Reverendissimi P. Francisci Bordoni Parmensis sacrae theologiae doctorids collegiati ... Opus posthumum, consistens in diversis meditationibus, ordine contexto super miraculorum essentiam, & qualitatem; quo facilius aperitur aditus ad beatificationem

발행: 1703년

분량: 476페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

De Miraculis. 167

ponderis, ut excederet ejus vires ad portandum . Unicum quo- Ique fuit in conjunistione, & eontinuatione Capitis praecisi S. Herculani cum ejusdem corpore, ac si non fuisset praecis uni. Portatio capitis in S. Dionisio supponebat vitam , quia porta' , re est actus vitalis; Conjunctio vero per actum continuationis vitam non supponit in patiente continuationem, qua nos

agit, sed tantum ab alio patitur, S. vero Dionysius agebat seren. do suum Caput: ideo ei necessaria fuit vita , ut agere POL

Quamvis sit probatum in S.

Dionysio miraculum ex ejus resuscitatione a Deo,& quidem mi.

rabilius , quam illi , qui resur.

gunt secundum utrum quo , cor

pus scilicet , de caput, sine quo

homo vivere non potest secun-dlim cursum naturae ordinarium; tamen respectu S. Herculani non videtur apparere miraculum ex

illa conjunctione , quae potuit esse naturalis ; nam omnis pars naturaliter appetit esse conjuncta suo toti, ad quod semper habet naturalem inclinationem; fuit ergo ea conjunctio naturalis, &id confirmatur experientia; Tum quia aqua divisa se ipsa restituit in unum , & continuatur, quae erat divisa; Tum quia auriculae ,& nasus arte conjunguntur suo toti ; Tum quia arbusta silve. stria domesticantur per bonum

insertum , quod naturaliter continuatur cum trunco ; ergo id non excedit vires naturae ; potuit ergo hoc modo conjungi Caput busto S. Herculani. Respondetur, conjunctionem capitis cum Corpore S. Hercu. lani fuisse vere miraculosam, quia in instanti ficta fuit a Deo, quod

cxcedit vires naturae, maxime in eo , quod conjunctio continuutiva dabilis non est inter carentia vita, quae sola severe, & conjungere potest dis ita non in inis stanti, sed successive arte , & remediis, ut inseritur arbor silvestris in bonam , de domesticam.

Ad opposita dico, aquam divisam

naturaliter re uniri propter suam homogeneitatem , sicut contingit aeri, & igni, qui ita conjunctione continuantur , ac si inter

eos nulla fuisset facta dioisio,

quod etiam evenit propter eorum fluxibilitatem . His autem ca rent haeterogenea, ideo non possunt continuari, nisi miraculo. se. De conjiinctione, & continuatione auriculae, oc nasi prae cisorum, alia est differentia, quia id in eis efficitiar arte , & remedio, & quidem successsive, Min tali su ecto, in quo est vita,& anima, quae illas partes potest informare , & in eis continuare vitam . In mortuis nil, .l hujusmodi invenitur , unde si casus conjunctionis in his contingit, id est miraculum, eo quod in in santi evenit. An autem idem sit numero re unitum λ Vide, quae dixi Medit. ιχ. num. 27. & seq.6 Aeeidit aliud miraculum in corpore S. Stanis lai Poloni Episcopi Craco viensis, praedictis mi. rabilius , ut legitur in ejus lect. VI. his verbis . Postremo pius Rex sacerdotem De bostiam imma

culatam ad aliare o=erentem ,sua manu obtrnuciat, corpus membratim

concisum , o per agros projectum , aquil, is feris morabititer ἀθudunt. Mox Canonici Cra υienses sparsa membra nocturni de caelo

192쪽

168 F. Francisci Bordoni

inter se copulata sunt, ut nulla sunmra extarent. Causam hujus martyrii retuli Medit. ia. num. 37. S. Lambertus Martyr Caesar-7 augustanus miraculose post moditem caput suum poliat ad sepulturam, ut legitur in Martyrologio Hispano ad i6. Aprilis. ubi . hoe disticon legitur. Asumpsit caput lasse suum , gradiensque propinquam Attulit in Campum, quo tunc conciso Iacebant . Scilicet membra erus corpyris , & aliorum martyrum

193쪽

M EDITATIO XVIII.

