장음표시 사용
411쪽
rum factus est Episcopus, sed paulo post relicto ilIo
Episcopatu, Nazianzenam Ecclesiam, vivo adhuc patre ejusdem Ecclesiae Episcopo, curam suscepit , ea tamen lege ut, demortuo patre , a regendae trulius Ecclesiae debito solveretur. Quapropter, Patre jam centenario vita functo, a NaZianZena recessit Ecclesia & Constantinopolim venit, ubi cum Arianis diu, multumque sudavit & Episcopalia is per aliquod tempus munia obivit. Sed occasione tumultuum , quos in Oecumenico Concilio Conis stantinopolitano primo excitarunt Timotheus P,
triarcha Alexandrinus, & alii Praesules , dignitate Episcopali sese sponte abdicavit Gregorius & N etianaum secessit. Sed antequam Constantinopolidiscederet, Orationem habuit ad populum, quae est trigesima secunda , in qua de fastu , ambitione , & contentionibus Episcoporum sui temporis multa eleganter praefatus, sic postea de se ipso loquitur Sanctus Pater : Hac quoque fortassὸ nobis emprobr.averinidam enim exprobraverunt quod nec mensa lauta σ opipara , nec magnifica veste utimur , nee splendide in publicum prodimus , nec ad eos, a quibus convenimur, gravitatem O factum adbibemus . Nesciebam , scilicet, nobis cum Consulibus in Praefectis aemulationem , O certamen esse, illudque oportere, ut in nobis Pauperum bonis ad luxum , σ delicias abutentibus venter undique comprimatur, O necessaria
in res supersuas essundantur. Nesciebam, nos equis insignibus ferri, sellisque o curribus magnifice attolinis , ac cum fastu , O pompa deduci oportere, atque omnes nobis perindὸ ae belluis de via decedere, O in utramque via partem scindi, ac distrahi Hane injuriam condonate mihi , Antistitem alium, qui mu
412쪽
titudini placeat, create. Hac oratione ultimum vale Populo Constantinopolitano dixit S. Gregorius , & Nazianaum secessit , ubi ab omni procul strepitu ruri plerumque vixit usque ad annum decimum tertium Imperii Theodosii Magni, quo migravit ad Dominum nonagenario maior, sicut ostendit Cl. Pagius ad annum Christi 389. Multa opera edidit S. Gregorius Nazianzenus , in quibus, teste Ellia Digin tom. 2.Biblioth. Script.Eccles pag.63 3. palmam dubio procul omnibus sibi coe vis praeripuit vocabulorum puritate, elocutionis nobilitate , sermonum ornamentis , similitudinum concinnitate , ratiociniorum praestantia, & sententiarum sublimitate.
Opera dubia S. Gregorii NaχIanete ni sunt et
Epistola ad Evagrium Monacbum de Divinitate. Ora tio quadragesima octava in Sanctos Marores , O con tra Arianos . Significatio in Ezechielem .
Opera supposititia S. Gregorii Naetianae nisunt: Metaphrasis , seu Translatio in Ecclesiastem , quam Gregorii Thaumaturgi Opus esse constat. Christus patiens Tragoedia, quae Apollinari Laodiceno, ceu legitimo Auctori tribuenda est. QuesneliustOm. 2. Operum S. Leonis Disieri. I de libellis in dice veteri manae Ecelsiae contςntis, existimat Tractatum de Fide, qui latine tantum extat ex ver
sione Rusini, quique Gregorio Naesanaeno adscribitur, legitimum foetum esse Gregorii Batici, cum appareat Auctorem illius operis latinum fuisse , &Graeco idiomate donatum Gregorio Nazianzeno adscribi potuisse . Quare, perperam Tractatus iste Orationis q9. locum inter opera Gregorii Narianzeni obtinet. Ejusdem Gregorii Baetici est Tracta-B b tus
413쪽
tus de Fide Nicaena , qui orationis so. Iocum habet inter opera S. Gregorii Nazianzeni, si Iam citati Quesnelli conjecturae, apud ipsum legendae , sint
Postremo, S.Gregorius Nissenus, S. Basilii seater natu minor, & Niliae in Cappadocia Episcopus, Ecclesiae Graecae in quarto Ecclesiae saeculo fuit itidem splendidissimum lumen, & ornamentum . A tequam ad Nissenam Sedem eveheretur Gregorius,
