem, de vi sibi ab Ari nis illata conquesturus ς quem interim absentem indicta causa damnarunt Λriani, & Episcopatu exuerunt . Constantinopoli coram Imperatore suam causam strenue egit Athanasius, & ab ipso obtinuit, ut Constantinopolim vocarentur Episcopi, qui eum Tyri damnaverant, & Hierosolymam Pro Encaeniis Ecclesiae convenerant. Sex Episcopi Ariani reliquis impudentiores, duo videlicet Eusebii, Nicomedientis, & Caesariensis, Theognis Nicaenus , Patrophilus Scythopolitanus , Valens Mur siensis , Ursacius Singidonius Constantinopolim profecti sunt, ubi, omitto Calice fracto, novam

Calumniam compegerunt, dictitantes, Amanasium minatum esse se impediturum quo minus ex AEgy-Pt. , ut moris erat, quot annis frumentum Comstantinopolim mitteretur, earumque minarum Pro

du erunt conductos a se testes. Quo tactum est, ut

389쪽

Constantinus iratus Treviros Athanasium exulem ire justerit anno 3 36. Permirum forte tibi videbitur, quod tanta pietate , & aequitate Princeps eo maledicorum calumniis adductus fuerit, ut ne quiadem expectata defensione insontem Athanasium opelleret in exilium. Sed profecto mirari desines, si semel perspectas habeas artes Eusebii Nicomediensis , qui totus doIis consutus ita Imperatoris animum criminis opportunitate occupavit , ut per quam dissicilis aditus veritati relinqueretur. Quod sane haud raro in Λulis Principum contingere ex perientia evincit. Mortuo Constantino , Athan

sius a tribus Caesaribus Constantini filiis ab exilio revocatus, ingenti gaudio & solemni pompa a Clexo populoque Alexandrino exceptus est anno 338. Sed cum ejus reditum aegre admodum ferrent Ari ni, Concilium Antiochiae anno 3 I. habuerunt, in quo Athanasium Sede Alexandrina dejecerunt, &in ejus locum intruserunt Gregorium Cappad cem Arianum . Athanasius ad Iulium Romanum Pontificem appellavit, suaeque saluti fuga cons Iens , ad Sedem Apostolicam, velut ad asylui , , portumque tutissimum confugit z Romae a Iulio Papa summa cum benevolentia exceptus est Athanasius , & in synodo hac in Urbe celebrata absolutus est . Rursum causa Athanasii in Concilio Generali Sardicensi agitata est, & ipse innocens declaratus . Quo circa anno 3 49. Constantius Imperator , quamvis intus, in cute Arianus esset, ad petitionem tamen fratris sui Constantis Imperatoris, tribus ad Athanasium datis Epistolis , illum Alexandriam revocavit, sicque Athanasius Sedem suam , mortuo jam Gregorio ejus invasore, recuperavit. At se

quem

390쪽

ECCLESIASTICA. 3σ3

quenti anno 3 3 o. e vivis sublato constante Imperatore , qui Catholicis impense favebat, Ariani apud Constantium Imperatorem novis artibus &calumniis Athanasium opprimere pro viribus tentarunt , & ab ipso tandem impetrarunt, ut ab Alexandria expelleretur. Quam persecutionem subis odoratus Athanasius Alexandriae aliquandiu delituit , & postea die nona mensis Februarii anni 33 6. fugiens secessit in Eremum , ubi eum Sanctis M nachis vitam degit, eorumque colloquiis aerumnas suas,ac moerorem demulsit. Athanasium post hanc fugam , quamdiu Constantius vixit, Alexandriam non rediisse , communis est Scriptorum opinio, sed viri doctissimi Pagius, & Monifaucon ex Epistola Sancti Athanasii ad Orthodoxos scripta anno 33M colligunt,Sanctum Antistitem e solitudine,in quam sese receperat, rediisse Alexandriam tempore Quadragesimae, euinque, quando Georgius Arianus Alexandrinae bedis invasor, & profligatis moribus homo adventavit, latuisse Alexandriae in quadam E clesia , sed ne ab Arianis interceptus de medio tolleretur , in fugam iterum se dedisse , & in solitudi nem contulisse. Mortuo Constantio, & publico Edicto concessa ab Imperatore Iuliano Episcopis exulibus redeundi licentia, Sanctus Athanasius Al xandriam reversus est anno 362.postquam Georgius ab Arianis in Sedem Alexandrinam intrusuS in seditione populari fuisset occisus, a plebe membra

tim discerptus, ejusque cadaver contumeliose tractum, flammisque absumptum est. Sed Ariani iacalumniis, & conspirationibus adornandis pervigiles, haud multo interposito spatio apud Iulianum Imperatorem essecerunt, ut Λthanasius penitus eX

SEARCH

MENU NAVIGATION