De Sonis , Vocibus, & Cantibus

a moltu est aeris percus ab alio cor me. 2 Vox idem quod sonus , i sed cum

imaginatione. ' .

a De disseremia , o eorum com

venientia.

4 PD ad sonum tria concurran corpora P is Cantus qualis sonus sit'. o Pis vox brutorum dicatur I

ν Campana per se sonarunt montem servorum Dei. ii Ama Balaam locuta fuit.. vina videbat Angelum , o non Balaam, o cur Z .

Ia Vox Haeta in baptismo , Ο transfiguηations christi. et 4 Cur tunc non apparuit Dir, tus Sanctus iis specis CF

is Apostolii sequebantur variis lim

x6 Etiam re parte loquentis . o

. non tam terminatione.

17 Unica erat loquela diuersmaia terminata ad Mersas M.

18 Responsio ad obiecta. l . iis silicantur verba Mars

cap. X.

onus est motus aeris percussi ab aliquo alio cor pore. Editur enim sonus per aerem ab aliquo pulsum,& percussum, quies enim sonum gignere non potest . Dividitur autem sonus immediatd in duas species ex appositis, differentiis imaginationis , & snd imaginatione . Aer autem pulsus ab aliquo inanime,& vita carente constituit sonum in specie, & est duora inanimatorum collisio, ut cum malleus percutit campanam medio aere ab utroque colliso ex quibus sequitur sonus sindimaginatione, quae in solis ani. malibus reperitur. Altera species soni appellatur vox , quae a solis Mimalibus fit eum imaginatio

Vox autem est motus aeris percussi ab animali cum imaginatione aliquid significandi . Ut datratus canis , mugitus bovis, rugitus leonis, locutio hominis&e. Et hςe subdividitur in alias duas species, nimirum in articuislatam , & inarticulatam . Vox inarticulata est sonus brutorum, qui sonum habent magis coni,nuum, quam discretum, nullam sita dicentem diversitatem , eo rum, ergo vox non dividitur in sua significatione . cum nullum Y habeat

194쪽

IIo E Francisci Bordoni

habeat sensum diseretivum. Vox

verti articulata nuncupatur lo

quela, seu locutio , vox scili edearticulata ex eo , quod sonus ab homine editus articulatur, hoc est, dividitur in literas, syllabas, dictiones, & orationem , unde locutio est clara signifieatio soniartieulati distinguentis pluralitutem, & diversitate in eodem sono. 3 Conveniunt sonus , & vox in

ratione generica , quia ambo di. icunt motum aeris percussi ab alio eorpore. Disserunt vero in eo,

qubd sonus in specie est sine ima.

ginatione , quia percutiens, &percussum carent illa, ut mali us, & campana, malleus, & setarum , duo ligna se eollidentia&c. Unde sonus ab his exire in actum non potest. nisi pri dicta,& illis similia ab aliquo viventu

moveantur. Vox vero est abant.

mali cum imaginatione , dc per seipsum movet,& percutit ;unddper seipsum dicitur edere sonum, qui est actus vitalis ; inanimatora Ivero sonus vitalis non est,quia per cutiens caret vita, undd sonum via tale edere non potest sicut animal 4 Difficultas est , quot corpora sint necessaria ad ed&lum son um,

nam Aristot. a. de Animal. 78. I quirit tria corpora, unum percu tiens , alterum percussum , ter otium aerem interceptum, ex quibus sequitur sonus , ut patet in Campana, in qua est malleus, aer , & aes, ex quo campana est composita. In animali, lingua, palat , &. aer , cum reliquis instrumentis , de quibus dixi Medit. 9 a num. 2. Nihilo minis nonnulli die uni sufficere etiam duo, nempὰ percutiens , & pedicussum, ut patet in virga percintiente aerem, & in serula quadrigarii, adest enim in his solum percutiens virga, seu serula,& aer per cussus , ex quibus tantum oritur sonus. Item cum carta tela, vel baculus in duas partes scindun. tur, crepitat aer,&fit sonus, aqua pariaer decurrendo magno impetu edit rumorem, & sonum , aetamen sola aqua rumore producis sind percussione, & pariter ventus sonum edit sola aeris agitatione.