fuit conjugio mancipatus & Theosebiae foeminae sanctissimae sponsus, & celeberrimus Rhetorices Proinsessor. Sed Theosebia sponte Deo dicata ad Sacer dotium promotus est, & deinde anno 37 a. Epist pus Ni ilenus ordinatus . Porro, cum Nisienam E clesiam S. Gregorius sanctissimer regeret, orthodoxamque fidem , & ovile Christi contra grassantes Arianae Sectat lupos strenue propugnaret, a Valente Imperatore in exilium abire iusius est. Sed hoc Imperatore e vivis rapto, ad Sedem suam rediit. Interfuit Concilio Constantinopolitano primo, in quo ob singularem, qua pollebat, eruditionem , Mob eximias suas dotes, vitaeque puritatem, sibi apud omnes magnam famam comparavit. Eius suffragium in maximi momenti negotiis plurimi fecerunt illius Concilii Patres , & cum ab eis necessaria putaretur expositoriae confessionis fidei prγscriptio, praesertim in Articulo de Spiritu Sancto, ejus adornandae cura illi demandata est. Hoc autem est constantinopolitanum Ombolum . Ultra annum 39q. vitam produxit S. Gregorius, & incerto anno mortalitatem explevit. Multa edidit opera, quae extant in Editione Parisiensi anno I 6os .a Homtone Ducao publicata. Quaedam tamen illius S. Do-
414쪽
ris opera deperdita sunt, videlicet : Expositiones in Proverbia . Contra Ablavium de Patris , Filii , in Spiritus Sancti divinitate, nisi forsan ob aris gumenti amnitatem clicatur,idem esse opus cum libello ad Ablavium, qui nunc extat. Commentarii in Epistolam D. Pauli ad Philippenses. opera spuria Gregorii Nisieni sunt: De Natuis ra humana, seu de Philosophia libri octo, qui Nemesi e de putantur. Oratio in Mulierem Peccatricem . Oratio in prineipium 'ejuniorum. Hae quippe duae Orationes, ut videre est apud Photium Cod. 27 I. editae sunt ab Aserio Amaseae in Ponto Episcopo , cujus aliqua opuscula publicavit, & in linguam Latinam convertit doctissimus Colelerius in tertia Tomo Monumentorum Ecclesiae Graecae . De Operibus etiam istius Asterii Amasensis Episcopi legendus est Labbaeus in Dissertatione de Scriptoribus Ecclesiasticis. D. Quae hactenus de nobilioribus Graecis Scriptoribus dixisti, lubenti animo auscultavi, perge nunc, si placet, de illustrioribus Latinis Scris Ptoribus, qui in quarto Ecclesiae iaculo floruerunt , eadem brevitate cum claritate conjuncta disserere . M. Praecipui Scriptores Latini, qui quarto nominis Christiani saeculo floruerunt, sunt S. Ambrosius, S. Hieronymus, & S. Augustinus. Verum quia duo postremi Patres exeunte dumtaxat quarto saeculo , & ineunte quinto ad scribendum animum appulerunt , opportunius de illis in Historia Scrimorum quinti Ecclesiae iaculi sermonem institue
D. Describe igitur vitam Sancti Ambrosii, qui, ut sepius audivi, doctrina, & pietate Ecclesiam B b a mis
415쪽
mirum in modum illustravit, & unus est e quatuor Ecclesiae latinae Doctoribus. M. Annus, quo Λmbrosius, postea Mediolanensis Episcopus, prodiit in lucem, incertus est . Praeserenda tamen est opinio doctissimi Hermantii , qui in vita Sancti Ambrosii lib. I. cap.3. arbitratur,
Sanctum Ambrosium anno circiter trecentesiitio
quadragesimo esse natum. Pater ipsius fuit Ambrosius , Civis Romanus, & Galliarum Praefectus . Unde Theopbius Ra 'naudus Soc. Jesu evincit Sanctum Ambrosium in Urbe Arelatensi natum esse diquia ex Constitutione Honoriana anno quadri gentesimo decimo octavo data, & ex libello pre- eum Episcoporum Gallicanorum ad Sanctum Lemnem Papam constat, Civitatem Arelatensem fuisse Sedem Praefecti Praetorio Galliarum . Mortuo p tre , juvenis adhuc Ambrosius una cum sua sorore Marcellina, & Sa ro fratre natu majore Romam apia matre perductus est , ubi probis moribus institutus, & litteris optime excultus, ita Anicio Probo Praetorio Praefecto gratus fuit, ut ad Insubriam . Liguriam , & AEmiliam cum Insignibus Consulari-hus regendas ab ipso missus fuerit, cum hac praevia admonitione , ut has Provincias, non ut Iudex, sed ut Episcopus, administraret. Quae vox non tantum
admonitio, sed & Vaticinium fuit: Nam paulo post
mortuo Auxentio Mediolanensi Episcopo Λriano , convenerunt Episcopi, ut alium in ejus locum sussi' cerent. Sed cum Electores essent partim Catholici, partim Ariani, ac subinde. seditionis periculum immineret , sui officii esse duxit Ambrosius venire ad Ecclesiam, ut omnes ad concordiam, depositis hinc inde dissidiis, hortaretur. Dum autem peroraret
416쪽
Ambrosius in Ecclesia, sic omnium in se oculos,
animo S , cordaque convertit, ut de repente omnes in ejus electionem consenserint. Frustra Ambrosius, ut hoc onus excuteret, omnem lapidem movit.