κ. Conymbr. Aristotelia definisse solum sonum persectum prove ni re ex illis tribus, non imperfectum. Alii dicunt tria quidem intervenire realitEr inter se distincti, non tamen discontinuata, undὸ aer in exemplis allatis habet rationem percussi, do medii discontinuati a virga. In aliis ill tria possunt esse continuata , dcrealitὀr distincta , ut aeris agitutio , una enim pars aliam pellit. Sed haee satis, cum non sint hujus instituti nisi allan definitiones; Vide Meld.disp.3 de Ani.a n. t 2 I. Cantus demum est voeu modulatio , de includit articulatio. nem quandam, & diversitatem soni, ut patet, non solum in cantu edito ab homine, sed etiam ab aliquibus avibus, ut luscinia, me. ruta,& aliis instrumentis ..noris,quae sonos edunt articulatos. Quaerunt nonnulli , an vox brutorum dici possit loquela,& sedimo, sicut appellatur vox edita ab homine λ Assirmat Melles.

ea disp. 3. num. t 33. & i 36. quia emittunt voces articulatas, &di. versas , bruta enim exprimunt suas voces distinctis notis , per quas homo discernere potest unuappetere,& non aliud. Et loeu-tio in picis , & psi tacis mani se. stὰ auditur tam distinctὰ, quam in hominibus. Alii melius respondent,

195쪽

De Miraculis. I I

pondent, vocem brutorum proepriὰ non esse loquelam, sed illi assimilari per quadam analogiam , non enim bruta articulizant, sed sonum diversum edunt , quem

literis, syllabis, nec dictione distingui potest, quod soli loquelae

convenit. Vera ergo,& propria loeutio est sonus, & vox edita expressiva rationalis conceptus, unde locutio picae, & psitaci umnon potest dici locutio, cum non sit expressiva alicujus ratio. natis conceptus. Sed haec satis, deveniamus ad miracula soni. Resero miracula manifestata in sonitu Campanarum , nullo earum trahente funem , sed seipsis sonantibus divinitus in modite alicujus servi Dei, demonstrantibus eos ex hac vita in gratia Dei migrasse ad Dominum. In primis Campanae Hibleae, &NGtinae civitatum in Sicilia per se ipsas sonuerunt in morte SConradi Consessoris Placentini, ex Annalibas Viang. tom. 4. ad num 3II. n.28. Idem accidit in monte B. Ioannis ad Castrum Massa. eium Marchiae Anconitanae, eae

B. Petri de Castro Podii ianitii sCampanae denuntiarunt mortem fuisse Deo gratam I ex eodem to . . ad anniam I 241. num. χα Post

mortem B.Torelli de Castro Pup pii in Tuscia, statim Campanae Per circunvicina loca sonum sua ex seipsis dare eaeperunt, significantes mortem servi sui, ea eodemtom. a. ad annum i 82. n.... MONtem quoque B. Veridianae ex Crustro Florentiolae in Tuscia so

nuerunt campanae , ex eodem rom. I. ad amum I 242. numχχ. Vivab

di quoqud mortem patesecerunt Campanae Castri S. Geminiani,

Ir. Supradicti omnes Beati sunt

Irosessi Tertii ordinis S. Franc, ei, cujus & ego indignus sum

alumnus

Constat ex his , earum Campanarum sonitum denuntiantem illos Dei servos , & amicos mi grasse in gratia ad Christum, &talem sonum fuisse miraculosum, dum Campanae per se ipsas sonet. tum dedere a nullo tractae nisi per

occultam causam, nempe Deum, qui ea miraculosὰ sonare secit , campanae enim numquam sonant , nisi ab aliquo per funem trahantur, vel percutiantur, cum ergo nullo trahente sonum suum darent , miraculosus suit earum Sonitus. Et de hae re non est dubitandum. Videndum modo est , an ex vocibus animalium fiant miracula, & qu omodo ; non loquor de eorum vocibus naturalibus, in quantum dicunt motum aeris percussi per eorum linguam sindarticulatione , vocem enim natiralem habent illis inservientem ad significandas proprias passo,

Nihilominus, si aliter eorum

voces exprimant suas passiones, artieulando scilicet sonos per Haquelam, &sermonem, ut faciunt domines , dicendae sunt eorum Voces miraculosae , quia talis io cutio more hominum excedit ires brutorum , & eorum i πω:eem edendi consuetudinem , ut patet . Μiraculam accidit hujusmodi in Asina Balaam Num. 21. dum ibat maledicere populo Dei ad initantiam Balaae Regis

Moabitarum, num. 22. sequen tia habentur . Surrexit Balaam

196쪽

I72 EFrancisci Bordoni

ssus es cum eis. Et iratus est Deus. stetitque AngHus Domini in via eontris Balaam, qui insidebat M. , o duos pueros habebat suismCernens Ascla Angelum flantem in via , evaginato gladio , avertit sede itinere, o ibat per agrum. Duam cum is eraret Balaam , O vebus ad semitam ducere ; stetit --

gelus in angustiis duarum maceriarum , quibus vinea cingebantur.

2-m videns Asina unxit se parieti, o attrivit sedentis pedem. At illo

iterum verberabat eam . Et vibiue ominas Angelus ad locum angustam transiens, ubi nec ad dexteram , nec

ad sinistram poterat deviare obvius fletit. Cumque vidisset Asua stam rem Angelum, concidit sub pedibus

flantis, qui iratus, mebementer c

d bai fuste latera e us. Aperuitque Dominus os Asinae , o locuta est'

am', quia commervisti, o inusisti miri, utinam baberem gladium, ut te percuterem; Diau Asna: Nou- ne animal tuum. sum , cui si ersedere tono si asque in praesen- 9tem diem P Dici quid simile unquam fecerim tibi: At ille ait: Nunquis

Protinus apertia . Dominus oculos

Balaam, o vidit Angelum flanteis in Dia evagisara gladis, ador visque eum pronus in terriam . . si iDuo miraeuia lile cernuntur,

unum in locutione Asinae, altenim in caecitate Balaam relativὰ ad Asnam, quae Angelum vidit, non visum 1 Balaam . Locutio ergo in Asina fuit miraculosa , quae di si instrumentum linguae

haberet, non tamen ad sermo

nem aptum . sed tantum ad pro.

mendam vocem inarticulatam, unde ut ejus locutio appareret

admirabilis , & non consormis eius naturae , aperiat Domisus os Asinae, o locuta est, audiebatur vox insolita dissormis naturae hujus animalis , & non videbatur

causa talem ingerens locutionem,

tui erat Dominus homini in vi.

ibilis , unde Scriptura causam notificat, dicendo Aperuit Domi. os Asnae , quod non sume imbλt, quia os quandoquὸ aperitur ab animali,& non loquitur, ideo textus subdit Et locuta e δ. Clarus, dc manifestus est effectus lircutionis, & quod non convenit

naturae Asinae, occulta ejus causa manifestata per sacram Scripturam ; est ergo talis locutio miraculosa procedens ex causae occulta movente linguam ad lo

cutionem articulatam exceden

tem vires ipsius animalis, quod non nisi inarticulate vocem emittere poterat de se. Uide D. Aug. tom. 3. lib. i. de Mirabit. cap. 34. ubi de locutione mirabili hujus Asinae, quae loquebatur, Deo mo vente linguam ejus,& ignorabat quid, & quomodo loqueretur. Aiterum miraculum est, quod Balaam non videbat Angelum visum ab Asina, quod valde eli ad. mirabile, quod oculi corporei non coeci non viderent obiectum sensibile sibi vieinum , cum videre tur ab Asina existente in eodem loco proximo, dum illi insidebat; objecaum enim visibile habens omnia requisita, non potest nomtransmittere species suas i ad po tentiam sibi debito modo approximatam, nullo interposito medio, sicut enim objectum neges.sario suas transmittit species ad potentiam, ita haec necessario it. las reeipit., S essicit visionem;

sed id latium non fuit in hoc casu , ergo id fuit aliud miraculum r

197쪽

De Miraculis. J

lum, in quo suspensus suit esse.

Ius transmissionis specierum ab objecto ad potentiam, contra curissum naturalem ipsorum objeiat,

ct in tentiae, quae operantur natu

raliter, & necessario, & impedi ri non possunt, nisi desuper, vel diaboliea illusione per artem lmagicam , quae hic locum non habuit 3 ergo cum hujusmodi sucpensio suerit a Deo, dicenda est

miraculosa. Cur autem Asina.& non Balaam, viderit Angelum Respondet D. August. tom. O. serm. I 3. de tempore, id aeeidisse propter avaritiam ipsius BD