Probante siquidem cum gaudio eius electionem- , immo jubente Imperatore Valentiniano, primum baptizatus est ab Episcopo Catholico erat enim Ambrosius tantum Cathecumentis dein, octavo
post die , qui fuit septimus Idus Decembris , & incidit in diem Dominicam , Pontificales induit vestes, & Episcopus Mediolanensis consecratus est anno 3Tq. Hac nova dignitate auctus Ambrosius, dimissis negotiis , bonisque temporaneis, omnes suas curas, & cogitationes ad exercenda omnia boni Pastoris ossicia convertit, & quamvis ante Ordinationem suain sacra Religionis Christianae Mysteria splene edoctus non esset, sic tamen graviter studio incubuit, ut ad ea populo dilucide explananda , dccontra Heterodoxos acerrime propugnanda perfectus, absolutusque Doctor evaserit, Arianis implacabile bellum indixit, authorque fuit, ut duo Epi- . scopi Palladius, & Secundianus, qui hac Haeresi erant infecti, in Concilio Aquilejensi anno 38 I. celebrato fuerint damnati. Constantia Sacerdotali restitit Arianae foeminae, & matri Ualentiniani junioris, quae cum Sancto illo Antistite egit, ut Basilicam Arianis concederet, ubi suos &' ipsi conventus celebrarent, sed Ambrosius sancti propositi tenax nullis promissis , aut minis ad id inflecti ullatenus potuit. Quin, & ipsius patrocinium implorare coacta fuit eadem Pustina . Nam cum eodem tempore Maximus Tyrannus Gallias invasisset, & ad Italiam properaret, Iustina, & Imperator Valenti-
417쪽
nianus iunior miserunt Sanctum Ambrosium ad Maximum , ut sua eloquentia , ac prudentia imminentem Italiae cladem averteret . Tanta erat illius Praesulis aestimatio, ut Tyranno exarmando par esse videretur . Devicto postea Maximo Tyranno a Theodosio Magno , Ambrosius pari constantia eidem Theodosio Imperatori restitit, qua Iustinae ob stiterat. Impedivit quippe, ne Synagoga, quam Judaeis Theodosius concedere volebat, restitueretur, & ne Ara Victoriae , quam Symmachus instauraverat, erigeretur. Infracto itidem animo Ambrosius Theodosium ob caedem Thessalonicensem redarguit, & Ecclesiae aditu prohibuit: quam pCenam religiosus ille Imperator non solum aequo animo tulit, sed ex praescripto Ambrosii publicam poenitentiam agens, legem edidit, ut latae in reos sententiae executio in dies 3 o. procrastinaretur. Commotus etiam Imperator tot Sancti hujus Praesulis virtutum praestantia, publice exclamavit: Ambrosium novi unum , qui solus dignὸ vocetur Episcopus . Anno 39a. Valentiniano juniore Imperatore , qui Sanctum Ambrosium impenser colebat, a Comite Arbogasse Viennae interfecto , tyrannidem arripuit Eugenius , sub quo multa pastus Ambrosius, relicto Mediolano, Florentiam secessit anno 393. Sed anno sequenti Mediolanum rediit, postquam Eugenius Tyrannus ex hac Urbe egressiis est contra Theod situm Imperatorem pugnaturus. Praelium duabus diebus ancipiti Marte duravit, sed tande m victor Theodosius prostravit Exercitum Eugenii, & inter fugitivos captus ipsemet Eugenius, & ad Theodosium perductus, capite plexus est. Mortuo Eugenio , Λmbrosius tranquille Ecclesiam Mediolanen-
418쪽
sem rexit, obiit die A. mensis Aprilis anni 397. aetatis suae 37. Episcopatus 13. D. Compendiose vitam sancti Ambrosii deis scriptisti . superest, ut breviter ea indices, quae scripsit opera. M. Sanctus Ambrosius multa edidit opera . quorum genuina extant in duobus Tomis prioribus, postremae,& accuratae Editionis ejus operum,quam in lucem dedere eruditi Congregationis S. Mauri Monachi Benedictini. Opera Sancti Ambrosii, vel dubia, vel supposititia, inserta sunt in tertio Tomo ejusdem Editionis, qua si utaris , nullo negotio se- Cernere poteris genuina Sancti Ambrosii opera ab his, quae huic Sancto Doctori perperam adjudu