- Dices, animalia loqui non est miraculum, quia loquela est vox communis utrisque, animalibus tam irrationalibus , quam in

tionalibus, ut dixi supri eκΜel-dulensis & experientia 'otum est ,

tacas, & picas loqui etiam lariticul id , eri loquita Asinis filii naturalis, non supernaturalis. α

ici Respondi jam supra, loque

lam, quae; est. vox inieulata syblabis, de dictionibus, non esse communem belluis, sed propriam hominis, qui per eam exprimit

audientibus suos conceptus rationales , quales nullatenus bruta formare possunt tamquam ratimnales ,& si qua animalia, ut cum eis corvus, aliqua verba articula. in proserunt, proprii, loqui non dicuntur ; quia conceptus expres

si per tales voces animalium &ii actio vitalis, cum sit ab eorum vitali, singua , non sunt rationaeles, neque procedentes ab anima rationali, qua carent talia, an, malia s ratio enim Deit distinguαre , & articulare vocem in solo

homine, qursisus ratione praeditus est . Itaque Asina Balaam

cum careat ratione, per se loque. lam emitere non potuit, sed Deus per Angelum os ejus aperuit, minguam movit ad locutionem.

Supradictae bestiolae instructae se

runt ab homine , qui saepius linquendo immittit vocem articumlatam in ejus auribus,& sie ipsae quoque ea verba proserunt sono, non mente, quia nesciunt, quid dicant. Asina vero nullatenus fuit instructa, sed Deus os ejus . i aperuit,& movit linguam ad lo. cutionem statim absque instru

ctione.

ii Q rit Deirius lib. 1. Disquis

Magic. q. 39. An locutiones hujus generis sint actiones vitales animalis bruti loquentisὸ Diffin. guit, actionem locutionis in ani. malibus habentibus organa apta,& accommodata ad loquendum, esse vitalem, si vivum animal prcisserat verba, sed eam non esse intellectualem respectu illius animalis, quia caret intellectu; esse vero intellectualem respectu An. geli moventis illius organa, &loquentis. Non esse vero vitalem eam locutionem in aliis animalibus, quae organa non habent accommodata locutioni , quia istunc vocem articulata non agunt ob desinum organorum, sed eam locutionem facit Angelus sermutam Iin aere intra animal, vel eritra illud prope. Idem a sortiori

dicendum est de rebus insensatis, quae simpliciter . carent organis loquutionis.

Non solum in animalibus Deus locutus fuit per .Angelos suos, sed etiam ex rebus insensatis, ostendendo mirabiles locutiones, nam Moysi 3. Eliadi 1 Apparυit Dominus in flamma ignis de medio

198쪽

r74 F. Francisci Bordo ni

a propies his , locus enim , in quo flas,terra aucta es. Similem quoque locutionem Deus fecit cum Esdra , ut legitur in ejus lib. 4.

cap. I 4. 1. Et ecce Nox exivit contra

me de rabo, o dixit : Esdra , Esdra: Revelans revelatus sum super rubum , O nutas sum Moin se.

Loquebatur ergo Deus per An.

gelum Moysi , ct Esdrae de me.

dio rubi. a quo vox perveniebat ad aures illorum , nihil activitatis conserente 3 a rubo, s ed An. gelo formante vocem intellectu lem , & articulatam a rubo pro cedentem ad aures servorum Dei; rubus ergo erat signum locale demonstrans Iocum, a quo vox in-eipiebat. Vide Deirium multas reterentem prodigiosas locutiones arte Dςmonum , quae non sunt

miracula, sed illorum illusiones,ru deceptiones, ac proind8 non sunt hujus loci,& insistuli. Vox mirabilis sne subjecto sen. sbili audita fuit de coelo descenodere post baptismum Christi a

Ioanne factum , Matth. 3. I 6. M. ptistatus autem Iesus , confestim ascendit de aquo, I ecce apertisuna ei caeli, vidi spiritum Dei d scendentem sicus coluimbiam , 9 υ ..ieutem super se. Et ecce vix de caelis dicens: Hir est filius istiis δε4ectas , in quo mihi complacui. Si milem quoque vocem de nube

audivit ubi factam, quando fuit

transfiguratus in monte Thabor, Matth. i 7 3. Lucae 9. 33. Marci'. 6. Petri Epist. Σ. I. num. p. Fuit vox miraculosa nullo anima.

lis instrumento formata , sed ii,

nube ex aeris organo angelicis manibus formato, prolata pari tὰr per Angelum utriusque produc1orem, per quam Deus Apostolis notificavit Christum esse ejus filium naturalem, & legit,

mum ab aeterno genitum, ac pro

indὰ ipsum esse audiendum , de obediendum, seut seipsum, cum quo ipse Deus est in unitate se, stantiae . Descendit prior Spiritus Dei in forma Columbae, quod est aliud miraeulum , & postea vox audita suit, quia amorem per Columbae speciem Spiritum San

e um repraesentantem, voce Cae

lesti manifestavit ea dixit essi filius meus dilectus , in quo mihi complacui. In transfiguratione non c5-

parvit Spiritus i in specie Colsi.

Dae, quia in seipso tunc exterius apparentem habebat candorem lucis, de vestimenta alba magis,

quam si apparuisset Columba , cum suis pennis albis. is ' Agendum modo est de variis linguis , quibus Apostoli loeut; sunt, maximἡ in die sancto Pen tecostes, de quibus dieitur in

Actia Apost. a. Et cum compleremtur aera Pentecostes, erant omnes mariter in eodem Leo . Et factus sine αδ de Coro sonus tanquam ad. venientis Spiritus misinentis, o replevis totam domum , ubi eram se denses.. Et apparuerunt issis δ με

stita linguae tamquam ignis , sedi que sumis Aingulos eorum , O repleti sum omnes spiritu Sancto, o emperanι tiqui variis linguis , proa Spiritus janctus dabat eloqui His aut aurem in Tertisauis babi. tantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione , quae sub Caelo est . Facta

autem hac voce, convenis multitudo,

ct mense confvisa est , quoniam a diebat unusquisque lingua sua iura loquentes r Nonne ero omnes isti , qui loquuntu Galilaei sum, o quo modo nos audivimus unusquisque Iinguam nostram, is qua nati stimus Ps tuebant

199쪽

De Miraculis. I s

Stupebant autem omnes , O mis fiantur ad invicem, dicentes: quid. nam vis Me essest Alii autem irri. dentes disebant : quia musto plenisurit isti. PlaM ex his confiat,

locutionem variarum lingliarum

in Apostolis suisse miraculosa alitum quia illis insusa suit per Spiritum Sanctum , ut id indicat ejus sessio super capita singulo Fum. Thm quia an id, hoc genus locutionis non habebant, sed vehementia Spiritus Sancti de repente insedit illis pluralitatem linguarum. TMn quia omnes a dientes stupebant , &. mirabam tur , qubd nonnisi miraculum totam varia locutionearguit Tam quia inter signa , idest miracula,

Connumeratur loeutio variarum

linguarum, Marci ult. 17. Vetuis loquentur novis Ad formationem hujus tam admirabilis miraculi. haeci intervetierunt , in primis de frendit de eoeta quidam ventuS repentinus , de vehemens , qui disposuit organa vocis , & inte, Delum Apostolorum ad recipiendum varietatem linguarum , d inde Spiritus Sanctus in formae ignis, quasi capita eorum puri,ncando, ad intelligenda divinae

mysteria sedit luper singulos illorum ρ demam Spiritus Sanctum invisibilitet seipsum insedit in ii. lis per gratiam non solum sanisti ficantem , sed etiam gratis d

tam , hoc est , genera linguarum de qua Apost. 1. ad Corint 12. ια quibus edocti , & illu minati caeperunt loqui variis limguis . Fuit ergo miraculum, quod loquerentur Apostoli v riis linguis, ut ex Glos.& Beda

super cap. a. Actor. refert S.Thω

Non levis dἰificultas hinc oritur circa modum, quo Apostoli loquabantur variis linguis , nam quamvis de fide certum sit, quod habuerunt genera omnium linguarum , quia cum jam a Christodestinati essent ad instruendas

omnes gentes per univeisum odibem, ne linguas ab eisdem gemtibus addiscerent , quia id erae incongrinam, imo periculosum, ne deciperentur, necesse suit , qu5d Deus illis infunderet donum linguarum , ut secit , tamen non constat dς modo I

ruendi, qui in eis spei hari potest

upliciter , primo quod Apostoli successiyὰ loquerentur variis linguis, e. a. Iudaeis linguae hebrabea haldiis chaldaica, Arabibus arabim, Romanis romana , α in hoc neque stat difficultas, quia