D. Potest ne certo assirmari,Canticum Te Deum Iaudamus oec. fuisse editum a Sancto Ambrosio hoc quippe in dubium revocari non posse nuperrimd mihi assirmabant pii quidam homines , quibus t men, utpote in Critices disciplina non multum versatis, necdum integram fidem adhibeo. M. Auctorem Cantici Te Deum laudamus Oe. ipse incertum esse existimo . Legitur quidem in Chronico, quod Sancto Dacio Mediolanensi Episcopo vulgo attribuitur , Canticum istud a Sanctis Ambrosio, & Augustino post hujus Baptismum
alternis vocibus fuisse decantatum , sed apud peritos Criticos argumentum ex isto Chronico petitum non est magni ponderis. Eruditus quippe Poter Menardus Benedictinus in notis ad Sacr ment
rium Gregorii Magni asserit, istud Chronicon, ex quo haec desumitur narratio, non esse Sancti Dacit Mediolanensis Episcopi, quia non redolet stylum
419쪽
illorum temporum, atque etiam quaedam falsa contineat . Post Menardum idem de hoc Chronico judicium tulit doctissimus Mabillonius Tom. I. Ana- Iectorum veterum Patrum pag. 3. Ad haec, sunt quidam Scriptores, qui antiquissima proferunt Breviaria , in quibus hoc Canticum tribuitur vel Sanincto Abundio, vel Sisebuto Monacho, vel Sancto MN eetio. Sunt etiam alii,qui istud Canticum tribuunt Sancto Hilario. Quapropter , in tanta sententiarum discrepantia, quamvis lubens ipse in eorum sententiam propendeam , quae, juxta antiquam , pervulgatam , & communiter receptam traditionem, hoc Canticum S S. Ambrosio,& Augustino vindicat,haec tamen Auctorum , quibus hoc Canticum attribuitur,diversitas in causa e st,cur nec possim,nec debeam certo assirmare,Sanctum Ambrosium esse Auctorem illius Cantici Te Deum laudamus oec. Immo, pius ,& doctus Cardinalis Bona negat in libro de Psalmodia, hoc Canticum fuisse editum a Sancto Ambrosio. Eruditi quoque Astetae Benedictini Congregationis S. Mauri, qui postremam Ambrosianorum Operum Editionem Parisiis curarunt, in admonitione , quam Hymnis Sancti Ambrosii praefixerunt, haec habenti De Cantico Eucharisico Te Deum laudamus , piget hic anxid dicere. Nemo quippὸ egi hae nostra aetate non planὸ rudis , qui fabulam esse inficietur , quod eumdem mmnum post baptizatum ab Ambrosio Magnum Augustinum ab utroque alternis vocia hus decantatum olim jactabant.
D. Florueruntne in quarto saeculo alii Scria Ptores Ecclesiastici lM. Inter Scriptores quarti saeculi enumerant nonnulli Sanctum C arium Gregorii Nazian2eni fra
420쪽
trem , eique attribuunt Dialogos quatuor de divinis rebus. Sed nullum Sanctus Caesarius inter Scriptores quarti Ecclesiae saeculi locum habere debet; tum quia nec Sanctus Gregorius NaZianZenus in Oratione funebri Fratris suis Cassarii, quae est ordine decima inter editas, nec Sanctus Hieronymus in Catalogo Scriptorum Eccles. ulla a Caesario edita opera memorant; tum quia etiam verisimit non est, Caesarium , qui ad finem vitae fuit Cathecu me nuS , eamque, teste Sancto Gregorio NaZianzeno in ejus funebri oratione, transegit in Aula, quatuor de divinis rebus conscripsisse Dialogos . Hinc jure optimo eruditi viri abjudicant Caesario quatuor illos Dialogos, qui sub ipsius nomine extant in Bibliothecis Patrum . Ad eamdem Apocryph rum Classem ablegant viri eruditi Onopsim de vita, in morte Apostolorum, Prophetarum, O Discipulo rum Christi, quae sub Sancti Dorothei Tyrii Presbyteri , & Martyris nomine excusa est in Bibliothecis Patrum , quia fabulis, & mendaciis scatet, & est Sancto illo Martyre prorsus indigna . omissis it
que Caesario, & Dorotheo, caeteros in medium proferam Ecclesiasticos Authores, qui quarto saec
lo Christianam Religionem suis scriptionibus illustrarunt. In primis, occurrit Sanctus Amphilochius Iconii in Lycaonia Episcopus , qui Haereticos Messalianos a sua Provincia abegit, Fidem Catholicam
contra Valentem Imperatorem Arianum constanter
defendit, librumque edidit de Spiritu Sancto, quo
ipsum verum Deum esse contra Macedonianos omni argumentorum genere probat. Varias eius Homilias graece, & latine publici juris fecit doctissimus noller Combesisius, uecnon vitam Sancti Basilii,quam idem