omnes linguas habebant consormes linguis eorum , quibus Praedicabant Secundo quod si inui lo- uerentur varii x linguis e. g tote Pentecostes Ierosoli miserant de omnibus nationibus mundi homines , ut dicitur in textu, . numquid Petrus simul, de semet laquebatut variiς linguis tam ex parte sua, quam ex parte audiemtium, qui omnes Petrum intelligebaot singuli secundum sensum

suae Iinguae,an scilicet,sicut in eo puncto temporis, quo Petrus loquebatur, Iudaei, Arabes, &Chabdaei suis lingvix intelligebant,&se tres erant linguae ex partea

ditorii, am pariter tribus linguissimul, & semel ipse Petrus exprimeret suam vocem , & loqueretur Iudaice, Arabicd,& CLaldaic8 sicut illi audiebant L An verci ex parte Petri unicus esset sonus articulatae vocis. & cujus linguaed & eκ parte auditorii species sensibiles ab unica, & cadem

locutione

200쪽

I76 F. Francisci Bordoni

locutione procedentes reciperenis tur singulae in auribus audientium producentes in eis diversitatem linguarum juxtὲ eorum capacitatem , & intelligentiam suorum diomatum pi6 Sanctus Thomas 2.2. q. 176. art. l. ad 2. dicit, quod quamvis

feri potuisset, quod Apostoli per

inam linguam loquentes ab omnibus intelligerentur, aut quod omnibus linguis loquerentur, ta men convenientius fuit , quod ipsi omnibus linguis loquerentur,

quia hoc pertinebat ad perfecti nem scientiae ipsorunt per quam non solum loqui, sed intelligere etiam , possent, quae ab aliis di.

cebantur. Si autem omnes unam

eorum linguam intellexissent, hoc vel fuisset per scientiam illorum, qui eos loquentes intelligerent, et fuisset quaedam quasi illusio,

dum aliorum verba aliter ad eornaures proserrentur , quam ipsi ea proserrent. Et ἰdeo majori miraculo factum est, ut omnium lin. guarum generibus loquerentur;& Paulus i. Corinth. 4. ait: Gratias ago Deo, quod omnium vestrum lingua loquor. tria San- ctus Thomas.

Ex quibus deducitur responso ad quae ilionem; nam, ut dixi su.

ra, certum eis, Apostolos ha-uisse cognitionem on)nium lin. guarum, & in hoe nulla difficul. tas, quia id satis manifeste dici.

tur in textu cap. 1. Aci. successi-vd ergo loquebantur variis linguis juxta capacitatem illius gentis , cui praedicabant, undd cum Iu.daeis loquebantur lingua Iudaica non Arabica, sicut faciebant cum ArabibuS.' Dicit, quod Apostoli unica lingua potiaissent intelligi a di. versis linguis, quod tamen non secerunt, ob rationes ibi adductas, nempe, quia hor fuisset per scientiam audientium Apotholos loquentes s vel per illulionem , dum Apostolorum verba aliter

pervenirent ad aures audientium. Ego autem hic dicerem, quem

libet Apostolum simul, & semel

praedicantem pluribus diversarum linguarum, unica tunc usum

fuisse lingua, & quidem propria& naturali haebraica, quae deinde per diversitatem specierum juxta

singulorum audientium capacita tem perveniret ad eorum aures, in hoe enim majus miraculum perspicitur; nam valdd admirabi.

de est . quod unica lingua diver- sis linguis serviat; & admirabilius, quod diversitas specierum ab eadem causa locutionis proc dat. Loqui autem simul , sim mel pluribus linguis videtuc imis possibile; quia eum unicast voκ,& sonus in divisibilis , & uniformis, impossibile est , quod sit --tius, & diversus in seipso, aliter

non esset unus sonus, est .:esset unus sonus ex suppositione, ergo

eum sit impossibilis unica .loquela ad diversas impossibile quoque

erit, quod unica vox sitia plures 7 voces . Rellat.ergo , quod, illa

loquela sit quidem una, sed ex

parte audientium attendatur di. versitas linguarum respectu 1-- cierum tendentium ad auditum juxta capacitatem , & exigentiam auditorum, um erg6 nu. mero lingua, & vox transire non,potest ad aures audientium, &facere illos intelligere juxta prinpriam linguam, sed id munus petatinet ad species terminatae ad di. versitatem linguarum, & sicut termini sunt diversarum lingua.

SEARCH

MENU NAVIGATION